Overblog
Editer la page Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

 

die 2 aprilis

 

 

In festo

 

sancti Francisci de Paola

 

 

 

Deus, humílium celsitúdo, qui beátum Francíscum sanctórum tuórum glória sublimásti, tríbue, quaésumus, ut, eius méritis et exémplo, promíssa humílibus praémia felíciter consequámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Philippénses

 

Fratres :

Exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntiam sciéntiae Christi Iesu Dómini mei, propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo non habens meam iustítiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustítia in fide, ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius, si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quae est ex mórtuis.

Non quod iam accéperim aut iam perféctus sim, pérsequor autem si umquam comprehéndam, sicut  et comprehénsus sum a Christo Iesu.

Fratres, ego me non árbitror comprehendísse ; unum autem : quae quidem retro sunt, oblivíscens, ad ea vero, quae ante sunt, exténdens me ad destinátum pérsequor, ad bravíum supérnae vocatiónis Dei in Christo Iesu.

 

 

 

Consérva me, Deus, quóniam sperávi in te.

Dixi Dómino : «Dóminus meus es tu,

Dóminus pars hereditátis meae et cálicis mei :

tu es qui détines sortem meam».

 

Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum ;

ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.

Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper,

quóniam a dextris est mihi, non commovébor.

 

Notas mihi fácies vias vitae,

plenitúdinem laetítiae cum vultu tuo,

delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum.

Véndite, quae possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteréscunt, thesáurum non deficiéntem in caelis, quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit.

Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit».

 

die 4 aprilis

 

 

In festo

 

sancti Isidori

 

 

 

Exáudi, quaésumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti Isidóri commemoratióne deférimus, ut Ecclésia tua eius intercessiónibus adiuvétur, cuius caeléstibus instrúitur disciplínis. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

Habéntes hanc ministratiónem, iuxta quod misericórdiam consecúti sumus, non defícimus, sed abdicávimus occúlta dedécoris non ambulántes in astútia neque adulterántes verbum Dei, sed in manifestatióne veritátis commendántes nosmetípsos ad omnem consciéntiam hóminum coram Deo.

Non enim nosmetípsos praedicámus sed Iesum Christum Dóminum ; nos autem servos vestros per Iesum. Quóniam Deus qui dixit : «De ténebris lux splendéscat», ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiae claritátis Dei in fácie Iesu Christi.

Habémus autem thesáurum istum in vasis fictílibus, ut sublímitas sit virtútis Dei, et non ex nobis.

 

 

 

Spera in Dómino et fac bonitátem,

et inhabitábis terram et pascéris in fide.

Delectáre in Dómino,

et dabit tibi petitiónes cordis tui.

 

Commítte Dómino viam tuam et spera in eo,

et ipse fáciet ;

et edúcet quasi lumen iustítiam tuam

et iudícium tuum tamquam merídiem.

 

Os iusti meditábitur sapiéntiam,

et lingua eius loquétur iudícium ;

lex Dei eius in corde ipsíus,

et non vacillábunt gressus eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego sum vitis, vos pálmites, dicit Dóminus ; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore : Dicébat Iesus discípulis suis :

«Non est arbor bona fáciens fructum malum, neque íterum arbor mala fáciens fructum bonum. Unaquaéque enim arbor de fructu suo cognóscitur ; neque enim de spinis cólligunt ficus, neque de rubo vindémiant uvam.

Bonus homo de bono thesáuro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum : ex abundántia enim cordis os eius lóquitur».

die 5 aprilis

 

 

In festo

 

sancti Vincentii Ferrer

 

 

 

Deus, qui beátum Vincéntium presbýterum minístrum praedicatiónis evangélicae suscitásti, praesta, quaésumus, ut, quem ventúrum iúdicem nuntiávit in terris, beáti videámus regnántem in caelis. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Timótheum

 

Caríssime :

Testíficor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicatúrus est vivos ac mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum eius : praédica verbum, insta opportúne, importúne, árgue, íncrepa, óbsecra in omni longanimitáte et doctrína.

Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria coacervábunt sibi magístros pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur.

Tu vero vígila in ómnibus, labóra, opus fac evangelístae, ministérium tuum imple.

 

 

 

Exspéctans exspectávi Dóminum,

et inténdit mihi.

Et immísit in os meum cánticum novum,

carmen Deo nostro.

 

Sacrifícium et oblatiónem noluísti,

aures autem fodísti mihi.

Holocáustum et pro peccáto non postulásti,

tunc dixi : «Ecce vénio.

 

In volúmine libri scriptum est de me.

Fácere voluntátem tuam, Deus meus, vólui ;

et lex tua in praecórdiis meis».

 

Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna ;

ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Vigiláte omni témpore orántes, ut possítis stare ante Fílium hóminis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Sint lumbi vestri praecíncti et lucérnae ardéntes, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis, ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei.

Beáti servi illi, quos cum vénerit dóminus invénerit vigilántes. Amen dico vobis, quod praecínget se et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis.

Et si vénerit in secúnda vigília et si in tértia vigília vénerit et ita invénerit, beáti sunt illi.

Hoc autem scitóte quia, si sciret pater famílias qua hora fur veníret, non síneret perfódi domum suam.

Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis venit».

die 7 aprilis

 

 

In festo

 

sancti Ioannis Baptistae de la Salle

 

 

 

Deus, qui ad christiánam iuventútem educándam beátum Ioánnem Baptístam elegísti, éxcita in Ecclésia tua institutóres, qui humánae et christiánae iúvenum disciplínae toto corde sese devóveant. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Timótheum

 

Caríssime :

Formam habe sanórum verbórum, quae a me audísti, in fide et dilectióne, quae sunt in Christo Iesu ; bonum depósitum custódi per Spíritum Sanctum, qui hábitat in nobis.

Tu ergo, fili mi, confortáre in grátia, quae est in Christo Iesu ; et quae audísti a me per multos testes, haec comménda fidélibus homínibus, qui idónei erunt et álios docére.

Collábora sicut bonus miles Christi Iesu.

 

 

 

Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum

et in via peccatórum non stetit

et in convéntu derisórum non sedit,

sed in lege Dómini volúntas eius,

et in lege eius meditátur die ac nocte.

 

Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum,

quod fructum suum dabit in témpore suo ;

et fólium eius non défluet,

et ómnia, quaecúmque fáciet, prosperabúntur.

 

Non sic ímpii, non sic,

sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.

Quóniam novit Dóminus viam iustórum,

et iter impiórum períbit.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Qui maior est vestrum, erit miníster vester, dicit Dóminus ; qui autem se humiliáverit, exaltábitur.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illa hora accessérunt discípuli ad Iesum dicéntes : «Quis putas maior est in regno caelórum ?». Et ádvocans Iesus párvulum, státuit eum in médio eórum et dixit :

«Amen dico vobis : Nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum caelórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est maior in regno caelórum. Et, qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit».

die 11 aprilis

 

 

In festo

 

sancti Stanislai

 

 

Deus, pro cuius honóre beátus epíscopus Stanisláus gládiis persecutórum occúbuit, praesta, quaésumus, ut fortes in fide usque ad mortem perseveráre valeámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

 

Ego Ioánnes audívi vocem magnam in caelo dicéntem :

«Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potéstas Christi eius, quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte.

Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni et propter verbum testimónii sui ; et non dilexérunt ánimam suam usque ad mortem.

Proptérea laetámini, caeli et qui habitátis in eis».

 

 

 

Benedícam Dóminum in omni témpore,

semper laus eius in ore meo.

In Dómino gloriábitur ánima mea,

áudiant mansuéti et laeténtur.

 

Magnificáte Dóminum mecum,

et exaltémus nomen eius in idípsum.

Exquisívi Dóminum, et exaudívit me

et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.

 

Respícite ad eum, et illuminámini

et fácies vestrae non confundéntur.

Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum

et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.

 

Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum

et erípiet eos.

Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus ;

beátus vir, qui sperat in eo.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Pro eis ego sanctífico meípsum, dicit Dóminus, ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Sublevátis Iesus óculis suis in caelum dixit : «Pater sancte, serva eos in nómine tuo, quod dedísti mihi, ut sint unum sicut nos. Cum essem cum eis, ego servábam eos in nómine tuo, quod dedísti mihi, et custodívi, et nemo ex his périit nisi fílius perditiónis, ut Scriptúra impleátur. Nunc autem ad te vénio et haec loquor in mundo, ut hábeant gáudium meum implétum in semetípsis.

Ego dedi eis sermónem tuum, et mundus eos ódio hábuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.

Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo.

Sanctífica eos in veritáte ; sermo tuus véritas est.

Sicut me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum ; et pro eis ego sanctífico meípsum, ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte».

die 13 aprilis

 

 

In festo

 

sancti Martini I

 

 

 

Da nobis, quaésumus, omnípotens Deus, advérsa mundi invícta mentis constántia toleráre, qui beátum Martínum papam et mártyrem nec minis terréri nec poenis passus es superári. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Timótheum

 

Caríssime :

Memor esto Iesum Christum resuscitátum esse a mórtuis, ex sémine David, secúndum evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula quasi male óperans, sed verbum Dei non est alligátum ! Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quae est in Christo Iesu cum glória aetérna.

Fidélis sermo : Nam si commórtui sumus, et convivémus ; si sustinémus, et conregnábimus ; si negábimus, et ille negábit nos ; si non crédimus, ille fidélis manet, negáre enim seípsum non potest.

Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes, quália mihi facta sunt Antiochíae, Icónii, Lystris, quales persecutiónes sustínui ; et ex ómnibus me erípuit Dóminus. Et omnes, qui volunt pie vívere in Christo Iesu, persecutiónem patiéntur.

 

 

 

In converténdo Dóminus captivitátem Sion,

facti sumus quasi somniántes.

Tunc replétum est gáudio os nostrum,

et lingua nostra exsultatióne.

 

Tunc dicébant inter gentes :

«Magnificávit Dóminus fácere cum eis».

Magnificávit Dóminus fácere  nobíscum ;

facti sumus laetántes.

 

Convérte, Dómine, captivitátem nostram,

sicut torréntes in austro.

Qui séminant in lácrimis,

in exsultatióne metent.

 

Eúntes ibant et flebant

semen spargéndum portántes ;

veniéntes autem vénient in exsultatióne

portántes manípulos suos.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Te Deum laudámus, te Dóminum confitémur ; te mártyrum candidátus laudat exércitus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Si mundus vos odit, scitóte quia me priórem vobis ódio hábuit. Si de mundo essétis, mundus, quod suum est, dilígeret ; quia vero de mundo non estis, sed ego elégi vos de mundo, proptérea odit vos mundus.

Mementóte sermónis, quem ego dixi vobis : Non est servus maior dómino suo.

Si me persecúti sunt, et vos persequéntur ; si sermónem meum servavérunt, et vestrum servábunt. Sed haec ómnia fácient vobis propter nomen meum, quia nésciunt eum, qui misit me».

die 21 aprilis

 

 

In festo

 

sancti Anselmi

 

 

 

Deus, qui beáto Ansélmo epíscopo dedísti alta sapiéntiae tuae quaérere et docére, fac ita fidem tuam intelléctui nostro subveníre, ut corde dulci sápiant quae nobis credénda mandásti. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Ephésios

 

Fratres :

Flecto génua mea ad Patrem, ex quo omnis patérnitas in caelis et in terra nominátur,

ut det vobis secúndum divítias glóriae suae virtúte corroborári per Spíritum eius in interiórem hóminem,

habitáre Christum per fidem in córdibus vestris, in caritáte radicáti et fundáti,

ut valeátis comprehéndere cum ómnibus sanctis quae sit latitúdo et longitúdo et sublímitas et profúndum, scire étiam supereminéntem sciéntiae caritátem Christi,

ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.

 

 

 

Benedícam Dóminum in omni témpore,

semper laus eius in ore meo.

In Dómino gloriábitur ánima mea,

áudiant mansuéti et laeténtur.

 

Magnificáte Dóminum mecum,

et exaltémus nomen eius in idípsum.

Exquisívi Dóminum, et exaudívit me

et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.

 

Respícite ad eum, et illuminámini

et fácies vestrae non confundéntur.

Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum

et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.

 

Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum

et erípiet eos.

Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus ;

beátus vir, qui sperat in eo.

 

Timéte Dóminum, sancti eius,

quóniam non est inópia timéntibus eum.

Dívites eguérunt et esuriérunt,

inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Verba tua, Dómine, spíritus et vita ; verba vitae aetérnae habes.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore : Dixit Iesus Apóstolis suis :

«Non omnis, qui dicit mihi : “Dómine, Dómine”, intrábit in regnum caelórum, sed qui facit voluntátem Patris mei, qui in caelis est.

Multi dicent mihi in illa die : “Dómine, Dómine, nonne in tuo nómine prophetávimus, et in tuo nómine daemónia eiécimus, et in tuo nómine virtútes multas fécimus ?”. Et tunc confitébor illis : “Numquam novi vos ; discédite a me, qui operámini iniquitátem”.

Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilábitur viro sapiénti, qui aedificávit domum suam supra petram. Et descéndit plúvia, et venérunt flúmina, et flavérunt venti et irruérunt in domum illam, et non cécidit ; fundáta enim erat supra petram.

Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, símilis erit viro stulto, qui aedificávit domum suam supra arénam. Et descéndit plúvia, et venérunt flúmina, et flavérunt venti et irruérunt in domum illam, et cécidit, et fuit ruina eius magna».

Et factum est cum consummásset Iesus verba haec, admirabántur turbae super doctrínam eius ; erat enim docens eos sicut potestátem habens et non sicut scribae eórum.

die 23 aprilis (1/2)

 

 

In festo

 

sancti Georgii

 

 

 

 

Magnificántes, Dómine, poténtiam tuam, súpplices exorámus, ut, sicut sanctus Geórgius domínicae fuit passiónis imitátor, ita sit fragilitátis nostrae promptus adiútor. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

 

Dixit qui sedébat super throno : «Ecce nova fácio ómnia».

Et dicit : «Scribe : Haec verba fidélia sunt et vera».

Et dixit mihi : «Facta sunt ! Ego sum Alpha et Omega, princípium et finis. Ego sitiénti dabo de fonte aquae vivae gratis. Qui vícerit, hereditábit haec, et ero illi Deus, et ille erit mihi fílius».

 

 

 

In converténdo Dóminus captivitátem Sion,

facti sumus quasi somniántes.

Tunc replétum est gáudio os nostrum,

et lingua nostra exsultatióne.

 

Tunc dicébant inter gentes :

«Magnificávit Dóminus fácere cum eis».

Magnificávit Dóminus fácere  nobíscum ;

facti sumus laetántes.

 

Convérte, Dómine, captivitátem nostram,

sicut torréntes in austro.

Qui séminant in lácrimis,

in exsultatióne metent.

 

Eúntes ibant et flebant

semen spargéndum portántes ;

veniéntes autem vénient in exsultatióne

portántes manípulos suos.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriae et Dei super vos requiéscit.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Dicébat Iesus ad omnes : «Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum et tollat crucem suam cotídie et sequátur me.

Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet illam ; qui autem perdíderit ánimam suam propter me, hic salvam fáciet illam.

Quid enim próficit homo, si lucrétur univérsum mundum, se autem ipsum perdat vel detriméntum sui fáciat ?

Nam qui me erubúerit et meos sermónes, hunc Fílius hóminis erubéscet, cum vénerit in glória sua et Patris et sanctórum angelórum».

die 23 aprilis (2/2)

 

 

In festo

 

sancti Adalberti

 

 

 

Deus, qui sanctum Adalbértum epíscopum zelo animárum succénsum martýrio coronásti, eius interveniénte suffrágio concéde, ut nec pastóribus oboediéntia gregis nec gregi desit cura pastórum. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

In ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in ieiúniis, in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, in verbo veritátis, in virtúte Dei.

Per arma iustítiae a dextris et a sinístris, per glóriam et ignobilitátem, per infámiam et bonam famam ; ut seductóres et veráces, sicut qui ignóti et cógniti, quasi moriéntes, et ecce vívimus, ut castigáti et non mortificáti, quasi tristes, semper autem gaudéntes, sicut egéntes, multos autem locupletántes, tamquam nihil habéntes et ómnia possidéntes.

 

 

 

Esto mihi in rupem praesídii et in domum munítam,

ut salvum me fácias.

Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu

et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.

 

In manus tuas comméndo spíritum meum ;

Exsultábo et laetábor in misericórdia tua,

quóniam respexísti humilitátem meam.

 

Eripe me de manu inimicórum meórum

et a persequéntibus me ;

illústra fáciem tuam super servum tuum,

salvum me fac in misericórdia tua.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Pro eis sanctífico me ipsum, dicit Dóminus, ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Dixit Iesus : «Ego sum pastor bonus : bonus pastor ánimam suam ponit pro óvibus ; mercennárius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves própriae, videt lupum veniéntem et dimíttit oves et fugit - et lupus rapit eas et dispérgit - quia mercennárius est, et non pértinet ad eum de óvibus.

Ego sum pastor bonus : et cognósco meas, et cognóscunt me meae, sicut cognóscit me Pater, et ego cognósco Patrem ; et ánimam meam pono pro óvibus.

Et álias oves hábeo, quae non sunt ex hoc ovíli, et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient et fient unus grex, unus pastor».

die 24 aprilis

 

 

In festo

 

sancti Fidelis de Sigmaringen

 

 

 

Deus, qui beátum Fidélem, amóre tuo succénsum, in fídei propagatióne martýrii palma decoráre dignátus es, ipso interveniénte, concéde, ut, in caritáte fundáti, cum illo resurrectiónis Christi virtútem cognóscere mereámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Colossénses

 

Fratres :

Nunc gáudeo in passiónibus pro vobis et adímpleo ea quae desunt passiónum Christi in carne mea, pro córpore eius, quod est Ecclésia ; cuius factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei, quae data est mihi in vos, ut ímpleam verbum Dei.

Mystérium, quod abscónditum fuit a saéculis et generatiónibus, nunc autem manifestátum est sanctis eius, quibus vóluit Deus notas fácere divítias glóriae sacraménti huius in géntibus, quod est Christus, in vobis spes glóriae.

Quem nos annuntiámus corripiéntes omnem hóminem et docéntes omnem hóminem in omni sapiéntia, ut exhibeámus omnem hóminem perféctum in Christo Iesu : in quo et labóro, certándo secúndum operatiónem eius, quam operátur in me in virtúte.

 

 

 

Benedícam Dóminum in omni témpore,

semper laus eius in ore meo.

In Dómino gloriábitur ánima mea,

áudiant mansuéti et laeténtur.

 

Magnificáte Dóminum mecum,

et exaltémus nomen eius in idípsum.

Exquisívi Dóminum, et exaudívit me

et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.

 

Respícite ad eum, et illuminámini

et fácies vestrae non confundéntur.

Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum

et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.

 

Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum

et erípiet eos.

Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus ;

beátus vir, qui sperat in eo.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem ; sicut diléxi vos, ut et vos diligátis ínvicem.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos ; manéte in dilectióne mea. Si praecépta mea servavéritis, manébitis in dilectióne mea, sicut ego Patris mei praecépta servávi et máneo in eius dilectióne. Haec locútus sum vobis, ut gáudium meum in vobis sit, et gáudium vestrum impleátur.

Hoc est praecéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos ; maiórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam quis ponat pro amícis suis.

Vos amíci mei estis, si fecéritis, quae ego praecípio vobis. Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dóminus eius ; vos autem dixi amícos, quia ómnia, quae audívi a Patre meo, nota feci vobis.

Non vos me elegístis, sed ego elégi vos et pósui vos, ut vos eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, ut quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis.

Haec mando vobis, ut diligátis ínvicem».

die 25 aprilis

 

 

In festo

 

sancti Marci

 

 

 

 

Eúntes in mundum univérsum praedicáte evangélium omni creatúrae (Allelúia).

 

 

 

Deus, qui beátum Marcum evangelístam tuum evangélicae praedicatiónis grátia sublimásti, tríbue, quaésumus, eius nos eruditióne ita profícere, ut vestígia Christi fidéliter sequámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Petri apóstoli

 

Caríssimi :

Omnes ínvicem humilitátem insinuáte, quia “Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam”. Humiliámini ígitur sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore, omnem sollicitúdinem vestram proiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis.

Sóbrii estóte, vigiláte. Adversárius vester Diábolus tamquam leo rúgiens círcuit quaerens quem dévoret. Cui resístite fortes fide, sciéntes éadem passiónum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitáti fíeri. Deus autem omnis grátiae, qui vocávit vos in aetérnam suam glóriam in Christo Iesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit, solidábít, fundábit. Ipsi impérium in saécula saeculórum. Amen.

Per Silvánum vobis fidélem fratrem, ut árbitror, bréviter scripsi, óbsecrans et contéstans hanc esse veram grátiam Dei ; in qua state.

Salútat vos, quae est in Babylóne, coelécta et Marcus fílius meus. Salutáte ínvicem in ósculo caritátis.

Pax vobis ómnibus, qui estis in Christo.

 

 

 

Misericórdias Dómini in aetérnum cantábo,

in generatiónem et generatiónem

annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

Quóniam dixísti : «In aetérnum misericórdia aedificábitur»,

in caelis firmábitur véritas tua.

 

Confitebúntur caeli mirabília tua, Dómine,

étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

Quóniam quis in núbibus aequábitur Dómino,

símilis erit Dómino in fíliis Dei ?

 

Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem ;

Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

et in nómine tuo exsultábunt tota die

et in iustítia tua exaltabúntur.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Nos praedicámus Christum crucifíxum, Dei virtútem et Dei sapiéntiam.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

In illo témpore :

Appárens Iesus Undecim dixit eis : «Eúntes in mundum univérsum praedicáte evangélium omni creatúrae. Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit ; qui vero non credíderit, condemnábitur.

Signa autem eos, qui credíderint, haec sequéntur : in nómine meo daemónia eícient, linguis loquéntur novis, serpéntes tollent, et, si mortíferum quid bíberint, non eos nocébit, super aegrótos manus impónent et  bene habébunt».

Et Dóminus quidem Iesus, postquam locútus est eis, assúmptus est in caelum et sedit a dextris Dei. Illi autem profécti praedicavérunt ubíque, Dómino cooperánte et sermónem confirmánte, sequéntibus signis.

 

 

 

Glóriam beáti Marci venerántes, tibi, Dómine, hóstias laudis offérimus, teque supplíciter deprecámur, ut evangélica praedicátio in Ecclésia tua iúgiter persevéret. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :  per Christum Dóminum nostrum.

Quóniam Ecclésiam tuam in apostólicis tribuísti consístere fundaméntis, ut signum sanctitátis tuae in terris manéret ipsa perpétuum, et caeléstia praebéret cunctis homínibus documénta.

Quaprópter nunc et usque in saéculum cum omni milítia Angelórum devóta tibi mente concínimus, clamántes atque dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem saéculi, dicit Dóminus (Allelúia).

 

 

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut, quod de sancto altári tuo accépimus, nos sanctíficet, et in fide Evangélii, quod beátus Marcus praedicávit, fortes effíciat. Per Christum.

die 28 aprilis (1/2)

 

 

In festo

 

sancti Petri Chanel

 

 

 

Deus, qui ad dilatándam Ecclésiam tuam beátum Petrum martýrio coronásti, da nobis, in his paschálibus gáudiis, ita Christi mórtui et resurgéntis mystéria frequentáre, ut novitátis vitae testes esse mereámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

Verbum crucis pereúntibus quidem stultítia est, his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.

Scriptum est enim : «Perdam sapiéntiam sapiéntium et prudéntiam prudéntium reprobábo». Ubi sápiens ? ubi scriba ? ubi conquisítor huius mundi ?

Nam quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum, plácuit Deo per stultítiam praedicatiónis salvos fácere credéntes.

Quóniam et Iudaéi signa petunt, et Graeci sapiéntiam quaerunt, nos autem praedicámus Christum crucifíxum, Iudaéis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam ; ipsis autem vocátis, Iudaéis atque Graecis, Christum Dei virtútem et Dei sapiéntiam, quia quod stultum est Dei, sapiéntius est homínibus, et quod infírmum est Dei, fórtius est homínibus.

 

 

 

Laudáte Dóminum, omnes gentes,

collaudáte eum, omnes pópuli.

 

Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius,

et véritas Dómini manet in aetérnum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Veníte post me, dicit Dóminus, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Postquam tráditus est Ioánnes, venit Iesus in Galilaéam praédicans evangélium Dei et dicens  : «Implétum est tempus, et appropinquávit regnum Dei ; paenitémini et crédite evangélio».

Et praetériens secus mare Galilaéae vidit Simónem et Andréam fratrem Simónis mitténtes in mare ; erant enim piscatóres. Et dixit eis Iesus : «Veníte post me, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum». Et prótinus, relíctis rétibus, secúti sunt eum.

Et progréssus pusíllum vidit Iacóbum Zebedaéi et Ioánnem fratrem eius, et ipsos  in navi componéntes rétia, et statim vocávit illos. Et, relícto patre suo Zebedaéo in navi cum mercenáriis, abiérunt post eum.

die 28 aprilis (2/2)

 

 

In festo

 

sancti Ludovici Mariae Grignion de Montfort

 

 

 

Ad libitum

 

Deus, qui gressus beáti Ludovíci Maríae, presbýteri, in viam salútis et dilectiónis Christi, beáta Vírgine comitánte, dirígere voluísti, da ut, eius exémplo, tui amóris mystéria meditántes Ecclésiam tuam aedificáre indefésse studeámus. Per Dóminum.

 

Omnípotens aetérne Deus, qui sanctum Ludovícum Maríam presbýterum plenae Christo Fílio tuo deditiónis per eius beátae Matris manus exímium testem et magístrum effecísti, concéde nobis, ut, eándem spiritálem viam sectántes, regnum tuum iúgiter exténdere valeámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

Verbum crucis pereúntibus quidem stultítia est, his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.

Scriptum est enim : «Perdam sapiéntiam sapiéntium et prudéntiam prudéntium reprobábo». Ubi sápiens ? ubi scriba ? ubi conquisítor huius mundi ?

Nam quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum, plácuit Deo per stultítiam praedicatiónis salvos fácere credéntes.

Quóniam et Iudaéi signa petunt, et Graeci sapiéntiam quaerunt, nos autem praedicámus Christum crucifíxum, Iudaéis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam ; ipsis autem vocátis, Iudaéis atque Graecis, Christum Dei virtútem et Dei sapiéntiam, quia quod stultum est Dei, sapiéntius est homínibus, et quod infírmum est Dei, fórtius est homínibus.

 

 

 

Exspéctans exspectávi Dóminum,

et inténdit mihi.

Et immísit in os meum cánticum novum,

carmen Deo nostro.

 

Sacrifícium et oblatiónem noluísti,

aures autem fodísti mihi.

Holocáustum et pro peccáto non postulásti,

tunc dixi : «Ecce vénio.

 

In volúmine libri scriptum est de me.

Fácere voluntátem tuam, Deus meus, vólui ;

et lex tua in praecórdiis meis».

 

Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna ;

ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, praedicáre captívis remissiónem.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Undecim discípuli abiérunt in Galilaéam, in montem ubi constitúerat illis Iesus, et vidéntes eum adoravérunt ; quidam autem dubitavérunt.

Et accédens Iesus locútus est eis dicens : «Data est mihi omnis potéstas in caelo et in terra. Eúntes ergo docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti, docéntes eos serváre ómnia, quaecúmque mandávi vobis.

Et ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem saéculi».

die 29 aprilis

 

 

In festo

 

sanctae Catharinae Senensis

 

 

 

Haec est virgo sápiens, et una de número prudéntum, quae óbviam Christo cum lámpade accénsa éxiit.

 

 

 

Deus, qui beátam Catharínam in contemplatióne domínicae passiónis et in Ecclésiae tuae servítio divíno amóre flagráre fecísti, ipsíus intercessióne concéde, ut pópulus tuus, Christi mystério sociátus, in eius glóriae revelatióne semper exsúltet. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae primae beáti Ioánnis apóstoli

 

Caríssimi :

Haec est annuntiátio, quam audívimus ab eo et annuntiámus vobis, quóniam Deus lux est, et ténebrae in eo non sunt ullae.

Si dixérimus quóniam communiónem habémus cum eo et in ténebris ambulámus, mentímur et non fácimus veritátem ; si autem in luce ambulémus, sicut ipse est in luce, communiónem habémus ad ínvicem, et sanguis Iesu Fílii eius mundat nos ab omni peccáto.

Si dixérimus quóniam peccátum non habémus, nosmetípsos sedúcimus, et  véritas in nobis non est. Si confiteámur peccáta nostra, fidélis est et iustus, ut remíttat nobis peccáta, et emúndet nos ab omni iniustítia. Si dixérimus quóniam non peccávimus, mendácem fácimus eum, et verbum eius non est in nobis.

Filíoli mei, haec scribo vobis, ut non peccétis. Sed si quis peccáverit, advocátum habémus ad Patrem, Iesum Christum iustum ; et ipse est propitiátio pro peccátis nostris : non pro nostris autem tantum sed étiam pro totíus mundi.

 

 

 

Bénedic, ánima mea, Dómino,

et ómnia, quae intra me sunt, nómini sancto eius.

Bénedic, ánima mea, Dómino

et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

 

Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis,

qui sanat omnes infirmitátes tuas ;

Qui rédimit de intéritu vitam tuam,

qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus.

 

Miserátor et miséricors Dóminus,

longánimis et multae misericórdiae.

Non in perpétuum conténdet neque in aetérnum irascétur.

Quómodo miserétur pater filiórum,

misértus est Dóminus timéntibus se.

 

Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum,

recordátus est quóniam pulvis sumus.

Misericórdia autem Dómini ab aetérno

et usque in aetérnum super timéntes eum ;

Et iustítia illíus in fílios filiórum,

in eos, qui servant testaméntum eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Benedíctus es, Pater, Dómine caeli et terrae, quia mystéria regni párvulis revelásti.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore respóndens Iesus dixit : «Confíteor tibi, Pater, Dómine caeli et terrae, quia abscondísti haec a sapiéntibus et prudéntibus et revelásti ea párvulis. Ita, Pater, quóniam sic fuit plácitum ante te.

Omnia mihi trádita sunt a Patre meo ; et nemo novit Fílium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Fílius et cui volúerit Fílius reveláre.

Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos.

Tóllite iugum meum super vos et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. Iugum enim meum suáve et onus meum leve est».

 

 

 

Súscipe, Dómine, quam in beátae Catharínae commemoratióne offérimus hóstiam salutárem, ut, illíus mónitis erudíti, tibi vero Deo fervéntius grátias ágere valeámus. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne  Deus :

In Sanctis enim, qui Christo se dedicavérunt propter regnum caelórum, tuam decet providéntiam celebráre mirábilem, qua humánam substántiam et ad primae oríginis révocas sanctitátem, et perdúcis ad experiénda dona, quae in novo saéculo sunt habénda.

Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis, te collaudámus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Si in luce ambulémus, sicut Deus est in luce, communiónem habémus ad ínvicem, et sanguis Iesu Fílii eius mundat nos ab omni peccáto.

 

 

 

Aeternitátem nobis, Dómine, cónferat, qua pasti sumus, mensa caeléstis, quae beátae Catharínae vitam étiam áluit temporálem. Per Christum.

die 30 aprilis

 

 

In festo

 

sancti Pii V

 

 

 

Deus, qui in Ecclésia tua beátum Pium papam ad fidem tuéndam ac te dígnius coléndum próvidus excitásti, da nobis, ipso intercedénte, vívida fide ac fructuósa caritáte mysteriórum tuórum esse partícipes. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

Sic nos exístimet homo ut minístros Christi et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic iam quaéritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur.

Mihi autem pro mínimo est, ut a vobis iúdicer aut ab humáno die. Sed neque meípsum iúdico ; nihil enim mihi cónscius sum, sed non in hoc iustificátus sum. Qui autem iúdicat me, Dóminus est !

Itaque nolíte ante tempus quidquam iudicáre, quoadúsque véniat Dóminus, qui et illuminábit abscóndita tenebrárum et manifestábit consília córdium ; et tunc laus erit unicuíque a Deo.

 

 

 

Dixit Dóminus Dómino meo : «Sede a dextris meis,

donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum».

 

Virgam poténtiae tuae emíttet Dóminus ex Sion :

domináre in médio inimicórum tuórum.

 

Tecum principátus in die virtútis tuae, in splendóribus sanctis,

ex útero ante lucíferum génui te.

 

Iurávit Dóminus et non paenitébit eum :

«Tu es sacérdos in aetérnum secúndum órdinem Melchísedech».

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus ; et cognósco oves meas, et cognóscunt me meae.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Cum manifestásset se Iesus discípulis suis et prandísset cum eis, dicit Simóni Petro : «Simon Ioánnis, díligis me plus his ?».

Dicit ei : «Etiam, Dómine, tu scis quia amo te». Dicit ei : «Pasce agnos meos».

Dicit ei íterum secúndo : «Simon Ioánnis, díligis me ?». Ait illi : «Etiam, Dómine, tu scis quia amo te». Dicit ei : «Pasce oves meas».

Dicit ei tértio : «Simon Ioánnis, amas me ?».

Contristátus est Petrus quia dixit ei tértio : «Amas me?», et dicit ei : «Dómine, tu ómnia scis, tu cognóscis quia amo te».

Dicit ei : «Pasce oves meas».

Tag(s) : #Sanctoral
Partager cette page
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :