Overblog
Editer la page Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

 

die 2 februarii

 

 

In Praesentatione

 

Domini nostri Iesu Christi

 

 

 

 

 

Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui. Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae ; iustítia plena est déxtera tua.

 

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, maiestátem tuam súpplices exorámus, ut, sicut unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostrae carnis substántia in templo est praesentátus, ita nos fácias purificátis tibi méntibus praesentári. Per Dóminum.

 

 

 

 

Léctio libri Malachíae prophétae

 

Haec dicit Dóminus Deus :

Ecce ego mittam ángelum meum, et praeparábit viam ante fáciem meam ; et statim véniet ad templum suum Dominátor, quem vos quaéritis, et ángelus testaménti, quem vos vultis.

Ecce venit, dicit Dóminus exercítuum ; et quis póterit sustinére diem advéntus eius, et quis stabit, cum apparébit ? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullónum ; et sedébit conflans et emúndans argéntum et purgábit fílios Levi et colábit eos quasi aurum et quasi argéntum, et erunt Dómino offeréntes sacrifícia in iustítia. Et placébit Dómino sacrifícium Iudae et Ierúsalem sicut diébus prístinis et sicut annis antíquis.

 

 

 

 

Attóllite, portae, cápita vestra,

et elevámini, portae aeternáles,

et introíbit rex glóriae.

 

Quis est iste rex glóriae ?

Dóminus fortis et potens,

Dóminus potens in proélio.

 

Attóllite, portae, cápita vestra,

et elevámini, portae aeternáles,

et introíbit rex glóriae.

 

Quis est iste rex glóriae ?

Dóminus virtútum ipse est rex glóriae.

 

 

 

 

Léctio Epístulae ad Hebraéos

 

Quia púeri comunicavérunt sánguini et carni, et ipse Iesus simíliter participávit iísdem, ut per mortem destrúeret eum, qui habébat mortis impérium, id est Diábolum, et liberáret eos, qui timóre mortis per totam vitam obnóxii erant servitúti. Nusquam enim ángelos apprehéndit, sed semen Abrahae apprehéndit.

Unde débuit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret et fidélis póntifex in iis, quae sunt ad Deum, ut repropitiáret delícta pópuli ; in quo enim passus est ipse tentátus, potens est eis, qui tentántur auxiliári.

 

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Lumen ad revelatiónem géntium, et glóriam plebis tuae Israel.

 

Allelúia.

 

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Postquam impléti sunt dies purgatiónis eórum secúndum legem Móysis, tulérunt Iesum paréntes eius in Hierosólymam, ut sísterent Dómino, sicut scriptum est in lege Dómini : «Omne masculínum adapériens vulvam sanctum Dómino vocábitur», et ut darent hóstiam secúndum quod dictum est in lege Dómini : par túrturum aut duos pullos columbárum.

Et ecce homo erat in Ierúsalem, cui nomen Símeon, et homo iste iustus et timorátus, exspéctans consolatiónem Israel, et Spíritus Sanctus erat super eum, et respónsum accéperat ab Spíritu Sancto non visúrum se mortem nisi prius vidéret Christum Dómini.

Et venit in Spíritu in templum. Et cum indúcerent púerum Iesum paréntes eius, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo, et ipse accépit eum in ulnas suas et benedíxit Deum et dixit : «Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace, quia vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum, lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuae Israel».

Et erat pater eius et mater mirántes super his, quae dicebántur de illo.

Et benedíxit illis Símeon et dixit ad Maríam matrem eius : «Ecce pósitus est hic in ruínam et in resurrectiónem multórum in Israel et in signum, cui contradicétur - et tuam ipsíus ánimam pertránsiet gládius - ut reveléntur ex multis córdibus cogitatiónes».

Et erat Anna prophetíssa, fília Phánuel, de tribu Aser. Haec procésserat in diébus multis et víxerat cum viro annis septem a virginitáte sua ; et haec vídua usque ad annos octogínta quáttuor, quae non discedébat de templo, ieiúniis et obsecratiónibus sérviens nocte ac die. Et haec ipsa hora supervéniens confitebátur Deo et loquebátur de illo ómnibus, qui exspectábant redemptiónem Ierúsalem.

Et ut perfecérunt ómnia secúndum legem Dómini, revérsi sunt in Galilaéam in civitátem suam Názareth.

Puer autem crescébat et confortabátur plenus sapiéntia ; et grátia Dei erat super illum.

 

 

 

 

Gratum tibi sit, Dómine, quaésumus, exsultántis Ecclésiae munus oblátum, qui unigénitum Fílium tuum voluísti Agnum immaculátum tibi offérri pro saéculi vita. Per Christum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quia coaetérnus hódie in templo tuus Fílius praesentátus glória Israel et lumen géntium a Spíritu declarátur.

Unde et nos, Salutári tuo in gáudiis occurréntes, cum Angelis et Sanctis te laudámus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.

 

 

 

 

Per haec sancta quae súmpsimus, Dómine, pérfice in nobis grátiam tuam, qui exspectatiónem Simeónis implésti, ut, sicut ille mortem non vidit nisi prius Christum suscípere mererétur, ita et nos, in occúrsum Dómini procedéntes, vitam obtineámus aetérnam. Per Christum.

 

die 3 februarii (1/2)

 

 

In festo

 

sancti Blasii

 

 

 

Exáudi, Dómine, pópulum tuum, cum beáti Blásii mártyris patrocínio supplicántem, ut et temporális vitae nos tríbuas pace gaudére, et aetérnae reperíre subsídium. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Romános

 

Fratres :

Iustificáti ex fide, pacem habeámus ad Deum per Dóminum nostrum Iesum Christum, per quem et habémus accéssum fide in grátiam istam, in qua stamus et gloriámur in spe glóriae Dei.

Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus, sciéntes quod tribulátio patiéntiam operátur, patiéntia autem probatiónem, probátio vero spem ; spes autem non confúndit, quia cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis.

 

 

 

Laudáte Dóminum, omnes gentes,

collaudáte eum, omnes pópuli.

 

Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius,

et véritas Dómini manet in aetérnum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Eúntes docéte omnes gentes, dicit Dóminus ; ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem saéculi.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

In illo témpore :

Appárens Iesus úndecim dixit eis : «Eúntes in mundum univérsum praedicáte evangélium omni creatúrae. Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit ; qui vero non credíderit, condemnábitur.

Signa autem eos, qui credíderint, haec sequéntur : in nómine meo daemónia eícient, linguis loquéntur novis, serpéntes tollent, et, si mortíferum quid bíberint, non eos nocébit, super aegrótos manus impónent et  bene habébunt».

Et Dóminus quidem Iesus, postquam locútus est eis, assúmptus est in caelum et sedit a dextris Dei. Illi autem profécti praedicavérunt ubíque, Dómino cooperánte et sermónem confirmánte, sequéntibus signis.

die 3 februarii (2/2)

 

 

In festo

 

sancti Ansgarii

 

 

 

Deus, qui ad multas illuminándas gentes beátum Ansgárium epíscopum míttere voluísti, eius nobis intercessióne concéde, ut in tuae veritátis luce iúgiter ambulémus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Quam pulchri super montes pedes annuntiántis, praedicántis pacem, annuntiántis bonum, praedicántis salútem, dicéntis Sion : «Regnávit Deus tuus !».

Vox speculatórum tuórum : levavérunt vocem, simul exsultábunt, quia óculo ad óculum vidébunt, cum redíerit Dóminus ad Sion. Gaudéte et exsultáte simul, desérta Ierúsalem, quia consolátus est Dóminus pópulum suum, redémit Ierúsalem.

Nudávit Dóminus bráchium sanctum suum in óculis ómnium géntium ; et vidébunt omnes fines terrae salutáre Dei nostri.

 

 

 

Cantáte Dómino cánticum novum,

cantáte Dómino, omnis terra.

 

Cantáte Dómino, benedícite nómini eius,

annuntiáte de die in diem salutáre eius.

 

Annuntiáte inter gentes glóriam eius,

in ómnibus pópulis mirabília eius.

 

Afférte Dómino, famíliae populórum,

afférte Dómino glóriam et poténtiam,

afférte Dómino glóriam nóminis eius.

 

Dícite in géntibus : «Dóminus regnávit !».

Etenim corréxit orbem terrae, qui non commovébitur ;

iudicábit pópulos in aequitáte.

 

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Veníte post me, dicit Dóminus, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.

 

Allelúia.

 

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Postquam tráditus est Ioánnes, venit Iesus in Galilaéam praédicans evangélium Dei et dicens  : «Implétum est tempus, et appropinquávit regnum Dei ; paenitémini et crédite evangélio».

Et praetériens secus mare Galilaéae vidit Simónem et Andréam fratrem Simónis mitténtes in mare ; erant enim piscatóres. Et dixit eis Iesus : «Veníte post me, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum». Et prótinus, relíctis rétibus, secúti sunt eum.

Et progréssus pusíllum vidit Iacóbum Zebedaéi et Ioánnem fratrem eius, et ipsos  in navi componéntes rétia, et statim vocávit illos. Et, relícto patre suo Zebedaéo in navi cum mercenáriis, abiérunt post eum.

die 5 februarii

 

 

In festo

 

sanctae Agathae

 

 

 

Indulgéntiam nobis, quaésumus, Dómine, beáta Agatha virgo et martyr implóret, quae tibi grata semper éxstitit et virtúte martýrii et mérito castitátis. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

Vidéte vocatiónem vestram, fratres, quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles.                      

Sed, quae stulta sunt mundi, elégit Deus, ut confúndat sapiéntes, et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia, et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrúeret, ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.

Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapiéntia nobis a Deo et iustítia et sanctificátio et redémptio, ut quemádmodum scriptum est : «Qui gloriátur, in Dómino gloriétur».

 

 

 

Esto mihi in rupem praesídii et in domum munítam,

ut salvum me fácias.

Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu

et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.

 

In manus tuas comméndo spíritum meum ;

redemísti me, Dómine, Deus veritátis.

Exsultábo et laetábor in misericórdia tua,

quóniam respexísti humilitátem meam.

 

Eripe me de manu inimicórum meórum

et a persequéntibus me ;

illústra fáciem tuam super servum tuum,

salvum me fac in misericórdia tua.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriae et Dei super vos requiéscit.

 

Allelúia.

 

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Dicébat Iesus ad omnes : «Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum et tollat crucem suam cotídie et sequátur me.

Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet illam ; qui autem perdíderit ánimam suam propter me, hic salvam fáciet illam.

Quid enim próficit homo, si lucrétur univérsum mundum, se autem ipsum perdat vel detriméntum sui fáciat ?

Nam qui me erubúerit et meos sermónes, hunc Fílius hóminis erubéscet, cum vénerit in glória sua et Patris et sanctórum angelórum».

 

 

 

 

Múnera, quaésumus, Dómine, quae in celebritáte beátae Agathae deférimus, ita grátiae tuae efficiántur accépta, sicut eius tibi plácitum éxstitit passiónis certámen. Per Christum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quóniam beátae mártyris Agathae pro confessióne nóminis tui, ad imitatiónem Christi, sanguis effúsus tua mirabília maniféstat, quibus pérficis in fragilitáte virtútem, et vires infírmas ad testimónium róboras, per Christum Dóminum nostrum.

Et ídeo, cum caelórum Virtútibus, in terris te iúgiter celebrámus, maiestáti tuae sine fine clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

 

Deus, qui beátam Agatham pro gémina virginitátis et martýrii victória inter Sanctos coronásti, da, quaésumus, per huius virtútem sacraménti, ut, omne malum fórtiter superántes, caeléstem glóriam consequámur. Per Christum.

 

die 6 februarii

 

 

In festo

 

sanctórum Pauli Miki et sociorum

 

 

 

Deus, ómnium fortitúdo sanctórum, qui beátos mártyres Paulum eiúsque sócios per crucem ad vitam vocáre dignátus es, praesta, quaésumus, ut, eórum intercessióne, fidem quam profitémur usque ad mortem fórtiter teneámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Gálatas

 

Fratres :

Ego per legem legi mórtuus sum, ut Deo vivam.

Christo confíxus sum cruci : vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus.

Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me et trádidit semetípsum pro me.

 

 

 

In converténdo Dóminus captivitátem Sion,

facti sumus quasi somniántes.

Tunc replétum est gáudio os nostrum,

et lingua nostra exsultatióne.

 

Tunc dicébant inter gentes :

«Magnificávit Dóminus fácere cum eis».

Magnificávit Dóminus fácere  nobíscum ;

facti sumus laetántes.

 

Convérte, Dómine, captivitátem nostram,

sicut torréntes in austro.

Qui séminant in lácrimis,

in exsultatióne metent.

 

Eúntes ibant et flebant

semen spargéndum portántes ;

veniéntes autem vénient in exsultatióne

portántes manípulos suos.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Eúntes docéte omnes gentes, dicit Dóminus ; ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem saéculi.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Undecim discípuli abiérunt in Galilaéam, in montem ubi constitúerat illis Iesus, et vidéntes eum adoravérunt ; quidam autem dubitavérunt.

Et accédens Iesus locútus est eis dicens : «Data est mihi omnis potéstas in caelo et in terra. Eúntes ergo docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti, docéntes eos serváre ómnia, quaecúmque mandávi vobis.

Et ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem saéculi».

die 8 februarii

 

 

In festo

 

sanctae Iosephinae Bakhita

 

 

 

Deus, qui beátam Iosephínam a servitúte abiécta ad dignitátem fíliae tuae et Christi sponsae adduxísti, da nobis, quaésumus, eius exémplo, Dóminum Iesum crucifíxum constánti dilectióne prósequi et in caritáte ad misericórdiam propénsos perseveráre. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

De virgínibus praecéptum Dómini non hábeo, consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino ut sim fidélis. Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bonum est hómini sic esse.

Alligátus es uxóri ? Noli quaérere solutiónem. Solútus es ab uxóre ? Noli quaérere uxórem. Si autem accéperis uxórem, non peccásti ; et si núpserit virgo, non peccávit. Tribulatiónem tamen carnis habébunt huiúsmodi, ego autem vobis parco.

Hoc ítaque dico, fratres, tempus breviátum est ; relíquum est, ut et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint, et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudéntes, et qui emunt, tamquam non possidéntes, et qui utúntur hoc mundo, tamquam non abuténtes ; praéterit enim figúra huius mundi».

Volo autem vos sine sollicitúdine esse.

Qui sine uxóre est, sollícitus est, quae Dómini sunt, quómodo pláceat Dómino ; qui autem cum uxóre est, sollícitus est, quae sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est.

Et múlier innúpta et virgo cógitat, quae Dómini sunt, ut sit sancta et córpore et spíritu ; quae autem nupta est, cógitat, quae sunt mundi, quómodo pláceat viro.

Porro hoc ad utilitátem vestram dico, non ut láqueum vobis iníciam, sed ad id quod honéstum est et ut assídue cum Dómino sitis sine distractióne.

 

 

 

Audi, fília, et vide et inclína aurem tuam

et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui ;

et concupíscet rex spéciem tuam.

Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.

 

Gloriósa nimis fília regis intrínsecus,

textúris aúreis circumamícta.

In véstibus variegátis adducétur regi ;

vírgines post eam, próximae eius, afferúntur tibi.

 

Afferúntur in laetítia et exsultatióne,

adducúntur in domum regis.

Pro pátribus tuis erunt tibi fílii ;

constítues eos príncipes super omnem terram.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Haec est virgo sápiens, quam Dóminus vigilántem invénit ; veniénte Dómino, intrávit cum eo ad núptias.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis parábolam hanc : «Símile erit regnum caelórum decem virgínibus, quae accipiéntes lámpades suas exiérunt óbviam sponso. Quinque autem ex eis erant fátuae et quinque prudéntes. Fátuae enim, accéptis lampádibus suis, non sumpsérunt óleum secum ; prudéntes vero accepérunt óleum in vasis cum lampádibus suis.

Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt.

Média autem nocte clamor factus est : “Ecce sponsus ! Exíte óbviam ei”. Tunc surrexérunt omnes vírgines illae et ornavérunt lámpades suas.

Fátuae autem sapiéntibus dixérunt : “Date nobis de óleo vestro, quia lámpades nostrae exstinguúntur”.

Respondérunt prudéntes dicéntes : “Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes et émite vobis”.

Dum autem irent émere, venit sponsus, et quae parátae erant, intravérunt cum eo ad núptias ; et clausa est iánua.

Novíssime autem véniunt et réliquae vírgines dicéntes : “Dómine, Dómine, áperi nobis”. At ille respóndens ait : “Amen dico vobis : Néscio vos”.

Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam».

die 8 februarii

 

 

In festo

 

sancti Hieronymi Emiliani

 

 

 

Deus, Pater misericordiárum, qui beátum Hierónymum adiutórem et patrem órphanis providísti, eius nobis intercessióne concéde, ut spíritum adoptiónis, quo fílii tui nominámur et sumus, fidéliter custodiámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Tobíae

 

In diébus illis :

Dixit Angelus Tobíae et fílio eius : « Deum benedícite et illi confitémini coram ómnibus vivéntibus, quae fecit nobíscum bona, ut benedicátis et decantétis nómini eius ; sermónes Dei honorífice osténdite et ne cunctémini confitéri illi. Sacraméntum regis bonum est abscóndere, ópera autem Dei reveláre et confitéri honoríficum est.

Bonum fácite, et malum non invéniet vos. Bona est orátio cum ieiúnio, et eleemósyna cum iustítia. Mélius est módicum cum iustítia quam plúrimum cum iniquitáte. Bonum est fácere eleemósynam magis quam thesáuros auri cóndere. Eleemósyna a morte líberat et ipsa purgat omne peccátum. Qui fáciunt eleemósynam, saturabúntur vita ; qui fáciunt peccátum et iniquitátem, hostes sunt ánimae suae.

Omnem veritátem vobis manifestábo et non abscóndam a vobis ullum sermónem. Iam demonstrávi vobis et dixi : Sacraméntum regis bonum est abscóndere, ópera autem Dei reveláre honoríficum est. Et nunc, quando orábas tu et Sara, ego óbtuli memóriam oratiónis vestrae in conspéctu claritátis Dómini ; et, cum sepeliébas mórtuos, simíliter. Et quia non es cunctátus exsúrgere et relínquere prándium tuum et abísti et sepelísti mortuum, tunc missus sum ad te tentáre te. Et íterum me misit Deus curáre te et Saram nurum tuam».

 

 

 

Bénedic, ánima mea, Dómino,

et ómnia, quae intra me sunt, nómini sancto eius.

Bénedic, ánima mea, Dómino

et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

 

Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis,

qui sanat omnes infirmitátes tuas ;

Qui rédimit de intéritu vitam tuam,

qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus.

 

Miserátor et miséricors Dóminus,

longánimis et multae misericórdiae.

Non in perpétuum conténdet neque in aetérnum irascétur.

Quómodo miserétur pater filiórum,

misértus est Dóminus timéntibus se.

 

Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum,

recordátus est quóniam pulvis sumus.

Misericórdia autem Dómini ab aetérno

et usque in aetérnum super timéntes eum ;

Et iustítia illíus in fílios filiórum,

in eos, qui servant testaméntum eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

In illo témpore :

Cum egrederétur Iesus in viam, accúrrens quidam et, genu flexo ante eum, rogábat eum : «Magíster bone, quid fáciam ut vitam aetérnam percípiam ?».

Iesus autem dixit ei :

«Quid me dicis bonum ? Nemo bonus nisi unus Deus.

Praecépta nosti : ne occídas, ne adúlteres, ne furéris, ne falsum testimónium díxeris, ne fraudem féceris, honóra patrem tuum et matrem».

Ille autem dixit ei : «Magíster, haec ómnia observávi a iuventúte mea».

Iesus autem intúitus eum diléxit eum et dixit illi :

«Unum tibi deest : vade, quaecúmque habes, vende et da paupéribus et habébis thesáurum in caelo et veni, séquere me».

Qui contristátus in hoc verbo ábiit maerens ; erat enim habens possessiónes multas.

Et circumspíciens Iesus ait discípulis suis :

«Quam diffícile, qui pecúnias habent, in regnum Dei introíbunt ».

Discípuli autem obstupescébant in verbis eius.

At Iesus rursus respóndens ait illis :

«Fílii, quam diffícile est in regnum Dei introíre. Facílius est camélum per forámen acus transíre quam dívitem intráre in regnum Dei».

Qui magis admirabántur dicéntes ad semetípsos : «Et quis potest salvus fíeri ?».

Intuens illos Iesus ait :

«Apud hómines impossíbile est sed non apud Deum : ómnia enim possibília sunt apud Deum».

Coepit Petrus ei dícere : «Ecce nos dimísimus ómnia et secúti sumus te».

Ait Iesus :

«Amen dico vobis : Nemo est, qui relíquerit domum aut fratres aut soróres aut matrem aut patrem aut fílios aut agros propter me et propter evangélium, qui non accípiat cénties tantum nunc in témpore hoc, domos et fratres et soróres et matres et fílios et agros cum persecutiónibus, et in saéculo futúro vitam aetérnam».

die 10 februarii

 

 

In festo

 

sanctae Scholasticae

 

 

 

Beátae Scholásticae vírginis memóriam recoléntes, quaésumus, Dómine, ut, eius exémplo, tibi intemeráta caritáte serviámus et felíces obtineámus tuae dilectiónis efféctus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Cántici canticórum

 

Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum, quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus aemulátio ; lámpades eius lámpades ignis atque flammae divínae.

Aquae multae non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam ; si déderit homo omnem substántiam domus suae pro dilectióne, quasi nihil despícient eum.

 

 

 

Laudáte Dóminum de caelis,

laudáte eum in excélsis.

Laudáte eum, omnes ángeli eius,

laudáte eum, omnes virtútes eius .

 

Reges terrae et omnes pópuli,

príncipes et omnes iúdices terrae,

iúvenes et vírgines,

senes cum iunióribus

laudent nomen Dómini.

 

Magnificéntia eius super caelum et terram,

et exaltávit cornu pópuli sui.

Hymnus ómnibus sanctis eius,

fíliis Israel, pópulo, qui propínquus est ei.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Intrávit Iesus in quoddam castéllum, et múlier quaedam Martha nómine excépit illum. Et huic erat soror nómine María, quae étiam sedens secus pedes Dómini audiébat verbum illíus.

Martha autem satagébat circa frequens ministérium ; quae stetit et ait : «Dómine, non est tibi curae, quod soror mea relíquit me solam ministráre ? Dic ergo illi, ut me ádiuvet».

Et respóndens dixit illi Dóminus : «Martha, Martha, sollícita es et turbáris erga plúrima, porro unum est necessárium ; María enim óptimam partem elégit, quae non auferétur ab ea».

die 11 februarii

 

 

In Apparitione

 

Sanctissimae Virginis Mariae in Lourdes

 

 

 

Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostrae praesídium, ut, qui immaculátae Dei Genetrícis memóriam ágimus, intercessiónis eius auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Laetámini cum Ierúsalem et exsultáte in ea, omnes, qui dilígitis eam ; gaudéte cum ea gáudio, univérsi, qui lugebátis super eam, ut sugátis et repleámini ab úbere consolatiónis eius, ut mulgeátis et delíciis affluátis ex ubéribus glóriae eius.

Quia haec dicit Dóminus : «Ecce ego dírigam ad eam quasi flúvium pacem et quasi torréntem inundántem glóriam géntium. Sugétis, in ulnis portabímini, et super génua blandiéntur vobis. Quómodo si quem mater consolátur, ita ego consolábor vos ; et in Ierúsalem consolabímini».

Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinábunt, et manifestábitur manus Dómini in servis eius.

 

 

 

Benedícta tu es, fília, a Deo excélso

prae ómnibus muliéribus, quae sunt super terram.

Et benedíctus Dóminus Deus noster, qui creávit caelum et terram.

 

Quóniam non discédet laus tua a corde hóminum

memorántium virtútis Dei usque in sempitérnum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáta es, Virgo María, quae credidísti, quóniam perficiéntur ea, quae dicta sunt tibi a Dómino.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Núptiae factae sunt in Cana Galilaéae, et erat mater Iesu ibi.

Vocátus est autem et Iesus et discípuli eius ad núptias. Et deficiénte vino, dicit mater Iesu ad eum : «Vinum non habent».

Et dicit ei Iesus : «Quid mihi et tibi, múlier ? Nondum venit hora mea».

Dicit mater eius minístris : «Quodcúmque díxerit vobis, fácite».

Erant autem ibi lapídeae hýdriae sex, pósitae secúndum purificatiónem Iudaeórum, capiéntes síngulae metrétas binas vel ternas.

Dicit eis Iesus : «Impléte hýdrias aqua». Et implevérunt eas usque ad summum.

Et dicit eis Iesus : «Hauríte nunc et ferte architriclíno». Illi autem tulérunt.

Ut autem gustávit architriclínus aquam vinum factam et non sciébat unde esset, minístri autem sciébant, qui hauriérant aquam, vocat sponsum architriclínus et dicit ei : «Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriáti fúerint, id quod detérius est ; tu servásti bonum vinum usque adhuc».

Hoc fecit inítium signórum Iesus in Cana Galilaéae et manifestávit glóriam suam, et credidérunt in eum discípuli eius.

die 14 februarii

 

 

In festo

 

sanctorum Cyrilli et Methodii

 

 

 

Isti sunt viri sancti, quos elégit Dóminus in caritáte non ficta ; et dedit illis glóriam sempitérnam, quorum doctrína fulget Ecclésia.

 

 

 

Deus, qui per beátos fratres Cyríllum et Methódium Slavóniae gentes illuminásti, da córdibus nostris tuae doctrínae verba percípere, nosque pérfice pópulum in vera fide et recta confessióne concórdem. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

In diébus illis :

Paulus et Bárnabas dixérunt Iudaéis : «Vobis oportébat primum loqui verbum Dei ; sed quóniam repéllitis illud et indígnos vos iudicátis aetérnae vitae, ecce convértimur ad gentes. Sic enim praecépit nobis Dóminus : “Pósui te in lumen géntium, ut sis in salútem usque ad extrémum terrae”».

Audiéntes autem gentes gaudébant et glorificábant verbum Dómini, et credidérunt, quotquot erant praeordináti ad vitam aetérnam ; ferebátur autem verbum Dómini per univérsam regiónem.

 

 

 

 

Laudáte Dóminum, omnes gentes,

collaudáte eum, omnes pópuli.

 

Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius,

et véritas Dómini manet in aetérnum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, praedicáre captívis remissiónem.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Designávit Dóminus álios septuagínta duos et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus.

Et dicébat illis : «Messis quidem multa, operárii autem pauci ; rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite ; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum, neque peram neque calceaménta, et néminem per viam salutavéritis.

In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite : “Pax huic dómui”. Et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra ; sin autem, ad vos revertétur.

In eádem autem domo manéte edéntes et bibéntes, quae apud illos sunt : dignus enim est operárius mercéde sua.

Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte, quae apponúntur vobis, et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis : “Appropinquávit in vos regnum Dei”».

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, múnera pópuli tui, pro sanctórum tuórum Cyrílli et Methódii festivitáte deláta, et sincéro nos corde pérfice benígnus accéptos. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :  per Christum Dóminum nostrum.

Tu enim Sanctórum tuórum confessióne mirábili Ecclésiam tuam nova semper virtúte fecúndas, nobísque certíssima praebes tuae dilectiónis indícia.

Sed étiam, ad mystéria salútis implénda, et ipsórum insígni incitámur exémplo et pia intercessióne perpétuo commendámur.

Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid fácit dóminus eius, dicit Dóminus ; vos autem dixi amícos, quia ómnia, quae audívi a Patre meo, nota feci vobis.

 

 

 

Laetíficet nos accéptum de altári salutáre tuum, Dómine, in sanctórum Cyrílli et Methódii festivitáte, qua, de tuis benefíciis sollíciti, pretiósa fídei nostrae inítia venerámur, et te in Sanctis tuis mirábilem praedicámus. Per Christum.

die 17 februarii

 

 

In festo

 

sanctorum Fundatorum Ordinis Servorum

 

 

 

 

Beatórum fratrum, Dómine, pietátem nobis benígnus infúnde, qua et Dei Genetrícem sunt devotíssime veneráti, et tuum ad te pópulum provexérunt. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Romános

 

Fratres :

Spíritus ádiuvat infirmitátem nostram ; nam quid orémus, sicut opórtet, nescímus, sed ipse Spíritus interpéllat gemítibus inenarrabílibus ; qui autem scrutátur corda, scit quid desíderet Spíritus, quia secúndum Deum póstulat pro sanctis.

Scimus autem quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt.

Nam, quos praescívit, et praedestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus ; quos autem praedestinávit, hos et vocávit ; et quos vocávit, hos et iustificávit ; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

 

 

 

Benedícam Dóminum in omni témpore,

semper laus eius in ore meo.

In Dómino gloriábitur ánima mea,

áudiant mansuéti et laeténtur.

 

Magnificáte Dóminum mecum,

et exaltémus nomen eius in idípsum.

Exquisívi Dóminum, et exaudívit me

et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.

 

Respícite ad eum, et illuminámini

et fácies vestrae non confundéntur.

Iste pauper clamávit,

et Dóminus exaudívit eum

et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.

 

Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum

et erípiet eos.

Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus ;

beátus vir, qui sperat in eo.

 

Timéte Dóminum sancti eius,

quóniam non est inópia timéntibus eum.

Dívites eguérunt et esuriérunt,

inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Petrus ad Iesum : «Ecce nos relíquimus ómnia et secúti sumus te. Quid ergo erit nobis ?».

Iesus autem dixit illis : «Amen dico vobis quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in throno glóriae suae, sedébitis et vos super thronos duódecim, iudicántes duódecim tribus Israel.

Et omnis, qui réliquit domos vel fratres aut soróres aut patrem aut matrem aut fílios aut agros propter nomen meum, céntuplum accípiet et vitam aetérnam possidébit».

die 21 februarii

 

 

In festo

 

sancti Petri Damiani

 

 

 

Concéde nos, quaésumus, omnípotens Deus, beáti Petri epíscopi mónita et exémpla sectári, ut, Christo nihil praeponéntes et Ecclésiae tuae servítio semper inténti, ad aetérnae lucis gáudia perducámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Timótheum

 

Caríssime :

Testíficor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicatúrus est vivos ac mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum eius : praédica verbum, insta opportúne, importúne, árgue, íncrepa, óbsecra in omni longanimitáte et doctrína.

Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria coacervábunt sibi magístros pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur.

Tu vero vígila in ómnibus, labóra, opus fac evangelístae, ministérium tuum imple.

 

 

 

Consérva me, Deus, quóniam sperávi in te.

Dixi Dómino : «Dóminus meus es tu,

Dóminus pars hereditátis meae et cálicis mei :

tu es qui détines sortem meam».

 

Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum ;

ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.

Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper ;

quóniam a dextris est mihi, non commovébor.

 

Notas mihi fácies vias vitae,

plenitúdinem laetítiae cum vultu tuo,

delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Manéte in dilectióne mea, dicit Dóminus ; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Ego sum vitis vera, et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollit eum ; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus áfferat. Iam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis.

Manéte in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite, sic nec vos, nisi in me manséritis.

Ego sum vitis, vos pálmites ; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, missus est foras sicut palmes et áruit, et cólligunt eos et in ignem mittunt, et ardent.

Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint, quodcúmque voluéritis, pétite, et fiet vobis.

In hoc clarificátus est Pater meus, ut fructum multum afferátis et efficiámini mei discípuli».

die 22 februarii

 

 

In festo

 

Cathedrae sancti Petri

 

 

 

Dicit Dóminus Simóni Petro : Ego rogávi pro te, ut non defíciat fides tua, et tu aliquándo convérsus confírma fratres tuos.

 

 

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut nullis nos permíttas perturbatiónibus cóncuti, quos in apostólicae confessiónis petra solidásti. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Petri apóstoli

 

Caríssimi :

Senióres, qui in vobis sunt, óbsecro, consénior et testis Christi passiónum, qui et eius, quae in futúro revelánda est, glóriae communicátor : Páscite qui est in vobis, gregem Dei, providéntes non coácto sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia sed voluntárie, neque ut dominántes in cleris sed formae facti gregis.

Et cum apparúerit Princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriae corónam.

 

 

 

Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit :

in páscuis viréntibus me collocávit,

super aquas quiétis edúxit me,

ánimam meam refécit.

 

Dedúxit me super sémitas iustítiae

propter nomen suum.

Nam et si ambulávero in valle umbrae mortis,

non timébo mala, quóniam tu mecum es.

 

Virga tua et báculus tuus,

ipsa me consoláta sunt.

Parásti in conspéctu meo mensam advérsus eos,

qui tríbulant me ;

impinguásti in óleo caput meum, et calix meus redúndat.

 

Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me

ómnibus diébus vitae meae,

et inhabitábo in domo Dómini

in longitúdinem diérum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam ; et portae ínferi non praevalébunt advérsum eam.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Venit Iesus in partes Caesaréae Philíppi et interrogábat discípulos suos dicens : «Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis ?».

At illi dixérunt  : «Alii Ioánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Ieremíam, aut unum ex prophétis».

Dicit illis : «Vos autem quem me esse dícitis ?».

Respóndens Simon Petrus dixit : «Tu es Christus Fílius Dei vivi».

Respóndens autem Iesus dixit ei : «Beátus es, Simon Barióna, quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.

Et ego dico tibi : Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam ; et portae ínferi non praevalébunt advérsus eam. Tibi dabo claves regni caelórum ; et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum in caelis, et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum in caelis».

 

 

 

Ecclésiae tuae, quaésumus, Dómine, preces et hóstias benígnus admítte, ut, beáto Petro pastóre, ad aetérnam pervéniat hereditátem, quo docénte fídei tenet integritátem. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :  per Christum Dóminum nostrum.

Quóniam Ecclésiam tuam in apostólicis tribuísti consístere fundaméntis, ut signum sanctitátis tuae in terris manéret ipsa perpétuum, et caeléstia praebéret cunctis homínibus documénta.

Quaprópter nunc et usque in saéculum cum omni milítia Angelórum devóta tibi mente concínimus, clamántes atque dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Dixit Petrus ad Iesum : Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndit Iesus : Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam.

 

 

 

Deus, qui nos, beáti Petri apóstoli festivitátem celebrántes, Christi Córporis et Sánguinis communióne vegetásti, praesta, quaésumus, ut hoc redemptiónis commércium sit sacraméntum nobis unitátis et pacis. Per Christum.

die 23 februarii

 

 

In festo

 

sancti Polycarpi

 

 

 

Deus univérsae creatúrae, qui beátum Polycárpum epíscopum in número mártyrum dignátus es aggregáre, eius nobis intercessióne concéde, ut, cum illo partem cálicis Christi capiéntes, in vitam resurgámus aetérnam. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

 

Ego Ioánnes audívi Dóminum dicéntem mihi :

Angelo ecclésiae, quae est Smyrnae, scribe : Haec dicit Primus et Novíssimus, qui fuit mórtuus et vivit : Scio tribulatiónem tuam et paupertátem tuam - sed dives es - et blasphémiam ab his, qui se dicunt Iudaéos esse et non sunt, sed sunt synagóga Sátanae.

Nihil horum tímeas, quae passúrus es. Ecce missúrus est Diábolus ex vobis in cárcerem, ut tentémini, et habébitis tribulatiónem diébus decem. Esto fidélis usque ad mortem, et dabo tibi corónam vitae.

Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis. Qui vícerit, non laedétur a morte secúnda.

 

 

 

Esto mihi in rupem praesídii et in domum munítam,

ut salvum me fácias.

Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu

et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.

 

In manus tuas comméndo spíritum meum ;

Exsultábo et laetábor in misericórdia tua,

quóniam respexísti humilitátem meam.

 

Eripe me de manu inimicórum meórum

et a persequéntibus me ;

illústra fáciem tuam super servum tuum,

salvum me fac in misericórdia tua.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Te Deum laudámus, te Dóminum confitémur ; te mártyrum candidátus laudat exércitus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Si mundus vos odit, scitóte quia me priórem vobis ódio hábuit. Si de mundo essétis, mundus, quod suum est, dilígeret ; quia vero de mundo non estis, sed ego elégi vos de mundo, proptérea odit vos mundus.

Mementóte sermónis, quem ego dixi vobis : Non est servus maior dómino suo.

Si me persecúti sunt, et vos persequéntur ; si sermónem meum servavérunt, et vestrum servábunt. Sed haec ómnia fácient vobis propter nomen meum, quia nésciunt eum, qui misit me».

Tag(s) : #Sanctoral
Partager cette page
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :