Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica V Paschae

 

 

 

Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit Dóminus : ante conspéctum géntium revelávit iustítiam suam, allelúia.

 

Deus, per quem nobis et redémptio venit et praestátur adóptio, fílios dilectiónis tuae benígnus inténde, ut in Christo credéntibus et vera tribuátur libértas et heréditas aetérna. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

In diébus illis, crescénte número discipulórum, factus est murmur Graecórum advérsus Hebraéos, eo quod neglegeréntur in ministério cotidiáno víduae eórum.

Convocántes autem Duódecim multitúdinem discipulórum, dixérunt : «Non est aequum nos derelinquéntes verbum Dei ministráre mensis ; consideráte vero, fratres, viros ex vobis boni testimónii septem plenos Spíritu et sapiéntia, quos constituémus super hoc opus ; nos vero oratióni et ministério verbi instántes érimus».

Et plácuit sermo coram omni multitúdine, et elegérunt Stéphanum, virum plenum fide et Spíritu Sancto, et Philíppum et Próchorum et Nicánorem et Timónem et Pármenam et Nicoláum prosélytum Antiochénum, quos statuérunt ante conspéctum apostolórum, et orántes imposuérunt eis manus.

Et verbum Dei crescébat, et multíplicabátur númerus discipulórum in Ierúsalem valde ; multa étiam turba sacerdótum oboediébat fídei.

 

 

Psalmus

 

Exsultáte, iusti, in Dómino ; rectos decet collaudátio.

Confitémini Dómino in cíthara, in psaltério decem chordárum psállite illi.

Quia rectum est verbum Dómini, et ómnia ópera eius in fide.

Díligit iustítiam et iudícium, misericórdia Dómini plena est terra.

Verbo Dómini caeli facti sunt, et spíritu oris eius omnis virtus eórum.

Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, in eos, qui sperant super misericórdia eius,

Ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Petri apóstoli

 

Ad Dóminum accedéntes, lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, coram Deo autem eléctum, pretiósum, et ipsi tamquam lápides vivi aedificámini domus spiritális in sacerdótium sanctum offérre spiritáles hóstias acceptábiles Deo per Iesum Christum.

Propter quod cóntinet Scriptúra : «Ecce pono in Sion lápidem angulárem, eléctum, pretiósum ; et, qui credit in eo, non confundétur».

Vobis ígitur honor credéntibus ; non credéntibus autem «Lapis, quem reprobavérunt aedificántes, hic factus est in caput ánguli» et «lapis offensiónis et petra scándali» ; qui offéndunt verbo non credéntes, in quod et pósiti sunt.

Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus in acquisitiónem, ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego sum via et véritas et vita ; nemo venit ad Patrem nisi per me.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Cum exísset Iudas, dixit Iesus :

«Non turbétur cor vestrum. Créditis in Deum et in me crédite. In domo Patris mei mansiónes multae sunt ; si quo minus, dixíssem vobis quia vado paráre vobis locum ?

Et si abíero et praeparávero vobis locum, íterum vénio et accípiam vos ad meípsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis. Et quo ego vado, scitis viam».

Dicit ei Thomas : «Dómine, nescímus quo vadis ; quómodo póssumus viam scire ?».

Dicit ei Iesus :

«Ego sum via et véritas et vita ; nemo venit ad Patrem nisi per me. Si cognovístis me, et Patrem meum útique cognoscétis ; et ámodo cognóscitis eum et vidístis eum».

Dicit ei Philíppus : «Dómine, osténde nobis Patrem, et súfficit nobis».

Dicit ei Iesus :

«Tanto témpore vobíscum sum, et non cognovísti me, Philíppe ? Qui vidit me, vidit Patrem. Quómodo tu dicis : “Osténde nobis Patrem” ? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba, quae ego loquor vobis, a meípso non loquor ; Pater autem in me manens facit ópera sua. Crédite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est ; alióquin propter ópera ipsa crédite.

Amen, amen dico vobis :

Qui credit in me, ópera, quae ego fácio, et ipse fáciet et maióra horum fáciet, quia ego ad Patrem vado».

 

 

 

Deus, qui nos, per huius sacrifícii veneránda commércia, uníus summaéque divinitátis partícipes effecísti, praesta, quaésumus, ut, sicut tuam cognóvimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Quia, vetustáte destrúcta, renovántur univérsa deiécta, et vitae nobis in Christo reparátur intégritas.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Ego sum vitis vera et vos pálmites, dicit Dóminus : qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, allelúia.

 

 

 

Pópulo tuo, quaésumus, Dómine, adésto propítius, et, quem mystériis caeléstibus imbuísti, fac ad novitátem vitae de vetustáte transíre. Per Christum.

feria secunda hebdomadae V Paschae

 

 

Surréxit pastor bonus, qui ánimam suam pósuit pro óvibus suis, et pro grege suo mori dignátus est, allelúia.

 

Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis, da pópulis tuis id amáre quod praécipis, id desideráre quod promíttis, ut, inter mundánas varietátes, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Cum factus esset ímpetus gentílium et Iudaeórum cum princípibus suis, ut contuméliis affícerent et lapidárent fratres, intellegéntes confugérunt ad civitátes Lycaóniae, Lystram et Derben, et ad regiónem in circúitu, et ibi evangelizántes erant.

Et quidam vir in Lystris infírmus pédibus sedébat, claudus ex útero matris suae, qui numquam ambuláverat. Hic audívit Paulum loquéntem ; qui intúitus eum et videns quia habéret fidem, ut salvus fíeret, dixit magna voce : «Surge super pedes tuos rectus !». Et exsílivit et ambulábat. Turbae autem cum vidíssent, quod fécerat Paulus, levavérunt vocem suam Lycaoníce dicéntes : «Dii símiles facti homínibus descendérunt ad nos !» ; et vocábant Bárnabam Iovem, Paulum vero Mercúrium, quóniam ipse erat dux verbi.

Sacérdos quoque templi Iovis, quod erat ante civitátem, tauros et corónas ad iánuas áfferens cum pópulis, volébat sacrificáre. Quod ubi audiérunt apóstoli Bárnabas et Paulus, conscíssis túnicis suis, exsiliérunt in turbam clamántes et dicéntes :

«Viri, quid haec fácitis ? Et nos mortáles sumus simíles vobis hómines, evangelizántes vobis ab his vanis convérti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et ómnia, quae in eis sunt. Qui in praetéritis generatiónibus permísit omnes gentes ambuláre in viis suis ; et quidem non sine testimónio semetípsum relíquit benefáciens, de caelo dans vobis plúvias et témpora fructífera, implens cibo et laetítia corda vestra». Et haec dicéntes vix sedavérunt turbas, ne sibi immolárent.

 

 

Psalmus

 

Non nobis, Dómine, non nobis, sed nómini tuo da glóriam super misericórdia tua et veritáte tua.

Quare dicent gentes : «Ubi est Deus eórum ?».

Deus autem noster in caelo ; ómnia, quaecúmque vóluit, fecit.

Simulácra géntium argéntum et aurum, ópera mánuum hóminum.

Benedícti vos a Dómino, qui fecit caelum et terram.

Caeli, caeli sunt Dómino, terram autem dedit fíliis hóminum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Spíritus Sanctus vos docébit ómnia et súggeret vobis ómnia, quae dixi vobis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In última cena dicébat Iesus discípulis suis :

«Qui habet mandáta mea et servat ea, ille est qui díligit me ; qui autem díligit me, diligétur a Patre meo, et ego díligam eum et manifestábo ei meípsum».

Dicit ei Iudas, non ille Iscariótes : «Dómine, et quid factum est, quia nobis manifestatúrus es teípsum et non mundo ?».

Respóndit Iesus et dixit ei :

«Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus et mansiónem apud eum faciémus ; qui non díligit me, sermónes meos non servat. Et sermo quem áuditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.

Haec locútus sum vobis apud vos manens. Paráclitus autem, Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia et súggeret vobis ómnia, quae dixi vobis».

 

 

 

Ascéndant ad te, Dómine, preces nostrae cum oblatiónibus hostiárum, ut, tua dignatióne mundáti, sacraméntis magnae pietátis aptémur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Per quem in aetérnam vitam fílii lucis oriúntur, et fidélibus regni caeléstis átria reserántur. Quia mors nostra est eius morte redémpta, et in eius resurrectióne vita ómnium resurréxit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis ; non quómodo mundus dat, ego do vobis, dicit Dóminus, allelúia.

 

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, qui ad aetérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, fructus in nobis paschális multíplica sacraménti, et fortitúdinem cibi salutáris nostris infúnde pectóribus. Per Christum Dóminum nostrum.

feria tertia hebdomadae V Paschae

 

 

Laudem dícite Deo nostro, omnes qui timétis Deum, pusílli et magni, quia facta est salus, et virtus, et potéstas Christi eius, allelúia.

 

Deus, qui ad aetérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, da pópulo tuo fídei speíque constántiam, ut non dubitémus implénda, quae te nóvimus auctóre promíssa. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Supervenérunt ab Antiochía et Icónio Iudaéi et persuásis turbis lapidantésque Paulum trahébant extra civitátem aestimántes eum mórtuum esse. Circumdántibus autem eum discípulis, surgens intrávit civitátem. Et póstera die proféctus est cum Bárnaba in Derben.

Cumque evangelizássent civitáti illi et docuíssent multos, revérsi sunt Lystram et Icónium et Antiochíam confirmántes ánimas discipulórum, exhortántes, ut permanérent in fide, et quóniam per multas tribulatiónes opórtet nos intráre in regnum Dei.

Et cum ordinássent illis per síngulas ecclésias presbýteros et orássent cum ieiunationibus, commendavérunt eos Dómino, in quem credíderant.

Transeuntésque Pisídiam venérunt Pamphýliam, et loquéntes in Perge verbum descendérunt in Attáliam. Et inde navigavérunt Antiochíam, unde erant tráditi grátiae Dei in opus, quod complevérunt. Cum autem veníssent et congregássent ecclésiam, rettulérunt quanta fecisset Deus cum illis et quia aperuísset géntibus óstium fídei.

Moráti sunt autem tempus non módicum cum discípulis.

 

 

Psalmus

 

Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua ; et sancti tui benedícant tibi.

Glóriam regni tui dicant et poténtiam tuam loquántur,

Ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas et glóriam magnificéntiae regni tui.

Regnum tuum regnum ómnium saeculórum, et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.

Laudatiónem Dómini loquétur os meum, et benedícat omnis caro nómini sancto eius in saéculum et in saéculum saéculi.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Oportébat Christum haec pati et intráre in glóriam suam.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Dicébat Iesus discípulis suis in última cena :

«Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis ; non quómodo mundus dat, ego do vobis.

Non turbétur cor vestrum neque formídet. Audístis quia ego dixi vobis : Vado et vénio ad vos.

Si diligerétis me, gauderétis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est.

Et nunc dixi vobis, priúsquam fiat, ut, cum factum fúerit, credátis. Iam non multa loquar vobíscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam, sed, ut cognóscat mundus quia díligo Patrem, et sicut mandátum dedit mihi Pater, sic fácio».

 

 

 

Súscipe múnera, Dómine, quaésumus, exsultántis Ecclésiae, et, cui causam tanti gáudii praestitísti, perpétuae fructum concéde laetítiae. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Qui se pro nobis offérre non désinit nosque apud te perénni advocatióne deféndit ; qui immolátus iam non móritur, sed semper vivit occísus.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Si mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo, allelúia.

 

 

 

Pópulum tuum, quaésumus, Dómine, intuére benígnus, et, quem aetérnis dignátus es renováre mystériis, ad incorruptíbilem glorificándae carnis resurrectiónem perveníre concéde. Per Christum Dóminum nostrum.

feria quarta hebdomadae V Paschae

 

 

Repleátur os meum laude tua, ut possim cantáre ; gaudébunt lábia mea, cum cantávero tibi, allelúia.

 

Deus, innocéntia restitútor et amátor, dírige ad te tuórum corda famulórum, ut, quos de incredulitátis ténebris liberásti, numquam a tuae veritátis luce discédant. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Quidam descendéntes de Iudaéa docébant fratres : «Nisi circumcidámini secúndum morem Móysis, non potéstis salvi fíeri».

Facta autem seditióne et conquisitióne non mínima Paulo et Bárnabae advérsum illos, statuérunt, ut ascénderent Paulus et Bárnabas et quidam álii ex illis ad apóstolos et presbýteros in Ierúsalem super hac quaestióne.

Illi ígitur dedúcti ab ecclésia pertransiébant Phaenícen et Samaríam narrántes conversiónem géntium et faciébant gáudium magnum ómnibus frátribus. Cum autem veníssent Hierosólymam, suscépti sunt ab ecclésia et apóstolis et presbýteris et annuntiavérunt quanta Deus fecisset cum illis. Surrexérunt autem quidam de haerési pharisaeórum, qui credíderant, dicéntes : «Opórtet circumcídere eos, praecípere quoque servare legem Móysis !».

Convenerúntque apóstoli et presbýteri vidére de verbo hoc.

 

 

Psalmus

 

Laetátus sum in eo quod dixérunt mihi : «In domum Dómini íbimus».

Ierúsalem, quae aedificáta est ut cívitas, sibi compácta in idípsum.

Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.

Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, sedes domus David.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Manéte in me, et ego in vobis, dicit Dóminus ; qui manet in me, hic fert fructum multum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In última cena sic locútus est Iesus discípulis suis :

«Ego sum vitis vera, et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollit eum ; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus áfferat.

Iam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me, et ego in vobis.

Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite, sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potéstis fácere.

Si quis in me non mánserit, missus est foras sicut palmes et áruit, et cólligunt eos et in ignem mittunt, et ardent. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint, quodcúmque voluéritis, pétite, et fiet vobis.

In hoc clarificátus est Pater meus, ut fructum multum afferátis et efficiámini mei discípuli».

 

 

 

Concéde, quaésumus, Dómine, semper nos per haec mystéria paschália gratulári, ut contínua nostrae reparatiónis operátio perpétuae nobis fiat causa laetítiae. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Quia, vetustáte destrúcta, renovántur univérsa deiécta, et vitae nobis in Christo reparátur intégritas.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Surréxit Dóminus et illúxit nobis, quos redémit sánguine suo, allelúia.

 

 

 

Exáudi, Dómine, preces nostras, ut redemptiónis nostrae sacrosáncta commércia et vitae nobis cónferant praeséntis auxílium et gáudia sempitérna concílient. Per Christum Dóminum nostrum.

feria quinta hebdomadae V Paschae

 

 

Cantémus Dómino : glorióse enim magnificátus est. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem, allelúia.

 

Deus, cuius grátia iusti ex ímpiis et beáti effícimur ex míseris, adésto opéribus tuis, adésto munéribus, ut quibus inest fídei iustificátio non desit perseverántiae fortitúdo. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Cum autem magna conquisítio fíeret, surgens Petrus dixit ad eos :

«Viri fratres, vos scitis quóniam ab antíquis diébus in vobis elégit Deus per os meum audíre gentes verbum evangélii et crédere ; et qui novit corda, Deus testimónium perhíbuit illis dans Spíritum Sanctum sicut et nobis et nihil discrévit inter nos et illos fide puríficans corda eórum. Nunc ergo quid tentátis Deum impónere iugum super cervícem discipulórum, quod neque patres nostri neque nos portáre potúimus ? Sed per grátiam Dómini Iesu crédimus salvári quemádmodum et illi».

Tácuit autem omnis multitúdo, et audiébant Bárnabam et Paulum narrántes quanta fecísset Deus signa et prodígia in géntibus per eos. Et postquam tacuérunt, respóndit Iacóbus dicens : «Viri fratres, audíte me. Símeon narrávit quemádmodum primum Deus visitávit súmere ex géntibus pópulum nómini suo, et huic concórdant verba prophetárum, sicut scriptum est : “Post haec revértar et reaedificábo tabernáculum David, quod décidit, et díruta eius reaedificábo et érigam illud, ut requírant réliqui hóminum Dóminum et omnes gentes, super quas invocátum est nomen meum, dicit Dóminus fáciens haec nota a saéculo”.

Propter quod ego iúdico non inquietári eos, qui ex géntibus convertúntur ad Deum, sed scríbere ad eos, ut abstíneant se a contaminatiónibus simulacrórum et fornicatióne et suffocáto et sánguine. Móyses enim a generatiónibus antíquis habet in síngulis civitátibus, qui eum praédicent in synagógis, ubi per omne sábbatum légitur».

 

 

Psalmus

 

Cantáte Dómino cánticum novum, cantáte Dómino, omnis terra.

Cantáte Dómino, benedícite nómini eius, annuntiáte de die in diem salutáre eius.

Annuntiáte inter gentes glóriam eius, in ómnibus pópulis mirabília eius.

Dícite in géntibus : «Dóminus regnávit !».

Etenim corréxit orbem terrae, qui non commovébitur ; iudicábit pópulos in aequitáte.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Oves meae vocem meam áudiunt, dicit Dóminus ; et ego cognósco eas, et sequúntur me.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Dixit Iesus discípulis suis in última cena :

«Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos ; manéte in dilectióne mea.

Si praecépta mea servavéritis, manébitis in dilectióne mea, sicut ego Patris mei praecépta servávi et máneo in eius dilectióne.

Haec locútus sum vobis, ut gáudium meum in vobis sit, et gáudium vestrum impleátur».

 

 

 

Deus, qui nos, per huius sacrifícii veneránda commércia, uníus summaéque divinitátis partícipes effecísti, praesta, quaésumus, ut, sicut tuam cognóvimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Qui, oblatióne córporis sui, antíqua sacrifícia in crucis veritáte perfécit, et, seípsum tibi pro nostra salúte comméndans, idem sacérdos, altáre et agnus exhíbuit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Pro ómnibus mórtuus est Christus, ut et qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit, allelúia.

 

 

 

Pópulo tuo, quaésumus, Dómine, adésto propítius, et, quem mystériis caeléstibus imbuísti, fac ad novitátem vitae de vetustáte transíre. Per Christum Dóminum nostrum.

feria sexta hebdomadae V Paschae

 

 

Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem et divinitátem et sapiéntiam et fortitúdinem et honórem, allelúia.

 

Tríbue nobis, quaésumus, Dómine mystériis paschálibus conveniénter aptári, ut quae laetánter exséquimur perpétua virtúte nos tueántur et salvent. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Tunc plácuit apóstolis et presbýteris cum omni ecclésia eléctos viros ex eis míttere Antiochíam cum Paulo et Bárnaba : Iudam, qui cognominátur Barsábbas, et Silam, viros primos in frátribus, scribéntes per manum eórum :

«Apóstoli et presbýteri fratres his, qui sunt Antiochíae et Sýriae et Cilíciae frátribus ex géntibus, salútem !

Quóniam audívimus quia quidam ex nobis quibus non mandávimus, exeúntes turbavérunt vos verbis everténtes ánimas vestras, plácuit nobis colléctis in unum elígere viros et míttere ad vos cum caríssimis nobis Bárnaba et Paulo, homínibus, qui tradidérunt ánimas suas pro nómine Dómini nostri Iesu Christi.

Mísimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbis réferent éadem.

Visum est enim Spirítui Sancto et nobis nihil ultra impónere vobis óneris quam haec necessário : abstinére ab idolóthytis et sánguine et suffocátis et fornicatióne ; a quibus custodiéntes vos bene agétis.

Valéte».

Illi ígitur dimíssi descendérunt Antiochíam et, congregáta multitúdine, tradidérunt epístulam ; quam cum legíssent, gavísi sunt super consolatióne.

 

 

Psalmus

 

Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum ; cantábo et psalmum dicam.

Exsúrge, glória mea, exsúrge, psaltérium et cíthara, excitábo auróram.

Confitébor tibi in pópulis, Dómine, et psalmum dicam tibi in natiónibus,

Exaltáre super caelos, Deus, super omnem terram glória tua.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Vos dixi amícos, dicit Dóminus, quia ómnia, quae audívi a Pátre meo, nota feci vobis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Dicébat Iesus in última cena discípulis suis :

«Hoc est praecéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos ; maiórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam quis ponat pro amícis suis.

Vos amíci mei estis, si fecéritis, quae ego praecípio vobis.

Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dóminus eius ; vos autem dixi amícos, quia ómnia, quae audívi a Patre meo, nota feci vobis.

Non vos me elegístis, sed ego elégi vos et pósui vos, ut vos eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, ut quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis.

Haec mando vobis, ut diligátis ínvicem».

 

 

 

Propítius, Dómine, quaésumus, haec dona sanctífica, et, hóstiae spiritális oblatióne suscépta, nosmetípsos tibi pérfice munus aetérnum. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Per quem in aetérnam vitam fílii lucis oriúntur, et fidélibus regni caeléstis átria reserántur. Quia mors nostra est eius morte redémpta, et in eius resurrectióne vita ómnium resurréxit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Crucifíxus surréxit a mórtuis, et redémit nos, allelúia.

 

 

 

Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum Dóminum nostrum.

sabbato hebdomadae V Paschae

 

 

Consepúlti estis Christo in baptísmo, in quo et resurrexístis per fidem operatiónis Dei, qui suscitávit illum a mórtuis, allelúia.

 

Omnípotens aetérne Deus, qui nobis regeneratióne baptísmatis caeléstem vitam conférre dignátus es, praesta, quaésumus, ut, quos immortalitátis éfficis iustificándo capáces, usque ad plenitúdinem glóriae, te moderánte, pervéniant. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Pervénit Paulus in Derben et Lystram. Et ecce discípulus quidam erat ibi nómine Timótheus, fílius mulíeris Iudaéae fidélis, patre autem Graeco ; huic testimónium reddébant, qui in Lystris erant et Icónii fratres. Hunc vóluit Paulus secum proficísci et assúmens circumcídit eum propter Iudaéos, qui erant in illis locis ; sciébant enim omnes quod pater eius Graecus esset. Cum autem pertransírent civitátes, tradébant eis custodíre dógmata, quae erant decréta ab apóstolis et presbýteris, qui essent Hierosólymis. Ecclésiae quidem confirmabántur fide et abundábant número cótidie.

Transiérunt autem Phrýgiam et Galátiae regiónem, vetáti a Sancto Spíritu loqui verbum in Asia ; cum veníssent autem circa Mýsiam, tentábant ire Bithýniam, et non permísit eos Spíritus Iesu ; cum autem praeteríssent Mýsiam, descendérunt Tróadem. Et vísio per noctem Paulo osténsa est : vir Mácedo quidam erat stans et déprecans eum et dicens : «Tránsiens in Macedóniam, ádiuva nos !».

Ut autem visum vidit, statim quaesívimus proficísci in Macedóniam, certi facti quia vocásset nos Deus evangelizáre eis.

 

 

Psalmus

 

Iubiláte Dómino, omnis terra, servíte Dómino in laetítia ;

Introíte in conspéctu eius in exsultatióne.

Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus ; ipse fecit nos, et ipsíus sumus, pópulus eius et oves páscuae eius.

Quóniam suávis est Dóminus ; in aetérnum misericórdia eius, et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si conresurrexístis Christo, quae sursum sunt quaérite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In última cena dixit Iesus discípulis suis :

«Si mundus vos odit, scitóte quia me priórem vobis ódio hábuit. Si de mundo essétis, mundus, quod suum est, dilígeret ; quia vero de mundo non estis, sed ego elégi vos de mundo, proptérea odit vos mundus.

Mementóte sermónis, quem ego dixi vobis : Non est servus maior dómino suo. Si me persecúti sunt, et vos persequéntur ; si sermónem meum servavérunt, et vestrum servábunt.

Sed haec ómnia fácient vobis propter nomen meum, quia nésciunt eum, qui misit me».

 

 

 

Oblatiónes famíliae tuae, quaésumus, Dómine, súscipe miserátus, ut, sub tuae protectiónis auxílio, et colláta non perdant, et ad aetérna dona pervéniant. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Quia, vetustáte destrúcta, renovántur univérsa deiécta, et vitae nobis in Christo reparátur intégritas.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes : Sanctus…

 

 

 

- Pater, pro eis rogo, ut ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misísti, dicit Dóminus, allelúia.

 

 

 

Contínua, quaésumus, Dómine, quos salvásti pietáte custódi, ut, qui Fílii tui passióne sunt redémpti, eius resurrectióne laeténtur. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année A
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :