Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica VI Paschae

 

 

 

Vocem iucunditátis annuntiáte, et audiátur, annuntiáte usque ad extrémum terrae : liberávit Dóminus pópulum suum, allelúia.

 

Fac nos, omnípotens Deus, hos laetítiae dies, quos in honórem Dómini resurgéntis exséquimur, afféctu sédulo celebráre, ut quod recordatióne percúrrimus semper in ópere teneámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Philíppus autem descéndens in civitátem Samaríae praedicábat illis Christum.

Intendébant autem turbae his, quae a Philíppo dicebántur, unanímiter, audiéntes et vidéntes signa, quae faciébat : ex multis enim eórum, qui habébant spíritus immúndos, clamántes voce magna exíbant ; multi autem paralýtici et claudi curáti sunt. Factum est autem magnum gáudium in illa civitáte.

Cum autem audíssent apóstoli, qui erant Hierosólymis, quia recépit Samaría verbum Dei, misérunt ad illos Petrum et Ioánnem, qui cum descendíssent, oravérunt pro ipsis, ut accíperent Spíritum Sanctum ; nondum enim super quemquam illórum vénerat, sed baptizáti tantum erant in nómine Dómini Iesu.

Tunc imposuérunt manus super illos, et accipiébant Spíritum Sanctum.

 

 

Psalmus

 

Iubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite glóriae nóminis eius, glorificáte laudem eius.

Dícite Deo : «Quam terribília sunt ópera tua. Prae multitúdine virtútis tuae blandiéntur tibi inimíci tui.

Omnis terra adóret te et psallat tibi, psalmum dicat nómini tuo».

Veníte et vidéte ópera Dei, terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.

Convértit mare in áridam, et in flúmine pertransíbunt pede ; ibi laetábimur in ipso.

Qui dominátur in virtúte sua in aetérnum.

Veníte, audíte, et narrábo, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimae meae.

Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam et misericórdiam suam a me.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Petri apóstoli

 

Dóminum Christum sanctificáte in córdibus vestris, paráti semper ad defensiónem omni poscénti vos ratiónem de ea, quae in vobis est spe, sed cum mansuetúdine et timóre, consciéntiam habéntes bonam, ut in quo de vobis detrectátur, confundántur, qui calumniántur vestram bonam in Christo conversatiónem.

Mélius est enim benefaciéntes, si velit volúntas Dei, pati quam malefaciéntes.

Quia et Christus semel pro peccátis passus est, iustus pro iniústis, ut vos addúceret ad Deum, mortificátus quidem carne, vivificátus autem Spíritu.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus et mansiónem apud eum faciémus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In última cena dixit Iesus discípulis suis :

«Si dilígitis me, mandáta mea servábitis ; et ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in aetérnum, Spíritum veritátis, quem mundus non potest accípere, quia non videt eum nec cognóscit.

Vos cognóscitis eum, quia apud vos manet ; et in nobis erit.

Non relínquam vos órphanos, vénio ad vos. Adhuc módicum, et mundus me iam non videt ; vos autem vidétis me, quia ego vivo et vos vivétis.

In illo die vos cognoscétis quia ego sum in Patre meo, et vos in me et ego in vobis.

Qui habet mandáta mea et servat ea, ille est qui díligit me ; qui autem díligit me, diligétur a Patre meo, et ego díligam eum et manifestábo ei meípsum».

 

 

 

Ascéndant ad te, Dómine, preces nostrae cum oblatiónibus hostiárum, ut, tua dignatióne mundáti, sacraméntis magnae pietátis aptémur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Qui, oblatióne córporis sui, antíqua sacrifícia in crucis veritáte perfécit, et, seípsum tibi pro nostra salúte comméndans, idem sacérdos, altáre et agnus exhíbuit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Si dilígitis me, mandáta mea serváte, dicit Dóminus. Et ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in aetérnum, allelúia.

 

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, qui ad aetérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, fructum in nobis paschális multíplica sacraménti, et fortitúdinem cibi salutáris nostris infúnde pectóribus. Per Christum Dóminum nostrum.

feria secunda hebdomadae VI Paschae

 

 

Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, mors illi ultra non dominábitur, allelúia.

 

 

Concéde, miséricors Deus, ut, quod paschálibus exséquitur institútis, fructíferum nobis omni témpore sentiámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Navigántes a Tróade recto cursu vénimus Samothráciam et sequénti die Neápolim et inde Philíppos, quae est prima partis Macedóniae cívitas, colónia.

Eramus autem in hac urbe diébus aliquot commorántes. Die autem sabbatórum egréssi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabámus oratiónem esse, et sedéntes loquebámur muliéribus, quae convénerant.

Et quaedam múlier nómine Lýdia, purpurária civitátis Thyatirenórum colens Deum, audiébat, cuius Dóminus apéruit cor inténdere his, quae dicebántur a Paulo. Cum autem baptizáta esset et domus eius, deprecáta est dicens : «Si iudicástis me fidélem Dómino esse, introíte in domum meam et manéte» ; et coégit nos.

 

 

Psalmus

 

Cantáte Dómino cánticum novum ; laus eius in ecclésia sanctórum.

Laetétur Israel in eo, qui fecit eum, et fílii Sion exsúltent in rege suo.

Laudent nomen eius in choro, in týmpano et cíthara psallant ei,

Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, et honorábit mansuétos in salúte.

Iúbilent sancti in glória, laeténtur in cubílibus suis.

Exaltatiónes Dei in gútture eórum : glória haec est ómnibus sanctis eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Spíritum veritátis testimónium perhibébit de me, dicit Dóminus ; et vos testimónium perhibébitis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Dixit Iesus discípulis suis in última cena :

«Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me ; sed et vos testimónium perhibébitis, quia ab inítio mecum estis.

Haec locútus sum vobis, ut non scandalizémini.

Absque synagógis fácient vos ; sed venit hora, ut omnis, qui intérficit vos, arbitrétur obséquium se praestáre Deo. Et haec fácient, quia non novérunt Patrem neque me.

Sed haec locútus sum vobis, ut, cum vénerit hora eórum, reminiscámini eórum, quia ego dixi vobis».

 

 

 

Súscipe múnera, Dómine, quaésumus, exsultántis Ecclésiae, et cui causam tanti gáudii praestitísti, perpétuae fructum concéde laetítiae. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Per quem in aetérnam vitam fílii lucis oriúntur, et fidélibus regni caeléstis átria reserántur. Quia mors nostra est eius morte redémpta, et in eius resurrectióne vita ómnium resurréxit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Stetit Iesus in médio discipulórum suórum, et dixit eis : Pax vobis, allelúia.

 

 

 

Pópulum tuum, quaésumus, Dómine, intuére benígnus, et, quem aetérnis dignátus es renováre mystériis, ad incorruptíbilem glorificándae carnis resurrectiónem perveníre concéde. Per Christum Dóminum nostrum.

feria tertia hebdomadae VI Paschae

 

 

Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam Deo, quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, allelúia.

 

Semper exsúltet pópulus tuus, Deus, renováta ánimae iuventúte, ut, qui nunc laetátur in adoptiónis se glóriam restitútum, resurrectiónis diem spe certae gratulatiónis exspéctet. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Concúrrit plebs advérsus Paulum et Silam, et magistrátus scissis túnicis eórum iussérunt virgis caedi et, cum multas plagas eis imposuíssent, misérunt eos in cárcerem, praecipiéntes custódi, ut caute custodíret eos ; qui cum tale praecéptum accepísset, misit eos in interiórem cárcerem et pedes eórum strinxit in ligno.

Média autem nocte Paulus et Silas orántes laudábant Deum, et audiébant eos, qui in custódia erant ; súbito vero terraemótus factus est magnus, ita ut moveréntur fundaménta cárceris, et apérta sunt statim óstia ómnia, et universórum víncula solúta sunt.

Expergefáctus autem custos cárceris et videns apértas iánuas cárceris, evagináto gládio volébat se interfícere, aéstimans fugísse vinctos.

Clamávit autem Paulus magna voce dicens : «Nihil féceris tibi mali ; univérsi enim hic sumus». Petitóque lúmine intro cucúrrit et tremefáctus prócidit Paulo et Silae et prodúcens eos foras ait : «Dómini, quid me opórtet fácere, ut salvus fiam ?».

At illi dixérunt : «Crede in Dómino Iesu et salvus eris tu et domus tua». Et locúti sunt ei verbum Dómini cum ómnibus, qui erant in domo eius.

Et tollens eos in illa hora noctis lavit eos a plagis, et baptizátus est ipse et omnes eius contínuo ; cumque perduxísset eos in domum, appósuit mensam et laetátus est cum omni domo sua credens Deo.

 

 

Psalmus

 

Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, quóniam audísti verba oris mei.

In conspéctu angelórum psallam tibi, adorábo ad templum sanctum tuum ;

Et confitébor nómini tuo propter misericórdiam tuam et veritátem tuam, quóniam magnificásti super omne nomen elóquium tuum.

In quacúmque die invocávero te, exáudi me ; multiplicábis in ánima mea virtútem, et salvum me fáciet déxtera tua.

Dóminus perfíciet pro me ; Dómine, misericórdia tua in saéculum : ópera mánuum tuárum ne despícias.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Mittam ad vos Spíritum veritátis, dicit Dóminus ; ille dedúcet vos in omnem veritátem.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In última cena dixit Iesus discípulis suis :

«Nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis intérrogat me : “Quo vadis ?”. Sed quia haec locútus sum vobis, tristítia implévit cor vestrum.

Sed ego veritátem dico vobis : Expédit vobis, ut ego vadam. Si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos ; si autem abíero, mittam eum ad vos.

Et cum vénerit ille, árguet mundum de peccáto et de iustítia et de iudício ; de peccáto quidem, quia non credunt in me ; de iustítia vero, quia ad Patrem vado, et iam non vidétis me ; de iudício autem, quia princeps mundi huius iudicátus est».

 

 

 

Concéde, quaésumus, Dómine, semper nos per haec mystéria paschália gratulári, ut contínua nostrae reparatiónis operátio perpétuae nobis fiat causa laetítiae. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Qui se pro nobis offérre non désinit nosque apud te perénni advocatióne deféndit ; qui immolátus iam non móritur, sed semper vivit occísus.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Opórtuit pati Christum, et resúrgere a mórtuis, et ita intráre in glóriam suam, allelúia.

 

 

 

Exáudi, Dómine, preces nostras, ut redemptiónis nostrae sacrosáncta commércia et vitae nobis cónferant praeséntis auxílium et gáudia sempitérna concílient. Per Christum Dóminum nostrum.

feria quarta hebdomadae VI Paschae

 

 

Confitébor tibi in pópulis, Dómine, et narrábo nomen tuum frátribus meis, allelúia.

 

Annue nobis, quaésumus, Dómine, ut, quemádmodum mystério resurrectiónis Fílii tui sollémnia cólimus, ita et in adventu eius gaudére cum Sanctis ómnibus mereámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Qui deducébant Paulum, perduxérunt usque Athénas, et accépto mandáto ad Silam et Timótheum, ut quam celérrime venírent ad illum, profécti sunt.

Stans autem Paulus in médio Areopági ait :

«Viri Atheniénses, per ómnia quasi superstitiosióres vos vídeo ; praetériens enim et videns simulácra vestra invéni et aram, in qua scriptum erat : “Ignóto deo”.

Quod ergo ignorántes cólitis, hoc ego annúntio vobis ; Deus, qui fecit mundum et ómnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dóminus, non in manufáctis templis inhábitat, nec mánibus humánis cólitur índigens áliquo, cum ipse det ómnibus vitam et inspiratiónem et ómnia ; fecitque ex uno omne genus hóminum inhabitáre super univérsam fáciem terrae, defíniens statúta témpora et términos habitatiónis eórum, quaérere Deum si forte attréctent eum et invéniant, quamvis non longe sit ab unoquóque nostrum.

In ipso enim vívimus et movémur et sumus, sicut et quidam vestrum poetárum dixérunt : “Ipsius enim et genus sumus”.

Genus ergo cum simus Dei, non debémus aestimáre auro aut argénto aut lápidi, sculptúrae artis et cogitatiónis hóminis, divínum esse símile. Et témpora quidem ignorántiae despíciens Deus, nunc annúntiat homínibus, ut omnes ubíque paeniténtiam agant, eo quod státuit diem, in qua iudicaturus est orbem in iustítia in viro, quem constítuit, fidem praebens ómnibus súscitans eum a mórtuis».

Cum audíssent autem resurrectiónem mortuórum quidam quidem irridébant, quidam vero dixérunt : «Audiémus te de hoc íterum».

Sic Paulus exívit de médio eórum. Quidam vero viri adhaeréntes ei credidérunt, in quibus et Dionýsios Areopagíta et múlier nómine Dámaris et álii cum eis.

Post haec discédens ab Athénis venit Corínthum.

 

 

Psalmus

 

Laudáte Dóminum de caelis, laudáte eum in excélsis.

Laudáte eum, omnes ángeli eius, laudáte eum, omnes virtútes eius.

Reges terrae et omnes pópuli, príncipes et omnes iúdices terrae,

Iúvenes et vírgines, senes cum iunióribus,

Laudent nomen Dómini, quia exaltátum est nomen eius solíus.

Magnificéntia eius super caelum et terram, et exaltávit cornu pópuli sui.

Hymnus ómnibus sanctis eius, fíliis Israel, pópulo, qui propínquus est ei.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in aetérnum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Haec locútus est Iesus discípulis suis in última cena :

«Adhuc multa hábeo vobis dícere, sed non potéstis portáre modo.

Cum autem vénerit ille, Spíritus veritátis, dedúcet vos in omnem veritátem ; non enim loquétur a semetípso, sed quaecúmque áudiet, loquétur et, quae ventúra sunt, annuntiábit vobis.

Ille me clarificábit, quia de meo accípiet et annuntiábit vobis.

Omnia, quaecúmque habet Pater, mea sunt ; proptérea dixi quia de meo áccipit et annuntiábit vobis».

 

 

 

Deus, qui nos, per huius sacrifícii veneránda commércia, uníus summaéque divinitátis partícipes effecísti, praesta, quaésumus, ut, sicut tuam cognóvimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Quia, vetustáte destrúcta, renovántur univérsa deiécta, et vitae nobis in Christo reparátur intégritas.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Dicit Dóminus : Ego elégi vos de mundo et pósui vos ut eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, allelúia.

 

 

 

Pópulo tuo, quaésumus, Dómine, adésto propítius, et, quem mystériis caeléstibus imbuísti, fac ad novitátem vitae de vetustáte transíre. Per Christum Dóminum nostrum.

In Ascensione Domini

 

 

Viri Galilaéi, quid admirámini aspiciéntes in caelum ? Quemádmodum vidístis eum ascendéntem in caelum, ita véniet, allelúia.

 

Fac nos, omnípotens Deus, sanctis exsultáre gáudiis, et pia gratiárum actióne laetári, quia Christi Fílii tui ascénsio est nostra provéctio, et quo procéssit glória cápitis, eo spes vocátur et córporis. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Primum quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quae coepit Iesus fácere et docére, usque in diem, qua, cum praecepísset apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est ; quibus et praébuit seípsum vivum post passiónem suam in multis arguméntis, per dies quadragínta appárens eis et loquens ea, quae sunt de regno Dei. Et convéscens praecépit eis ab Hierosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris :

«Quam audístis a me, quia Ioánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini in Spíritu Sancto non post multos hos dies».

Igitur qui convénerant, interrogábant eum dicéntes : «Dómine, si in témpore hoc restítues regnum Israéli ?». Dixit autem eis :

«Non est vestrum nosse témpora vel moménta, quae Pater pósuit in sua potestáte, sed accipiétis virtútem superveniénte Sancto Spíritu in vos et éritis mihi testes et in Ierúsalem et in omni Iudaéa et Samaría et usque ad últimum terrae».

Et cum haec dixísset, vidéntibus illis, elevátus est, et nubes suscépit eum ab óculis eórum. Cumque intueréntur in caelum eúnte illo, ecce duo viri astitérunt iuxta illos in véstibus albis, qui et dixérunt  :

«Viri Galilaéi, quid statis aspiciéntes in caelum ? Hic Iesus, qui assúmptus est a vobis in caelum, sic véniet quemádmodum vidístis eum eúntem in caelum».

 

 

Psalmus

 

Omnes gentes, pláudite mánibus, iubiláte Deo in voce exsultatiónis,

Quóniam Dóminus Altíssimus, terríbilis, rex magnus super omnem terram.

Subiécit pópulos nobis et gentes sub pédibus nostris.

Elégit nobis hereditátem nostram, glóriam Iacob, quem diléxit.

Ascéndit Deus in iúbilo, et Dóminus in voce tubae.

Psállite Deo, psállite ; psállite regi nostro, psállite.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

 

Fratres :

Deus Dómini nostri Iesu Christi, Pater glóriae, det vobis Spíritum sapiéntiae et revelatiónis in agnitióne eius, illuminátos óculos cordis vestri,

ut sciátis quae sit spes vocatiónis eius, quae divítiae glóriae hereditátis eius in sanctis et quae sit superéminens magnitúdo virtútis eius in nos, qui crédimus, secúndum operatiónem poténtiae virtútis eius, quam operátus est in Christo,

súscitans illum a mórtuis et constítuens ad déxteram suam in caeléstibus supra omnem principátum et potestátem et virtútem et dominatiónem et omne nomen, quod nominátur non solum in hoc saéculo sed et in futúro ;

et ómnia subiécit sub pédibus eius, et ipsum dedit caput supra ómnia ecclésiae, quae est corpus ipsíus, plenitúdo eius, qui ómnia in ómnibus adimplétur.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Euntes docéte omnes gentes, dicit Dóminus ; ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem saéculi.

 

Allelúia.

 

 

 

Conclúsio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Undecim discípuli abiérunt in Galiaéam, in montem ubi constitúerat illis Iesus, et vidéntes eum adoravérunt ; quidam autem dubitavérunt. Et accédens Iesus locutus est eis dicens :

«Data est mihi omnis potéstas in caelo et in terra.

Eúntes ergo docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti, docéntes eos serváre ómnia, quaecúmque mandávi vobis.

Et ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem saéculi».

 

 

 

Sacrifícium, Dómine, pro Fílii tui súpplices venerábili nunc ascensióne deférimus : praesta, quaésumus, ut his commérciis sacrosánctis ad caeléstia consurgámus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quia Dóminus Iesus, Rex glóriae, peccáti triumphátor et mortis, mirántibus Angelis, ascéndit hódie summa caelórum, Mediátor Dei et hóminum, Iudex mundi Dominúsque virtútum ; non ut a nostra humilitáte discéderet, sed ut illuc confiderémus, sua membra, nos súbsequi quo ipse, caput nostrum principiúmque, praecéssit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo Dóminus noster, unigénitus Fílius tuus, unítam sibi fragilitátis nostrae substántiam in glóriae tuae déxtera collocávit : sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

 

 

- Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem saéculi, allelúia.

 

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, qui in terra constitútos divína tractáre concédis, praesta, quaésumus, ut illuc tendat christiánae devotiónis afféctus, quo tecum est nostra substántia. Per Christum Dóminum nostrum.

feria sexta hebdomadae VI Paschae

 

 

Redemísti nos, Dómine, in sánguine tuo, ex omni tribu, et lingua, et pópulo, et natióne, et fecísti nos Deo nostro regnum et sacerdótes, allelúia.

 

Deus, qui ad aetérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, érige nos ad consedéntem in déxtera tua nostrae salútis auctórem, ut, cum in maiestáte sua Salvátor noster advénerit, quos fecísti baptísmo renásci, fácias beáta immortalitáte vestíri. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Dixit Dóminus Paulo nocte per visiónem :

«Noli timére, sed lóquere et ne táceas, quia ego sum tecum, et nemo apponétur tibi, ut nóceat te, quóniam pópulus est mihi multus in hac civitáte».

Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei.

Gallióne autem procónsule Acháiae, insurrexérunt uno ánimo Iudaéi in Paulum et adduxérunt eum ad tribúnal dicéntes : «Contra legem hic persuádet homínibus cólere Deum». Incipiénte autem Paulo aperíre os, dixit Gállio ad Iudaéos : «Si quidem esset iníquum áliquid aut fácinus péssimum, o Iudaéi, mérito vos sustinérem ; si vero questiónes sunt de verbo et nomínibus et lege vestra, vos ipsi vidéritis ; iudex ego horum nolo esse». Et minávit eos a tribunáli.

Apprehendéntes autem omnes Sósthenen, príncipem synagógae, percutiébant ante tribúnal ; et nihil horum Gallióni curae erat.

Paulus vero, cum adhuc sustinuísset dies multos, frátribus valefáciens navigábat Sýriam, et cum eo Priscílla et Aquila, qui sibi totónderat in Cenchréis caput ; habébat enim votum.

 

 

Psalmus

 

Omnes gentes, pláudite mánibus, iubiláte Deo in voce exsultatiónis,

Quóniam Dóminus Altíssimus, terríbilis, rex magnus super omnem terram.

Subiécit pópulos nobis et gentes sub pédibus nostris.

Elégit nobis hereditátem nostram, glóriam Iacob, quem diléxit.

Ascéndit Deus in iúbilo, et Dóminus in voce tubae.

Psállite Deo, psállite ; psállite regi nostro, psállite.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Oportébat Christum haec pati et intráre in glóriam suam.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Dixit Iesus in última cena :

«Amen, amen dico vobis quia plorábitis et flébitis vos, mundus autem gaudébit ; vos contristabímini, sed tristítia vestra vertétur in gáudium.

Múlier, cum parit, tristítiam habet, quia venit hora eius ; cum autem pepérerit púerum, iam non méminit pressúrae propter gáudium quia natus est homo in mundum.

Et vos ígitur nunc quidem tristítiam habétis ; íterum autem vidébo vos, et gaudébit cor vestrum, et gáudium vestrum nemo tollit a vobis. Et in illo die me non rogábitis quidquam».

 

 

 

Oblatiónes famíliae tuae, quaésumus, Dómine, súscipe miserátus, ut, sub tuae protectiónis auxílio, et colláta non perdant, et ad aetérna dona pervéniant. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quia Dóminus Iesus, Rex glóriae, peccáti triumphátor et mortis, mirántibus Angelis, ascéndit summa caelórum, Mediátor Dei et hóminum, Iudex mundi Dominúsque virtútum ; non ut a nostra humilitáte discéderet, sed ut illuc confiderémus, sua membra, nos súbsequi quo ipse, caput nostrum principiúmque, praecéssit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Tráditus est Christus Dóminus noster propter delícta nostra, et resurréxit propter iustificatiónem nostram, allelúia.

 

 

 

Contínua, quaésumus, Dómine, quos salvásti pietáte custódi, ut, qui Fílii tui passióne sunt redémpti, eius resurrectióne laeténtur. Per Christum Dóminum nostrum.

sabbato hebdomadae VI Paschae

 

 

Pópulus acquisitiónis, annuntiáte virtútes eius, qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum, allelúia.

 

Deus, cuius Fílius ad caelos ascéndens Apóstolis Sanctum Spíritum dignátus est pollicéri, praesta, quaésumus, ut sicut illi multifária doctrínae caeléstis múnera percepérunt, ita nobis quoque spiritália dona concédas. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Facto aliquánto témpore, Paulus proféctus est perámbulans ex órdine Galáticam regiónem et Phrýgiam, confírmans omnes discípulos.

Iudaéus autem quidam Apóllo nómine, Alexandrínus natióne, vir éloquens, devénit Ephesum, potens in Scriptúris.

Hic erat catechizátus viam Dómini et fervens spíritu loquebátur et docébat diligénter ea, quae sunt de Iesu, sciens tantum baptísma Ioánnis. Hic ergo coepit fiduciáliter ágere in synagóga ; quem cum audíssent Priscílla et Aquila, assumpsérunt eum et diligéntius exposuérunt ei viam Dei.

Cum autem vellet transíre in Acháiam, exhortáti fratres scripsérunt discípulis, ut suscíperent eum ; qui cum venísset, cóntulit multum his, qui credíderant per grátiam ; veheménter enim Iudaéos revincébat públice osténdens per Scriptúras esse Christum Iesum.

 

 

Psalmus

 

Omnes gentes, pláudite mánibus, iubiláte Deo in voce exsultatiónis,

Quóniam Dóminus Altíssimus, terríbilis, rex magnus super omnem terram.

Quóniam rex omnis terrae Deus, psállite sapiénter.

Regnávit Deus super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam.

Príncipes populórum congregáti sunt cum pópulo Dei Abraham,

Quóniam Dei sunt scuta terrae : veheménter elevátus est.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Exívi a Patre et veni in mundum ; íterum relínquo mundum et vado ad Patrem.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Dixit Iesus discípulis suis in última cena :

«Amen, amen dico vobis :

Si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis. Usque modo non petístis quidquam in nómine meo.

Pétite et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum.

Haec in provérbiis locútus sum vobis ; venit hora, cum iam non in provérbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiábo vobis.

Illo die in nómine meo petétis, et non dico vobis quia ego rogábo Patrem de vobis ; ipse enim Pater amat vos, quia vos me amástis et credidístis quia ego a Deo exívi.

Exívi a Patre et veni in mundum ; íterum relínquo mundum et vado ad Patrem».

 

 

 

Propítius, Dómine, quaésumus, haec dona sanctífica, et, hóstiae spiritális oblatióne suscépta, nosmetípsos tibi pérfice munus aetérnum. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quia Dóminus Iesus, Rex glóriae, peccáti triumphátor et mortis, mirántibus Angelis, ascéndit summa caelórum, Mediátor Dei et hóminum, Iudex mundi Dominúsque virtútum ; non ut a nostra humilitáte discéderet, sed ut illuc confiderémus, sua membra, nos súbsequi quo ipse, caput nostrum principiúmque, praecéssit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Pater, quos dedísti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut vídeant claritátem quam dedísti mihi, allelúia.

 

 

 

Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année A
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :