Overblog
Editer la page Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

die 4 martii

 

 

In festo

 

sancti Casimiri

 

 

 

Deus omnípotens, cui servíre regnáre est, concéde nobis, beáti Casimiri intercedénte suffrágio, tibi in sanctitáte et iustítia perpétuo famulári. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Philippénses

 

Fratres :

Exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntiam sciéntiae Christi Iesu Dómini mei, propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo non habens meam iustítiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustítia in fide, ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius, si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quae est ex mórtuis.

Non quod iam accéperim aut iam perféctus sim, pérsequor autem si umquam comprehéndam, sicut  et comprehénsus sum a Christo Iesu.

Fratres, ego me non árbitror comprehendísse ; unum autem : quae quidem retro sunt, oblivíscens, ad ea vero, quae ante sunt, exténdens me ad destinátum pérsequor, ad bravíum supérnae vocatiónis Dei in Christo Iesu.

 

 

 

Qui ingréditur sine mácula et operátur iustítiam,

qui lóquitur veritátem in corde suo,

qui non egit dolum in lingua sua,

nec fecit próximo suo malum

et oppróbrium non íntulit próximo suo.

 

Ad níhilum reputátus est in conspéctu eius malígnus,

timéntes autem Dóminum gloríficat.

 

Qui pecúniam suam non dedit ad usúram

et múnera super innocéntem non accépit.

Qui facit haec, non movébitur in aetérnum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem ; sicut diléxi vos, ut et vos diligátis ínvicem.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis :

«Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos ; manéte in dilectióne mea. Si praecépta mea servavéritis, manébitis in dilectióne mea, sicut ego Patris mei praecépta servávi et máneo in eius dilectióne. Haec locútus sum vobis, ut gáudium meum in vobis sit, et gáudium vestrum impleátur.

Hoc est praecéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos ; maiórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam quis ponat pro amícis suis.

Vos amíci mei estis, si fecéritis, quae ego praecípio vobis. Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dóminus eius ; vos autem dixi amícos, quia ómnia, quae audívi a Patre meo, nota feci vobis.

Non vos me elegístis, sed ego elégi vos et pósui vos, ut vos eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, ut quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis.

Haec mando vobis, ut diligátis ínvicem».

die 7 martii

 

 

In festo

 

sanctarum Perpetuae et Felicitatis

 

 

 

Deus, cuius urgénte caritáte beátae mártyres Perpétua et Felícitas torméntum mortis, contémpto persecutóre, vicérunt, da nobis, quaésumus, eórum précibus, ut in tua semper dilectióne crescámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Romános

 

Fratres :

Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Qui Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum, quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donábit ? Quis accusábit advérsus eléctos Dei ? Deus, qui iustíficat ? Quis est qui condémnet ? Christus Iesus, qui mórtuus est, immo qui suscitátus est, qui et est ad déxteram Dei, qui étiam interpéllat pro nobis ?

Quis nos separábit a caritáte Christi ? Tribulátio an angústia an fames, an núditas an perículum an gládius ? Sicut scriptum est : «Propter te mortificámur tota die, aestimáti sumus ut oves occisiónis».

Sed in his ómnibus supervíncimus per eum, qui diléxit nos. Certus sum enim quia neque mors neque vita neque ángeli neque principátus neque instántia neque futúra neque virtútes neque altitúdo neque profúndum neque ália quaélibet creatúra póterit nos separáre a caritáte Dei, quae est in Christo Iesu Dómino nostro.

 

 

 

Nisi quia Dóminus erat in nobis,

cum exsúrgerent hómines in nos :

forte vivos deglutíssent nos,

cum irascerétur furor eórum in nos.

 

Fórsitan aqua absorbuísset nos,

torrens pertransísset ánimam nostram ;

fórsitan pertransíssent ánimam nostram

aquae intumescéntes.

 

Láqueus contrítus est,

et nos erépti sumus.

Adiutórium nostrum in nómine Dómini,

qui fecit caelum et terram.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus Apóstolis suis : «Nolíte arbitrári quia vénerim míttere pacem in terram ; non veni pacem míttere sed gládium. Veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum et fíliam advérsus matrem suam et nurum advérsus socrum suam : et inimíci hóminis doméstici eius.

Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus ; et, qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus ; et, qui non áccipit crucem suam et séquitur me, non est me dignus.

Qui invénerit ánimam suam, perdet illam ; et, qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam».

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, múnera pópuli tui pro mártyrum tuárum passiónibus dicáta sanctárum, et, quae beátis Perpétuae et Felicitáti in persecutióne fortitúdinem ministrárunt, nobis quoque praébeant inter advérsa constántiam. Per Christum.

 

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quóniam beátarum mártyrum Perpétuae et Felicitátis pro confessióne nóminis tui, ad imitatiónem Christi, sanguis effúsus tua mirabília maniféstat, quibus pérficis in fragilitáte virtútem, et vires infírmas ad testimónium róboras, per Christum Dóminum nostrum.

Et ídeo, cum caelórum Virtútibus, in terris te iúgiter celebrámus, maiestáti tuae sine fine clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

Consérva in nobis, Dómine, munus tuum, et quod, te donánte, pro festivitáte beatárum mártyrum Perpétuae et Felicitátis percépimus, et salútem nobis praestet et pacem. Per Christum.

die 8 martii

 

 

In festo

 

sancti Ioannis a Deo

 

 

 

Deus, qui beátum Ioánnem misericórdiae spíritu perfudísti, da, quaésumus, ut, caritátis ópera exercéntes, inter eléctos in regno tuo inveníri mereámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae primae beáti Ioánnis apóstoli

 

Caríssimi :

Nos scimus quóniam transívimus de morte in vitam, quóniam dilígimus fratres ; qui non díligit, manet in morte.

Omnis, qui odit fratrem suum, homicída est, et scitis quóniam omnis homicída non habet vitam aetérnam in semetípso manéntem.

In hoc nóvimus caritátem, quóniam ille pro nobis ánimam suam pósuit ; et nos debémus pro frátribus ánimas pónere. Qui habúerit substántiam mundi et víderit fratrem suum necésse habére et cláuserit víscera sua ab eo, quómodo cáritas Dei manet in eo ?

Filíoli, non diligámus verbo nec lingua sed in ópere et veritáte.

 

 

 

Beátus vir, qui timet Dóminum,

in mandátis eius cupit nimis.

Potens in terra erit semen eius,

generátio rectórum benedicétur.

 

Glória et divítiae in domo eius,

et iustítia eius manet in saéculum saéculi.

Exórtum est in ténebris lumen rectis,

miséricors et miserátor et iustus.

 

Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat,

dispónet res suas in iudício,

quia in aetérnum non commovébitur.

In memória aetérna erit iustus,

ab auditióne mala non timébit.

 

Parátum cor eius, sperans in Dómino,

confirmátum est cor eius, non timébit,

donec despíciat inimícos suos.

 

Distríbuit, dedit paupéribus ;

iustítia eius manet in saéculum saéculi,

cornu eius exaltábitur in glória.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem ; sicut diléxi vos, ut et vos diligátis ínvicem.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Cum vénerit Fílius hóminis in glória sua, et omnes ángeli cum eo, tunc sedébit super thronum glóriae suae. Et congregabúntur ante eum omnes gentes ; et separábit eos ab ínvicem, sicut pastor ségregat oves ab haedis, et státuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinístris.

Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt : “Veníte, benedícti Patris mei ; possidéte parátum vobis regnum a constitutióne mundi. Esurívi enim, et dedístis mihi manducáre ; sitívi, et dedístis mihi bíbere ; hospes eram, et collegístis me ; nudus, et operuístis me ; infírmus, et visitástis me ; in cárcere eram, et venístis ad me”.

Tunc respondébunt ei iusti dicéntes : “Dómine, quando te vídimus esuriéntem et pávimus, aut sitiéntem et dédimus tibi potum ? Quando autem te vídimus hóspitem et collégimus, aut nudum et cooperúimus ? Quando autem te vídimus infírmum aut in cárcere et vénimus ad te ?”.

Et respóndens Rex dicet illis : “Amen dico vobis : Quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis”.

Tunc dicet et his, qui a sinístris erunt : “Discédite a me, maledícti, in ignem aetérnum, qui praeparátus est Diábolo et ángelis eius. Esurívi enim, et non dedístis mihi manducáre ; sitívi, et non dedístis mihi potum ; hospes eram, et non collegístis me ; nudus, et non operuístis me ; infírmus et in cárcere, et non visitástis me”.

Tunc respondébunt et ipsi dicéntes : “Dómine, quando te vídimus esuriéntem aut sitiéntem aut hóspitem aut nudum aut infírmum aut in cárcere, et non ministrávimus tibi ?”.

Tunc respondébit illis dicens : “Amen dico vobis : Quámdiu non fecístis uni de mínimis his, nec mihi fecístis”. Et ibunt hi in supplícium aetérnum, iusti autem in vitam aetérnam»

            

die 19  martii

 

 

In festo

 

sancti Iosephi

 

 

 

Ecce fidélis servus et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam (allelúia).

 

 

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut humánae salútis mystéria, cuius primórdia beáti Ioseph fidéli custódiae commisísti, Ecclésia tua, ipso intercedénte, iúgiter servet implénda. Per Dóminum.

 

 

 

 

Léctio libri secúndi Samuélis

 

In diébus illis :

Ecce sermo Dómini ad Nathan dicens : «Vade et lóquere ad servum meum David : Haec dicit Dóminus : Cum compléti fúerint dies tui, et dormíeris cum pátribus tuis, suscitábo semen tuum post te, quod egrediétur de viscéribus tuis ; et firmábo regnum eius. Ipse aedificábit domum nómini meo, et stabíliam thronum regni eius usque in sempitérnum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in fílium.

Et stábilis erit domus tua et regnum tuum usque in aetérnum ante fáciem meam, et thronus tuus erit firmus iúgiter».

 

 

 

Misericórdias Dómini in aetérnum cantábo,

in generatiónem et generatiónem

annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

Quóniam dixísti : «In aetérnum misericórdia aedificábitur»,

in caelis firmábitur véritas tua.

 

«Dispósui testaméntum elécto meo,

iurávi David servo meo :

Usque in aetérnum confirmábo semen tuum

et aedificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam».

 

Ipse invocábit me : “Pater meus es tu,

Deus meus et refúgium salútis meae”.

In aetérnum servábo illi misericórdiam meam

et testaméntum meum fidéle ipsi».

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Romános

 

Fratres :

Non per legem promíssio Abrahae aut sémini eius, ut heres esset mundi, sed per iustítiam fídei.

Ideo ex fide, ut secúndum grátiam, ut firma sit promíssio omni sémini, non ei, qui ex lege est solum sed et ei, qui ex fide est Abrahae - qui est pater ómnium nostrum, sicut scriptum est : «Patrem multárum géntium pósui te» -, ante Deum, cui crédidit, qui vivíficat mórtuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint ; qui contra spem in spe crédidit, ut fíeret pater multárum géntium, secúndum quod dictum est ei : «Sic erit semen tuum».

Ideo et reputátum est illi ad iustítiam.

 

 

 

(Allelúia, allelúia).

 

Beáti, qui hábitant in domo tua, Dómine : in perpétuum laudábunt te.

 

(Allelúia).

 

 

 

Ad libitum

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Iacob génuit Joseph virum Maríae, de qua natus est Iesus, qui vocátur Christus.

Iesu Christi autem generátio sic erat.

Cum esset desponsáta mater eius María Ioseph, ántequam convenírent invénta est in útero habens de Spíritu Sancto.

Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam.

Haec autem eo cogitánte, ecce ángelus Dómini in somnis appáruit ei dicens : «Ioseph fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est ; páriet autem fílium, et vocábis nomen eius Iesum ; ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum».

Exsúrgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecépit ei ángelus Dómini.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Ibant paréntes Iesu per omnes annos in Ierúsalem in die festo Paschae. Et cum factus esset annórum duódecim, ascendéntibus illis secúndum consuetúdinem diéi festi, consummatísque diébus, cum redírent, remánsit puer Iesus in Ierúsalem, et non cognovérunt paréntes eius. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi et requirébant eum inter cognátos et notos et non inveniéntes regréssi sunt in Ierúsalem requiréntes eum.

Et factum est post triduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos et interrogántem eos ; stupébant autem omnes, qui eum audiébant, super prudéntia et respónsis eius. Et vidéntes eum admiráti sunt, et dixit Mater eius ad illum : «Fili, quid fecísti nobis sic ? Ecce pater tuus et ego doléntes, quaerebámus te».

Et ait ad illos : «Quid est quod me quaerebátis ? Nesciebátis quia in his, quae Patris mei sunt, opórtet me esse ?». Et ipsi non intellexérunt verbum, quod locútus est ad illos.

Et descéndit cum eis et venit Názareth et erat súbditus illis.

 

 

 

Quaésumus, Dómine, ut, sicut beátus Ioseph Unigénito tuo, nato de María Vírgine, pia devotióne desérviit, ita et nos mundo corde tuis altáribus mereámur ministráre. Per Christum.

 

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Et te in solemnitáte beáti Ioseph débitis magnificáre praecóniis, benedícere et praedicáre.

Qui et vir iustus, a te Deíparae Vírgini Sponsus est datus, et fidélis servus ac prudens, super Famíliam tuam est constitútus, ut Unigénitum tuum, Sancti Spíritus obumbratióne concéptum, patérna vice custodíret, Iesum Christum Dóminum nostrum.

Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Euge, serve bone et fidélis : intra in gáudium Dómini tui (allelúia).

 

 

 

Famíliam tuam, quaésumus, Dómine, quam de beáti Ioseph sollemnitáte laetántem ex huius altáris alimónia satiásti, perpétua protectióne defénde, et tua in ea propitiátus dona custódi. Per Christum.

 

 

die 25 martii

 

 

In Annuntiatione

 

Domini nostri Iesu Christi

 

 

 

Dóminus ingrédiens mundum dixit : Ecce vénio ut fáciam, Deus, voluntátem tuam (allelúia).

 

 

 

Deus, qui Verbum tuum in útero Vírginis Maríae veritátem carnis humánae suscípere voluísti, concéde, quaésumus, ut, qui Redemptórem nostrum Deum et hóminem confitémur, ipsíus étiam divínae natúrae mereámur esse confórmes. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

In diébus illis :

Locútus est Dóminus ad Achaz, dicens : «Pete tibi signum a Dómino Deo tuo in profúndum inférni sive in excélsum supra».

Et dixit Achaz : «Non petam et non tentábo Dóminum».

Et dixit Isaías : «Audíte ergo, domus David ; numquid parum vobis est moléstos esse homínibus, quia molésti estis et Deo meo ? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce, virgo concípiet et páriet fílium et vocábit nomen eius Emmánuel, quia nobíscum Deus».

 

 

 

Sacrifícium et oblatiónem noluísti,

aures autem fodísti mihi.

Holocáustum et pro peccáto non postulásti,

tunc dixi : «Ecce vénio.

 

In volúmine libri scriptum est de me.

Fácere voluntátem tuam.

Deus meus, vólui ;

et lex tua in praecórdiis meis».

 

Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna ;

ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.

 

Iustitiam tuam non abscóndi in corde meo,

veritátem tuam et salutáre tuum dixi.

Non abscóndi misericórdiam tuam

et veritátem tuam ab ecclésia magna.

 

 

 

Léctio Epístulae ad Hebraéos

 

Impossíbile est sánguinem taurórum et hircórum auférre peccáta. Ideo ingrédiens mundum Christus dicit : «Hóstiam et oblatiónem noluísti, corpus autem aptásti mihi ; holocautómata pro peccáto non tibi placuérunt. Tunc dixi : Ecce vénio ; in capítulo libri scriptum est de me, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam».

Supérius dicens, «Hóstias et oblatiónes et holocautómata et sacrifícia pro peccáto noluísti, nec placuérunt tibi», quae secúndum legem offerúntur, tunc dixit : “Ecce vénio, ut fáciam voluntátem tuam”». Aufert primum, ut secúndum státuat.

In qua voluntáte sanctificáti sumus per oblatiónem córporis Christi Iesu in semel.

 

 

 

(Allelúia, allelúia).

 

Verbum caro factum est et habitávit in nobis, et vídimus glóriam eius.

 

(Allelúia).

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Missus est ángelus Gabriel a Deo in civitátem Galilaéae, cui nomen Názareth, ad vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen vírginis María.

Et ingréssus ad eam dixit : «Ave, grátia plena, Dóminus tecum». Ipsa autem turbáta est in sermóne eius et cogitábat qualis esset ista salutátio.

Et ait ángelus ei : «Ne tímeas, María ; invenísti enim grátiam apud Deum. Et ecce concípies in útero et páries fílium, et vocábis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius, et regnábit super domum Iacob in aetérnum, et regni eius non erit finis».

Dixit autem María ad ángelum : «Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco ?».

Et respóndens ángelus dixit ei : «Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi : ideóque et quod nascétur sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce Elísabeth cognáta tua et ipsa concépit fílium in senécta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocátur stérilis, quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum».

Dixit autem María : «Ecce ancílla Dómini ; fiat mihi secúndum verbum tuum». Et discéssit ab illa ángelus.

 

 

 

Ecclésiae tuae munus, omnípotens Deus, dignáre suscípere, ut, quae in Unigéniti tui incarnatióne primórdia sua constáre cognóscit, ipsíus gáudeat hac sollemnitáte celebráre mystéria. Per Christum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :  per Christum Dóminum nostrum.

Quem inter hómines et propter hómines nascitúrum, Spíritus Sancti obumbránte virtúte, a caelésti núntio Virgo fidénter audívit et immaculátis viscéribus amánter portávit, ut et promissiónes fíliis Israel perfíceret véritas, et géntium exspectátio patéret ineffabíliter adimplénda.

Per quem maiestátem tuam adórat exércitus Angelórum, ante conspéctum tuum in aeternitáte laetántium. Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, sócia exsultatióne dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

- Ecce, virgo concípiet et páriet fílium et vocábit nomen eius Emmánuel (allelúia).

 

 

In méntibus nostris, quaésumus, Dómine, verae fídei sacraménta confírma, ut, qui concéptum de Vírgine Deum verum et hóminem confitémur, per eius salutíferae resurrectiónis poténtiam, ad aetérnam mereámur perveníre laetítiam. Per Christum.

Tag(s) : #Sanctoral
Partager cette page
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :