Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica VII Paschae

 

 

 

Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te. Tibi dixit cor meum, quaesívi vultum tuum, vultum tuum requíram ; ne avértas fáciem tuam a me, allelúia.

 

Supplicatiónibus nostris, Dómine, adésto propítius, ut, sicut humáni géneris Salvatórem tecum in tua crédimus maiestáte, ita usque ad consummatiónem saéculi manére nobíscum, sicut ipse promísit, sentiámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Postquam assúmptus est Iesus in caelum revérsi sunt Apóstoli in Ierúsalem a monte, qui vocátur Olivéti, qui est iuxta Ierúsalem sábbati habens iter.

Et cum introíssent, in cenáculum ascendérunt ubi manébant et Petrus et Ioánnes et Iacóbus et Andréas, Philíppus et Thomas, Bartholomaéus et Matthaéus, Iacóbus Alphaéi et Simon Zelótes et Iudas Iacóbi.

Hi omnes erant perseverántes unanímiter in oratióne cum muliéribus et María matre Iesu et frátribus eius.

 

 

Psalmus

 

Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo ?

Dóminus protéctor vitae meae, a quo trepidábo ?

Unum pétii a Dómino, hoc requíram : ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitae meae,

Ut vídeam voluptátem Dómini et vísitem templum eius.

Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi, miserére mei et exáudi me.

De te dixit cor meum : «Exquírite fáciem meam !».

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Petri apóstoli

 

Quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriae eius gaudeátis exsultántes.

Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriae et Dei super vos requiéscit.

Nemo enim vestrum patiátur quasi homicída aut fur aut maléficus aut alienórum speculátor ; si autem ut christiánus, non erubéscat, gloríficet autem Deum in isto nómine.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Non relínquam vos órphanos, dicit Dóminus ; vénio ad vos, et gaudébit cor vestrum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In última cena, sublevátis óculis in caelum dixit Iesus :

«Pater, venit hora : clarífica Fílium tuum, ut Fílius claríficet te, sicut dedísti ei potestátem omnis carnis, ut omne quod dedísti ei, det eis vitam aetérnam.

Haec est autem vita aetérna, ut cognóscant te solum verum Deum et, quem misísti, Iesum Christum. Ego te clarificávi super terram : opus consummávi, quod dedísti mihi, ut fáciam ; et nunc clarífica me tu, Pater, apud temetípsum claritáte, quam habébam, priúsquam mundus esset, apud te.

Manifestávi nomen tuum homínibus, quos dedísti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedísti, et sermónem tuum servavérunt. Nunc cognovérunt quia ómnia, quae dedísti mihi, abs te sunt, quia verba, quae dedísti mihi, dedi eis, et ipsi accepérunt et cognovérunt vere quia a te exívi, et credidérunt quia tu me misísti.

Ego pro eis rogo ; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedísti mihi, quia tui sunt, et mea ómnia tua sunt et tua mea ; et clarificátus sum in eis. Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te vénio».

 

 

 

Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum, ut, per haec piae devotiónis offícia, ad caeléstem glóriam transeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui post resurrectiónem suam ómnibus discípulis suis maniféstus appáruit, et ipsis cernéntibus est elevátus in caelum, ut nos divinitátis suae tribúeret esse partícipes.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Rogo, Pater, ut sint unum, sicut et nos unum sumus, allelúia.

 

 

 

Exáudi nos, Deus, salutáris noster, ut per haec sacrosáncta mystéria in totíus Ecclésiae confidámus córpore faciéndum, quod eius praecéssit in cápite. Per Christum Dóminum nostrum.

feria secunda hebdomadae VII Paschae

 

 

 

Accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes usque ad últimum terrae, allelúia.

 

Advéniat nobis, quaésumus, Dómine, virtus Spíritus Sancti, qua voluntátem tuam fidéli mente retinére, et pia conversatióne deprómere valeámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Factum est autem cum Apóllo esset Corínthi, ut Paulus, peragrátis superióribus pártibus, veníret Ephesum et inveníret quosdam discípulos, dixítque ad eos : «Si Spíritum Sanctum accepístis credéntes ?».

At illi ad eum : «Sed neque si Spíritus Sanctus est audívimus».

Ille vero ait : «In quo ergo baptizáti estis ?».

Qui dixérunt : «In Ioánnis baptísmate».

Dixit autem Paulus : «Ioánnes baptizávit baptísma paeniténtiae, pópulo dicens in eum, qui ventúrus esset post ipsum ut créderent, hoc est in Iesum».

His audítis, baptizáti sunt in nómine Dómini Iesu ; et cum imposuísset illis manus Paulus, venit Spíritus Sanctus super eos, et loquebántur linguis et prophetábant. Erant autem omnes viri fere duódecim.

Introgréssus autem synagógam cum fidúcia loquebátur per tres menses dísputans et suádens de regno Dei.

 

 

Psalmus

 

Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius ; et fúgiunt, qui odérunt eum, a fácie eius.

Sicut dissipátur fumus, tu díssipas ; sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreunt peccatóres a fácie Dei.

Et iusti laeténtur et exsúltent in conspéctu Dei et delecténtur in laetítia.

Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius ; Dóminus nomen illi.

Pater orphanórum et iudex viduárum, Deus in habitáculo sancto suo.

Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, qui edúcit vinctos in prosperitátem.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si conresurrexístis Christo, quae sursum sunt quaérite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In última cena dicunt discípuli ad Iesum :

«Ecce nunc palam loquéris, et provérbium nullum dicis. Nunc scimus quia scis ómnia et non opus est tibi, ut quis te intérroget ; in hoc crédimus quia a Deo exísti».

Respóndit eis Iesus :

«Modo créditis ? Ecce venit hora et iam venit, ut dispergámini unusquísque in própria et me solum relinquétis ; et non sum solus, quia Pater mecum est.

Haec locútus sum vobis, ut in me pacem habeátis ; in mundo pressúram habétis, sed confídite, ego vici mundum».

 

 

 

Sacrifícia nos, Dómine, immaculáta puríficent, et méntibus nostris supérnae grátiae dent vigórem. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui post resurrectiónem suam ómnibus discípulis suis maniféstus appáruit, et ipsis cernéntibus est elevátus in caelum, ut nos divinitátis suae tribúeret esse partícipes.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Non vos relínquam órphanos, dicit Dóminus : véniam ad vos íterum, et gaudébit cor vestrum, allelúia.

 

 

 

Pópulo tuo, quaésumus, Dómine, adésto propítius, et, quem mystériis caeléstibus imbuísti, fac ad novitátem vitae de vetustáte transíre. Per Christum Dóminum nostrum.

feria tertia hebdomadae VII Paschae

 

 

 

Ego sum primus et novíssimus ; et vivus et fui mórtuus, et ecce sum vivens in saécula saeculórum, allelúia.

 

Praesta, quaésumus, omnípotens et miséricors Deus, ut Spíritus Sanctus advéniens templum nos glóriae suae dignánter inhabitándo perfíciat. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

A Miléto mittens Ephesum convocávit Paulus presbýteros ecclésiae. Qui cum veníssent ad eum, dixit eis :

«Vos scitis a prima die, qua ingréssus sum in Asiam, quáliter vobíscum per omne tempus fúerim, sérviens Dómino cum omni humilitáte et lácrimis et tentatiónibus, quae mihi accidérunt in insídiis Iudaeórum ; quómodo nihil subtráxerim utílium, quóminus annuntiárem vobis et docérem vos públice et per domos, testíficans Iudaéis atque Graecis in Deum paeniténtiam et fidem in Dóminum nostrum Iesum.

Et nunc ecce alligátus ego Spíritu vado in Ierúsalem, quae in ea eventúra sint mihi ignórans, nisi quod Spíritus Sanctus per omnes civitátes protestátur mihi dicens quóniam víncula et tribulatiónes me manent. Sed níhili fácio ánimam meam pretiósam mihi, dúmmodo consúmmem cursum meum et ministérium, quod accépi a Dómino Iesu, testificári evangélium grátiae Dei.

Et nunc ecce ego scio quia ámplius non vidébitis fáciem meam vos omnes, per quos transívi praédicans regnum ; quaprópter contéstor vos hodiérna die quia mundus sum a sánguine ómnium, non enim subterfúgi, quóminus annuntiárem omne consílium Dei vobis».

 

 

Psalmus

 

Plúviam voluntáriam effundébas, Deus ; hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.

Animália tua habitábant in ea, parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.

Benedíctus Dóminus die cotídie ; portábit nos Deus salutárium nostrórum.

Deus noster, Deus ad salvándum ; et Dómini, Dómini éxitus mortis.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in aetérnum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Sublevátis óculis suis in caelum dixit Iesus :

«Pater, venit hora : clarífica Fílium tuum, ut Fílius claríficet te, sicut dedísti ei potestátem omnis carnis, ut omne, quod dedísti ei, det eis vitam aetérnam.

Haec est autem vita aetérna, ut cognóscant te solum verum Deum et, quem misísti, Iesum Christum. Ego te clarificávi super terram : opus consummávi, quod dedísti mihi, ut fáciam ; et nunc clarífica me tu, Pater, apud temetípsum claritáte, quam habébam, priúsquam mundus esset, apud te.

Manifestávi nomen tuum homínibus, quos dedísti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedísti, et sermónem tuum servavérunt. Nunc cognovérunt quia ómnia, quae dedísti mihi, abs te sunt, quia verba, quae dedísti mihi, dedi eis, et ipsi accepérunt et cognovérunt vere quia a te exívi, et credidérunt quia tu me misísti.

Ego pro eis rogo ; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedísti mihi, quia tui sunt, et mea ómnia tua sunt et tua mea ; et clarificátus sum in eis.

Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te vénio».

 

 

 

Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum, ut, per haec piae devotiónis offícia, ad caeléstem glóriam transeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui post resurrectiónem suam ómnibus discípulis suis maniféstus appáruit, et ipsis cernéntibus est elevátus in caelum, ut nos divinitátis suae tribúeret esse partícipes.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia, et súggeret vobis ómnia quaecúmque díxero vobis, dicit Dóminus, allelúia.

 

 

 

Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum Dóminum nostrum.

feria quarta hebdomadae VII Paschae

 

 

 

Omnes gentes, pláudite mánibus, iubiláte Deo in voce exsultatiónis, allelúia.

 

Ecclésiae tuae, miséricors Deus, concéde propítius, ut, Sancto Spíritu congregáta, toto sit corde tibi devóta, et pura voluntáte concórdet. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Dixit Paulus presbýteris Miléti :

«Atténdite vobis et univérso gregi, in quo vos Spíritus Sanctus pósuit epíscopos, páscere ecclésiam Dei, quam acquisívit sánguine suo. Ego scio quóniam intrábunt post discessiónem meam lupi graves in vos non parcéntes gregi, et ex vobis ipsis exsúrgent viri loquéntes pervérsa, ut ábstrahant discípulos post se. Propter quod vigiláte memória retinéntes quóniam per triénnium nocte et die non cessávi cum lácrimis monens unumquémque vestrum.

Et nunc comméndo vos Deo et verbo grátiae ipsíus, qui potens est aedificáre et dare hereditátem in sanctificátis ómnibus. Argéntum aut aurum aut vestem nullíus concupívi ; ipsi scitis quóniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministravérunt manus istae. Omnia osténdi vobis quóniam sic laborántes opórtet suscípere infírmos, ac meminísse verbórum Dómini Iesu, quóniam ipse dixit : “Beátius est magis dare quam accípere !”».

Et cum haec dixísset, pósitis génibus suis, cum ómnibus illis orávit. Magnus autem fletus factus est ómnium, et procumbéntes super collum Pauli osculabántur eum doléntes máxime in verbo, quod díxerat, quóniam ámplius fáciem eius non essent visúri.

Et deducébant eum ad navem.

 

 

Psalmus

 

Manda, Deus, virtúti tuae ; confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.

A templo tuo in Ierúsalem tibi áfferent reges múnera.

Increpa feram arúndinis, congregátiónem taurórum in vítulis populórum : prostérnant se cum láminis argénti.

Díssipa gentes, quae bella volunt. Vénient optimátes ex Aegýpto, Aethiópia praevéniet manus suas Deo.

Regna terrae, cantáte Deo, psállite Dómino, psállite Deo, qui fertur super caelum caeli ad oriéntem ; ecce dabit vocem suam, vocem virtútis.

Tribúite virtútem Deo. Super Israel magnificéntia eius et virtus eius in núbibus.

Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo ! Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suae. Benedíctus Deus !

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Sermo tuus, Dómine, véritas est ; sanctífica nos in veritáte.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In última cena sic orábat Iesus :

«Pater sancte, serva eos in nómine tuo, quod dedísti mihi, ut sint unum sicut nos. Cum essem cum eis, ego servábam eos in nómine tuo, quod dedísti mihi, et custodívi, et nemo ex his périit nisi fílius perditiónis, ut Scriptúra impleátur.

Nunc autem ad te vénio et haec loquor in mundo, ut hábeant gáudium meum implétum in semetípsis.

Ego dedi eis sermónem tuum, et mundus ódio eos hábuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.

Sanctífica eos in veritáte ; sermo tuus véritas est. Sicut me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum ; et pro eis ego sanctífico meípsum, ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte».

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, sacrifícia tuis institúta praecéptis, et sacris mystériis, quae débitae servitútis celebrámus offício, sanctificatiónem tuae nobis redemptiónis dignánter adímple. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui post resurrectiónem suam ómnibus discípulis suis maniféstus appáruit, et ipsis cernéntibus est elevátus in caelum, ut nos divinitátis suae tribúeret esse partícipes.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis, Spíritum veritátis qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me, et vos testimónium perhibébitis, dicit Dóminus, allelúia.

 

 

 

Grátiam tuam nobis, Dómine, semper accúmulet divíni participátio sacraménti, et, sua nos virtúte mundándo, tanti múneris capáces indesinénter effíciat. Per Christum Dóminum nostrum.

feria quinta hebdomadae VII Paschae

 

 

 

Adeámus cum fidúcia ad thronum grátiae, ut misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno, allelúia.

 

Spíritus tuus, quaésumus, Dómine, spiritália nobis dona poténter infúndat, ut det nobis mentem, quae tibi sit plácita, et aptet nos tuae propítius voluntáti. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Volens tribúnus scire diligénter qua ex causa accusarétur a Iudaéis, solvit Paulum et iussit príncipes sacerdótum conveníre et omne concílium et prodúcens Paulum státuit coram illis.

Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeórum et áltera pharisaeórum, exclamábat in concílio : «Viri fratres, ego pharisaéus sum, fílius pharisaeórum ; de spe et resurrectióne mortuórum ego iúdicor».

Et cum haec díceret, facta est dissénsio inter phariséos et sadducaéos, et divísa est multitúdo. Sadducaéi enim dicunt non esse resurrectiónem neque ángelum neque spíritum ; pharisaéi autem utrúmque confiténtur.

Factus est autem clamor magnus, et surgéntes scribae quidam partis pharisaeórum pugnábant dicéntes : «Nihil mali invénimus in hómine isto ; quod si spíritus locútus est ei aut ángelus» ; et cum magna dissénsio facta esset, timens tribúnus ne discerperétur Paulus ab ipsis, iussit mílites descéndere, ut ráperent eum de médio eórum ac dedúcerent in castra.

Sequénti autem nocte assístens ei Dóminus ait:

«Constans esto ! Sicut enim testificátus es, quae sunt de me in Ierúsalem, sic te opórtet et Romae testificári».

 

 

 

Psalmus

 

Consérva me, Deus, quóniam sperávi in te.

Dixi Dómino : «Dóminus meus es tu, bonum mihi non est sine te».

Dóminus pars hereditátis meae et cálicis mei : tu es qui détines sortem meam.

Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum ; ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.

Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper ; quóniam a dextris est mihi, non commovébor.

Propter hoc laetátum est cor meum, et exsultavérunt praecórdia mea ; ínsuper et caro mea requiéscet in spe.

Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.

Notas mihi fácies vias vitae, plenitúdinem laetítiae cum vultu tuo, delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut mundus credat quia tu me misísti, dicit Dóminus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In última cena sic orábat Iesus :

«Non pro his rogo tantum, sed et pro eis, qui creditúri sunt per verbum eórum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut mundus credat quia tu me misísti.

Et ego claritátem, quam dedísti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus ; ego in eis, et tu in me, ut sint consummáti in unum : ut cognóscat múndus quia tu me misísti et dilexísti eos, sicut me dilexísti.

Pater, quod dedísti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut vídeant claritátem meam, quam dedísti mihi, quia dilexísti me ante constitutiónem mundi.

Pater iuste, et mundus te non cognóvit ; ego autem te cognóvi et hi cognovérunt quia tu me misísti, et notum feci eis nomen tuum et notum fáciam, ut diléctio, qua dilexísti me, in ipsis sit, et ego in ipsis».

 

 

 

Propítius, Dómine, quaésumus, haec dona sanctífica, et, hóstiae spiritális oblatióne suscépta, nosmetípsos tibi pérfice munus aetérnum. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui post resurrectiónem suam ómnibus discípulis suis maniféstus appáruit, et ipsis cernéntibus est elevátus in caelum, ut nos divinitátis suae tribúeret esse partícipes.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Ego veritátem dico vobis, éxpedit vobis ut ego vadam ; si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos, dicit Dóminus, allelúia.

 

 

 

Percépta mystéria, quaésumus, Dómine, et eruditióne nos ínstruant et participatióne restáurent, ut ad spiritália mereámur múnera perveníre. Per Christum Dóminum nostrum.

feria sexta hebdomadae VII Paschae

 

 

 

Diléxit nos Christus, et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo, et fecit nos regnum et sacerdótes Deo et Patri suo, allelúia.

 

Deus, qui nobis aeternitátis áditum glorificatióne Christi tui et Sancti Spíritus illuminatióne reserásti, concéde, quaésumus, ut, tanti doni párticeps, devótio nostra profíciat, et ad fídei transferámur augméntum. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Cum dies áliquot transácti essent, Agríppa rex et Bereníce descendérunt Caesaréam et salutavérunt Festum. Et cum dies plures ibi demoraréntur, Festus regi indicávit de Paulo dicens : «Vir quidam est derelíctus a Felíce victus, de quo cum essem Hierosólymis, adiérunt me príncipes sacerdótum et senióres Iudaeórum postulántes advérsus illum damnatiónem ; ad quos respóndi quia non est consuetúdo Románis donáre áliquem hóminem, priúsquam is qui accusátur, praeséntes hábeat accusatóres locúmque defendéndi se ab accusatióne accípiat.

Cum ergo huc conveníssent, sine ulla dilatióne sequénti die sedens pro tribunáli iussi addúci virum ; de quo cum stetíssent accusatóres, nullam causam deferébant, de quibus ego suspicábar malis, quaestiónes vero quasdam de sua superstitióne habébant advérsus eum et de quodam Iesu defúncto, quem affirmábat Paulus vívere. Haésitans autem ego de huiúsmodi questióne, dicébam si vellet ire Hierosólymam et ibi iudicári de istis.

Paulo autem appellánte, ut servarétur ad Augusti cognitiónem, iussi servári eum, donec mittam eum ad Caésarem».

 

 

 

Psalmus

 

Bénedic, ánima mea, Dómino, et ómnia, quae intra me sunt, nómini sancto eius.

Bénedic, ánima mea, Dómino et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Quóniam, quantum exaltátur caelum a terra, praeváluit misericórdia eius super timéntes eum ;

Quantum distat ortus ab occidénte, longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

Dóminus in caelo parávit sedem suam, et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.

Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Spíritus Sanctus vos docébit ómnia et súggeret vobis ómnia, quae dixi vobis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Tértio manifestátus est Iesus discípulis, cum resurrexísset a mórtuis.

Cum ergo prandíssent, dicit Iesus Simóni Petro :

«Simon Ioánnis, díligis me plus his ?».

Dicit ei : «Etiam, Dómine, tu scis quia amo te». Dicit ei :

«Pasce agnos meos».

Dicit ei íterum secúndo :

«Simon Ioánnis, díligis me ?».

Ait illi : «Etiam, Dómine, tu scis quia amo te». Dicit ei :

«Pasce oves meas».

Dicit ei tértio :

«Simon Ioánnis, amas me ?».

Contristátus est Petrus quia dixit ei tértio: «Amas me?», et dicit ei : «Dómine, tu ómnia scis, tu cognóscis quia amo te».

Dicit ei :

«Pasce oves meas.

Amen, amen dico tibi :

Cum esses iúnior, cingébas teípsum et ambulábas, ubi volébas ; cum autem senúeris, exténdes manus tuas, et álius te cinget et ducet, quo non vis».

Hoc autem dixit signíficans qua morte clarificatúrus esset Deum. Et hoc cum dixísset, dicit ei :

«Séquere me».

 

 

 

Hóstias pópuli tui, quaésumus, Dómine, miserátus inténde, et, ut tibi reddántur accéptae, consciéntias nostras Sancti Spíritus emúndet advéntus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui post resurrectiónem suam ómnibus discípulis suis maniféstus appáruit, et ipsis cernéntibus est elevátus in caelum, ut nos divinitátis suae tribúeret esse partícipes.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Cum vénerit Spíritus veritátis, docébit vos omnem veritátem, dicit Dóminus, allelúia.

 

 

 

Deus, cuius mystériis mundámur et páscimur, tríbue, quaésumus, ut eórum nobis indúlta reféctio vitam cónferat sempitérnam. Per Christum Dóminum nostrum.

sabbato hebdomadae VII Paschae

 

 

 

Erant discípuli perseverántes unanímiter in oratióne, cum muliéribus et María Matre Iesu, et frátribus eius, allelúia.

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut, qui paschália festa perégimus, haec, te largiénte, móribus et vita teneámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Cum introissémus Romam, permíssum est Paulo manére síbimet cum custodiénte se mílite.

Factum est autem ut post tértium diem convocáret primos Iudaeórum ; cumque conveníssent dicébat eis :

«Ego, viri fratres, nihil advérsus plebem fáciens aut mores patérnos, vinctus ab Hierosólymis tráditus sum in manus Romanórum, qui cum interrogatiónem de me habuíssent, volébant dimíttere eo quod nulla causa esset mortis in me ; contradicéntibus autem Iudaéis, coáctus sum appelláre Caésarem, non quasi gentem meam habens áliquid accusáre.

Propter hanc ígitur causam rogávi vos vidére et álloqui ; propter spem enim Israel caténa hac circumdátus sum».

Mansit autem biénnio toto in suo condúcto ; et suscipiébat omnes, qui ingrediebántur ad eum, praédicans regnum Dei et docens quae sunt de Dómino Iesu Christo cum omni fidúcia sine prohibitióne.

 

 

Psalmus

 

Dóminus in templo sancto suo, Dóminus, in caelo sedes eius.

Oculi eius in páuperem respíciunt, pálpebrae eius intérrogant fílios hóminum.

Dóminus intérrogat iustum et ímpium ; qui autem díligit iniquitátem, odit ánima eius.

Quóniam iustus Dóminus et iustítias diléxit, recti vidébunt vultum eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Mittam Paráclitum ad vos, Spíritum veritátis, dicit Dóminus ; ille dedúcet vos in omnem veritátem.

 

Allelúia.

 

 

 

Conclsio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Convérsus Petrus videt illum discípulum, quem diligébat Iesus, sequéntem, qui et recúbuit in cena super pectus eius et dixit : «Dómine, quis est qui tradit te ?».

Hunc ergo cum vidísset Petrus, dicit Iesu : «Dómine, hic autem quid ?».

Dicit ei Iesus :

«Si eum volo manére donec véniam, quid ad te ? Tu me séquere».

Exívit ergo sermo iste in fratres quia discípulus ille non móritur. Non autem dixit ei Iesus : «Non móritur», sed : «Si eum volo manére donec véniam, quid ad te ?».

Hic est discípulus, qui testimónium pérhibet de his et scripsit haec, et scimus quia verum est testimónium eius. Sunt autem et ália multa, quae fecit Iesus, quae si scribántur per síngula, nec ipsum árbitror mundum cápere eos, qui scribéndi sunt, libros.

 

 

 

Mentes nostras, quaésumus, Dómine, Spíritus Sanctus advéniens divínis praéparet sacraméntis, quia ipse est remíssio ómnium peccatórum. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui post resurrectiónem suam ómnibus discípulis suis maniféstus appáruit, et ipsis cernéntibus est elevátus in caelum, ut nos divinitátis suae tribúeret esse partícipes.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Spíritus Sanctus, ille me clarificábit, quia de meo accípiet, et annuntiábit vobis, dicit Dóminus, allelúia.

 

 

 

Annue, Dómine, nostris précibus miserátus, ut, sicut de praetéritis ad nova sumus sacraménta transláti, ita, vetustáte depósita, sanctificátis méntibus innovémur. Per Christum Dóminum nostrum.

Dominica Pentecostes

in vigilia

 

 

Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem Spíritum eius in nobis, allelúia.

 

Omnípotens sempitérne Deus, qui paschále sacraméntum quinquagínta diérum voluísti mystério continéri, praesta, ut, géntium facta dispersióne, divisiónes linguárum ad unam confessiónem tui nóminis caelésti múnere congregéntur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Génesis

 

Erat univérsa terra lábii uníus et sermónum eorúndem.

Cumque proficisceréntur de oriénte, invenérunt campum in terra Sennaar et habitavérunt in eo.

Dixítque alter ad próximum suum : «Veníte, faciámus láteres et coquámus eos igni».

Habuerúntque láteres pro saxis et bitúmen pro caeménto.

Et dixérunt : «Veníte, faciámus nobis civitátem et turrim, cuius culmen pertíngat ad caelum, et faciámus nobis nomen, ne dividámur super fáciem univérsae terrae».

Descéndit autem Dóminus, ut vidéret civitátem et turrim, quam aedificavérunt fílii hóminum, et dixit Dóminus :

«Ecce unus est pópulus, nec eis erit deínceps diffícile, quidquid cogitáverint fácere. Veníte ígitur, descendámus et confundámus ibi linguam eórum, ut non intéllegat unusquísque vocem próximi sui».

Atque ita divísit eos Dóminus ex illo loco super fáciem univérsae terrae, et cessavérunt aedificáre civitátem. Et idcírco vocátum est nomen eius Babel, quia ibi confúsum est lábium univérsae terrae, et inde dispérsit eos Dóminus super fáciem univérsae terrae.

 

 

Psalmus

 

Bénedic, ánima mea, Dómino. Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter !

Maiestátem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto.

Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine ! Omnia in sapiéntia fecísti, impléta est terra creatúra tua.

Omnia a te exspéctant, ut des illis escam in témpore suo.

Dante te illis, cólligent, aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.

Averténte autem te fáciem, turbabúntur ; áuferes spíritum eórum, et defícient et in púlverem suum reverténtur.

Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terrae.

Bénedic, ánima mea, Dómino.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Scimus quod omnis creatúra congemíscit et compárturit usque adhuc ; non solum autem, sed et nos ipsi primítias Spíritus habéntes, et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum exspectántes, redemptiónem córporis nostri.

Spe enim salvi facti sumus ; spes autem, quae vidétur, non est spes ; nam, quod videt, quis sperat ? Si autem, quod non vidémus, sperámus, per patiéntiam exspectámus.

Simíliter autem et Spíritus ádiuvat infirmitátem nostram ; nam quod orémus, sicut opórtet, nescímus, sed ipse Spíritus interpéllat gemítibus inenarrabílibus ; qui autem scrutátur corda, scit quod desíderet Spíritus, quia secúndum Deum póstulat pro sanctis.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Veni, sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium et tui amóris in eis ignem accénde.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In novíssimo die magno festivitátis stabat Iesus et clamávit dicens :

«Si quis sitit, véniat ad me et bibat, qui credit in me. Sicut dixit Scriptúra, flúmina de ventre eius fluent aquae vivae».

Hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant qui credíderant in eum.

Nondum enim erat Spíritus, quia Iesus nondum fúerat glorificátus.

 

 

 

Praeséntia múnera, quaésumus, Dómine, Spíritus tui benedictióne perfúnde, ut per ipsa Ecclésiae tuae ea diléctio tribuátur, per quam salutáris mystérii toto mundo véritas enitéscat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Tu enim, sacraméntum paschále consúmmans, quibus, per Unigéniti tui consórtium, fílios adoptiónis esse tribuísti, hódie Spíritum Sanctum es largítus ; qui, princípio nascéntis Ecclésiae, et cunctis géntibus sciéntiam índidit deitátis, et linguárum diversitátem in uníus fídei confessióne sociávit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

Communicántes, et diem sacratíssimum Pentecóstes celebrántes, quo Spíritus Sanctus Apóstolis in ígneis linguis appáruit : sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

 

 

- In novíssimo die magno festivitátis stabat Iesus et clamábat dicens : Si quis sitit, véniat ad me et bibat, allelúia.

 

 

 

Haec nobis, Dómine múnera sumpta profíciant, ut illo iúgiter Spíritu ferveámus, quem Apóstolis tuis ineffabíliter infudísti. Per Christum Dóminum nostrum.

Dominica Pentecostes

in die

 

 

Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, et ipse, qui cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúia.

 

Deus, qui sacraménto festivitátis hodiérnae univérsam Ecclésiam tuam in omni gente et natióne sanctíficas, in totam mundi latitúdinem Spíritus Sancti dona defúnde, et, quod inter ipsa evangélicae praedicatiónis exórdia operáta est divína dignátio, nunc quoque per credéntium corda perfúnde. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Cum complerétur dies Pentecóstes, erant omnes páriter in eódem loco. Et factus est repénte de caelo sonus tamquam adveniéntis spíritus veheméntis et replévit totam domum, ubi erant sedéntes. Et apparuérunt illis dispertítae linguae tamquam ignis, sedítque supra síngulos eórum ; et repléti sunt omnes Spíritu Sancto et coepérunt loqui áliis linguis, prout Spíritus dabat éloqui illis.

Erant autem in Ierúsalem habitántes Iudaéi, viri religiósi ex omni natióne, quae sub caelo est ; facta autem hac voce, convénit multitúdo et confúsa est, quóniam audiébat unusquísque lingua sua illos loquéntes.

Stupébant autem et mirabántur dicéntes : «Nonne ecce omnes isti, qui loquúntur, Galilaéi sunt ? Et quómodo nos audímus unusquísque própria lingua nostra, in qua nati sumus ? Parthi et Medi et Elamítae et qui hábitant Mesopotámiam, Iudaéam quoque et Cappadóciam, Pontum et Asiam, Phrýgiam quoque et Pamphýliam, Aegýptum et partes Líbyae, quae est circa Cyrénem, et ádvenae Románi, Iudaéi quoque et prosélyti, Cretes et Arabes, audímus loquéntes eos nostris linguis magnália Dei».

 

 

Psalmus

 

Bénedic, ánima mea, Dómino. Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter !

Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine ! Omnia in sapiéntia fecísti, impléta est terra creatúra tua.

Averténte autem te fáciem, turbabúntur ; áuferes spíritum eórum, et defícient et in púlverem suum reverténtur.

Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terrae.

Sit glória Dómini in saéculum ; laetétur Dóminus in opéribus suis.

Iucúndum sit ei elóquium meum, ego vero delectábor in Dómino.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

Notum vobis fácio quod nemo in Spíritu Dei loquens dicit : «Anathéma Iesus !», et nemo potest dícere  «Dóminus Iesus», nisi in Spíritu Sancto.

Divisiónes vero gratiárum sunt, idem autem Spíritus ; et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus ; et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus, qui operátur ómnia in ómnibus. Unicuíque autem datur manifestátio Spíritus ad utilitátem.

Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, ómnia autem membra córporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus ; étenim in uno spíritu omnes nos in unum corpus baptizáti sumus, sive Iudaéi sive Graeci sive servi sive líberi, et omnes unum Spíritum potáti sumus.

 

 

 

Veni, Sancte Spíritus, et emítte caélitus lucis tuae rádium.

Veni, pater páuperum, veni, dator múnerum, veni, lumen córdium.

Consolátor óptime, dulcis hospes ánimae, dulce refrigérium.

In labóre réquies, in aestu tempéries, in fletu solácium.

O lux beatíssima, reple cordis íntima tuórum fidélium.

Sine tuo númine, nihil est in hómine, nihil est innóxium.

Lava quod est sórdidum, riga quod est áridum, sana quod est sáucium.

Flecte quod est rígidum, fove quod est frígidum, rege quod est dévium.

Da tuis fidélibus, in te confidéntibus, sacrum septenárium.

Da virtútis méritum, da salútis éxitum, da perénne gáudium.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Veni, sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium et tui amóris in eis ignem accénde.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Cum esset sero die illa prima sabbatórum, et fores essent clausae, ubi erant discípuli propter metum Iudaeórum, venit Iesus et stetit in médio et dicit eis :

«Pax vobis !».

Et hoc cum dixísset, osténdit eis manus et latus. Gavísi sunt ergo discípuli, viso Dómino.

Dixit ergo eis íterum :

«Pax vobis !

Sicut misit me Pater, et ego mitto vos».

Et cum hoc dixísset, insufflávit et dicit eis :

«Accípite Spíritum Sanctum.

Quorum remiséritis peccáta, remíssa sunt eis ; quorum retinuéritis, reténta sunt».

 

 

 

Praesta, quaésumus, Dómine, ut, secúndum promissiónem Fílii tui, Spíritus Sanctus huius nobis sacrifícii copiósius revélet arcánum, et omnem propítius réseret veritátem. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Tu enim, sacraméntum paschále consúmmans, quibus, per Unigéniti tui consórtium, fílios adoptiónis esse tribuísti, hódie Spíritum Sanctum es largítus ; qui, princípio nascéntis Ecclésiae, et cunctis géntibus sciéntiam índidit deitátis, et linguárum diversitátem in uníus fídei confessióne sociávit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

Communicántes, et diem sacratíssimum Pentecóstes celebrántes, quo Spíritus Sanctus Apóstolis in ígneis linguis appáruit : sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

 

 

- Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúia.

 

 

Deus, qui Ecclésiae tuae caeléstia dona largíris, custódi grátiam quam dedísti, ut Spíritus Sancti vígeat semper munus infúsum, et ad aetérnae redemptiónis augméntum spiritális esca profíciat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Ite Missa est, allelúia, allelúia !

Deo Grátias, allelúia, allelúia !

 

 

feria secunda post Pentecosten

 

 

In festo

beatissimae Mariae Virginis

Ecclesiae Matris

 

 

 

 

Erant discípuli perseverántes unanímiter in oratióne cum María, matre Iesu.

 

 

Deus, misericordiárum Pater, cuius Unigénitus, cruci affíxus, beátam Maríam Vírginem, Genetrícem suam, Matrem quoque nostram constítuit, concéde, quaésumus, ut, eius cooperánte caritáte, Ecclésia tua, in dies fecúndior, prolis sanctitáte exsúltet et in grémium suum cunctas áttrahat famílias populórum. Per Dóminum.

 

 

 

Ad libitum

 

Léctio libri Génesis

 

Vocávit Dóminus Deus Adam et dixit ei :

«Ubi es ?».

Qui ait : «Vocem tuam audívi in paradíso et tímui eo quod nudus essem et abscóndi me».

Cui dixit :

«Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praecéperam, ne coméderes, comedísti ?».

Dixítque Adam : «Múlier, quam dedísti sóciam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comédi».

Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem :

«Quid hoc fecísti ?».

Quae respóndit : «Serpens decépit me, et comédi».

Et ait Dóminus Deus ad serpéntem :

«Quia fecísti hoc, maledíctus es inter ómnia pécora et omnes béstias agri ! Super pectus tuum gradiéris et púlverem cómedes cunctis diébus vitae tuae. Inimicítias ponam inter te et mulíerem et semen tuum et semen illíus ; ipsum cónteret caput tuum, et tu cónteres calcáneum eius».

Et vocávit Adam nomen uxóris suae Eva, eo quod mater esset cunctórum vivéntium.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Postquam assúmptus est Iesus in caelum, revérsi sunt Apóstoli in Ierúsalem a monte, qui vocátur Olivéti, qui est iuxta Ierúsalem sábbati habens iter.

Et cum introíssent, in cenáculum ascendérunt, ubi manébant et Petrus et Ioánnes et Iacóbus et Andréas, Philíppus et Thomas, Bartholomaéus et Matthaéus, Iacóbus Alphaéi et Simon Zelótes et Iudas Iacóbi.

Hi omnes erant perseverántes unanímiter in oratióne cum muliéribus et María matre Iesu et frátribus eius.

 

 

 

Fundaménta eius in móntibus sanctis ;

Díligit Dóminus portas Sion

Super ómnia tabernácula Iacob.

 

Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei !

Et de Sion dicétur : «Hic et ille  natus est in ea ;

et ipse firmávit eam Altíssimus».

 

Dóminus réferet in librum populórum :

«Hi nati sunt illic».

Et cantant sicut choros ducéntes :

«Omnes fontes mei in te».

 

 

 

Allelúia.

 

O felix Virgo, quae Dóminum genuísti ; o beáta Mater Ecclésiae, quae in nobis foves Spíritum Fílii tui Iesu Christi !

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Stabant iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, María Cléopae, et María Magdaléne.

Cum vidísset ergo Iesus matrem et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri :

«Múlier, ecce fílius tuus».

Deínde dicit discípulo :

«Ecce mater tua».

Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.

Post hoc sciens Iesus quia iam ómnia consummáta sunt, ut consummarétur Scriptúra, dicit :

«Sítio».

Vas pósitum erat acéto plenum ; spóngiam ergo plenam acéto hýssopo circumponéntes, obtulérunt ori eius. Cum ergo accepísset acétum, Iesus dixit :

«Consummátum est !».

Et inclináto cápite trádidit spíritum.

Iudaéi ergo, quóniam Parascéve erat, ut non remanérent in cruce córpora sábbato, erat enim magnus dies illíus sábbati, rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites et primi quidem fregérunt crura et altérius, qui crucifíxus est cum eo ; ad Iesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum iam mórtuum, non fregérunt eius crura, sed unus mílitum láncea latus eius apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.

 

 

 

Súscipe, Dómine, oblatiónes nostras et in mystérium salútis convérte, cuius virtúte et caritáte Vírginis Maríae, Ecclésiae Matris, inflammémur et óperi redemptiónis cum ea árctius sociári mereámur. Per Christum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Et te in celebratióne beátae Maríae Vírginis débitis magnificáre praecóniis.

Quae Verbum tuum immaculáto corde suscípiens virgíneo méruit sinu concípere atque, páriens Conditórem, Ecclésiae fovit exórdia.

Quae iuxta crucem testaméntum divínae caritátis accípiens, univérsos hómines in fílios assúmpsit, Christi morte ad supérnam vitam generátos.

Quae, cum Apóstoli Promíssum exspectárent tuum, supplicatiónem suam discipulórum précibus iungens, exémplar éxstitit orántis Ecclésiae.

Ad glóriam autem evécta caelórum, Ecclésiam peregrinántem matérno proséquitur amóre eiúsque gressus ad pátriam tuétur benígna, donec dies Dómini gloriósus advéniat.

Et ídeo cum Sanctis et Angelis univérsis te collaudámus, sine fine dicéntes:

 

Sanctus…

 

 

 

- Ex cruce pendens dixit Iesus discípulo, quem diligébat : Ecce mater tua.

 

 

Sumpto, Dómine, pígnore redemptiónis et vitae, súpplices adprecámur, ut Ecclésia tua, matérna Vírginis ope, et Evangélii praecónio univérsas gentes erúdiat et Spíritus effusióne orbem terrárum adímpleat. Per Christum.

Tag(s) : #Année A
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :