Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica XXVII per annum

 

 

In voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est qui possit resístere voluntáti tuae. Tu enim fecísti ómnia, caelum et terram, et univérsa quae caeli ámbitu continéntur ; Dóminus universórum tu es.

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, qui abundántia pietátis tuae et mérita súpplicum excédis et vota, effúnde super nos misericórdiam tuam, ut dimíttas quae consciéntia métuit, et adícias quod orátio non praesúmit. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Génesis

 

Dixit Dóminus Deus :

«Non est bonum esse hóminem solum ; fáciam ei adiutórium símile sui».

Formátis ígitur Dóminus Deus de humo cunctis animántibus agri et univérsis volatílibus caeli, addúxit ea ad Adam, ut vidéret quid vocáret ea ; omne enim, quod vocávit Adam ánimae vivéntis, ipsum est nomen eius.

Appellavítque Adam nomínibus suis cuncta pécora et univérsa volatília caeli et omnes béstias agri ; Adae vero non inveniebátur adiútor símilis eius.

Immísit ergo Dóminus Deus sopórem in Adam. Cumque obdormísset, tulit unam de costis eius et replévit carnem pro ea ; et aedificávit Dóminus Deus costam, quam túlerat de Adam, in mulíerem et addúxit eam ad Adam.

Dixítque Adam : «Haec nunc os ex óssibus meis et caro de carne mea ! Haec vocábitur Virágo, quóniam de viro assúmpta est haec».

Quamóbrem relínquet vir patrem suum et matrem et adhaerébit uxóri suae ; et erunt in carnem unam.

 

 

Psalmus

 

Beátus omnis, qui timet Dóminum, qui ámbulat in viis eius.

Labóres mánuum tuárum manducábis, beátus es, et bene tibi erit.

Uxor tua sicut vitis fructífera in latéribus domus tuae ;

Fílii tui sicut novéllae olivárum in circúitu mensae tuae.

Ecce sic benedicétur homo, qui timet Dóminum.

Benedícat tibi Dóminus ex Sion, et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitae tuae ;

Et vídeas fílios filiórum tuórum. Pax super Israel !

 

 

 

Léctio Epístulae ad Hebraéos

 

Eum autem, qui paulo minus ab ángelis minorátus est, vidémus Iesum propter passiónem mortis glória et honóre coronátum, ut grátia Dei pro ómnibus gustáverit mortem.

Decébat enim eum, propter quem ómnia et per quem ómnia, qui multos fílios in glóriam addúxit, ducem salútis eórum per passiónes consummáre.

Qui enim sanctíficat et qui sanctificántur, ex uno omnes ; propter quam causam non erubéscit fratres eos vocáre.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si diligámus ínvicem, Deus in nobis manet, et cáritas eius in nobis perfécta est.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Accedéntes pharisaéi interrogábant Iesum, si licet viro uxórem dimíttere, tentántes eum.

At ille respóndens dixit eis :

«Quid vobis praecépit Móyses ?».

Qui dixérunt :

«Móyses permísit libéllum repúdii scríbere et dimíttere».

Iesus autem ait eis :

«Ad durítiam cordis vestri scripsit vobis praecéptum istud. Ab inítio autem creatúrae másculum et féminam fecit eos. Propter hoc relínquet homo patrem suum et matrem et adhaerébit ad uxórem suam, et erunt duo in carne una ; ítaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniúnxit, homo non séparet».

Et domo íterum discípuli de hoc interrogábant eum. Et dicit illis :

«Quicúmque dimíserit uxórem suam et áliam dúxerit, adultérium commíttit in eam ; et si ipsa dimíserit virum suum et álii núpserit, moechátur».

Et offerébant illi párvulos, ut tángeret illos, discípuli autem comminabántur eis. At videns Iesus, indígne tulit et ait illis :

«Sínite párvulos veníre ad me. Ne prohibuéritis eos ; tálium est enim regnum Dei. Amen dico vobis : Quisquis non recéperit regnum Dei velut párvulus, non intrábit in illud».

Et compléxans eos benedicébat impónens manus super illos.                   

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, sacrifícia tuis institúta praecéptis, et sacris mystériis, quae débitae servitútis celebrámus offício, sanctificatiónem tuae nobis redemptiónis dignánter adímple. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quia fílios quos longe peccáti crimen abstúlerat, per sánguinem Fílii tui Spiritúsque virtúte, in unum ad te dénuo congregáre voluísti : ut plebs, de unitáte Trinitátis adunáta, in tuae láudem sapiéntiae multifórmis Christi corpus templúmque Spíritus noscerétur Ecclésia.

Et ídeo, choris angélicis sociáti, te laudámus in gáudio confiténtes :

 

Sanctus…

 

 

 

  • Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimae quaerénti illum.
  • Unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno cálice participámus.

 

 

Concéde nobis, omnípotens Deus, ut de percéptis sacraméntis inebriémus atque pascámur, quátenus in id quod súmimus transeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXVII per annum

feria secunda

 

 

 

In voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est qui possit resístere voluntáti tuae. Tu enim fecísti ómnia, caelum et terram, et univérsa quae caeli ámbitu continéntur ; Dóminus universórum tu es.

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, qui abundántia pietátis tuae et mérita súpplicum excédis et vota, effúnde super nos misericórdiam tuam, ut dimíttas quae consciéntia métuit, et adícias quod orátio non praesúmit. Per Dóminum.

1.

 

Inítium libri Ionae prophétae

 

Factum est verbum Dómini ad Ionam fílium Amáthi dicens :

«Surge et vade in Níneven civitátem grandem et praédica in ea, quia ascéndit malítia eius coram me».

Et surréxit Ionas, ut fúgeret in Tharsis a fácie Dómini.

Dóminus autem misit ventum magnum in mare, et facta est tempéstas magna in mari, et navis periclitabátur cónteri. Et timuérunt nautae et clamavérunt unusquísque ad deum suum et misérunt vasa, quae erant in navi, in mare, ut alleviarétur ab eis. Ionas autem descénderat ad interióra navis et, cum recubuísset, dormiébat sopóre gravi.

Et accéssit ad eum gubernátor et dixit ei : «Quid ? Tu sopóre deprímeris ? Surge, ínvoca Deum tuum, si forte recógitet Deus de nobis, et non pereámus».

Et dixit unusquísque ad collégam suum : «Veníte, et mittámus sortes, ut sciámus quare hoc malum sit nobis».

Et misérunt sortes, et cécidit sors super Ionam. Et dixérunt ad eum : «Indica nobis cuius causa malum istud sit nobis. Quod est opus tuum et unde venis ? Quae terra tua et ex quo pópulo es tu ?».

Et dixit ad eos : «Hebraéus ego sum et Dóminum, Deum caeli, ego tímeo, qui fecit mare et áridam».

Et timuérunt viri timóre magno et dixérunt ad eum : «Quid hoc fecísti ?». Cognovérant enim viri quod a fácie Dómini fúgeret, quia indicáverat eis.

Et dixérunt ad eum : «Quid faciémus tibi, ut conticéscat mare a nobis ?». Mare enim magis ac magis intumescébat.

Et dixit ad eos : «Tóllite me et míttite in mare, et cessábit mare a vobis ; scio enim ego quóniam propter me tempéstas haec grandis super vos».

Et remigábant viri, ut reverteréntur ad áridam ; et non valébant, quia mare magis intumescébat super eos. Et clamavérunt ad Dóminum et dixérunt :

«Quaésumus, Dómine, ne pereámus in ánima viri istíus, et ne des super nos sánguinem innocéntem ; quia tu, Dómine, sicut voluísti, fecísti».

Et tulérunt Ionam et misérunt in mare ; et stetit mare a fervóre suo. Et timuérunt viri timóre magno Dóminum et immolavérunt hóstias Dómino et vovérunt vota.

Et praeparávit Dóminus piscem grandem, ut deglutíret Ionam ; et erat Ionas in ventre piscis tribus diébus et tribus nóctibus.

Et dixit Dóminus pisci, et evómuit Ionam in áridam.

 

 

Canticum

 

Orávit Ionas ad Dóminum Deum suum et dixit :

Clamávi de tribulatióne mea ad Dóminum, et respóndit mihi ; de ventre ínferi clamávi, et exaudísti vocem meam.

Et proiecísti me in profúndum in corde maris, et flumen circúmdedit me ; omnes gúrgites tui et fluctus tui super me transiérunt.

Et ego dixi : Abiéctus sum a conspéctu oculórum tuórum ; verúmtamen rursus vidébo templum sanctum tuum.

Cum angustiarétur in me ánima mea, Dómini recordátus sum, et venit ad te orátio mea, ad templum sanctum tuum.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Gálatas

 

Miror quod tam cito transferímini ab eo, qui vos vocávit in grátia Christi, in áliud evangélium ; quod non est áliud, nisi sunt áliqui, qui vos contúrbant et volunt convértere evangélium Christi. Sed licet nos aut ángelus de caelo evangelízet vobis praetérquam quod evangelizávimus vobis, anáthema sit !

Sicut praedíximus, et nunc íterum dico : Si quis vobis evangelizáverit praeter id, quod accepístis, anáthema sit ! Modo enim homínibus suádeo aut Deo ? Aut quaero homínibus placére ? Si adhuc homínibus placérem, Christi servus non essem !

Notum enim vobis fácio, fratres, evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem ; neque enim ego ab hómine accépi illud neque dídici, sed per revelatiónem Iesu Christi.

 

 

Psalmus

 

Confitébor Dómino in toto corde meo, in consílio iustórum et congregátióne.

Magna ópera Dómini, exquirénda ómnibus, qui cúpiunt ea.

Opera mánuum eius véritas et iudícium.

Fidélia ómnia mandáta eius, confirmáta in saéculum saéculi, facta in veritáte et aequitáte.

Redemptiónem misit pópulo suo, mandávit in aetérnum testaméntum suum.

Sanctum et terríbile nomen eius ; laudátio eius manet in saéculum saéculi.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Ecce quidam legis péritus surréxit tentans Iesum dicens :

«Magíster, quid faciéndo vitam aetérnam possidébo ?».

At ille dixit ad eum :

«In Lege quid scriptum est ? Quómodo legis ?».

Ille autem respóndens dixit :

«Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex ómnibus víribus tuis et ex omni mente tua et próximum tuum sicut teípsum».

Dixítque illi :

«Recte respondísti ; hoc fac et vives».

Ille autem, volens iustificáre seípsum, dixit ad Iesum :

«Et quis est meus próximus ?».

Suscípiens autem Iesus dixit :

«Homo quidam descendébat ab Ierúsalem in Iéricho et íncidit in latrónes, qui étiam despoliavérunt eum et, plagis impósitis, abiérunt, semivívo relícto. Accidit autem, ut sacérdos quidam descénderet eádem via et, viso illo, praeterívit ; simíliter et Levíta, cum esset secus locum et vidéret eum, pertránsiit.

Samaritánus autem quidam iter fáciens, venit secus eum et videns eum misericórdia motus est, et apprópians alligávit vúlnera eius infúndens óleum et vinum ; et impónens illum in iuméntum suum duxit in stábulum et curam eius egit. Et áltera die prótulit duos denários et dedit stabulário et ait : “Curam illíus habe, et, quodcúmque supererogáveris, ego, cum redíero, reddam tibi”.

Quis horum trium vidétur tibi próximus fuísse illi, qui íncidit in latrónes ?».

At ille dixit : «Qui facit misericórdiam in illum».

Et ait illi Iesus :

«Vade et tu fac simíliter».

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, sacrifícia tuis institúta praecéptis, et sacris mystériis, quae débitae servitútis celebrámus offício, sanctificatiónem tuae nobis redemptiónis dignánter adímple. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimae quaerénti illum.
  • Unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno cálice participámus.

 

 

Concéde nobis, omnípotens Deus, ut de percéptis sacraméntis inebriémus atque pascámur, quátenus in id quod súmimus transeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXVII per annum

feria tertia

 

 

 

In voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est qui possit resístere voluntáti tuae. Tu enim fecísti ómnia, caelum et terram, et univérsa quae caeli ámbitu continéntur ; Dóminus universórum tu es.

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, qui abundántia pietátis tuae et mérita súpplicum excédis et vota, effúnde super nos misericórdiam tuam, ut dimíttas quae consciéntia métuit, et adícias quod orátio non praesúmit. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Ionae prophétae

 

Factum est verbum Dómini ad Ionam secúndo dicens :

«Surge, vade in Níneven civitátem magnam et praédica in ea praedicatiónem, quam ego loquor ad te».

Et surréxit Ionas et ábiit in Níneven iuxta verbum Dómini.

Et Níneve erat cívitas magna coram Deo, itínere trium diérum. Et coepit Ionas introíre in civitátem itínere diéi uníus ; et clamávit et dixit : «Adhuc quadragínta dies, et Níneve subvertétur».

Et credidérunt viri Ninevítae in Deo ; et praedicavérunt ieiúnium et vestíti sunt saccis a maióre usque ad minórem.

Et pervénit verbum ad regem Níneve ; et surréxit de sólio suo et abiécit pállium suum a se et indútus est sacco et sedit in cínere. Et clamávit et dixit in Níneve decréto regis et príncipum eius dicens :

«Hómines et iuménta et boves et pécora non gustent quidquam, nec pascántur et aquam non bibant ; et operiántur saccis hómines et iuménta et clament ad Deum in fortitúdine, et convertátur vir a via sua mala et a violéntia, quae est in mánibus eórum. Quis scit si convertátur et ignóscat Deus et revertátur a furóre irae suae, et non períbimus ?».

Et vidit Deus ópera eórum, quia convérsi sunt de via sua mala ; et misértus est Deus super malum, quod locútus fúerat ut fáceret eis, et non fecit.

 

 

Psalmus

 

De profúndis clamávi ad te, Dómine ; Dómine, exáudi vocem meam.

Fiant aures tuae intendéntes in vocem deprecatiónis meae.

Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit ?

Quia apud te propitiátio est, ut timeámus te.

Quia apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.

Et ipse rédimet Israel ex ómnibus iniquitátibus eius.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Gálatas

 

Audístis conversatiónem meam aliquándo in Iudaísmo quóniam supra modum persequébar ecclésiam Dei et expugnábam illam et proficiébam in Iudaísmo supra multos coaetáneos in génere meo, abundántius aemulátor exsístens paternárum meárum traditiónum.

Cum autem plácuit Deo, qui me segregávit de útero matris meae et vocávit per grátiam suam, ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus, contínuo non cóntuli cum carne et sánguine neque ascéndi Híerosólymam ad antecessóres meos apóstolos, sed ábii in Arábiam et íterum revérsus sum Damáscum.

Deínde post annos tres ascéndi Híerosólymam vidére Cepham et mansi apud eum diébus quíndecim ; álium autem apostolórum non vidi nisi Iacóbum fratrem Dómini. Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non méntior.

Deínde veni in partes Sýriae et Cilíciae. Eram autem ignótus fácie ecclésiis Iudaéae, quae sunt in Christo ; tantum autem audítum habébant : «Qui persequebátur nos aliquándo, nunc evangelízat fidem, quam aliquándo expugnábat», et in me glorificábant Deum.

 

 

Psalmus

 

Dómine, scrutátus es et cognovísti me, tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.

Intellexísti cogitatiónes meas de longe, sémitam meam et accúbitum meum investigásti.

Et omnes vias meas perspexísti, quia nondum est sermo in lingua mea, et ecce, Dómine, tu novísti ómnia.

Quia tu formásti renes meos, contexuísti me in útero matris meae.

Confitébor tibi, quia mirabíliter plasmátus sum ; mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscit nimis.

Non sunt abscóndita ossa mea a te, cum factus sum in occúlto, contéxtus in inferióribus terrae.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti qui áudiunt verbum Dei et custódiunt illud.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Cum irent, ipse Iesus intrávit in quoddam castéllum, et múlier quaedam Martha nómine excépit illum.

Et huic erat soror nómine María, quae étiam sedens secus pedes Dómini audiébat verbum illíus.

Martha autem satagébat circa frequens ministérium ; quae stetit et ait : «Dómine, non est tibi curae quod soror mea relíquit me solam ministráre ? Dic ergo  illi, ut me ádiuvet».

Et respóndens dixit illi Dóminus :

«Martha, Martha, sollícita es et turbáris erga plúrima, porro unum est necessárium ; María enim óptimam partem elégit, quae non auferétur ab ea».

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, sacrifícia tuis institúta praecéptis, et sacris mystériis, quae débitae servitútis celebrámus offício, sanctificatiónem tuae nobis redemptiónis dignánter adímple. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimae quaerénti illum.
  • Unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno cálice participámus.

 

 

Concéde nobis, omnípotens Deus, ut de percéptis sacraméntis inebriémus atque pascámur, quátenus in id quod súmimus transeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXVII per annum

feria quarta

 

 

 

In voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est qui possit resístere voluntáti tuae. Tu enim fecísti ómnia, caelum et terram, et univérsa quae caeli ámbitu continéntur ; Dóminus universórum tu es.

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, qui abundántia pietátis tuae et mérita súpplicum excédis et vota, effúnde super nos misericórdiam tuam, ut dimíttas quae consciéntia métuit, et adícias quod orátio non praesúmit. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Ionae prophétae

 

Vidit Deus ópera virórum Ninevitárum, quia convérsi sunt de via sua mala ; et misértus est Deus super malum, quod locútus fúerat ut fáceret eis, et non fecit.

Et affíctus est Ionas afflictióne magna et irátus est ; et orávit ad Dóminum et dixit : «Obsecro, Dómine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea ? Propter hoc praeoccupávi ut fúgerem in Tharsis. Sciébam enim quia tu Deus clemens et miséricors est, longánimis et multae miseratiónis et ignóscens super malítia. Et nunc, Dómine, tolle, quaéso, ánimam meam a me, quia mélior est mihi mors quam vita».

Et dixit Dóminus :

«Putásne bene irascéris tu ?».

Et egréssus est Ionas de civitáte et sedit contra oriéntem civitátis et fecit síbimet umbráculum ibi et sedébat subter illud in umbra, donec vidéret quid accíderet in civitáte. Et praeparávit Dóminus Deus héderam, et ascéndit super Ionam, ut esset umbra super caput eius et protégeret eum ab afflictióne sua. Et laetátus est Ionas super hédera laetítia magna.

Et parávit Deus vermem, cum súrgeret auróra in crástinum, et percússit héderam, quae exáruit. Et cum ortus fuísset sol, praecépit Deus vento orientáli cálido ; et percússit sol super caput Ionae, et elánguit ; et pétivit ánimae suae, ut morerétur et dixit  : «Mélius est mihi mori quam vivere».

Et dixit Deus ad Ionam :

«Putásne bene irascéris tu super hédera ?».

Et dixit : «Bene iráscor ego usque ad mortem».

Et dixit Dóminus  :

«Tu doles super héderam, in qua non laborásti, neque fecísti, ut crésceret, quae sub una nocte nata est et sub una nocte périit. Et ego non parcam Níneve civitáti magnae, in qua sunt plus quam centum vigínti mília hóminum, qui nésciunt quid sit inter déxteram et sinístram suam, et iuménta multa ?».

 

 

Psalmus

 

Miserére mei, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die.

Laetífica ánimam servi tui, quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.

Quóniam tu, Dómine, suávis et mitis et multae misericórdiae ómnibus invocántibus te.

Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam et inténde voci deprecatiónis meae.

Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient et adorábunt coram te, Dómine, et glorificábunt nomen tuum,

Quóniam magnus es tu et fáciens mirabília : tu es Deus solus.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Gálatas

 

Deínde post annos quattuórdecim íterum ascéndi Híerosólymam cum Bárnaba, assúmpto et Tito ; ascéndi autem secúndum revelatiónem ; et cóntuli cum illis evangélium, quod praédico in géntibus, seórsum autem his, qui observabántur, ne forte in vácuum cúrrerem aut cucurríssem.

Cum vidíssent quod créditum est mihi evangélium praepútii, sicut Petro circumcisiónis - qui enim operátus est Petro in apostolátum circumcisiónis operátus est et mihi inter gentes - et cum cognovíssent grátiam, quae data est mihi, Iacóbus et Cephas et Ioánnes, qui videbántur colúmnae esse, déxteras dedérunt mihi et Bárnabae communiónis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisiónem ; tantum ut páuperum mémores essémus,  quod étiam sollícitus fui hoc ipsum fácere.

Cum venísset Cephas Antióchiam, in fáciem ei réstiti, quia reprehensíbilis erat. Prius enim quam venírent quidam ab Iacóbo, cum géntibus comedébat ; cum autem veníssent, subtrahébat et segregábat se, timens eos, qui ex circumcisióne erant. Et simulatióni eius consensérunt céteri Iudaéi, ita ut et Bárnabas abducerétur illórum simulatióne.

Sed cum vidíssem quod non recte ambulárent ad veritátem evangélii, dixi Cephae coram ómnibus : «Si tu, cum Iudaéus sis, gentíliter et non Iudáice vivis, quómodo géntes cogis iudaizáre ?».

 

 

 

 

Psalmus

 

Laudáte Dóminum, omnes gentes, collaudáte eum, omnes pópuli.

Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, et véritas Dómini manet in aetérnum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Accepístis Spíritum adoptiónis filiórum, in eo clamámus : Abba, Pater.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Factum est cum Iesus esset in loco quodam orans, ut cessávit, dixit unus ex discípulis eius ad eum :

«Dómine, doce nos oráre, sicut et Ioánnes dócuit discípulos suos».

Et ait illis :

«Cum orátis, dícite :

Pater, sanctificétur nomen tuum,

advéniat regnum tuum ;

panem nostrum cotidiánum da nobis cotídie,

et dimítte nobis peccáta nostra,

síquidem et ipsi dimíttimus omni debénti nobis,

et ne nos indúcas in tentatiónem».

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, sacrifícia tuis institúta praecéptis, et sacris mystériis, quae débitae servitútis celebrámus offício, sanctificatiónem tuae nobis redemptiónis dignánter adímple. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimae quaerénti illum.
  • Unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno cálice participámus.

 

 

Concéde nobis, omnípotens Deus, ut de percéptis sacraméntis inebriémus atque pascámur, quátenus in id quod súmimus transeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXVII per annum

feria quinta

 

 

 

In voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est qui possit resístere voluntáti tuae. Tu enim fecísti ómnia, caelum et terram, et univérsa quae caeli ámbitu continéntur ; Dóminus universórum tu es.

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, qui abundántia pietátis tuae et mérita súpplicum excédis et vota, effúnde super nos misericórdiam tuam, ut dimíttas quae consciéntia métuit, et adícias quod orátio non praesúmit. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Malachíae prophétae

 

Invaluérunt super me verba vestra, dicit Dóminus ; et dícitis : “Quid locúti sumus contra tu ?”. Dícitis : “Vanum est servíre Deo ; et, quod emoluméntum, quia custodívimus praecépta eius et quia ambulávimus tristes coram Dómino exercítuum ? Ergo nunc beátos dícimus arrogántes ; síquidem aedificáti sunt faciéntes impietátem et tentavérunt Deum et salvi facti sunt”.

Tunc locúti sunt timéntes Dóminum, unusquísque cum próximo suo. Et atténdit Dóminus et audívit ; et scriptus est liber memorabílium coram eo timéntibus Dóminum et cogitántibus nomen eius.

Erunt mihi, ait Dóminus exercítuum, in die, qua ego fácio in pecúlium ; et parcam eis, sicut parcit vir fílio suo serviénti sibi. Rursum vidébitis quid sit inter iustum et ímpium, inter serviéntem Deo et non serviéntem ei.

Ecce enim dies véniet succénsa quasi camínus ; et erunt omnes supérbi et omnes faciéntes impietátem stipula ; et inflammábit eos dies véniens, dicit Dóminus exercítuum, quae non derelínquet eis radícem et ramum. Et oriétur vobis timéntibus nomen meum sol iustítiae et sánitas in pennis eius.

 

 

Psalmus

 

Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum et in via peccatórum non stetit et in convéntu derisórum non sedit,

Sed in lege Dómini volúntas eius, et in lege eius meditátur die ac nocte.

Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, quod fructum suum dábit in témpore suo ;

Et fólium eius non défluet, et ómnia, quaecúmque fáciet, prosperabúntur.

Non sic ímpii, non sic, sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.

Quóniam novit Dóminus viam iustórum, et iter impiórum períbit.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Gálatas

 

O insensáti Gálatae, quis vos fascinávit, ante quorum óculos Iesus Christus descríptus est crucifíxus ?

Hoc solum volo a vobis díscere : Ex opéribus legis Spíritum accepístis an ex audítu fídei ? Sic stulti estis ?

Cum Spíritu coepéritis, nunc carne consummámini ? Tanta passi estis sine causa ? Si tamen et sine causa !

Qui ergo tríbuit vobis Spíritum et operátur virtútes in vobis, ex opéribus legis an ex audítu fídei ?

 

 

Canticum

 

Benedíctus Dóminus, Deus Israel, quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suae

Et eréxit cornu salútis nobis in domo David púeri sui,

Sicut locútus est per os sanctórum, qui a saéculo sunt, prophetárum eius,

Salútem ex inimícis nostris et de manu ómnium, qui odérunt nos ;

Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris et memorári testaménti sui sancti,

Iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, datúrum se nobis,

Ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, serviámus illi

In sanctitáte et iustítia coram ipso ómnibus diébus nostris.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Aperi, Dómine, cor nostrum, ut intendámus verbis Fílii tui.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Ait Iesus ad discípulos :

«Quis vestrum habébit amícum et ibit ad illum média nocte et dicet illi : “Amíce, cómmoda mihi tres panes, quóniam amícus meus venit de via ad me, et non hábeo, quod ponam ante illum” ; et ille de intus respóndens dicat : “Noli mihi moléstus esse ; iam óstium clausum est, et púeri mei mecum sunt in cubíli ; non possum súrgere et dare tibi”.

Dico vobis :

Et si non dábit illi surgens, eo quod amícus eius sit, propter improbitátem tamen eius surget et dábit illi, quotquot habet necessários.

Et ego vobis dico :

Pétite, et dábitur vobis ; quaérite, et inveniétis : pulsáte, et aperiétur vobis. Omnis enim qui petit, áccipit ; et, qui quaerit, invénit ; et pulsánti aperiétur.

Quem autem ex vobis patrem fílius petíerit piscem, numquid pro pisce serpéntem dábit illi ? Aut si petíerit ovum, numquid pórriget illi scorpiónem ?

Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare fíliis vestris, quanto magis Pater de caelo dábit Spíritum Sanctum peténtibus se».

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, sacrifícia tuis institúta praecéptis, et sacris mystériis, quae débitae servitútis celebrámus offício, sanctificatiónem tuae nobis redemptiónis dignánter adímple. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimae quaerénti illum.
  • Unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno cálice participámus.

 

 

Concéde nobis, omnípotens Deus, ut de percéptis sacraméntis inebriémus atque pascámur, quátenus in id quod súmimus transeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXVII per annum

feria sexta

 

 

 

In voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est qui possit resístere voluntáti tuae. Tu enim fecísti ómnia, caelum et terram, et univérsa quae caeli ámbitu continéntur ; Dóminus universórum tu es.

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, qui abundántia pietátis tuae et mérita súpplicum excédis et vota, effúnde super nos misericórdiam tuam, ut dimíttas quae consciéntia métuit, et adícias quod orátio non praesúmit. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Ioel prophétae

 

Accíngite vos et plángite, sacerdótes ; ululáte, minístri altáris. Ingredímini, cubáte in sacco, minístri Dei mei, quóniam intériit de domo Dei vestri oblátio et libátio.

Sanctificáte ieiúnium, vocáte coetum, congregáte senes, omnes habitatóres terrae in domum Dei vestri, et clamáte ad Dóminum : «Heu diéi ! Quia prope est dies Dómini, et quasi vástitas a poténte véniet.

Cánite tuba in Sion, ululáte in monte sancto meo ; conturbéntur omnes habitatóres terrae, quia venit dies Dómini, quia prope est.

Dies tenebrárum et calíginis, dies nubis et túrbinis ; quasi auróra expánsa super montes pópulus multus et fortis : símilis ei non fuit a princípio, et post eum non erit usque in annos generatiónis et generatiónis.

 

 

Psalmus

 

Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, narrábo ómnia mirabília tua.

Laetábor et exsultábo in te, psallam nómini tuo, Altíssime.

Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, infirmántur et péreunt a fácie tua.

Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

Increpásti gentes, perdidísti ímpium ; nomen eórum delésti in aetérnum et in saéculum saéculi.

Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt ; in láqueo isto, quem abscondérunt, comprehénsus est pes eórum.

Dóminus autem in aetérnum sedébit, parávit in iudícium thronum suum

Et ipse iudicábit orbem terrae in iustítia, iudicábit pópulos in aequitáte.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Gálatas

 

Sicut Abraham crédidit Deo, et reputátum est ei ad iustítiam. Cognóscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt fílii Abrahae. Próvidens autem Scriptúra quia ex fide iustíficat gentes Deus, praenuntiávit Abrahae : «Benedicéntur in te omnes gentes». Igitur, qui ex fide sunt, benedicúntur cum fidéli Abraham.

Quicúmque enim ex opéribus legis sunt, sub maledícto sunt ; scriptum est enim : «Maledíctus omnis, qui non permánserit in ómnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut fáciat ea». Quóniam autem in lege nemo iustificátur apud Deum maniféstum est, quia iustus ex fide vivet ; lex autem non est ex fide, sed qui fécerit ea, vivet in illis.

Christus nos redémit de maledícto legis factus pro nobis maledíctum, quia scriptum est : «Maledíctus omnis, qui pendet in ligno», ut in gentes benedíctio Abrahae fíeret in Christo Iesu, ut promissiónem Spíritus accipiámus per fidem.

 

 

Psalmus

 

Confitébor Dómino in toto corde meo, in consílio iustórum et congregátióne.

Magna ópera Dómini, exquirénda ómnibus, qui cúpiunt ea.

Decor et magnificéntia opus eius, et iustítia eius manet in saéculum saéculi.

Memóriam fecit mirabílium suórum, miséricors et miserátor Dóminus.

Escam dedit timéntibus se ; memor erit in saéculum testaménti sui.

Virtútem óperum suórum annuntiávit pópulo suo, ut det illis hereditátem géntium.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Nunc princeps huius mundi eiciétur foras, dicit Dóminus ; et ego, si exaltátus fúero a terra, omnes traham ad meípsum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Erat Iesus eiciens daemónium, et illud erat mutum ; et factum est cum daemónium exísset, locútus est mutus. Et admirátae sunt turbae ; quidam autem ex eis dixérunt : «In Beélzebul príncipe daemónium eícit daemónia».

Et álii tentántes signum de caelo quaerébant ab eo. Ipse autem sciens cogitatiónes eórum dixit eis :

«Omne regnum in seípsum divísum desolátur, et domus supra domum cadit. Si autem et Sátanas in seípsum divísus est, quómodo stábit regnum ipsíus ? Quia dícitis in Beélzebul eícere me daemónia. Si autem ego in Beélzebul eício daemónia, fílii vestri in quo eíciunt ?

Ideo ipsi iúdices vestri erunt. Porro si in dígito Dei eício daemónia, profécto pervénit in vos regnum Dei.

Cum fortis armátus custódit átrium suum, in pace sunt ea, quae póssidet ; si autem fórtior illo supervéniens vicerit eum, univérsa arma eius áuferet, in quibus confidébat, et spólia eius distríbuet.

Qui non est mecum, advérsum me est ; et, qui non cólligit mecum, dispérgit.

Cum immúndus spíritus exíerit de hómine, perámbulat per loca inaquósa quaerens réquiem et non invéniens dicit : “Revértar in domum meam unde exívi”. Et cum vénerit, invénit scopis mundátam et exornátam. Et tunc vadit et ássumit septem álios spíritus nequióres se, et ingréssi hábitant ibi ; et sunt novíssima hóminis illíus peióra prióribus».

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, sacrifícia tuis institúta praecéptis, et sacris mystériis, quae débitae servitútis celebrámus offício, sanctificatiónem tuae nobis redemptiónis dignánter adímple. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimae quaerénti illum.
  • Unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno cálice participámus.

 

 

Concéde nobis, omnípotens Deus, ut de percéptis sacraméntis inebriémus atque pascámur, quátenus in id quod súmimus transeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXVII per annum

sabbato

 

 

 

In voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est qui possit resístere voluntáti tuae. Tu enim fecísti ómnia, caelum et terram, et univérsa quae caeli ámbitu continéntur ; Dóminus universórum tu es.

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, qui abundántia pietátis tuae et mérita súpplicum excédis et vota, effúnde super nos misericórdiam tuam, ut dimíttas quae consciéntia métuit, et adícias quod orátio non praesúmit. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Ioel prophétae

 

Consúrgant et ascéndant gentes in vallem Iósaphat, quia ibi sedébo, ut iúdicem omnes gentes in circúitu.

Míttite falces, quóniam maturávit messis ; veníte et premíte, quia plenum est tórcular : exúberant torculária, quia magna est malítia eórum.

Pópuli, pópuli in valle Decisiónis, quia iuxta est dies Dómini in valle Decisiónis. Sol et luna obtenebráti sunt, et stellae retraxérunt splendórem suum.

Et Dóminus de Sion rúgiet et de Ierúsalem dábit vocem suam ; et movebúntur caeli et terra, et Dóminus refúgium pópulo suo et fortitúdo fíliis Israel.

Et sciétis quia ego Dóminus Deus vester hábitans in Sion monte sancto meo ; et erit Ierúsalem locus sanctus, et aliéni non transíbunt per eam ámplius.

Et erit in die illa ; stillábunt montes mustum, et colles fluent lacte ; et per omnes rivos Iudae ibunt aquae, et fons de domo Dómini egrediétur et irrigábit torréntem Settim. Aegýptus in desolatiónem erit, et Idumaéa in desértum desolatiónis, pro eo quod iníque égerint in fílios Iudae et effúderint sánguinem innocéntem in terra eórum.

Et Iuda in aetérnum habitábitur, et Ierúsalem in generatiónem et generatiónem ; et vindicábo sánguinem eórum, quem non relínquam impunítum ; et Dóminus commorátur in Sion.

 

 

Psalmus

 

Dóminus regnávit ! Exsúltet terra, laeténtur ínsulae multae.

Nubes et calígo in circúitu eius, iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.

Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, a fácie Dómini omnis terra.

Annuntiavérunt caeli iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

Lux orta est iusto, et rectis corde laetítia.

Laetámini, iusti, in Dómino et confitémini memóriae sanctitátis eius.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Gálatas

 

Conclúsit Scriptúra ómnia sub peccáto, ut promíssio ex fide Iesu Christi darétur credéntibus.

Prius autem quam veníret fides, sub lege custodiebámur conclúsi in eam fidem, quae revelánda erat. Itaque lex paedagógus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificémur ; at ubi venit fides, iam non sumus sub paedagógo. Omnes enim fílii Dei estis, per fidem in Christo Iesu.

Quicúmque enim in Christum baptizáti estis, Christum induístis ; non est Iudaéus neque Graecus, non est servus neque liber, non est másculus et fémina : omnes enim vos unus estis in Christo Iesu. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secúndum promissiónem herédes.

 

 

Psalmus

 

Cantáte ei et psállite ei, meditámini in ómnibus mirabílibus eius.

Laudámini in nómine sancto eius, laetétur cor quaeréntium Dóminum.

Quaérite Dóminum et poténtiam eius, quaérite fáciem eius semper.

Mementóte mirabílium eius, quae fecit, prodígia eius et iudícia oris eius,

Semen Abraham, servi eius, fílii Iacob, elécti eius.

Ipse Dóminus Deus noster ; in univérsa terra iudícia eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti qui áudiunt verbum Dei et custódiunt illud.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Factum est cum Iesus haec díceret, extóllens vocem quaedam múlier de turba dixit illi : «Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quae suxísti !».

At ille dixit :

«Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei et custódiunt !».

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, sacrifícia tuis institúta praecéptis, et sacris mystériis, quae débitae servitútis celebrámus offício, sanctificatiónem tuae nobis redemptiónis dignánter adímple. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimae quaerénti illum.
  • Unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno cálice participámus.

 

 

Concéde nobis, omnípotens Deus, ut de percéptis sacraméntis inebriémus atque pascámur, quátenus in id quod súmimus transeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année B
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :