Overblog
Editer la page Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

 

 

die 3 septembris

 

 

In festo

 

sancti Gregorii Magni

 

 

 

Deus, qui pópulis tuis indulgéntia cónsulis et amóre domináris, da spíritum sapiéntiae, intercedénte beáto Gregório papa, quibus dedísti régimen disciplínae, ut de proféctu sanctárum óvium fiant gáudia aetérna pastórum. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

Habéntes hanc ministratiónem, iuxta quod misericórdiam consecúti sumus, non defícimus, sed abdicávimus occúlta dedécoris non ambulántes in astútia neque adulterántes verbum Dei, sed in manifestatióne veritátis commendántes nosmetípsos ad omnem consciéntiam hóminum coram Deo.

Non enim nosmetípsos praedicámus sed Iesum Christum Dóminum ; nos autem servos vestros per Iesum. Quóniam Deus qui dixit : «De ténebris lux splendéscat», ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiae claritátis Dei in fácie Iesu Christi.

Habémus autem thesáurum istum in vasis fictílibus, ut sublímitas sit virtútis Dei, et non ex nobis.

 

 

 

Cantáte Dómino cánticum novum,

cantáte Dómino, omnis terra.

 

Cantáte Dómino, benedícite nómini eius,

annuntiáte de die in diem salutáre eius.

 

Annuntiáte inter gentes glóriam eius,

in ómnibus pópulis mirabília eius.

 

Afférte Dómino, famíliae populórum,

afférte Dómino glóriam et poténtiam,

afférte Dómino glóriam nóminis eius.

 

Dícite in géntibus : «Dóminus regnávit !».

Etenim corréxit orbem terrae, qui non commovébitur ;

iudicábit pópulos in aequitáte.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Vos dixi amícos, dicit Dóminus, quia ómnia, quae audívi a Patre meo nota feci vobis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Facta est conténtio inter Apóstolos, quis eórum viderétur esse maior.

Dixit autem eis Iesus : «Reges géntium dominántur eórum et, qui potestátem habent super eos, benéfici vocántur. Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iúnior ; et, qui praecéssor est, sicut ministrátor. Nam quis maior est : qui recúmbit an qui minístrat ? Nonne qui recúmbit ? Ego autem in médio vestrum sum sicut qui minístrat.

Vos autem estis qui permansístis mecum in tentatiónibus meis ; et ego dispóno vobis, sicut dispósuit mihi Pater meus regnum, ut edátis et bibátis super mensam meam in regno meo, et sedeátis super thronos iudicántes duódecim tribus Israel».

 

 

 

Annue nobis, quaésumus, Dómine, ut, in celebratióne beáti Gregórii, haec nobis prosit oblátio, quam immolándo totíus mundi tribuísti relaxári delícta. Per Christum.

 

 

 

Quos Christo réficis pane vivo, eósdem édoce, Dómine, Christo magístro, ut in commemoratióne beáti Gregórii tuam discant veritátem, et eam in caritáte operéntur. Per Christum.

 

 

die 8 septembris

 

 

In Nativitate

 

beatae Mariae Virginis

 

 

 

Cum iucunditáte Nativitátem beátae Maríae Vírginis celebrémus, ex qua ortus est sol iustítiae, Christus Deus noster.

 

 

Fámulis tuis, quaésumus, Dómine, caeléstis grátiae munus impertíre, ut, quibus beátae Vírginis partus éxstitit salútis exórdium, Nativitátis eius festívitas pacis tríbuat increméntum. Per Dóminum.

 

 

 

Ad libitum

 

Léctio libri Michaéae prophétae

 

Haec dicit Dóminus :

«Tu, Béthlehem Ephrata, párvulus in mílibus Iudae, ex te mihi egrediétur, qui sit dominátor in Israel ; et egréssus eius a tempóribus antíquis, a diébus aeternitátis. Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo partúriens páriet ; et reliquiae fratrum eius converténtur ad fílios Israel.

Et stabit et pascet in fortitúdine Dómini, in sublimitáte nóminis Dómini Dei sui ; et habitábunt secúre, quia nunc magnus erit usque ad términos terrae, et erit iste pax».

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Romános

 

Fratres :

Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos praescívit, et praedestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus ; quos autem praedestinávit, hos et vocávit ; et quos vocávit, hos et iustificávit ; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

 

 

 

Ego autem in misericórdia tua sperávi.

Exsultábit cor meum in salutári tuo.

 

Cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi,

et psallam nómini Dómini altissimi.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima, quia ex te ortus est sol iustítiae, Christus Deus noster.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Liber generatiónis Iesu Christi fílii David fílii Abraham.

Abraham génuit Isaac, Isaac autem génuit Iacob, Iacob autem génuit Iudam et fratres eius, Iudas autem génuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem génuit Esrom, Esrom autem génuit Aram, Aram autem génuit Amínadab, Amínadab autem génuit Naásson, Naásson autem génuit Salmon, Salmon autem génuit Booz de Rahab, Booz autem génuit Obed ex Ruth, Obed autem génuit Iesse, Iesse autem génuit David regem.

David autem rex génuit Salomónem ex ea, quae fuit Uríae, Sálomon autem génuit Róboam, Róboam autem génuit Abíam, Abías autem génuit Asa, Asa autem génuit Iósaphat, Iósaphat autem génuit Ioram, Ioram autem génuit Ozíam, Ozías autem génuit Ióatham, Ióatham autem génuit Achaz, Achaz autem génuit Ezechíam, Ezechías autem génuit Manássen, Manásses autem génuit Amon, Amon autem génuit Iosíam, Iosías autem génuit Iechoníam et fratres eius in transmigratióne Babylónis.

Et post transmigratiónem Babylónis, Iechonías génuit Saláthiel, Saláthiel autem génuit Zoróbabel, Zoróbabel autem génuit Abiud, Abiud autem génuit Elíachim, Elíachim autem génuit Azor, Azor autem génuit Sadoc, Sadoc autem génuit Achim, Achim autem génuit Eliud, Eliud autem génuit Eleázar, Eleázar autem génuit Matthan, Matthan autem génuit Iacob, Iacob autem génuit Ioseph, virum Maríae, de qua natus est Iesus, qui vocátur Christus.

Iesu Christi autem generátio sic erat. Cum esset desponsáta mater eius María Ioseph, ántequam convenírent invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam.

Haec autem eo cogitánte, ecce ángelus Dómini in somnis appáruit ei dicens : «Ioseph fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est ; páriet autem fílium, et vocábis nomen eius Iesum ; ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum».

Hoc autem totum factum est, ut adimplerétur id, quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem : «Ecce, virgo in útero habébit et páriet fílium, et vocábunt nomen eius Emmánuel», quod est interpretátum Nobíscum-Deus.

 

 

 

Unigéniti tui Dómine, nobis succúrrat humánitas, ut, qui natus de Vírgine Matris integritátem non mínuit, sed sacrávit, a nostris nos piáculis éxuens, oblatiónem nostram tibi reddat accéptam. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Et te in Nativitáte beátae Maríae semper Vírginis collaudáre, benedícere et praedicáre. Quae et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit, et, virginitátis glória permanénte, lumen aetérnum mundo effúdit, Iesum Christum Dóminum nostrum.

Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant.

Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Ecce Virgo páriet Fílium, qui salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.

 

 

 

Exsúltet Ecclésia tua, Dómine, quam sacris mystériis refecísti, de beátae Maríae Vírginis Nativitáte congáudens, quae univérso mundo spes fuit et auróra salútis. Per Christum.

 

 

die 9 septembris

 

 

In festo

 

sancti Petri Claver

 

 

 

Deus, qui beátum Petrum servórum servum effecísti eúmque mira in eis iuvándis caritáte et patiéntia roborásti, eius nobis intercessióne concéde, ut, quae Iesu Christi sunt, quaeréntes, próximos ópere et veritáte diligámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Haec dicit Dóminus :

«Nonne hoc est ieiúnium, quod elégi : dissólvere víncula iníqua, sólvere funes iugi, dimíttere eos, qui confrácti sunt, líberos, et omne iugum dirúmpere ? Nonne frángere esuriénti panem tuum, et egénos, vagós indúcere in domum ? Cum víderis nudum, óperi eum et carnem tuam ne despéxeris.

Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum, et sanátio tua cítius oriétur ; et anteíbit fáciem tuam iustítia tua, et glória Dómini cólliget te. Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet, clamábis, et dicet  : “Ecce adsum”.

Si abstúleris de médio tui iugum et desíeris exténdere dígitum et loqui iniquitátem ; si effúderis esuriénti ánimam tuam et ánimam afflíctam satiáveris, oriétur in ténebris lux tua, et cáligo tua erit sicut merídies.

Et te ducet Dóminus semper, et satiábit in locis áridis ánimam tuam et ossa tua firmábit ; et eris quasi hortus irríguus et sicut fons aquárum, cuius non defícient aquae».

 

 

 

Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum

et in via peccatórum non stetit

et in convéntu derisórum non sedit,

sed in lege Dómini volúntas eius,

et in lege eius meditátur die ac nocte.

 

Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum,

quod fructum suum dabit in témpore suo ;

et fólium eius non défluet,

et ómnia, quaecúmque fáciet, prosperabúntur.

 

Non sic ímpii, non sic,

sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.

Quóniam novit Dóminus viam iustórum,

et iter impiórum períbit.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem ; sicut diléxi vos, ut et vos diligátis ínvicem.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Cum vénerit Fílius hóminis in glória sua, et omnes ángeli cum eo, tunc sedébit super thronum glóriae suae. Et congregabúntur ante eum omnes gentes ; et separábit eos ab ínvicem, sicut pastor ségregat oves ab haedis, et státuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinístris.

Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt : “Veníte, benedícti Patris mei ; possidéte parátum vobis regnum a constitutióne mundi. Esurívi enim, et dedístis mihi manducáre ; sitívi, et dedístis mihi bíbere ; hospes eram, et collegístis me ; nudus, et operuístis me ; infírmus, et visitástis me ; in cárcere eram, et venístis ad me”.

Tunc respondébunt ei iusti dicéntes : “Dómine, quando te vídimus esuriéntem et pávimus, aut sitiéntem et dédimus tibi potum ? Quando autem te vídimus hóspitem et collégimus, aut nudum et cooperúimus ? Quando autem te vídimus infírmum aut in cárcere et vénimus ad te ?”.

Et respóndens Rex dicet illis : “Amen dico vobis : Quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis”».

 

 

die 12 septembris

 

 

In festo

 

sanctissimi Nominis Mariae

 

 

 

Concéde, quaésumus, omnípotens Deus, ut cunctis gloriósum beátae Maríae Vírginis nomen celebrántibus, misericórdiae tuae benefícia ipsa procúret. Per Dóminum.

 

 

 

Ad libitum

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Gálatas

 

Fratres :

Ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus.

Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda vestra clamántem : «Abba, Pater !». Itaque iam non es servus sed fílius ; quod si fílius, et heres per Deum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Ephésios

 

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in caeléstibus in Christo, sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, ut essémus sancti et immaculáti in conspéctu eius in caritáte, qui praedestinávit nos in adoptiónem filiórum per Iesum Christum in ipsum, secúndum beneplácitum voluntátis suae, in laudem glóriae grátiae suae, in qua gratificávit nos in Dilécto.

In quo étiam sorte vocáti sumus, praedestináti secúndum propósitum eius, qui ómnia operátur secúndum consílium voluntátis suae, ut simus in laudem glóriae eius, qui ante sperávimus in Christo.

 

 

 

 

Magníficat ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus in Deo salvatóre meo,

Quia respéxit humilitátem ancíllae suae.

 

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

Quia fecit mihi magna, qui potens est,

et sanctum nomen eius.

 

Et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo,

dispérsit supérbos mente cordis sui ;

 

Depósuit poténtes de sede

et exaltávit húmiles ;

esuriéntes implévit bonis

et dívites dimísit inánes.

 

Suscépit Israel púerum suum, recordátus misericórdiae,

sicut locútus est ad patres nostros,

Abraham et sémini eius in saécula.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáta es, Virgo María, quae credidísti, quóniam perficiéntur ea, quae dicta sunt tibi a Dómino.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Exsúrgens María in diébus illis ábiit in montána cum festinatióne in civitátem Iudae et intrávit in domum Zacharíae et salutávit Elísabeth.

Et factum est ut audívit salutatiónem Maríae Elísabeth, exsultávit infans in útero eius, et repléta est Spíritu Sancto Elísabeth et exclamávit voce magna et dixit :

«Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me ? Ecce enim ut facta est vox salutatiónis tuae in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. Et beáta, quae crédidit, quóniam perficiéntur ea, quae dicta sunt ei a Dómino».

Et ait María :

«Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salvatóre meo».

 

 

die 13 septembris

 

 

In festo

 

sancti Ioannis Chrysostomi

 

 

 

In médio Ecclésiae apéruit os eius, et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiae et intelléctus, stolam glóriae índuit eum.

 

 

 

Deus, in te sperántium fortitúdo, qui beátum Ioánnem Chrysóstomum epíscopum mira eloquéntia et tribulatiónis experiménto claréscere voluísti, da nobis, quaésumus, ut, eius doctrínis erudíti, invíctae patiéntiae roborémur exémplo. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Ephésios

 

Fratres :

Obsecro vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, cum omni humilitáte et mansuetúdine, cum longanimitáte, supportántes ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis.

Unum corpus et unus Spíritus, sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestrae ; unus Dóminus, una fides, unum baptísma ; unus Deus et Pater ómnium, qui super omnes et per ómnia et in ómnibus.

Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres ad instructiónem sanctórum in opus ministérii, in aedificatiónem córporis Christi, donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram aetátis plenitúdinis Christi.

 

 

 

Exspéctans exspectávi Dóminum,

et inténdit mihi.

Et immísit in os meum cánticum novum,

carmen Deo nostro.

 

Sacrifícium et oblatiónem noluísti,

aures autem fodísti mihi.

Holocáustum et pro peccáto non postulásti,

tunc dixi : «Ecce vénio.

 

In volúmine libri scriptum est de me.

Fácere voluntátem tuam, Deus meus, vólui ;

et lex tua in praecórdiis meis».

 

Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna ;

ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Semen est verbum Dei, sator autem Christus ; omnis qui invénit eum, manébit in aetérnum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

In illo témpore :

Iterum coepit Iesus docére ad mare. Et congregátur ad eum turba plurima, ita ut in navem ascéndens sedéret in mari, et omnis turba circa mare super terram erant. Et docébat eos in parábolis multa et dicébat illis in doctrína sua :

«Audíte. Ecce éxiit séminans ad seminándum. Et factum est dum séminat, áliud cécidit circa viam, et venérunt vólucres et comedérunt illud. Aliud cécidit super petrósa, ubi non habébat terram multam, et statim exórtum est, quóniam non habébat altitúdinem terrae ; et quando exórtus est sol, exaestuávit et, eo quod non habéret radícem, exáruit. Et áliud cécidit in spinas, et ascendérunt spinae et suffocavérunt illud, et fructum non dedit. Et ália cecidérunt in terram bonam et dabant fructum : ascendébant et crescébant et afferébant unum trigínta et unum sexagínta et unum centum».

Et dicébat : «Qui habet aures audiéndi, áudiat».

Et cum esset singuláris, interrogavérunt eum hi, qui circa eum erant cum Duódecim, parábolas. {Et dicébat eis : «Vobis datum est mystérium regni Dei ; illis autem, qui foris sunt, in parábolis ómnia fiunt, ut vidéntes vídeant et non vídeant, et audiéntes áudiant et non intéllegant, ne quando convertántur, et dimittátur eis».}

Et ait illis : «Nescítis parábolam hanc, et quómodo omnes parábolas cognoscétis ?

Qui séminat, verbum séminat. Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminátur verbum : et cum audíerint, conféstim venit Sátanas et aufert verbum, quod seminátum est in eos. Et hi sunt, qui super petrósa seminántur : qui cum audíerint verbum, statim cum gáudio accípiunt illud et non habent radícem in se, sed temporáles sunt ; deínde, orta tribulatióne vel persecutióne propter verbum, conféstim  scandalizántur.

Et álii sunt, qui in spinis seminántur :  hi sunt, qui verbum audiérunt, et aerúmnae saéculi et decéptio divitiárum et circa réliqua concupiscéntiae introeúntes suffócant verbum, et sine fructu effícitur. Et hi sunt, qui super terram bonam semináti sunt : qui áudiunt verbum et suscípiunt et fructíficant unum trigínta et unum sexagínta et unum centum».

 

 

 

Sacrifícium tibi pláceat, Deus, in commemoratióne beáti Ioánnis Chrysóstomi libénter exhibítum, quo monénte, nos étiam totos tibi réddimus collaudántes. Per Christum.

 

 

 

- Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo laetítiae prae consórtibus tuis.

 

 

 

Concéde, miséricors Deus, ut mystéria, quae pro beáti Ioánnis Chrysóstomi commemoratióne súmpsimus, nos in tua caritáte confírment, et tuae fidéles confessóres veritátis effíciant. Per Christum.

 

 

die 14 septembris

 

 

In Exaltatione Crucis

 

Domini nostri Iesu Christi

 

 

 

Nos autem gloriári opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita et resurréctio nostra, per quem salváti et liberáti sumus.

 

 

 

Deus, qui Unigénitum tuum crucem subíre voluísti, ut salvum fáceret genus humánum, praesta, quaésumus, ut, cuius mystérium in terra cognóvimus, eius redemptiónis praémia in caelo cónsequi mereámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Númeri

 

In diébus illis :

Taedére coepit pópulus itíneris.

Locutúsque contra Deum et Móysen ait : «Cur eduxísti nos de Aegýpto, ut morerémur in solitúdine ? Deest panis, non sunt aquae ; ánima nostra iam náuseat super cibo isto levíssimo».

Quam ob rem misit Dóminus in pópulum ignítos serpéntes, qui mordébant pópulum, et mórtuus est pópulus multus ex Israel. Et venérunt ad Móysen atque dixérunt : «Peccávimus, quia locúti sumus contra Dóminum et te ; ora, ut tollat a nobis serpéntes». Oravítque Móyses pro pópulo.

Et locútus est Dóminus ad eum : «Fac serpéntem ignítum et pone eum pro signo : qui percússus aspéxerit eum, vivet».

Fecit ergo Móyses serpéntem aéneum et pósuit eum pro signo ; quem cum percússi aspícerent, sanabántur.

 

 

 

Atténdite, popule meus, doctrínam meam ;

inclináte aurem vestram in verba oris mei.

Apériam in parábolis os meum,

éloquar arcána aetátis antíquae.

 

Cum occíderet eos, quaerébant eum

et convérsi veniébant dilúculo ad eum ;

et rememoráti sunt quia Deus adiútor est eórum

et Deus Excélsus redémptor eórum est.

 

Et suasérunt ei in ore suo,

et lingua sua mentíti sunt ei ;

cor autem eórum non erat rectum cum eo,

nec fidéles erant in testaménto eius.

 

Ipse autem est miséricors,

et propitiátur iniquitáti, et non dispérdit.

Saepe avértit iram suam

et non accéndit omnem furórem suum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Philippénses

 

Christus Iesus, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se aequálem Deo, sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus.

Et hábitu invéntus ut homo, humiliávit semetípsum factus oboédiens usque ad mortem, mortem autem crucis.

Propter quod et Deus illum exaltávit et donávit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nómine Iesu omne genu flectátur caeléstium et terréstrium et infernórum, et omnis lingua confiteátur : «Dóminus Iesus Christus !», in glóriam Dei Patris.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Adorámus te, Christe, et benedícimus tibi, quia per crucem tuam redemísti mundum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore : Dixit Iesus Nicodémo :

«Nemo ascéndit in caelum, nisi qui descéndit de caelo, Fílius hóminis. Et sicut Móyses exaltávit serpéntem in desérto, ita exaltári opórtet Fílium hóminis, ut omnis, qui credit, in ipso hábeat vitam aetérnam».

Sic enim diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam aetérnam. Non enim misit Deus Fílium suum in mundum, ut iúdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum.

 

 

 

Haec oblátio, Dómine, quaésumus, ab ómnibus nos purget offénsis, quae in ara crucis totíus mundi tulit offénsam. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui salútem humáni géneris in ligno crucis constituísti, ut unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret : et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur : per Christum Dóminum nostrum.

Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant.

Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Ego, si exaltátus fúero a terra, omnes traham ad meípsum, dicit Dóminus.

 

 

 

Refectióne tua sancta enutríti, Dómine Iesu Christe súpplices deprecámur, ut, quos per lignum crucis vivíficae redemísti, ad resurrectiónis glóriam perdúcas. Qui vivis.

 

 

die 15 septembris

 

 

In festo

 

Sanctissimae Virginis Mariae Perdolentis

 

 

 

 

Dixit Símeon ad Maríam : Ecce, pósitus est hic in ruínam et in resurrectiónem multórum in Israel, et in signum cui contradicétur ; et tuam ipsíus ánimam pertransíbit gládius.

 

 

 

Deus, qui Fílio tuo in cruce exaltáto compatiéntem Matrem astáre voluísti, da Ecclésiae tuae, ut, Christi passiónis cum ipsa consors effécta, eiúsdem resurrectiónis párticeps esse mereátur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae ad Hebraéos

 

Christus in diébus carnis suae, preces supplicationésque ad eum, qui possit salvum illum a morte fácere, cum clamóre válido et lácrimis ófferens et exaudítus pro sua reveréntia, et quidem cum esset Fílius, dídicit ex his, quae passus est, oboediéntiam.

Et, consummátus, factus est ómnibus obtemperántibus sibi auctor salútis aetérnae.

 

 

 

In te, Dómine, sperávi, non confúndar in aetérnum ;

in iustítia tua líbera me.

Inclína ad me aurem tuam,

accélera, ut éruas me.

 

Esto mihi in rupem praesídii et in domum munítam,

ut salvum me fácias.

Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu

et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.

 

Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi,

quóniam tu es fortitúdo mea.

In manus tuas comméndo spíritum meum ;

redemísti me, Dómine, Deus veritátis.

 

Ego autem in te sperávi, Dómine ;

dixi : «Deus meus es tu,

in mánibus tuis sortes meae».

Eripe me de manu inimicórum meórum

et a persequéntibus me.

 

Quam magna multitúdo dulcédinis tuae, Dómine,

quam abscondísti timéntibus te.

Perfecísti eis, qui sperant in te,

in conspéctu filiórum hóminum.

 

 

 

 

Stabat mater dolorósa

iuxta crucem lacrimósa,

     dum pendébat Fílius.

 

Cuius ánimam geméntem,

contristátam et doléntem

     pertransívit gládius.

 

O quam tristis et afflícta

fuit illa benedícta

     mater Unigéniti !

 

Quae maerébat et dolébat

pia mater cum vidébat

     Nati poenas íncliti.

 

Quis est homo qui non fleret,

matrem Christi si vidéret

     in tanto supplício ?

 

Quis non posset contristári,

piam matrem contemplári

    doléntem cum Fílio ?

 

Pro peccátis suae gentis

vidit Iesum in torméntis

    et flagéllis súbditum.

 

Vidit suum dulcem Natum

moriéntem, desolátum,

     cum emísit spíritum.

 

Eia, Mater, fons amóris,

me sentíre vim doloris

     fac ut tecum lúgeam.

 

Fac ut árdeat cor meum

in amándo Christum Deum,

     ut sibi compláceam.

 

Sancta mater, istud agas,

Crucifíxi fige plagas

     cordi meo válide.

 

Tui Nati vulneráti,

tam dignáti pro me pati

     poenas mecum dívide.

 

Fac me vere tecum flere,

Crucifíxo condolére,

     donec ego víxero.

 

Iuxta crucem tecum stare,

ac me tibi sociáre

    in planctu desídero.

 

Virgo vírginum praeclára,

mihi iam non sis amára,

fac me tecum plángere.

 

Fac ut portem Christi mortem,

passiónis fac me sortem

     et plagas recólere.

 

Fac me plagis vulnerári,

cruce hac inebriári

      et cruóre Fílii.

 

Flammis urar ne succénsus,

per te, Virgo, sim defénsus

      in die iudícii.

 

Fac me cruce custodíri,

morte Christi praemuníri,

      confovéri grátia.

 

Quando corpus moriétur,

fac ut ánimae donétur

     paradísi glória.

 

Amen.

 

 

 

 

 

Allelúia, allelúia.

Felix est beáta María Virgo, quae sine morte méruit martýrii palmam sub cruce Dómini.

Allelúia.

 

 

 

Ad libitum

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Stabant iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, María Cléopae, et María Magdaléne.

Cum vidísset ergo Iesus matrem et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri : «Múlier, ecce fílius tuus». Deínde dicit discípulo : «Ecce mater tua». Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Erat pater Iesu et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo.

Et benedíxit illis Símeon et dixit ad Maríam matrem eius : «Ecce pósitus est hic in ruínam et in resurrectiónem multórum in Israel et in signum, cui contradicétur  - et tuam ipsíus ánimam pertránsiet gládius - ut reveléntur ex multis córdibus cogitatiónes».

 

 

 

Súscipe, miséricors Deus, ad tui nóminis laudem preces hostiásque in veneratióne beátae Maríae Vírginis exhibítas, quam, stantem iuxta crucem Iesu, cleménter nobis matrem piíssimam providísti. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Et te in festivitáte beátae Maríae semper Vírginis collaudáre, benedícere et praedicáre.

Quae et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit, et, virginitátis glória permanénte, lumen aetérnum mundo effúdit, Iesum Christum Dóminum nostrum.

Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant.

Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Communicántes Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriae eius gaudeátis exsultántes.

 

 

 

Sumptis, Dómine, sacraméntis redemptiónis aetérnae, súpplices deprecámur, ut, compassiónem beátae Maríae Vírginis recoléntes, ea in nobis pro Ecclésia adimpleámus, quae desunt Christi passiónum. Per Christum.

 

 

die 16 septembris

 

 

In festo

 

sanctorum Cornelii et Cypriani

 

 

 

Deus, qui pópulo tuo beátos Cornélium et Cypriánum sédulos pastóres et invíctos mártyres praestitísti, concéde ut, eórum intercessióne, fide et constántia roborémur, et pro Ecclésiae unitáte óperam tribuámus impénse. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

Habémus thesáurum grátiae in vasis fictílibus, ut sublímitas sit virtútis Dei, et non ex nobis. In ómnibus tribulatiónem pátimur, sed non angustiámur ; aporiámur, sed non destitúimur ; persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur ; deícimur, sed non perímus ; semper mortificatiónem Iesu in córpore circumferéntes, ut et vita Iesu in córpore nostro manifestétur.

Semper enim nos, qui vívimus, in mortem trádimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli. Ergo mors in nobis operátur, vita autem in vobis.

Habéntes autem eúndem spíritum fídei, sicut scriptum est : «Crédidi, propter quod locútus sum», et nos crédimus, propter quod et lóquimur, sciéntes quóniam, qui suscitávit Dóminum Iesum, et nos cum Iesu suscitábit et constítuet vobíscum.

Omnia enim propter vos, ut grátia abúndans per multos gratiárum actiónem abundáre fáciat in glóriam Dei.

 

 

 

In converténdo Dóminus captivitátem Sion,

facti sumus quasi somniántes.

Tunc replétum est gáudio os nostrum,

et lingua nostra exsultatióne.

 

Tunc dicébant inter gentes :

«Magnificávit Dóminus fácere cum eis».

Magnificávit Dóminus fácere nobíscum ;

facti sumus laetántes.

 

Convérte, Dómine, captivitátem nostram,

sicut torréntes in austro.

Qui séminant in lácrimis,

in exsultatióne metent.

 

Eúntes ibant et flebant

semen spargéndum portántes ;

veniéntes autem vénient in exsultatióne

portántes manípulos suos.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Pro eis sanctífico meípsum, dicit Dóminus, ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Sublevátis Iesus óculis in caelum, orávit dicens : «Pater sancte, serva eos in nómine tuo, quod dedísti mihi, ut sint unum sicut nos. Cum essem cum eis, ego servábam eos in nómine tuo, quod dedísti mihi, et custodívi, et nemo ex his périit nisi fílius perditiónis, ut Scriptúra impleátur. Nunc autem ad te vénio et haec loquor in mundo, ut hábeant gáudium meum implétum in semetípsis.

Ego dedi eis sermónem tuum, et mundus ódio eos hábuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.

Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo.

Sanctífica eos in veritáte ; sermo tuus véritas est.

Sicut me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum ; et pro eis ego sanctífico meípsum, ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte».

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, múnera pópuli tui pro mártyrum tuórum passiónibus dicáta sanctórum, et quae beátis Cornélio et Cypriáno in persecutióne fortitúdinem ministrárunt, nobis quoque praébeant inter advérsa constántiam. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quóniam beatórum mártyrum Cornélii et Cypriáni pro confessióne nóminis tui, ad imitatiónem Christi, sanguis effúsus tua mirabília maniféstat, quibus pérficis in fragilitáte virtútem, et vires infírmas ad testimónium róboras, per Christum Dóminum nostrum.

Et ídeo, cum caelórum Virtútibus, in terris te iúgiter celebrámus, maiestáti tuae sine fine clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

Per haec mystéria quae súmpsimus, Dómine, súpplices exorámus, ut, sanctórum mártyrum Cornélii et Cypriáni exémplo, spíritus tui fortitúdine confirmáti, evangélicae veritáti possímus testimónium perhibére. Per Christum.

 

 

die 17 septembris

 

 

In festo

 

sancti Roberti Bellarmino

 

 

 

Deus, qui, ad tuae fidem Ecclésiae vindicándam, beátum Robértum epíscopum mira eruditióne et virtúte decorásti, eius intercessióne concéde, ut pópulus tuus eiúsdem fídei semper integritáte laetétur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Sapiéntiae

 

Optávi, et datus est mihi sensus ; et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiae. Praepósui illam regnis et sédibus et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus ; nec comparávi illi lápidem pretiósum, quóniam omne aurum in comparatióne illíus aréna est exígua, et tamquam lutum aestimábitur argéntum in conspéctu illíus.

Super salútem et spéciem diléxi illam et propósui pro luce habére illam, quóniam inexstinguíbile est lumen illíus.

Mihi autem det Deus dícere secúndum senténtiam et sentíre digna horum, quae mihi data sunt, quóniam ipse sapiéntiae dux est et sapiéntium emendátor ; in manu enim illíus et nos et sermónes nostri et omnis sapiéntia et óperum sciéntia.

 

 

 

Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam,

testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam praestans párvulis.

 

Iustítiae Dómini rectae, laetificántes corda,

praecéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

 

Timor Dómini mundus, pérmanens in saéculum saéculi,

iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul.

 

Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum

et dulcióra super mel et favum stillántem.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Verba tua, Dómine, Spíritus sunt et vita sunt. Verba vitae aetérnae habes.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore : Dixit Iesus Apóstolis suis :

«Non omnis, qui dicit mihi : “Dómine, Dómine”, intrábit in regnum caelórum, sed qui facit voluntátem Patris mei, qui in caelis est.

Multi dicent mihi in illa die : “Dómine, Dómine, nonne in tuo nómine prophetávimus, et in tuo nómine daemónia eiécimus, et in tuo nómine virtútes multas fécimus ?”. Et tunc confitébor illis : “Numquam novi vos ; discédite a me, qui operámini iniquitátem”.

Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilábitur viro sapiénti, qui aedificávit domum suam supra petram. Et descéndit plúvia, et venérunt flúmina, et flavérunt venti et irruérunt in domum illam, et non cécidit ; fundáta enim erat supra petram.

Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, símilis erit viro stulto, qui aedificávit domum suam supra arénam. Et descéndit plúvia, et venérunt flúmina, et flavérunt venti et irruérunt in domum illam, et cécidit, et fuit ruina eius magna».

Et factum est cum consummásset Iesus verba haec, admirabántur turbae super doctrínam eius ; erat enim docens eos sicut potestátem habens et non sicut scribae eórum.

 

 

die 19 septembris

 

 

In festo

 

sancti Ianuarii

 

 

 

Deus, qui nos concédis beáti Ianuárii mártyris memóriam venerári, da nobis in aetérna beatitúdine de eius societáte gaudére. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae ad Hebraéos

 

Fratres :

Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum, in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti, in áltero autem sócii táliter conversántium effécti.

Nam et vinctis compássi estis et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habére meliórem substántiam et manéntem. Nolíte ítaque abícere confidéntiam vestram, quae magnam habet remuneratiónem ; patiéntia enim vobis necessária est, ut voluntátem Dei faciéntes reportétis promissiónem.

 

 

 

In converténdo Dóminus captivitátem Sion,

facti sumus quasi somniántes.

Tunc replétum est gáudio os nostrum,

et lingua nostra exsultatióne.

 

Tunc dicébant inter gentes :

«Magnificávit Dóminus fácere cum eis».

Magnificávit Dóminus fácere nobíscum ;

facti sumus laetántes.

 

Convérte, Dómine, captivitátem nostram,

sicut torréntes in austro.

Qui séminant in lácrimis,

in exsultatióne metent.

 

Eúntes ibant et flebant

semen spargéndum portántes ;

veniéntes autem vénient in exsultatióne

portántes manípulos suos.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beátus vir, qui suffert tentatiónem, quia, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitae.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Amen, amen dico vobis : Nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet ; si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert.

Qui amat ánimam suam, perdit eam ; et, qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam aetérnam custódiet eam.

Si quis mihi minístrat, me sequátur, et ubi sum ego, illic et miníster meus erit ; si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater».

 

 

die 20 septembris

 

 

In festo

 

sanctorum Andreae Kim Taegon et Sociorum

 

 

 

Deus ómnium géntium creátor et salus, qui in Coreána regióne ad cathólicam fidem pópulum adoptiónis mirabíliter vocásti atque sanctórum mártyrum Andréae, Pauli ac sociórum gloriósa confessióne créscere fecísti, eórum exémplo et intercessióne concéde, ut nos quoque in mandátis tuis usque ad mortem perseveráre valeámus. Per Dóminum.

 

 

 

Ad libitum

 

Léctio libri Sapiéntiae

 

Iustórum ánimae in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt óculis insipiéntium mori, et aestimáta est afflíctio éxitus illórum et, quod a nobis est iter, extermínium ; illi autem sunt in pace.

Etenim, si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est ; et in paucis corrépti, in multis bene disponéntur quóniam Deus tentávit eos et invénit illos dignos se.

Tamquam aurum in fornáce probávit illos et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore visitatiónis illórum fulgébunt et tamquam scintíllae in arundinéto discúrrent ; iudicábunt natiónes et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.

Qui confídunt in illo, intéllegent veritátem, et fidéles in dilectióne acquiéscent illi, quóniam grátia et misericórdia est sanctis eius, et visitátio eléctis eius.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Romános

 

Fratres :

Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Qui Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum, quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donábit ? Quis accusábit advérsus eléctos Dei ? Deus, qui iustíficat ? Quis est qui condémnet ? Christus Iesus, qui mórtuus est, immo qui suscitátus est, qui et est ad déxteram Dei, qui étiam interpéllat pro nobis ?

Quis nos separábit a caritáte Christi ? Tribulátio an angústia an fames, an núditas an perículum an gládius ? Sicut scriptum est : «Propter te mortificámur tota die, aestimáti sumus ut oves occisiónis».

Sed in his ómnibus supervíncimus per eum, qui diléxit nos. Certus sum enim quia neque mors neque vita neque ángeli neque principátus neque instántia neque futúra neque virtútes neque altitúdo neque profúndum neque ália quaélibet creatúra póterit nos separáre a caritáte Dei, quae est in Christo Iesu Dómino nostro.

 

 

 

In converténdo Dóminus captivitátem Sion,

facti sumus quasi somniántes.

Tunc replétum est gáudio os nostrum,

et lingua nostra exsultatióne.

 

Tunc dicébant inter gentes :

«Magnificávit Dóminus fácere cum eis».

Magnificávit Dóminus fácere nobíscum ;

facti sumus laetántes.

 

Convérte, Dómine, captivitátem nostram,

sicut torréntes in austro.

Qui séminant in lácrimis,

in exsultatióne metent.

 

Eúntes ibant et flebant

semen spargéndum portántes ;

veniéntes autem vénient in exsultatióne

portántes manípulos suos.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriae et Dei super vos requiéscit.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Dicébat Iesus ad omnes : «Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum et tollat crucem suam cotídie et sequátur me.

Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet illam ; qui autem perdíderit ánimam suam propter me, hic salvam fáciet illam.

Quid enim próficit homo, si lucrétur univérsum mundum, se autem ipsum perdat vel detriméntum sui fáciat ?

Nam qui me erubúerit et meos sermónes, hunc Fílius hóminis erubéscet, cum vénerit in glória sua et Patris et sanctórum angelórum».

 

 

die 21 septembris

 

 

In festo

 

sancti Matthaei

 

 

 

Eúntes, docéte omnes gentes, baptizántes eos, et docéntes eos serváre ómnia quaecúmque mandávi vobis, dicit Dóminus.

 

 

 

Deus, qui ineffábili misericórdia beátum Matthaéum ex publicáno Apóstolum es dignátus elígere, da nobis, eius exémplo et intercessióne suffúltis, ut, te sequéntes, tibi fírmiter adhaerére mereámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Ephésios

 

Fratres :

Obsecro vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, cum omni humilitáte et mansuetúdine, cum longanimitáte, supportántes ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis.

Unum corpus et unus Spíritus, sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestrae ; unus Dóminus, una fides, unum baptísma ; unus Deus et Pater ómnium, qui super omnes et per ómnia et in ómnibus.

Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres ad instructiónem sanctórum in opus ministérii, in aedificatiónem córporis Christi, donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram aetátis plenitúdinis Christi.

 

 

 

Caeli enárrant glóriam Dei,

et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.

Dies diéi erúctat verbum,

et nox nocti índicat sciéntiam.

 

Non sunt loquélae neque sermónes,

quorum non intellegántur voces :

In omnem  terram exívit sonus eórum

et in fines orbis terrae verba eórum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Te Deum laudámus, te Dóminum confitémur ; te gloriósus Apostolórum chorus laudat, Dómine.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Cum transíret Iesus, vidit hóminem sedéntem in telónio, Matthaéum nómine, et ait illi : «Séquere me». Et surgens secútus est eum.

Et factum est, discumbénte eo in domo, ecce multi publicáni et peccatóres veniéntes simul discumbébant cum Iesu et discípulis eius.

Et vidéntes pharisaéi dicébant discípulis eius : «Quare cum publicánis et peccatóribus mandúcat magíster vester ?».

At ille áudiens ait : «Non est opus valéntibus médico, sed male habéntibus. Eúntes autem díscite quid est : “Misericórdiam volo et non sacrifícium”. Non enim veni vocáre iustos, sed peccatóres».

 

 

 

Memóriam beáti Matthaéi recenséntes, preces et hóstias tibi, Dómine, deférimus, supplíciter exorántes, ut Ecclésiam tuam benígnus aspícias, cuius fidem Apostolórum praedicatiónibus nutrivísti. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :  per Christum Dóminum nostrum.

Quóniam Ecclésiam tuam in apostólicis tribuísti consístere fundaméntis, ut signum sanctitátis tuae in terris manéret ipsa perpétuum, et caeléstia praebéret cunctis homínibus documénta.

Quaprópter nunc et usque in saéculum cum omni milítia Angelórum devóta tibi mente concínimus, clamántes atque dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Non veni vocáre iustos, sed peccatóres, dicit Dóminus.

 

 

 

Salutáris gáudii partícipes, Dómine, quo laetus Salvatórem in domo sua convívam sanctus Matthaéus excépit, da, ut cibo semper reficiámur illíus, qui non iustos sed peccatóres vocáre venit ad salútem. Qui vivit.

 

 

die 23 septembris

 

 

In festo

 

sancti Pii de Pietrelcina

 

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, qui sanctum Pium, presbýterum, crucis Fílii tui singulári grátia partícipem esse donásti, et per eius ministérium misericórdiae tuae mirabília renovásti, concéde nobis, ut, eius intercessióne, passiónibus Christi iúgiter sociáti ad resurrectiónis glóriam felíciter perducámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Gálatas

 

Fratres :

Ego per legem legi mórtuus sum, ut Deo vivam.

Christo confíxus sum cruci : vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus.

Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me et trádidit semetípsum pro me.

 

 

 

Beátus omnis, qui timet Dóminum,

qui ámbulat in viis eius.

Labóres mánuum tuárum manducábis,

beátus es, et bene tibi erit.

 

Uxor tua sicut vitis fructifera

in latéribus domus tuae ;

fílii tui sicut novéllae olivárum

in circúitu mensae tuae.

 

Ecce sic benedicétur homo,

qui timet Dóminum.

Benedícat tibi Dóminus ex Sion,

et vídeas bona Ierúsalem

ómnibus diébus vitae tuae.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Vigiláte omni témpore orántes, ut possítis stare ante Fílium hóminis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum et tollat crucem suam et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam ; qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam.

Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimae vero suae detriméntum patiátur ? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua ?

Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum ángelis suis, et tunc reddet unicuíque secúndum opus eius».

 

 

die 26 septembris

 

 

In festo

 

sanctorum Cosmae et Damiani

 

 

 

Magníficet te, Dómine, sanctórum tuórum Cosmae et Damiáni veneránda memória, quia et illis glóriam sempitérnam, et opem nobis ineffábili providéntia contulísti. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Sapiéntiae

 

Iustórum ánimae in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt óculis insipiéntium mori, et aestimáta est afflíctio éxitus illórum et, quod a nobis est iter, extermínium ; illi autem sunt in pace.

Etenim, si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est ; et in paucis corrépti, in multis bene disponéntur quóniam Deus tentávit eos et invénit illos dignos se.

Tamquam aurum in fornáce probávit illos et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore visitatiónis illórum fulgébunt et tamquam scintíllae in arundinéto discúrrent ; iudicábunt natiónes et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.

Qui confídunt in illo, intéllegent veritátem, et fidéles in dilectióne acquiéscent illi, quóniam grátia et misericórdia est sanctis eius, et visitátio eléctis eius.

 

 

 

In converténdo Dóminus captivitátem Sion,

facti sumus quasi somniántes.

Tunc replétum est gáudio os nostrum,

et lingua nostra exsultatióne.

 

Tunc dicébant inter gentes :

«Magnificávit Dóminus fácere cum eis».

Magnificávit Dóminus fácere nobíscum ;

facti sumus laetántes.

 

Convérte, Dómine, captivitátem nostram,

sicut torréntes in austro.

Qui séminant in lácrimis,

in exsultatióne metent.

 

Eúntes ibant et flebant

semen spargéndum portántes ;

veniéntes autem vénient in exsultatióne

portántes manípulos suos.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beátus vir, qui suffert tentatiónem, quia, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitae.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus Apóstolis suis : «Nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere ; sed pótius eum timéte, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénna.

Nonne duo pásseres asse véneunt ? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. Vestri autem et capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére ; multis passéribus melióres estis vos.

Omnis ergo qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis ; qui autem negáverit me coram homínibus, negábo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis».

 

 

 

In tuórum, Dómine, pretiósa morte iustórum, sacrifícium illud offérimus, de quo martýrium sumpsit omne princípium. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quóniam beatórum mártyrum Cosmae et Damiáni pro confessióne nóminis tui, ad imitatiónem Christi, sanguis effúsus tua mirabília maniféstat, quibus pérficis in fragilitáte virtútem, et vires infírmas ad testimónium róboras, per Christum Dóminum nostrum.

Et ídeo, cum caelórum Virtútibus, in terris te iúgiter celebrámus, maiestáti tuae sine fine clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

Consérva in nobis, Dómine, munus tuum, et quod, te donánte, pro commemoratióne beatórum mártyrum Cosmae et Damiáni percépimus, salútem nobis praestet et pacem. Per Christum.

 

 

die 27 septembris

 

 

In festo

 

sancti Vincentii de Paul

 

 

 

Spíritus Dómini super me : propter quod unxit me, evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde.

 

 

 

Deus, qui ad salútem páuperum et cleri institutiónem beátum Vincéntium presbýterum virtútibus apostólicis imbuísti, praesta, quaésumus, ut, eódem spíritu fervéntes, et amémus quod amávit, et quod dócuit operémur.  Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

Vidéte vocatiónem vestram, fratres, quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles.                      

Sed, quae stulta sunt mundi, elégit Deus, ut confúndat sapiéntes, et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia, et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrúeret, ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.

Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapiéntia nobis a Deo et iustítia et sanctificátio et redémptio, ut quemádmodum scriptum est : «Qui gloriátur, in Dómino gloriétur».

 

 

 

Beátus vir, qui timet Dóminum,

in mandátis eius cupit nimis.

Potens in terra erit semen eius,

generátio rectórum benedicétur.

 

Glória et divítiae in domo eius,

et iustítia eius manet in saéculum saéculi.

Exórtum est in ténebris lumen rectis,

miséricors et miserátor et iustus.

 

Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat,

dispónet res suas in iudício,

quia in aetérnum non commovébitur.

In memória aetérna erit iustus,

ab auditióne mala non timébit.

 

Parátum cor eius, sperans in Dómino,

confirmátum est cor eius, non timébit,

donec despíciat inimícos suos.

 

Distríbuit, dedit paupéribus ;

iustítia eius manet in saéculum saéculi,

cornu eius exaltábitur in glória.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus ; et cognósco oves meas, et cognóscunt me meae.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Circuíbat Iesus civitátes omnes et castélla, docens in synagógis eórum et praédicans evangélium regni et curans omnem languórem et omnem infirmitátem.

Videns autem turbas, misértus est eis quia erant vexáti et iacéntes sicut oves non habéntes pastórem.

Tunc dicit discípulis suis : «Messis quidem multa, operárii autem pauci ; rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam».

 

 

 

Deus, qui beáto Vincéntio divína celebránti mystéria tribuísti quod tractábat imitári, concéde, ut, huius sacrifícii virtúte, ipsi quoque in oblatiónem tibi acceptábilem transeámus. Per Christum.

 

 

 

- Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius et mirabília eius in fílios hóminum : quia satiávit ánimam sitiéntem et ánimam esuriéntem replévit bonis.

 

 

 

Caeléstibus, Dómine, refécti sacraméntis, súpplices deprecámur, ut ad imitándum Fílium tuum paupéribus evangelizántem, sicut exémplis beáti Vincéntii provocámur, ita et patrocíniis adiuvémur. Per Christum.

 

 

die 28 septembris (1/2)

 

 

In festo

 

sancti Venceslai

 

 

 

Deus, qui beátum mártyrem Vencesláum caelésti regno terrénum postpónere docuísti, eius précibus concéde, ut, nosmetípsos abnegántes, tibi toto corde adhaerére valeámus.  Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Petri apóstoli

 

Caríssimi :

Si patímini propter iustítiam, beáti !

Timórem autem eórum ne timuéritis et non conturbémini.

Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris, paráti semper ad defensiónem omni poscénti vos ratiónem de ea, quae in vobis est spe, sed cum mansuetúdine et timóre, consciéntiam habéntes bonam, ut in quo de vobis detrectátur, confundántur, qui calumniántur vestram bonam in Christo conversatiónem.

Mélius est enim benefaciéntes, si velit volúntas Dei, pati quam malefaciéntes.

 

 

 

In converténdo Dóminus captivitátem Sion,

facti sumus quasi somniántes.

Tunc replétum est gáudio os nostrum,

et lingua nostra exsultatióne.

 

Tunc dicébant inter gentes :

«Magnificávit Dóminus fácere cum eis».

Magnificávit Dóminus fácere nobíscum ;

facti sumus laetántes.

 

Convérte, Dómine, captivitátem nostram,

sicut torréntes in austro.

Qui séminant in lácrimis,

in exsultatióne metent.

 

Eúntes ibant et flebant

semen spargéndum portántes ;

veniéntes autem vénient in exsultatióne

portántes manípulos suos.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus Apóstolis suis : «Nolíte arbitrári quia vénerim míttere pacem in terram ; non veni pacem míttere sed gládium. Veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum et fíliam advérsus matrem suam et nurum advérsus socrum suam : et inimíci hóminis doméstici eius.

Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus ; et, qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus ; et, qui non áccipit crucem suam et séquitur me, non est me dignus.

Qui invénerit ánimam suam, perdet illam ; et, qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam».

 

 

die 28 septembris (2/2)

 

 

In festo

 

sanctorum Laurentii Ruiz et Sociorum

 

 

 

Beatórum mártyrum tuórum Lauréntii et sociórum, quaésumus, Dómine Deus, patiéntiam in servítio tui et próximi nobis concéde, quia in regno tuo sunt beáti, qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Sirácidae

 

Confitébor tibi, Dómine rex, et collaudábo te Deum salvatórem meum. Confitébor nómini tuo, quóniam adiútor et protéctor factus es mihi et liberásti corpus meum a perditióne, a láqueo linguae iníquae, et a lábiis operántium mendácium, et in conspéctu astántium factus es mihi adiútor.

Et liberásti me, secúndum multitúdinem misericórdiae nóminis tui, a rugiéntibus praeparátis ad escam, de mánibus quaeréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum, quae circumdedérunt me, a pressúra flammae, quae circúmdedit me, et in médio ignis non sum aestuátus ; de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta et a verbo mendácii, a rege iníquo et a lingua iniústa.

Laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum, et vita mea appropínquans erat in inférno deórsum.

Circumdedérunt me úndique, et non erat qui adiuváret ; respíciens eram ad adiutórium hóminum, et non erat. Memorátus sum misericórdiae tuae, Dómine, et operatiónis tuae quae a saéculo sunt, quóniam éruis sustinéntes te, Dómine, et líberas eos de mánibus géntium.

 

 

 

Nisi quia Dóminus erat in nobis,

cum exsúrgerent hómines in nos :

forte vivos deglutíssent nos,

cum irascerétur furor eórum in nos.

 

Fórsitan aqua absorbuísset nos,

torrens pertransísset ánimam nostram ;

fórsitan pertransíssent ánimam nostram

aquae intumescéntes.

 

Láqueus contrítus est,

et nos erépti sumus.

Adiutórium nostrum in nómine Dómini,

qui fecit caelum et terram.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beátus vir, qui suffert tentatiónem, quia, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitae.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus Apóstolis suis : «Nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere ; sed pótius eum timéte, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénna.

Nonne duo pásseres asse véneunt ? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. Vestri autem et capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére ; multis passéribus melióres estis vos.

Omnis ergo qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis ; qui autem negáverit me coram homínibus, negábo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis».

 

 

die 29 septembris

 

 

In festo

 

sanctorum Archangelorum

 

 

 

Benedícite Dóminum, omnes Angeli eius, poténtes virtúte, qui fácitis verbum eius, ad audiéndam vocem sermónum eius.

 

 

 

Deus, qui miro órdine Angelórum ministéria hominúmque dispénsas, concéde propítius, ut, a quibus tibi ministrántibus in caelo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum.

 

 

 

Ad libitum

 

Léctio libri Daniélis prophétae

 

Aspiciébam, donec throni pósiti sunt, et Antíquus diérum sedit. Vestiméntum eius quasi nix cándidum, et capílli cápitis eius quasi lana munda ; thronus eius flammae ignis, rotae eius ignis accénsus. Flúvius ígneus effluébat et egrediebátur a fácie eius ; mília mílium ministrábant ei et décies mílies centéna mília assistébant ei : iudícium sedit, et libri apérti sunt.

Aspiciébam ergo in visióne noctis : et ecce cum núbibus caeli quasi Fílius hóminis veniébat et usque ad Antíquum diérum pervénit, et in conspéctu eius obtulérunt eum ; et data sunt ei potéstas et honor et regnum ; et omnes pópuli, tribus et linguae ipsi serviérunt : potéstas eius, potéstas aetérna, quae non auferétur, et regnum eius, quod non corrumpétur.

 

 

 

Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

 

Factum est proélium in caelo, Michael et ángeli eius, ut proeliaréntur cum dracóne. Et draco pugnávit et ángeli eius, et non váluit, neque locus invéntus est eórum ámplius in caelo. Et proiéctus est draco ille magnus, serpens antíquus, qui vocátur Diábolus et Sátanas, qui sedúcit univérsum orbem ; proiéctus est in terram, et ángeli eius cum illo proiécti sunt.

Et audívi vocem magnam in caelo dicéntem : «Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potéstas Christi eius, quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte.

Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni et propter verbum testimónii sui ; et non dilexérunt ánimam suam usque ad mortem.

Proptérea laetámini, caeli et qui habitátis in eis».

 

 

 

 

Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo,

quóniam audísti verba oris mei.

In conspéctu angelórum psallam tibi,

adorábo ad templum sanctum tuum,

 

Et confitébor nómini tuo

propter misericórdiam tuam et veritátem tuam,

quóniam magnificásti super omne nomen elóquium tuum.

In quacúmque die invocávero te, exáudi me ;

multiplicábis in ánima mea virtútem.

 

Confitebúntur tibi, Dómine, omnes reges terrae,

quia audiérunt elóquia oris tui.

Et cantábunt vias Dómini,

quóniam magna est glória Dómini.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Vidit Iesus Nathánael veniéntem ad se et dicit de eo : «Ecce vere Israelíta, in quo dolus non est».

Dicit ei Nathánael : «Unde me nosti ?».

Respóndit Iesus et dixit ei : «Priúsquam te Philíppus vocáret, cum esses sub ficu, vidi te».

Respóndit ei Nathánael : «Rabbi, tu es Fílius Dei, tu es rex Israel !».

Respóndit Iesus et dixit ei :

«Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ? Maióra his vidébis».

Et dicit ei :

«Amen, amen dico vobis : Vidébitis caelum apértum et ángelos Dei ascendéntes et descendéntes supra Fílium hóminis».

 

 

 

Hóstias tibi, Dómine, laudis offérimus, supplíciter deprecántes, ut eásdem, angélico ministério in conspéctum tuae maiestátis delátas, et placátus accípias, et ad salútem nostram proveníre concédas. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Et in Archángelis Angelísque tuis tua praecónia non tacére, quia ad excelléntiam tuam recúrrit et glóriam quod angélica creatúra tibi probábilis honorétur : et, cum illa sit amplo decóre digníssima, tu quam sis imménsus et super ómnia praeferéndus ostendéris, per Christum Dóminum nostrum.

Per quem multitúdo Angelórum tuam célebrat maiestátem, quibus adorántes in exsultatióne coniúngimur, una cum eis laudis voce clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, in conspéctu Angelórum psallam tibi.

 

 

 

Pane caelésti refécti, súpplices te, Dómine, deprecámur, ut, eius fortitúdine roboráti, sub angelórum tuórum fidéli custódia, fortes, salútis progrediámur in via. Per Christum.

 

 

die 30 septembris

 

 

In festo

 

sancti Hieronymi

 

 

 

Beátus vir, qui meditábitur in lege Dómini die ac nocte ; dabit fructum suum in témpore suo.

 

 

 

Deus, qui beáto Hierónymo presbýtero suavem et vivum Scriptúrae Sacrae afféctum tribuísti, da, ut pópulus tuus verbo tuo ubérius alátur, et in eo fontem vitae invéniat. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Timótheum

 

Caríssime :

Pérmane in his, quae didicísti et crédita sunt tibi, sciens a quo didíceris, et quia ab infántia Sacras Lítteras nosti, quae te possunt instrúere ad salútem per fidem, quae est in Christo Iesu.

Omnis Scriptúra divinítus inspiráta est et útilis ad docéndum, ad arguéndum, ad corrigéndum, ad erudiéndum in iustítia, ut perféctus sit homo Dei, ad omne opus bonum instrúctus.

 

 

 

In quo mundábit adulescéntior viam suam ?

In custodiéndo sermónes tuos.

 

In toto corde meo exquisívi te,

ne erráre me fácias a praecéptis tuis.

 

In corde meo abscóndi elóquia tua,

ut non peccem tibi.

 

Benedíctus es, Dómine ;

doce me iustificatiónes tuas.

 

In lábiis meis

numerávi ómnia iudícia oris tui.

 

In via testimoniórum tuórum delectátus sum

sicut in ómnibus divítiis.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Aperi, Dómine, cor nostrum, ut intendámus verbis Fílii tui.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore : Dixit Iesus turbis :

«Símile est regnum caelórum sagénae missae in mare et ex omni génere congregánti ; quam, cum impléta esset, educéntes secus litus et sedéntes elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne saéculi : exíbunt ángeli et separábunt malos de médio iustórum et mittent eos in camínum ignis ; ibi erit fletus et stridor déntium.

Intellexístis haec ómnia ?».

Dicunt ei : «Etiam».

Ait autem illis : «Ideo omnis scriba doctus in regno caelórum símilis est hómini patri famílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera».

 

 

 

Tríbue, nobis, Dómine, ut, exémplo beáti Hierónymi, verbum tuum meditáti, ad salutárem hóstiam maiestáti tuae offeréndam prómptius accedámus. Per Christum.

 

 

 

- Dómine Deus, invénti sunt sermónes tui, et comédi eos, et factum est mihi verbum tuum in gáudium et in laetítiam cordis mei.

 

 

 

Sancta tua quae súmpsimus, Dómine, de beáti Hierónymi celebritáte laetántes, tuórum éxcitent corda fidélium, ut, sacris inténta doctrínis, intéllegant quod sequántur, et sequéndo vitam obtíneant sempitérnam. Per Christum.

Tag(s) : #Sanctoral
Partager cette page
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :