Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica XXVI per annum

 

 

 

Omnia, quae fecísti nobis, Dómine, in vero iudício fecísti, quia peccávimus tibi, et mandátis tuis non oboedívimus ; sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiae tuae.

 

 

Deus, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas, grátiam tuam super nos indesinénter infúnde, ut, ad tua promíssa curréntes, caeléstium bonórum fácias esse consórtes. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Númeri

 

Descéndit Dóminus per nubem et locútus est ad Móysen áuferens de spíritu, qui erat in Móyse, et dans septuagínta viris sénibus. Cumque requievísset in eis spíritus, prophetavérunt nec ultra fecérunt.

Remánserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabátur Eldad et alter Medad, super quos requévit spíritus ; nam et ipsi descrípti fúerant et non exíerant ad tabernáculum.

Cumque prophetárent in castris, cucúrrit puer et nuntiávit Móysi dicens : «Eldad et Medad prophétant in castris».

Statim Iósue fílius Nun miníster Móysi et eléctus eius a iuventúte sua ait : «Dómine mi Móyses, próhibe eos !».

At ille : «Quid, inquit aemuláris pro me ? Quis tríbuat, ut omnis pópulus prophétet, et det eis Dóminus spíritum suum ?».

 

 

Psalmus

 

Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam, testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam praestans párvulis.

Timor Dómini mundus, pérmanens in saéculum saéculi, iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,

Etenim servus tuus erudítur in eis ; in custodiéndis illis retribútio multa.

Erróres quis intéllegit ? Ab occúltis munda me, et a supérbia custódi servum tuum, ne dominétur mei.

Tunc immaculátus ero et emundábor a delícto máximo.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Iacóbi apóstoli

 

Age nunc, dívites, ploráte ululántes in misériis, quae advénient vobis.

Divítiae vestrae putrefáctae sunt, et vestiménta vestra a tíneis comésta sunt, aurum et argéntum vestrum aeruginávit, et aerúgo eórum in testimónium vobis erit et manducábit carnes vestras sicut ignis : thesaurizástis in novíssimis diébus.

Ecce merces operariórum, qui messuérunt regiónes vestras, quae fraudáta est a vobis, clamat, et clamóres eórum, qui messuérunt, in aures Dómini Sábaoth introiérunt.

Epuláti estis super terram et in luxúriis fuístis, enutrístis corda vestra in die occisiónis. Addixístis, occidístis iustum. Non resístit vobis.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Sermo tuus, Dómine, véritas est ; sanctífica nos in veritáte.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Dixit ad Iesum Ioánnes : «Magíster, vídimus quendam in nómine tuo eiciéntem daemónia, et prohibebámus eum, quia non sequebátur nos».

Iesus autem ait :

«Nolíte prohibére eum.

Nemo est enim, qui fáciat virtútem in nómine meo et possit cito male loqui de me ; qui enim non est advérsum nos, pro nobis est.

Quisquis enim potum déderit vobis cálicem aquae in nómine, quia Christi estis, amen dico vobis : Non perdet mercédem suam.

Et quisquis scandalizáverit unum ex his pusíllis credéntibus in me, bonum est ei magis, ut circumdétur mola asinária collo eius, et in mare mittátur.

Et si scandalizáverit te manus tua, abscíde illam : bonum est tibi débilem introíre in vitam, quam duas manus habéntem ire in gehénnam, in ignem inexstinguíbilem.

Et si pes tuus te scandalízat, ámputa illum : bonum est tibi claudum introíre in vitam, quam duos pedes habéntem mitti in gehénnam.

Et si óculus tuus scandalízat te, eíce eum : bonum est tibi luscum introíre in regnum Dei, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam, ubi vermis eórum non móritur et ignis non exstínguitur ; omnis enim igne saliétur».

 

 

 

Concéde nobis, miséricors Deus, ut haec nostra tibi oblátio sit accépta, et per eam nobis fons omnis benedictiónis aperiátur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quia fílios quos longe peccáti crimen abstúlerat, per sánguinem Fílii tui Spiritúsque virtúte, in unum ad te dénuo congregáre voluísti : ut plebs, de unitáte Trinitátis adunáta, in tuae láudem sapiéntiae multifórmis Christi corpus templúmque Spíritus noscerétur Ecclésia.

Et ídeo, choris angélicis sociáti, te laudámus in gáudio confiténtes :

 

Sanctus…

 

 

 

  • Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti ; haec me consoláta est in humilitáte mea.
  • In hoc cognóvimus caritátem Dei : quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit ; et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.

 

 

Sit nobis, Dómine, reparátio mentis et córporis caeléste mystérium, ut simus eius in glória coherédes, cui, mortem ipsíus annuntiándo, compátimur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXVI per annum

feria secunda

 

 

 

Omnia, quae fecísti nobis, Dómine, in vero iudício fecísti, quia peccávimus tibi, et mandátis tuis non oboedívimus ; sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiae tuae.

 

 

Deus, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas, grátiam tuam super nos indesinénter infúnde, ut, ad tua promíssa curréntes, caeléstium bonórum fácias esse consórtes. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Zacharíae prophétae

 

«Haec dicit Dóminus exercítuum :

Zelátus sum Sion zelo magno et ardóre magno zelátus sum eam.

Haec dicit Dóminus :

Revérsus sum ad Sion et habitábo in médio Ierúsalem ; et vocábitur Ierúsalem cívitas Veritátis, et mons Dómini exercítuum mons Sanctitátis.

Haec dicit Dóminus exercítuum :

Adhuc sedébunt senes et anus in platéis Ierúsalem et unusquísque cum báculo suo in manu sua prae multitúdine diérum ; et platéae civitátis complebúntur púeris et puéllis ludéntibus in platéis eius.

Haec dicit Dóminus exercítuum :

Si vidébitur diffícile in óculis reliquiárum pópuli huius in diébus illis, numquid étiam in óculis meis diffícile erit ?, dicit Dóminus exercítuum.

Haec dicit Dóminus exercítuum :

Ecce ego salvábo pópulum meum de terra oriéntis et de terra occásus solis : et addúcam eos, et hábitábunt in médio Ierúsalem ; et erunt mihi in pópulum, et ego ero eis in Deum in veritáte et iustítia».

 

 

Psalmus

 

Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terrae glóriam tuam,

Quia aedificávit Dóminus Sion et appáruit in glória sua.

Respéxit in oratiónem ínopum et non sprevit precem eórum.

Scribántur haec pro generatióne áltera, et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, Dóminus de caelo in terram aspéxit,

Ut audíret gémitus compeditórum, ut sólveret fílios mortis ;

Ut annúntient in Sion nomen Dómini et laudem eius in Ierúsalem,

Cum congregáti fúerint pópuli in unum et regna, ut sérviant Dómino.

Fílii servórum tuórum hábitábunt, et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur».

 

 

 

2.

 

Léctio libri Iob

 

Quadam die, cum veníssent fílii Dei ut assísterent coram Dómino, áffuit inter eos étiam Satan.

Cui dixit Dóminus :

«Unde venis ?».

Qui respóndens ait : «Circuívi terram et perambulávi eam».

Dixítque Dóminus ad eum :

«Numquid considerásti servum meum Iob, quod non sit ei símilis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recédens a malo ?».

Cui respóndens Satan ait : «Numquid Iob frustra timet Deum ? Nonne tu vallásti eum ac domum eius universámque substántiam per circúitum, opéribus mánuum eius benedixísti, et posséssio eius crevit in terra ? Sed exténde páululum manum tuam et tange cuncta, quae póssidet, nisi in fáciem benedíxerit tibi».

Dixit ergo Dóminus ad Satan  :

«Ecce, univérsa, quae habet, in manu tua sunt ; tantum in eum ne exténdas manum tuam».

Egressúsque est Satan a fácie Dómini.

Cum autem quadam die fílii et fíliae eius coméderent et bíberent vinum in domo fratris sui primogéniti, núntius venit ad Iob, qui díceret : «Boves arábant, et ásinae pascebántur iuxta eos ; et irruérunt Sabaéi tulerúntque eos et púeros percussérunt gládio, et evási ego solus, ut nuntiárem tibi».

Cumque adhuc ille loquerétur, venit alter et dixit : «Ignis Dei cécidit e caelo, et ussit oves puerósque consúmpsit, et effúgi ego solus, ut nuntiárem tibi». Sed et illo adhuc loquénte, venit álius et dixit : «Chaldaéi fecérunt tres turmas et invasérunt camélos et tulérunt eos necnon et púeros percussérunt gládio, et ego fugi solus, ut nuntiárem tibi».

Adhuc loquebátur ille, et ecce álius intrávit et dixit : «Fíliis tuis et fíliábus vescéntibus et bibéntibus vinum in domo fratris sui primogéniti, repénte ventus véhemens írruit a regióne desérti et concússit quáttuor ángulos domus ; quae córruens oppréssit líberos tuos, et mórtui sunt, et effúgi ego solus, ut nuntiárem tibi».

Tunc surréxit Iob et scidit vestiménta sua et, tonso cápite, córruens in terram adorávit et dixit : «Nudus egréssus sum de útero matris meae et nudus revértar illuc. Dóminus dedit, Dóminus ábstulit ; sicut Dómino plácuit, ita factum est : sit nomen Dómini benedíctum».

In ómnibus his non peccávit Iob lábiis suis neque stultum quid contra Deum locútus est.

 

 

Psalmus

 

Exáudi, Dómine, iustítiam meam, inténde deprecatiónem meam.

Auribus pércipe oratiónem meam, non in lábiis dolósis.

De vulto tuo iudícium meum pródeat ; óculi tui vídeant aequitátes.

Proba cor meum et vísita nocte ; igne me exámina, et non invénies in me iniquitátem.

Ego ad te clamávi, quóniam exáudis me, Deus ; inclína aurem tuam mihi et exáudi verba mea.

Mirífica misericórdias tuas, qui salvos facis ab insurgéntibus sperántes in déxtera tua.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Fílius hóminis venit ut ministráret et daret ánimam suam redemptiónem pro multis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Intrávit cogitátio in Duódecim, quis eórum maior esset.

At Iesus sciens cogitatiónem cordis illórum, apprehéndens púerum státuit eum secus se et ait illis :

«Quicúmque suscéperit púerum istum in nómine meo, me récipit ; et, quicúmque me recéperit, récipit eum, qui me misit ; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est».

Respóndens autem Ioánnes dixit : «Praecéptor, vídimus quendam in nómine tuo eiciéntem daemónia, et prohibúimus eum, quia non séquitur nobíscum». Et ait ad illum Iesus :

«Nolíte prohibére ; qui enim non est advérsus vos, pro vobis est».

 

 

 

Concéde nobis, miséricors Deus, ut haec nostra tibi oblátio sit accépta, et per eam nobis fons omnis benedictiónis aperiátur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti ; haec me consoláta est in humilitáte mea.
  • In hoc cognóvimus caritátem Dei : quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit ; et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.

 

 

Sit nobis, Dómine, reparátio mentis et córporis caeléste mystérium, ut simus eius in glória coherédes, cui, mortem ipsíus annuntiándo, compátimur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXVI per annum

feria tertia

 

 

 

Omnia, quae fecísti nobis, Dómine, in vero iudício fecísti, quia peccávimus tibi, et mandátis tuis non oboedívimus ; sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiae tuae.

 

 

Deus, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas, grátiam tuam super nos indesinénter infúnde, ut, ad tua promíssa curréntes, caeléstium bonórum fácias esse consórtes. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Zacharíae prophétae

 

«Haec dicit Dóminus exercítuum :

Adhuc vénient pópuli et habitatóres civitátum magnárum, et ibunt habitatóres uníus ad álteram dicéntes : “Eámus, ut deprecémur fáciem Dómini et quaerámus Dóminum exercítuum ; vadam étiam ego”. Et vénient pópuli multi et gentes robústae ad quaeréndum Dóminum exercítuum in Ierúsalem et deprecándam fáciem Dómini.

Haec dicit Dóminus exercítuum :

In diébus illis apprehéndent decem hómines ex ómnibus linguis géntium, apprehéndent fímbriam viri Iudaéi dicéntes : “Ibimus vobíscum ; audívimus enim quóniam Deus vobíscum est”».

 

 

Psalmus

 

Fundaménta eius in móntibus sanctis ;

Díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Iacob.

Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei !

Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me ; ecce Philistaéa et Tyrus cum Aethiópia : hi nati sunt illic.

Et de Sion dicétur : «Hic et ille natus est in ea ; et ipse firmávit eam Altíssimus».

Dóminus réferet in librum populórum : «Hi nati sunt illic».

Et cantant sicut choros ducéntes : «Omnes fontes mei in te».

 

 

 

2.

 

Léctio libri Iob

 

Apéruit Iob os suum et maledíxit diéi suo et locútus est :

«Péreat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est : “Concéptus est homo”.

Quare non in vulva mórtuus sum ? Egréssus ex útero non statim périi ? Quare excéptus génibus ? Cur lactátus ubéribus ? Nunc enim dórmiens silérem et somno meo requiéscerem cum régibus et consúlibus terrae, qui aedíficant sibi solitúdines, aut cum princípibus, qui póssident aurum et replent domos suas argénto. Aut sicut abortívum abscónditum non subsísterem, vel qui concépti non vidérunt lucem. Ibi ímpii cessavérunt a tumúltu, et ibi requievérunt fessi róbore.

Quare mísero data est lux et vita his, qui in amaritúdine ánimae sunt ? Qui exspéctant mortem, et non venit, et effódiunt quaeréntes illam magis quam thesáuros ; gaudéntque veheménter et laetántur sepúlcro. Viro, cuius abscóndita est via, et circúmdedit eum Deus ténebris».

 

 

Psalmus

 

Dómine, Deus salútis meae, in die clamávi et nocte coram te.

Intret in conspéctu tuo orátio mea, inclína aurem tuam ad precem meam.

Quia repléta est malis ánima mea, et vita mea inférno appropinquávit.

Aestimátus sum cum descendéntibus in lacum, factus sum sicut homo sine adiutório.

Inter mórtuos liber, sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris ;

Quorum non es memor ámplius, et ipsi de manu tua abscíssi sunt.

Posuísti me in lacu inferióri, in tenebrósis et in umbra mortis.

Super me gravátus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxísti super me.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Fílius hóminis venit ut ministráret et daret ánimam suam redemptiónem pro multis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Factum est dum compleréntur dies assumptiónis Iesu, et ipse fáciem suam firmávit, ut iret Ierúsalem, et misit nuntios ante conspéctum suum.

Et eúntes intravérunt in castéllum Samaritanórum, ut parárent illi. Et non recepérunt eum, quia fácies eius erat eúntis Ierúsalem.

Cum vidíssent autem discípuli Iacóbus et Ioánnes dixérunt : «Dómine, vis dicámus, ut ignis descéndat de caelo et consúmat illos ?».

Et convérsus increpávit illos. Et iérunt in áliud castéllum.

 

 

 

Concéde nobis, miséricors Deus, ut haec nostra tibi oblátio sit accépta, et per eam nobis fons omnis benedictiónis aperiátur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti ; haec me consoláta est in humilitáte mea.
  • In hoc cognóvimus caritátem Dei : quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit ; et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.

 

 

Sit nobis, Dómine, reparátio mentis et córporis caeléste mystérium, ut simus eius in glória coherédes, cui, mortem ipsíus annuntiándo, compátimur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXVI per annum

feria quarta

 

 

 

Omnia, quae fecísti nobis, Dómine, in vero iudício fecísti, quia peccávimus tibi, et mandátis tuis non oboedívimus ; sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiae tuae.

 

Deus, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas, grátiam tuam super nos indesinénter infúnde, ut, ad tua promíssa curréntes, caeléstium bonórum fácias esse consórtes. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Nehemíae

 

Factum est in mense Nisan, anno vicésimo Artaxérxis regis, dum bíberet, levávi vinum et dedi regi ; non enim eram ingrátus coram eo. Dixítque mihi rex : «Quare vultus tuus tristis est, cum te aegrótum non vídeam ? Nihil est áliud nisi tristítia cordis».

Et tímui valde et dixi regi : «Rex, in aetérnum vive ! Quare non maéreat vultus meus, quia cívitas sepulcrórum patrum meórum desérta est, et portae eius combústae sunt igne ?».

Et ait mihi rex : «Pro qua re póstulas ?».

Et orávi Deum caeli et dixi ad regem : «Si vidétur regi bonum, et si placet servus tuus ante fáciem tuam, ut mittas me in Iudaéam, ad civitátem sepulcrórum patrum meórum, et aedificábo eam».

Dixítque mihi rex, et regína sedébat iuxta eum : «Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando revertéris ?». Et plácuit regi míttere me ; et constítui ei tempus.

Et dixi regi : «Si regi vidétur bonum, epístulae dentur mihi ad duces regiónis trans flumen, ut me transíre permittant, donec véniam in Iudaéam ; et epístulam ad Asaph custódem saltus regis, ut det mihi ligna, ut contignáre possim portas turris domus et muri civitátis et domus, in qua habitábo».

Et dedit mihi rex, quia manus Dei mei bona super me.

 

 

Psalmus

 

Super flúmina Babylónis, illic sédimus et flévimus, cum recordarémur Sion.

In salícibus in médio eius suspéndimus cítharas nostras.

Quia illic rogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, verba cantiónum,

Et, qui affligébant nos, laetítiam : «Cantáte nobis de cánticis Sion».

Quómodo cantábimus cánticum Dómini in terra aliéna ?

Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, oblivióni detur déxtera mea ;

Adhaéreat lingua mea fáucibus meis, si non memínero tui,

Si non praeposúero Ierúsalem in cápite laetítiae meae.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Iob

 

Respóndens Iob ait :

«Vere scio quod ita sit, et quómodo iustificábitur homo compósitus Deo ? Si volúerit conténdere cum eo, non póterit ei respóndere unum pro mille. Sápiens corde est et fortis róbore ; quis réstitit ei, et pacem hábuit ?

Qui tránstulit montes, et nesciérunt hi, quos subvértit in furóre suo. Qui cómmovet terram de loco suo, et colúmnae eius concutiúntur. Qui praécipit soli, et non óritur, et stellas claudit quasi sub signáculo. Qui exténdit caelos solus et gráditur super fluctus maris. Qui facit Arctúrum et Oríona et Hýadas et interióra austri. Qui facit magna et incomprehensibília et mirabília, quorum non est númerus.

Si vénerit ad me, non vidébo eum ; si abíerit, non intéllegam. Si repénte arrípiet, quis eum impédiet ? Vel quis dícere potest : “Quid facis ?”.

Quantus ergo sum ego, ut respóndeam ei et loquar deléctis verbis cum eo ? Quia, étiamsi iustus essem, non respondérem, sed meum iúdicem deprecárer ; et, cum invocántem exaudíerit me, non credam quod audíerit vocem meam».

 

 

Psalmus

 

Clamávi ad te, Dómine, tota die, expándi ad te manus meas.

Numquid mórtuis fácies mirabília, aut surgent umbrae et confitebúntur tibi ?

Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam et veritátem tuam in loco perditiónis ?

Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua et iustítia tua in terra obliviónis ?

Et ego ad te, Dómine, clamávi, et mane orátio mea praevéniet te.

Ut quid, Dómine, repéllis ánimam meam, abscóndis fáciem tuam a me ?

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Omnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Eúntibus Iesu et Duódecim in via, dixit quidam ad illum : «Sequar te, quocúmque íeris».

Et ait illi Iesus :

«Vulpes fóveas habent et vólucres caeli nidos, Fílius autem hóminis non habet, ubi caput réclinet».

Ait autem ad álterum :

«Séquere me».

Ille autem dixit : «Dómine, permítte mihi primum ire et sepelire patrem meum».

Dixítque ei Iesus :

«Sine, ut mórtui sepéliant mórtuos suos ; tu autem vade, annúntia regnum Dei».

Et ait alter : «Sequar te, Dómine, sed primum permítte mihi renuntiáre his, qui domi sunt».

Ait ad illum Iesus :

«Nemo mittens manum suam in arátrum et aspíciens retro, aptus est regno Dei».

 

 

 

Concéde nobis, miséricors Deus, ut haec nostra tibi oblátio sit accépta, et per eam nobis fons omnis benedictiónis aperiátur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti ; haec me consoláta est in humilitáte mea.
  • In hoc cognóvimus caritátem Dei : quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit ; et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.

 

 

Sit nobis, Dómine, reparátio mentis et córporis caeléste mystérium, ut simus eius in glória coherédes, cui, mortem ipsíus annuntiándo, compátimur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXVI per annum

feria quinta

 

 

 

Omnia, quae fecísti nobis, Dómine, in vero iudício fecísti, quia peccávimus tibi, et mandátis tuis non oboedívimus ; sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiae tuae.

 

 

Deus, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas, grátiam tuam super nos indesinénter infúnde, ut, ad tua promíssa curréntes, caeléstium bonórum fácias esse consórtes. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Nehemíae

 

Congregátus est omnis pópulus quasi vir unus ad platéam, quae est ante portam Aquárum, et dixérunt Esdrae scribae, ut afférret librum legis Móysi, quam praecéperat Dóminus Israéli.

Attulit ergo Esdras sacérdos legem coram multitúdine virórum et mulíerum cunctísque, qui póterant intellégere, in die prima mensis séptimi. Et legit in eo in platéa, quae erat ante portam Aquárum, de mane usque ad médiam diem in conspéctu virórum et mulíerum et eórum, qui intellégere póterant ; et aures omnis pópuli erant eréctae ad librum legis.

Et, cum aperuísset Esdras librum, stetit omnis pópulus. Et benedíxit Esdras Dómino Deo magno ; et respóndit omnis pópulus : «Amen, amen», élevans manus suas. Et incurváti sunt et adoravérunt Deum proni in terram.

Et legérunt in libro legis Dei distíncte et aperuérunt sensum et explicavérunt lectiónem.

Dixit autem Nehemías, ipse est praepósitus, et Esdras sacérdos et scriba et levítae instruéntes pópulum univérso pópulo : «Dies iste sanctificátus est Dómino Deo nostro ! Nolíte lugére et nolíte flere». Flebat enim omnis pópulus, cum audíret verba legis. Et dixit eis : «Ite, comédite pínguia et bíbite mulsum et míttite partes his, qui non praeparavérunt sibi, quia sanctus dies Dómini nostri est ; et nolíte contristári, gáudium étenim Dómini est fortitúdo vestra».

Levítae autem siléntium faciébant in omni pópulo dicéntes : «Tacéte, quia dies sanctus est, et nolíte dolére». Abiit ítaque omnis pópulus, ut coméderet et bíberet et mítteret partes et fáceret laetítiam magnam, quia intelléxerant verba, quae docúerat eos».

 

 

Psalmus

 

Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam, testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam praestans párvulis.

Iustítiae Dómini rectae, laetificántes corda, praecéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

Timor Dómini mundus, pérmanens in saéculum saéculi, iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,

Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum et dulcióra super mel et favum stillántem.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Iob

 

Respóndens Iob dixit :

«Miserémini mei, miserémini mei, saltem vos, amíci mei, quia manus Dómini tétigit me. Quare persequímini me sicut Deus et cárnibus meis non saturámini ?

Quis mihi tríbuat, ut scribántur sermónes mei ? Quis mihi det, ut exaréntur in libro stilo férreo et plúmbeo, in aetérnum sculpántur in sílice ?

Scio enim quod redémptor meus vivit et in novíssimo super púlvere stábit ; et post pellem meam hanc, quam abstraxérunt, et de carne mea vidébo Deum. Quem visúrus sum ego ipse, et óculi mei conspectúri sunt, et non aliénum.

Consúmpti sunt renes mei in sinu meo. Si ergo nunc dícitis : “Quómodo persequémur eum et radícem verbi inveniémus contra eum ?”, timéte a fácie gládii, quóniam ultor iniquitátum gládius est ; et scitóte esse iudícium».

 

 

Psalmus

 

Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi, miserére mei et exáudi me.

De te dixit cor meum : «Exquírite fáciem meam !». Fáciem tuam, Dómine, requíram.

Ne avértas fáciem tuam a me, ne declínes in ira a servo tuo.

Adiútor meus es tu, ne me reícias.

Credo vidére bona Dómini in terra vivéntium.

Exspécta Dóminum, viríliter age, et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Appropinquávit regnum Dei, paenitémini et crédite evangélio.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Designávit Dóminus álios septuagínta duos et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis :

«Messis quidem multa, operárii autem pauci ; rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam.

Ite ; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.

Nolíte portáre sácculum, neque peram neque calceaménta, et néminem per viam salutavéritis.

In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite : “Pax huic dómui”. Et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illam pax vestra ; sin autem ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte edéntes et bibéntes, quae apud illos sunt  : dignus enim est operárius mercéde sua.

Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte, quae apponúntur vobis, et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis : “Appropinquávit in vos regnum Dei”.

In quamcúmque civitátem intravéritis, et non recéperint vos, exeúntes in platéas eius dícite : “Etiam púlverem, qui adhaésit nobis ad pedes de civitáte vestra, extérgimus in vos ; tamen hoc scitóte quia appropinquávit regnum Dei”.

Dico vobis quia Sódomis in die illa remíssius erit quam illi civitáti».

 

 

 

Concéde nobis, miséricors Deus, ut haec nostra tibi oblátio sit accépta, et per eam nobis fons omnis benedictiónis aperiátur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti ; haec me consoláta est in humilitáte mea.
  • In hoc cognóvimus caritátem Dei : quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit ; et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.

 

 

Sit nobis, Dómine, reparátio mentis et córporis caeléste mystérium, ut simus eius in glória coherédes, cui, mortem ipsíus annuntiándo, compátimur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXVI per annum

feria sexta

 

 

 

Omnia, quae fecísti nobis, Dómine, in vero iudício fecísti, quia peccávimus tibi, et mandátis tuis non oboedívimus ; sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiae tuae.

 

 

Deus, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas, grátiam tuam super nos indesinénter infúnde, ut, ad tua promíssa curréntes, caeléstium bonórum fácias esse consórtes. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Baruch prophétae

 

Dómino Deo nostro iustítia, nobis autem confúsio faciéi, sicut hodiérnus dies hómini Iudae et habitatóribus Ierúsalem et régibus nostris et princípibus nostris et sacerdótibus nostris et prophétis nostris et pátribus nostris : peccávimus enim ante Dóminum et non credídimus ei et non audívimus vocem Dómini Dei nostri, ut ambularémus in mandátis Dómini, quae dedit ante fáciem nostram.

A die qua Dóminus edúxit patres nostros de terra Aegýpti et usque ad hanc diem erámus contumáces in Dóminum Deum nostrum et temére égimus, ne audirémus vocem eius, et adhaesérunt nobis mala et maledíctio, quam constítuit Dóminus Móysi servo suo in die qua edúxit patres nostros de terra Aegýpti dare nobis terram fluéntem lac et mel, sicut hic dies.

Et non audívimus vocem Dómini Dei nostri secúndum ómnia verba prophetárum, quos misit ad nos, et abívimus unusquísque in sensu cordis nostri mali ad serviéndum diis aliénis, faciéntes mala sub óculis Dei nostri.

 

 

Psalmus

 

Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, polluérunt templum sanctum tuum, posuérunt Ierúsalem in ruínas.

Dedérunt morticína servórum tuórum escas volatílibus caeli, carnes sanctórum tuórum béstiis terrae.

Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Ierúsalem, et non erat qui sepelíret.

Usquequo, Dómine ? Irascéris in finem ? Accendétur velut ignis zelus tuus ?

Ne memíneris iniquitátum patrum nostrórum, cito antícipent nos misericórdiae tuae, quia páuperes facti sumus nimis.

Adiuva nos, Deus salutáris nostri, propter glóriam nóminis tui et líbera nos ;

Et propítius esto peccátis nostris propter nomen tuum.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Iob

 

Respóndens autem Dóminus Iob de túrbine dixit :

«Numquid in diébus tuis praecepísti dilúculo et assignásti aurórae locum suum, et, cum extréma terrae tenéres, excússi sunt ímpii ex ea ? Vertétur in lutum signátum et stabit sicut vestiméntum. Cohibétur ab ímpiis lux sua, et bráchium excélsum confringétur. Numquid ingréssus es scaturígines maris et in novissimis abýssi deambulásti ? Numquid apértae sunt tibi portae mortis, et óstia tenebrósa vidísti ? Numquid considerásti latitúdinem terrae ?

Indica mihi, si nosti ómnia : In qua via lux hábitet, et tenebrárum quis locus sit ; ut ducas unumquodque ad términos suos et intéllegas sémitas domus eius ? Novísti, nam tunc natus eras, et númerus diérum tuórum multus !».

Respóndens autem Iob Dómino dixit :

«Ecce léviter locútus sum, quid respondébo tibi ? Manum meam ponam super os meum. Unum locútus sum, quod non repétam, et álterum, quibus ultra non addam».

 

 

Psalmus

 

Dómine, scrutátus es et cognovísti me, tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.

Intellexísti cogitatiónes meas de longe, sémitam meam et accúbitum meum investigásti.

Et omnes vias meas perspexísti.

Quo ibo a spíritu tuo et quo a fácie tua fúgiam ?

Si ascéndero in caelum, tu illic es ; si descéndero in inférnum, ades.

Si súmpsero pennas aurórae et hábitávero in extrémis maris,

Etiam illuc manus tua dedúcet me, et tenébit me déxtera tua.

Quia tu formásti renes meos, contexuísti me in útero matris meae.

Confitébor tibi, quia mirabíliter plasmátus sum ; mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscit nimis.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Hódie nolíte obduráre corda vestra, sed vocem Dómini audíte.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dixit Iesus :

«Vae tibi, Chórazin ! Vae tibi, Bethsáida ! Quia si in Tyro et Sidóne factae fuíssent virtútes, quae in vobis factae sunt, olim in cilício et cínere sedéntes paenitérent. Verúmtamen Tyro et Sidóni remíssius erit in iudício quam vobis.

Et tu, Caphárnaum, numquid usque in caelum exaltáberis ? Usque ad inférnum demergéris !

Qui vos audit, me audit ; et qui vos spernit, me spernit ; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit».

 

 

 

Concéde nobis, miséricors Deus, ut haec nostra tibi oblátio sit accépta, et per eam nobis fons omnis benedictiónis aperiátur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti ; haec me consoláta est in humilitáte mea.
  • In hoc cognóvimus caritátem Dei : quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit ; et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.

 

 

Sit nobis, Dómine, reparátio mentis et córporis caeléste mystérium, ut simus eius in glória coherédes, cui, mortem ipsíus annuntiándo, compátimur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXVI per annum

sabbato

 

 

 

Omnia, quae fecísti nobis, Dómine, in vero iudício fecísti, quia peccávimus tibi, et mandátis tuis non oboedívimus ; sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiae tuae.

 

 

Deus, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas, grátiam tuam super nos indesinénter infúnde, ut, ad tua promíssa curréntes, caeléstium bonórum fácias esse consórtes. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Baruch prophétae

 

Confíde, pópule meus, memória Israel : venúmdati estis géntibus non in perditiónem, sed, quia irritástis Deum, tráditi estis adversáriis.

Exacerbástis enim eum, qui fecit vos, sacrificántes daemónibus et non Deo. Oblíti autem estis Deum, qui vos pavit, Deum aetérnum, et contristástis eam, quae vos enutrívit, Ierúsalem.

Vidit enim superveniéntem vobis iram a Deo et dixit : «Audíte, vicínae Sion : Superindúxit mihi Deus luctum magnum. Vidi enim captivitátem filiórum meórum et filiárum, quam superindúxit illis Aetérnus.

Nutrívi enim illos cum iucunditáte, dimísi autem illos cum fletu et luctu. Nemo gáudeat  super me, víduam et derelíctam a multis ; desoláta sum propter peccáta filiórum meórum, quia declinavérunt a lege Dei.

Confídite, fílii, et clamáte ad Deum ; erit enim vestra ab inductóre memória. Nam sicut fuit mens vestra, ut errarétis a Deo, convérsi decupláte stúdium quaeréndi eum ; qui enim indúxit in vos mala, indúcet in vos aetérnam iucunditátem cum salúte vestra.

 

 

Psalmus

 

Vídeant húmiles et laeténtur ; quaérite Deum, et vivet cor vestrum,

Quóniam exaudívit páuperes Dóminus et vinctos suos non despéxit.

Laudent illum caeli et terra, mária et ómnia reptília in eis.

Quóniam Deus salvam fáciet Sion et aedificábit civitátes Iudae ; et inhábitábunt ibi et possidébunt eam.

Et semen servórum eius hereditábunt eam ; et, qui díligunt nomen eius, hábitábunt in ea.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Iob

 

Respóndens Iob Dómino dixit :

«Scio quia ómnia potes, et nulla te latet cogitátio. Quis est iste, qui celat consílium absque sciéntia ? Ideo insipiénter locútus sum et mirabília, quae excéderent sciéntiam meam.

Audítu auris audívi te ; nunc autem óculus meus videt te. Idcírco ipse me reprehéndo et ago paeniténtiam in favílla et cínere».

Dóminus autem benedíxit novíssimis Iob magis quam princípio eius ; et facta sunt ei quattuórdecim mília ovium et sex mília camelórum et mille iuga boum et mille ásinae.

Et fuérunt ei septem fílii et tres fíliae ; et vocávit nomen uníus Colúmbam et nomen secúndae Cássiam et nomen tértiae Cornustíbii. Non sunt autem invéntae mulíeres speciósae sicut fíliae Iob in univérsa terra ; dedítque eis pater suus hereditátem inter fratres eárum.

Vixit autem Iob post haec centum quadragínta annis et vidit fílios suos et fílios filiórum suórum usque ad quartam generatiónem ; et mórtuus est senex et plenus diérum.

 

 

Psalmus

 

Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me, quia praecéptis tuis crédidi.

Bonum mihi quia humiliátus sum, ut discam iustificatiónes tuas.

Cognóvi, Dómine, quia aéquitas iudícia tua, et in veritáte humiliásti me.

Secúndum iudícia tua pérmanent hódie, quóniam ómnia sérviunt tibi.

Servus tuus sum ego ; da mihi intelléctum, ut sciam testimónia tua.

Declarátio sermónum tuórum illúminat et intelléctum dat párvulis.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Benedíctus es, Pater, Dómine caeli et terrae, quia mystéria regni párvulis revelásti.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Revérsi sunt septuagínta duo cum gáudio dicéntes : «Dómine, étiam daemónia subiciúntur nobis in nómine tuo !».

Et ait illis Iesus :

«Vidébam Sátanam sicut fulgur de caelo cadéntem. Ecce dedi vobis potestátem calcándi supra serpéntes et scorpiónes et supra omnem virtútem inimíci ; et nihil vobis nocébit.

Verúmtamen in hoc nolíte gaudére quia spíritus vobis subiciúntur ; gaudéte autem quod nómina vestra scripta sunt in caelis».

In ipsa hora exsultávit Spíritu Sancto et dixit :

«Confíteor tibi, Pater, Dómine caeli et terrae, quod abscondísti haec a sapiéntibus et prudéntibus et revelásti ea párvulis ; étiam, Pater, quia sic plácuit ante te.

Omnia mihi trádita sunt a patre meo ; et nemo scit qui sit Fílius nisi Pater, et qui sit Pater nisi Fílius et cui volúerit Fílius reveláre».

Et convérsus ad discípulos seórsum dixit :

«Beáti óculi, qui vident, quae vidétis. Dico enim vobis : Multi prophétae et reges voluérunt vidére, quae vos vidétis, et non vidérunt, et audíre, quae audítis, et non audiérunt».

 

 

 

Concéde nobis, miséricors Deus, ut haec nostra tibi oblátio sit accépta, et per eam nobis fons omnis benedictiónis aperiátur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti ; haec me consoláta est in humilitáte mea.
  • In hoc cognóvimus caritátem Dei : quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit ; et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.

 

 

Sit nobis, Dómine, reparátio mentis et córporis caeléste mystérium, ut simus eius in glória coherédes, cui, mortem ipsíus annuntiándo, compátimur. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année B
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :