Overblog
Editer la page Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

die 1 augusti

 

 

In festo

 

sancti Alfonsi Mariae de’ Liguori

 

 

 

Deus, qui in Ecclésia tua nova semper instáuras exémpla virtútum, da nobis in zelo animárum beáti Alfónsi Maríae epíscopi ita vestígiis adhaerére, ut eius in caelis assequámur et praémia. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Romános

 

Fratres :

Nihil nunc damnatiónis est his, qui sunt in Christo Iesu ; lex enim spíritus vitae in Christo Iesu liberávit me a lege peccáti et mortis.

Nam, quod impossíbile erat legi, in quo infirmabátur per carnem, Deus Fílium suum mittens in similitúdine carnis peccáti, et pro peccáto, damnávit peccátum in carne, ut iustítia legis implerétur in nobis, qui non secúndum carnem ambulámus, sed secúndum Spíritum.

 

 

 

In quo mundábit adulescéntior viam suam ?

In custodiéndo sermónes tuos.

 

In toto corde meo exquisívi te,

ne erráre me fácias a praecéptis tuis.

 

In corde meo abscóndi elóquia tua,

ut non peccem tibi.

 

Benedíctus es, Dómine ;

doce me iustificatiónes tuas.

 

In lábiis meis

numerávi ómnia iudícia oris tui.

 

In via testimoniórum tuórum delectátus sum

sicut in ómnibus divítiis.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant vestra bona ópera et gloríficent Patrem vestrum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Vos estis sal terrae ; quod si sal evanúerit, in quo saliétur ? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras et conculcétur ab homínibus.

Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita ; neque accéndunt lucérnam et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant vestra bona ópera et gloríficent Patrem vestrum, qui in caelis est.

Nolíte putáre quóniam veni sólvere Legem aut Prophétas ; non veni sólvere, sed adimplére. Amen quippe dico vobis : Donec tránseat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteríbit a Lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno caelórum ; qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno caelórum».

 

 

 

Caelésti, Dómine, Spíritus igne corda nostra cleménter exúre, qui beáto Alfónso Maríae tribuísti et haec mystéria celebráre, et per éadem hóstiam tibi sanctam seípsum exhibére. Per Christum.

 

 

 

Deus, qui beátum Alfónsum Maríam fidélem dispensatórem et praecónem tanti mystérii providísti, concéde, ut fidéles tui illud frequénter percípiant, et, percipiéndo, te sine fine colláudent. Per Christum.

 

 

die 2 augusti (1/2)

 

 

In festo

 

sancti Eusebii Vercellensis

 

 

 

Fac nos, Dómine Deus, in asserénda Fílii tui divinitáte, sancti Eusébii epíscopi constántiam imitári, ut, fidem servántes quam ipse dócuit, eiúsdem Fílii tui vitae partícipes esse mereámur. Per Dominum.

 

 

 

Léctio Epístulae primae beáti Ioánnis apóstoli

 

Caríssimi :

Omnis, qui credit quóniam Iesus est Christus, ex Deo natus est ; et omnis, qui díligit Deum qui génuit, díligit et eum qui natus est ex eo.

In hoc cognóscimus quóniam dilígimus natos Dei, cum Deum diligámus et mandáta eius faciámus.

Haec est enim cáritas Dei, ut mandáta eius servémus ; et mandáta eius grávia non sunt, quóniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum ; et haec est victória, quae vincit mundum : fides nostra.

Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quóniam Iesus est Fílius Dei ?

 

 

 

Misericórdias Dómini in aetérnum cantábo,

in generatiónem et generatiónem

annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

Quóniam dixísti : «In aetérnum misericórdia aedificábitur»,

in caelis firmábitur véritas tua.

 

«Dispósui testaméntum elécto meo,

iurávi David servo meo :

Usque in aetérnum confirmábo semen tuum

et aedificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam».

 

Invéni David servum meum ;

óleo sancto meo unxi eum.

Manus enim mea firma erit cum eo,

et bráchium meum confortábit eum.

 

Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso,

et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

Ipse invocábit me : «Pater meus es tu,

Deus meus et refúgium salútis meae».

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beati páuperes spiritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Videns Iesus turbas, ascéndit in montem ; et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli eius ; et apériens os suum docébat eos dicens :

«Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

Beáti, qui lugent, quóniam  ipsi consolabúntur.

Beáti mites, quóniam  ipsi possidébunt terram.

Beáti, qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam  ipsi saturabúntur.

Beáti misericórdes, quóniam ipsi misericórdiam consequéntur.

Beáti mundo corde, quóniam  ipsi Deum vidébunt.

Beáti pacífici, quóniam  fílii Dei vocabúntur.

Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

Beáti estis cum maledíxerint vobis et persecúti vos fúerint et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me. Gaudéte et exsultáte, quóniam  merces vestra copiósa est in caelis».

 

 

 

die 2 augusti (2/2)

 

 

In festo

 

sancti Petri Iuliani Eymard

 

 

 

Deus, qui sanctum Petrum Iuliánum, erga sacra mystéria Córporis et Sánguinis Fílii tui, dilectióne decorásti mirífica, concéde propítius, ut, quam ille ex hoc divíno convívio percépit pinguédinem, eándem et nos percípere mereámur. Per Dominum. Léctio Actuum Apostolorum

 

 

 

In diébus illis :

Multitúdinis credéntium erat cor et ánima una, nec quisquam eórum, quae possidébant, áliquid suum esse dicébat, sed erant illis ómnia commúnia.

Et virtúte magna reddébant apóstoli testimónium resurrectiónis Dómini Iesu, et grátia magna erat super ómnibus illis.

Neque enim quisquam egens erat inter illos ; quotquot enim possessóres agrórum aut domórum erant, vendéntes afferébant prétia eórum, quae vendébant, et ponébant ante pedes apostolórum ; dividebátur autem síngulis, prout cuíque opus erat.

 

 

 

Benedícam Dóminum in omni témpore,

semper laus eius in ore meo.

In Dómino gloriábitur ánima mea,

áudiant mansuéti et laeténtur.

 

Magnificáte Dóminum mecum,

et exaltémus nomen eius in idípsum.

Exquisívi Dóminum, et exaudívit me

et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.

 

Respícite ad eum, et illuminámini

et fácies vestrae non confundéntur.

Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum

et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.

 

Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum et erípiet eos.

Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus ; beátus vir, qui sperat in eo.

 

Timéte Dóminum sancti eius,

quóniam non est inópia timéntibus eum.

Dívites eguérunt et esuriérunt,

inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Manéte in me et ego in vobis, dicit Dóminus ; qui manet in me, fert fructum multum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Ego sum vitis vera, et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollit eum ; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus áfferat. Iam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis.

Manéte in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite, sic nec vos, nisi in me manséritis.

Ego sum vitis, vos pálmites ; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, missus est foras sicut palmes et áruit, et cólligunt eos et in ignem mittunt, et ardent.

Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint, quodcúmque voluéritis, pétite, et fiet vobis.

In hoc clarificátus est Pater meus, ut fructum multum afferátis et efficiámini mei discípuli».

 

 

die 4 augusti

 

 

In festo

 

sancti Ioannis Mariae Vianney

 

 

 

Omnípotens et miséricors Deus, qui sanctum Ioánnem Maríam presbýterum pastoráli stúdio mirábilem effecísti, da, quaésumus, ut, eius exémplo et intercessióne, fratres in caritáte Christo lucrémur, et cum eis aetérnam glóriam cónsequi valeámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Ezechiélis prophétae

 

Factum est verbum Dómini ad me dicens : «Fili hóminis, speculatórem dedi te dómui Israel ; et áudies de ore meo verbum et commonébis eos ex me. Si, dicénte me ad ímpium : Morte moriéris, non commonúeris eum neque locútus fúeris ei, ut avertátur a via sua ímpia et vivat, ipse ímpius in iniquitáte sua moriétur, sánguinem autem eius de manu tua requíram. Si autem tu commonúeris ímpium, et ille non fúerit convérsus ab impietáte sua et a via sua ímpia, ipse quidem in iniquitáte sua moriétur, tu autem ánimam tuam liberásti.

Sed et si convérsus iustus a iustítia sua, fécerit iniquitátem, ponam offendículum coram eo ; ipse moriétur, quia non commonuísti eum : in peccáto suo moriétur, et non erunt in memória iustítiae eius, quas fecit ; sánguinem vero eius de manu tua requíram.

Si autem tu commonúeris iustum, ut non peccet iustus, et ille non peccáverit, vivens vivet, quia commonuísti eum, et tu ánimam tuam liberásti».

 

 

 

Laudáte Dóminum, omnes gentes,

collaudáte eum, omnes pópuli.

 

Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius,

et véritas Dómini manet in aetérnum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, praedicáre captívis remissiónem.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Circuíbat Iesus civitátes omnes et castélla, docens in synagógis eórum et praédicans evangélium regni et curans omnem languórem et omnem infirmitátem. Videns autem turbas, misértus est eis quia erant vexáti et iacéntes sicut oves non habéntes pastórem.

Tunc dicit discípulis suis : «Messis quidem multa, operárii autem pauci ; rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam».

Et convocátis Duódecim discípulis suis, dedit illis potestátem spirituum immundórum, ut eícerent eos et curárent omnem languórem et omnem infirmitátem.

 

 

 

die 5 augusti

 

 

In Dedicatione

 

basilicae Sanctissimae Virginis Mariae

 

 

 

Famulórum tuórum, quaésumus, Dómine, delíctis ignósce, ut, qui tibi placére de nostris áctibus non valémus, Genetrícis Fílii tui intercessióne salvémur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

 

Ego Ioánnes vidi caelum novum et terram novam ; primum enim caelum et prima terra abiérunt, et mare iam non est. Et civitátem sanctam Ierúsalem novam vidi descendéntem de caelo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo.

Et audívi vocem magnam de throno dicéntem : «Ecce tabernáculum Dei cum homínibus ! Et habitábit cum eis, et ipsi pópuli eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus, et abstérget omnem lácrimam ab óculis eórum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abiérunt».

Et dixit, qui sedébat super throno : «Ecce nova fácio ómnia».

 

 

 

Benedícta tu es, fília, a Deo excélso

prae ómnibus muliéribus, quae sunt super terram.

Et benedíctus Dóminus Deus noster, qui creávit caelum et terram.

 

Quóniam non discédet laus tua a corde hóminum

memorántium virtútis Dei usque in sempitérnum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti, qui áudiunt verbum Dei et custódiunt !

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Loquénte Iesu ad turbas, extóllens vocem quaedam múlier de turba dixit illi :

«Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quae suxísti !».

At ille dixit :

«Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei et custódiunt !».

 

 

 

die 6 augusti

 

 

In Transfiguratione

 

Domini nostri Iesu Christi

 

 

 

In splendénti nube Spíritus Sanctus visus est, patérna vox audíta est : Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui : ipsum audíte.

 

 

 

Deus, qui fídei sacraménta in Unigéniti tui gloriósa Transfiguratióne patrum testimónio roborásti, et adoptiónem filiórum perféctam mirabíliter praesignásti, concéde nobis fámulis tuis, ut, ipsíus dilécti Fílii tui vocem audiéntes, eiúsdem coherédes éffici mereámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Daniélis prophétae

 

Aspiciébam, donec throni pósiti sunt, et Antíquus diérum sedit. Vestiméntum eius quasi nix cándidum, et capílli cápitis eius quasi lana munda ; thronus eius flammae ignis, rotae eius ignis accénsus. Flúvius ígneus effluébat et egrediebátur a fácie eius ; mília mílium ministrábant ei et décies mílies centéna mília assistébant ei : iudícium sedit, et libri apérti sunt.

Aspiciébam ergo in visióne noctis : et ecce cum núbibus caeli quasi Fílius hóminis veniébat et usque ad Antíquum diérum pervénit, et in conspéctu eius obtulérunt eum ; et data sunt ei potéstas et honor et regnum ; et omnes pópuli, tribus et linguae ipsi serviérunt ; potéstas eius potéstas aetérna, quae non auferétur, et regnum eius, quod non corrumpétur.

 

 

 

Dóminus regnávit ! Exsúltet terra,

laeténtur ínsulae multae.

Nubes et calígo in circúitu eius,

iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.

 

Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini,

a fácie Dómini omnis terra.

Annuntiavérunt caeli iustítiam eius,

et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

 

Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram,

nimis exaltátus es super omnes deos.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Petri apóstoli

 

Caríssimi :

Non captiósas fábulas secúti notam fécimus vobis Dómini nostri Iesu Christi virtútem et advéntum, sed speculatóres facti illíus magnitúdinis.

Accípiens enim a Deo Patre honórem et glóriam, voce proláta ad eum huiuscémodi a magnífica glória : «Fílius meus, diléctus meus hic est, in quo ego mihi complácui» ; et hanc vocem nos audívimus de caelo prolátam, cum essémus cum ipso in monte sancto.

Et habémus firmiórem prophéticum sermónem, cui bene fácitis attendéntes quasi lucérnae lucénti in caliginóso loco, donec dies elucéscat, et lúcifer oriátur in córdibus vestris.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui : ipsum audíte.

 

Allelúia.

 

 

 

 

Anno A

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Assúmit Iesus Petrum et Iacóbum et Ioánnem fratrem eius, et ducit illos in montem excélsum seórsum. Et transfigurátus est ante eos ; et resplénduit fácies eius sicut sol, vestiménta autem eius facta sunt alba sicut nix.

Et ecce appáruit illis Móyses et Elías cum eo loquéntes.

Respóndens autem Petrus dixit ad Iesum : «Dómine, bonum est nos hic esse. Si vis, fáciam hic tria tabernácula : tibi unum, Móysi unum et Elíae unum».

Adhuc eo loquénte, ecce nubes lúcida obumbrávit eos ; et ecce vox de nube dicens : «Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui ; ipsum audíte».

Et audiéntes discípuli cecidérunt in fáciem suam et timuérunt valde.

Et accéssit Iesus et tétigit eos dixítque eis : «Súrgite et nolíte timére». Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt nisi solum Iesum.

Et descendéntibus illis de monte, praecépit eis Iesus dicens : «Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat».

 

 

 

Anno B

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

In illo témpore :

Assúmit Iesus Petrum et Iacóbum et Ioánnem, et ducit illos in montem excélsum seórsum solos. Et transfigurátus est coram ipsis ; et vestiménta eius facta sunt splendéntia, cándida nimis, quália fullo super terram non potest tam cándida fácere.

Et appáruit illis Elías cum Móyse, et erant loquéntes cum Iesu.

Et respóndens Petrus ait Iesu : «Rabbi, bonum est nos hic esse ; et faciámus tria tabernácula : tibi unum et Móysi unum et Elíae unum». Non enim sciébat quid respónderet, erant enim extérriti.

Et facta est nubes obúmbrans eos, et venit vox de nube : «Hic est Fílius meus diléctus ; audíte illum».

Et statim circumspiciéntes néminem ámplius vidérunt nisi Iesum tantum secum.

Et descendéntibus illis de monte, praecépit illis, ne cuí, quae vidíssent, narrárent, nisi cum Fílius hóminis a mórtuis resurréxerit. Et verbum continuérunt apud se, conquiréntes quid esset illud : «a mórtuis resúrgere».

 

 

 

Anno C

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Assúmpsit Iesus Petrum et Ioánnem et Iacóbum et ascéndit in montem, ut oráret.

Et facta est, dum oráret, spécies vultus eius áltera, et vestítus eius albus, refúlgens. Et ecce duo viri loquebántur cum illo, et erant Móyses et Elías, qui visi in glória, et dicébant éxodum eius, quem completúrus erat in Ierúsalem.

Petrus vero et qui cum illo graváti erant somno ; et evigilántes vidérunt glóriam eius et duos viros, qui stabant cum illo.

Et factum est cum discéderent ab illo, ait Petrus ad Iesum : «Praecéptor, bonum est nos hic esse ; et faciámus tria tabernácula : unum tibi et unum Móysi et unum Elíae», nésciens quid díceret. Haec autem illo loquénte, facta est nubes et obumbrávit eos ; et timuérunt intrántibus illis in nubem.

Et vox facta est de nube dicens : «Hic est Fílius meus eléctus ; ipsum audíte». Et dum fíeret vox, invéntus est Iesus solus.

Et ipsi tacuérunt et némini dixérunt in illis diébus quidquam ex his, quae víderant.

 

 

 

Obláta múnera, quaésumus, Dómine, gloriósa Unigéniti tui Transfiguratióne sanctífica, nosque a peccatórum máculis, splendóribus ipsíus illustratiónis, emúnda. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :  per Christum Dóminum nostrum.

Qui coram eléctis téstibus suam glóriam revelávit, et commúnem illam cum céteris córporis formam máximo splendóre perfúdit, ut de córdibus discipulórum crucis scándalum tollerétur, et in totíus Ecclésiae córpore declaráret impléndum quod eius mirabíliter praefúlsit in cápite.

Et ídeo cum caelórum Virtútibus in terris te iúgiter celebrámus, maiestáti tuae sine fine clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Cum Christus apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est.

 

 

 

Caeléstia, quaésumus, Dómine, aliménta quae súmpsimus in eius nos transfórment imáginem, cuius claritátem gloriósa Transfiguratióne manifestáre voluísti. Per Christum.

 

 

die 7 augusti (1/2)

 

 

In festo

 

sanctorum Xysti II et Sociorum

 

 

 

Quaésumus, omnípotens Deus, ut nos, virtúte Spíritus Sancti, et ad credéndum dóciles et ad confiténdum fortes effícias, qui beáto Xysto eiúsque sóciis, propter verbum tuum et testimónium Iesu, ánimas suas pónere tribuísti. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Sapiéntiae

 

Iustórum ánimae in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt óculis insipiéntium mori, et aestimáta est afflíctio éxitus illórum et, quod a nobis est iter, extermínium ; illi autem sunt in pace.

Etenim, si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est ; et in paucis corrépti, in multis bene disponéntur quóniam Deus tentávit eos et invénit illos dignos se.

Tamquam aurum in fornáce probávit illos et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore visitatiónis illórum fulgébunt et tamquam scintíllae in arundinéto discúrrent ; iudicábunt natiónes et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.

Qui confídunt in illo, intéllegent veritátem, et fidéles in dilectióne acquiéscent illi, quóniam grátia et misericórdia est sanctis eius, et visitátio eléctis eius.

 

 

 

In converténdo Dóminus captivitátem Sion,

facti sumus quasi somniántes.

Tunc replétum est gáudio os nostrum,

et lingua nostra exsultatióne.

 

Tunc dicébant inter gentes :

«Magnificávit Dóminus fácere cum eis».

Magnificávit Dóminus fácere nobíscum ;

facti sumus laetántes.

 

Convérte, Dómine, captivitátem nostram,

sicut torréntes in austro.

Qui séminant in lácrimis,

in exsultatióne metent.

 

Eúntes ibant et flebant

semen spargéndum portántes ;

veniéntes autem vénient in exsultatióne

portántes manípulos suos.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beátus vir, qui suffert tentatiónem, quia, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitae.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus Apóstolis suis : «Nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere ; sed pótius eum timéte, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénna.

Nonne duo pásseres asse véneunt ? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. Vestri autem et capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére ; multis passéribus melióres estis vos.

Omnis ergo qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis ; qui autem negáverit me coram homínibus, negábo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis».

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, múnera pópuli tui pro mártyrum tuórum passiónibus dicáta sanctórum, et quae beátis Xysto et sóciis eius in persecutióne fortitúdinem ministrárunt, nobis quoque praébeant inter advérsa constántiam. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quóniam beátorum mártyrum Xysti et sociórum eius pro confessióne nóminis tui, ad imitatiónem Christi, sanguis effúsus tua mirabília maniféstat, quibus pérficis in fragilitáte virtútem, et vires infírmas ad testimónium róboras, per Christum Dóminum nostrum.

Et ídeo, cum caelórum Virtútibus, in terris te iúgiter celebrámus, maiestáti tuae sine fine clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

Per haec mystéria quae súmpsimus, Dómine, súpplices exorámus, ut, sanctórum mártyrum Xysti et sociorum eius exémplo, spíritus tui fortitúdine confirmáti, evangélicae veritáti possímus testimónium perhibére. Per Christum.

 

 

die 7 augusti (2/2)

 

 

In festo

 

sancti Caietani

 

 

 

Deus, qui beáto Caietáno presbýtero apostólicam vivéndi formam imitári tribuísti, eius nobis exémplo et intercessióne concéde in te semper confídere, et regnum tuum indesinénter quaérere. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Sirácidae

 

Metuéntes Dóminum, sustinéte misericórdiam eius et non deflectátis ab illo, ne cadátis. Qui timétis Dóminum, crédite illi, et non evacuábitur merces vestra. Qui timétis Dóminum, speráte in bona et in oblectatiónem aevi et in misericórdiam. Qui timétis Dóminum, dilígite illum, et illuminabúntur corda vestra.

Respícite, fílii, generatiónes antíquas et vidéte : quis sperávit in Dómino et confúsus est ? Aut quis permánsit in mandátis eius et derelictus est ? Aut quis invocávit eum, et despéxit illum ?

Quóniam pius et miséricors est Dóminus et remíttet in die tribulatiónis peccáta  et protéctor est ómnibus exquiréntibus se in veritáte.

 

 

 

Beátus vir, qui timet Dóminum,

in mandátis eius cupit nimis.

Potens in terra erit semen eius,

generátio rectórum benedicétur.

 

Glória et divítiae in domo eius,

et iustítia eius manet in saéculum saéculi.

Exórtum est in ténebris lumen rectis,

miséricors et miserátor et iustus.

 

Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat,

dispónet res suas in iudício,

quia in aetérnum non commovébitur.

In memória aetérna erit iustus,

ab auditióne mala non timébit.

 

Parátum cor eius, sperans in Dómino,

confirmátum est cor eius, non timébit,

donec despíciat inimícos suos.

 

Distríbuit, dedit paupéribus ;

iustítia eius manet in saéculum saéculi,

cornu eius exaltábitur in glória.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum.

Véndite, quae possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteréscunt, thesáurum non deficiéntem in caelis, quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit.

Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit».

 

 

 

die 8 augusti

 

 

In festo

 

sancti Dominici

 

 

 

Adiuvet Ecclésiam tuam, Dómine, beátus Domínicus méritis et doctrínis, atque pro nobis efficiátur piíssimus intervéntor, qui tuae veritátis éxstitit praedicátor exímius. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non per sublimitátem sermónis aut sapiéntiae annúntians vobis mystérium Dei.

Non enim iudicávi scire me áliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifíxum. Et ego in infirmitáte et timóre et tremóre multo fui apud vos, et sermo meus et praedicátio mea non in persuasibílibus sapiéntiae verbis, sed in ostensióne Spíritus et virtútis, ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum sed in virtúte Dei.

Sapiéntiam autem lóquimur inter perféctos, sapiéntiam vero non huius saéculi neque príncipum huius saéculi, qui destruúntur, sed lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quae abscóndita est, quam praedestinávit Deus ante saécula in glóriam nostram, quam nemo príncipum huius saéculi cognóvit ; si enim cognovíssent, numquam Dóminum glóriae crucifixíssent.

Sed sicut scriptum est : «Quod óculus non vidit nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quae praeparávit Deus his, qui díligunt illum». Nobis autem revelávit Deus per Spíritum.

 

 

 

Cantáte Dómino cánticum novum,

cantáte Dómino, omnis terra.

 

Cantáte Dómino, benedícite nómini eius,

annuntiáte de die in diem salutáre eius.

 

Annuntiáte inter gentes glóriam eius,

in ómnibus pópulis mirabília eius.

 

Afférte Dómino, famíliae populórum,

afférte Dómino glóriam et poténtiam,

afférte Dómino glóriam nóminis eius.

 

Dícite in géntibus : «Dóminus regnávit !».

Etenim corréxit orbem terrae, qui non commovébitur ;

iudicábit pópulos in aequitáte.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego sum lux mundi, dicit Dóminus ; qui séquitur me, habébit lumen vitae.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Eúntibus Iesu et discípulis suis in via, dixit quidam ad illum : «Sequar te, quocúmque íeris».

Et ait illi Iesus : «Vulpes fóveas habent et vólucres caeli nidos, Fílius autem hóminis non habet, ubi caput réclinet».

Ait autem ad álterum : «Séquere me».

Ille autem dixit : «Dómine, permítte mihi primum ire et sepelire patrem meum».

Dixítque ei Iesus : «Sine, ut mórtui sepéliant mórtuos suos ; tu autem vade, annúntia regnum Dei».

Et ait alter : «Sequar te, Dómine, sed primum permítte mihi renuntiáre his, quae domi sunt».

Ait ad illum Iesus : «Nemo mittens manum suam in arátrum et aspíciens retro, aptus est regno Dei».

 

 

 

Preces, quas tibi, Dómine, offérimus, intercedénte beáto Dominico, cleménter inténde, et, huius sacrifícii virtúte poténti, propugnatóres fídei grátiae tuae protectióne confírma. Per Christum.

 

 

 

Caeléstis, Dómine, virtútem sacraménti, quo in beáti commemoratióne Domínici pasti sumus, percípiat Ecclésia tua plenae devotiónis afféctu, et cuius praedicatióne flóruit, eius intercessióne iuvétur. Per Christum.

 

 

 

die 9 augusti

 

 

In festo

 

sanctae Teresiae Benedictae a Cruce

 

 

 

Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus praeparávit in aetérnum.

 

 

 

Deus, qui nos hódie beátae Terésiae Benedíctae ánnua commemoratióne laetíficas, concéde propítius, ut eius adiuvémur méritis, cuius castitátis et fortitúdinis irradiámur exémplis. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Osée prophétae

 

Haec  dicit Dóminus :

Ecce ego ducam eam in solitúdinem et loquar ad cor eius ; et respondébit ibi iuxta dies iuventútis suae et iuxta dies ascensiónis suae de terra Aegýpti.

Et sponsábo te mihi in sempitérnum ; et sponsábo te mihi in iustítia et iudício et in misericórdia et miseratiónibus. Et sponsábo te mihi in fide, et cognósces Dóminum.

 

 

 

Audi, fília, et vide et inclína aurem tuam

et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui ;

et concupíscet rex spéciem tuam.

Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.

 

Gloriósa nimis fília regis intrínsecus,

textúris aúreis circumamícta.

In véstibus variegátis adducétur regi ;

vírgines post eam, próximae eius, afferúntur tibi.

 

Afferúntur in laetítia et exsultatióne,

adducúntur in domum regis.

Pro pátribus tuis erunt tibi fílii ;

constítues eos príncipes super omnem terram.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus praeparávit in aetérnum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis parábolam hanc : «Símile erit regnum caelórum decem virgínibus, quae accipiéntes lámpades suas exiérunt óbviam sponso. Quinque autem ex eis erant fátuae et quinque prudéntes. Fátuae enim, accéptis lampádibus suis, non sumpsérunt óleum secum ; prudéntes vero accepérunt óleum in vasis cum lampádibus suis.

Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt.

Média autem nocte clamor factus est : “Ecce sponsus ! Exíte óbviam ei”. Tunc surrexérunt omnes vírgines illae et ornavérunt lámpades suas.

Fátuae autem sapiéntibus dixérunt : “Date nobis de óleo vestro, quia lámpades nostrae exstinguúntur”.

Respondérunt prudéntes dicéntes : “Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes et émite vobis”.

Dum autem irent émere, venit sponsus, et quae parátae erant, intravérunt cum eo ad núptias ; et clausa est iánua.

Novíssime autem véniunt et réliquae vírgines dicéntes : “Dómine, Dómine, áperi nobis”. At ille respóndens ait : “Amen dico vobis : Néscio vos”.

Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam».

 

 

 

Múnera, quaésumus, Dómine, quae in celebritáte beátae Terésiae Benedíctae deférimus, ita grátiae tuae efficiántur accépta, sicut eius tibi plácitum éxstitit passiónis certámen. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quóniam beátae mártyris Terésiae Benedíctae pro confessióne nóminis tui, ad imitatiónem Christi, sanguis effúsus tua mirabília maniféstat, quibus pérficis in fragilitáte virtútem, et vires infírmas ad testimónium róboras, per Christum Dóminum nostrum.

Et ídeo, cum caelórum Virtútibus, in terris te iúgiter celebrámus, maiestáti tuae sine fine clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Optimam partem elégit sibi virgo prudens, quae non auferétur ab ea.

 

 

 

Deus, qui beátam Terésiam Benedíctam pro gémina virginitátis et martýrii victória inter Sanctos coronásti, da, quaésumus, per huius virtútem sacraménti, ut, omne malum fórtiter superántes, caeléstem glóriam consequámur. Per Christum.

 

 

 

die 10 augusti

 

 

In festo

 

sancti Laurentii

 

 

 

 

Hic est beátus Lauréntius, qui pro ope Ecclésiae semetípsum trádidit : proptérea méruit martýrii passiónem, ut laetus ascénderet ad Dóminum Iesum Christum.

 

 

 

Deus, cuius caritátis ardóre beátus Lauréntius servítio cláruit fidélis et martýrio gloriósus, fac nos amáre quod amávit, et ópere exercére quod dócuit. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

Qui parce séminat, parce et metet ; et, qui séminat in benedictiónibus, in benedictiónibus et metet. Unusquísque prout destinávit corde suo, non ex tristítia aut ex necessitáte, hílarem enim datórem díligit Deus. Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis, ut, in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum, sicut scriptum est : «Dispérsit, dedit paupéribus ; iustítia eius manet in aetérnum».

Qui autem adminístrat semen seminánti, et panem ad manducándum praestábit et multiplicábit semen vestrum et augébit increménta frugum iustítiae vestrae.

 

 

 

Beátus vir, qui timet Dóminum,

in mandátis eius cupit nimis.

Potens in terra erit semen eius,

generátio rectórum benedicétur.

 

Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat,

dispónet res suas in iudício,

quia in aetérnum non commovébitur.

In memória aetérna erit iustus,

ab auditióne mala non timébit.

 

Parátum cor eius, sperans in Dómino,

confirmátum est cor eius, non timébit,

donec despíciat inimícos suos.

 

Distríbuit, dedit paupéribus ;

iustítia eius manet in saéculum saéculi,

cornu eius exaltábitur in glória.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitae, dicit Dóminus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Amen, amen dico vobis : Nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet ; si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert.

Qui amat ánimam suam, perdit eam ; et, qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam aetérnam custódiet eam.

Si quis mihi minístrat, me sequátur, et ubi sum ego, illic et miníster meus erit ; si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater».

 

 

 

Súscipe propítius, Dómine, múnera in beáti Lauréntii celebritáte laetánter obláta, et ad nostrae salútis auxílium proveníre concéde. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quóniam beáti mártyris Lauréntii pro confessióne nóminis tui, ad imitatiónem Christi, sanguis effúsus tua mirabília maniféstat, quibus pérficis in fragilitáte virtútem, et vires infírmas ad testimónium róboras, per Christum Dóminum nostrum.

Et ídeo, cum caelórum Virtútibus, in terris te iúgiter celebrámus, maiestáti tuae sine fine clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Qui mihi minístrat, me sequátur, et ubi sum ego, illic et miníster meus erit, dicit Dóminus.

 

 

 

Sacro múnere satiáti, súpplices te, Dómine, deprecámur, ut, quod in festivitáte sancti Lauréntii débitae servitútis praestámus obséquium, salvatiónis tuae sentiámus augméntum. Per Christum.

 

 

die 11 augusti

 

 

In festo

 

sanctae Clarae

 

 

 

Deus, qui beátam Claram ad paupertátis amórem misericórditer adduxísti, eius nobis intercessióne concéde, ut, in paupertáte spíritus Christum sequéntes, ad tui contemplatiónem in caelésti regno perveníre mereámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Philippénses

 

Fratres :

Exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntiam sciéntiae Christi Iesu Dómini mei, propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo non habens meam iustítiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustítia in fide, ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius, si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quae est ex mórtuis.

Non quod iam accéperim aut iam perféctus sim, pérsequor autem si umquam comprehéndam, sicut  et comprehénsus sum a Christo Iesu.

Fratres, ego me non árbitror comprehendísse ; unum autem : quae quidem retro sunt, oblivíscens, ad ea vero, quae ante sunt, exténdens me ad destinátum pérsequor, ad bravíum supérnae vocatiónis Dei in Christo Iesu.

 

 

 

Consérva me, Deus, quóniam sperávi in te.

Dixi Dómino : «Dóminus meus es tu,

Dóminus pars hereditátis meae et cálicis mei :

tu es qui détines sortem meam».

 

Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum ;

ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.

Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper,

quóniam a dextris est mihi, non commovébor.

 

Notas mihi fácies vias vitae,

plenitúdinem laetítiae cum vultu tuo,

delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Petrus ad Iesum : «Ecce nos relíquimus ómnia et secúti sumus te. Quid ergo erit nobis ?».

Iesus autem dixit illis : «Amen dico vobis quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in throno glóriae suae, sedébitis et vos super thronos duódecim, iudicántes duódecim tribus Israel.

Et omnis, qui réliquit domos vel fratres aut soróres aut patrem aut matrem aut fílios aut agros propter nomen meum, céntuplum accípiet et vitam aetérnam possidébit».

 

 

die 12 augusti

 

 

In festo

 

sanctae Ioannae Franciscae de Chantal

 

 

 

Deus, qui beátam Ioánnam Francíscam per várias vitae sémitas praecláris méritis illustrásti, ipsíus nobis intercessióne concéde, ut, in vocatióne nostra fidéliter ambulántes, lucis exémpla iúgiter ostendámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Proverbiórum

 

Mulíerem fortem quis invéniet ? Longe super gemmas prétium eius.

Confídit in ea cor viri sui et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum et non malum ómnibus diébus vitae suae. Quaesívit lanam et linum et operáta est delectatióne mánuum suárum.

Manum suam misit ad colos, et dígiti eius apprehendérunt fusum. Palmas suas apéruit ínopi et manum suam exténdit ad páuperem.

Fallax grátia et vana est pulchritúdo ; múlier timens Dóminum ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera eius.

 

 

 

Dómine, non est exaltátum cor meum,

neque eláti sunt óculi mei,

neque ambulávi in magnis

neque in mirabílibus super me.

 

Vere pacátam et quiétam

feci ánimam meam ;

sicut ablactátus in sinu matris suae,

sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.

 

Speret Israel in Dómino

ex hoc nunc et usque in saéculum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si vos manséritis in sermóne meo, vere discípuli mei estis et cognoscétis veritátem, dicit Dóminus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

In illo témpore :

Venit mater Iesu et fratres eius et foris stantes misérunt ad eum vocántes eum.

Et sedébat circa eum turba, et dicunt ei : «Ecce mater tua et fratres tui et soróres tuae foris quaerunt te».

Et respóndens eis ait : «Quae est mater mea et fratres mei ?».

Et circumspíciens eos, qui in circúitu eius sedébant, ait :

«Ecce mater mea et fratres mei. Qui enim fécerit voluntátem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est».

 

 

die 13 augusti

 

 

In festo

 

sanctorum Pontiani et Hippolyti

 

 

 

Patiéntia pretiósa iustórum tuae nobis, Dómine quaésumus, afféctum dilectiónis accúmulet, et in córdibus nostris sacrae fídei semper exérceat firmitátem. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Petri apóstoli

 

Caríssimi, nolíte peregrinári in fervóre, qui ad tentatiónem vobis fit, quasi novi áliquid vobis contíngat ; sed communicántes Christi passiónibus gaudéte, ut et in revelatióne glóriae eius gaudeátis exsultántes.

Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriae et Dei super vos requiéscit. Nemo autem vestrum patiátur ut homicída aut fur aut malédicus aut alienórum appetítor. Si autem ut christiánus, non erubéscat, gloríficet autem Deum in isto nómine.

Quóniam tempus est, ut incípiat iudícium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eórum qui non credunt Dei Evangélio ? Et, si iustus vix salvábitur, ímpius et peccátor ubi parébunt ? Itaque et hi qui patiúntur secúndum voluntátem Dei, fidéli Creatóri comméndent ánimas suas in benefáctis.

 

 

 

Nisi quia Dóminus erat in nobis,

cum exsúrgerent hómines in nos :

forte vivos deglutíssent nos,

cum irascerétur furor eórum in nos.

 

Fórsitan aqua absorbuísset nos,

torrens pertransísset ánimam nostram ;

fórsitan pertransíssent ánimam nostram

aquae intumescéntes.

 

Láqueus contrítus est,

et nos erépti sumus.

Adiutórium nostrum in nómine Dómini,

qui fecit caelum et terram.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Te Deum laudámus, te Dóminum confitémur ; te mártyrum candidátus laudat exércitus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Si mundus vos odit, scitóte quia me priórem vobis ódio hábuit. Si de mundo essétis, mundus, quod suum est, dilígeret ; quia vero de mundo non estis, sed ego elégi vos de mundo, proptérea odit vos mundus.

Mementóte sermónis, quem ego dixi vobis : Non est servus maior dómino suo.

Si me persecúti sunt, et vos persequéntur ; si sermónem meum servavérunt, et vestrum servábunt. Sed haec ómnia fácient vobis propter nomen meum, quia nésciunt eum, qui misit me».

 

 

die 14 augusti

 

 

In festo

 

sancti Maximiliani Kolbe

 

 

 

Deus, qui sanctum Maximiliánum Maríam, presbýterum et mártyrem, amóre Vírginis Immaculátae succénsum, animárum zelo et próximi dilectióne replevísti, concéde propítius, ut, eo intercedénte, pro tua glória in servítio hóminum strénue laborántes, usque ad mortem Fílio tuo conformári valeámus. Per Dóminum.

 

 

 

Ad libitum

 

Léctio libri Sapiéntiae

 

Iustórum ánimae in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt óculis insipiéntium mori, et aestimáta est afflíctio éxitus illórum et, quod a nobis est iter, extermínium ; illi autem sunt in pace.

Etenim, si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est ; et in paucis corrépti, in multis bene disponéntur quóniam Deus tentávit eos et invénit illos dignos se.

Tamquam aurum in fornáce probávit illos et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore visitatiónis illórum fulgébunt et tamquam scintíllae in arundinéto discúrrent ; iudicábunt natiónes et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.

Qui confídunt in illo, intéllegent veritátem, et fidéles in dilectióne acquiéscent illi, quóniam grátia et misericórdia est sanctis eius, et visitátio eléctis eius.

 

 

 

Léctio Epístulae primae beáti Ioánnis apóstoli

 

Caríssimi :

Nolíte mirari, fratres, si odit vos mundus.

Nos scimus quóniam transívimus de morte in vitam, quóniam dilígimus fratres ; qui non díligit, manet in morte.

Omnis, qui odit fratrem suum, homicída est, et scitis quóniam omnis homicída non habet vitam aetérnam in semetípso manéntem.

In hoc nóvimus caritátem, quóniam ille pro nobis ánimam suam pósuit ; et nos debémus pro frátribus ánimas pónere. Qui habúerit substántiam mundi et víderit fratrem suum necésse habére et cláuserit víscera sua ab eo, quómodo cáritas Dei manet in eo ?

Filíoli, non diligámus verbo nec lingua sed in ópere et veritáte.

 

 

 

 

Crédidi, étiam cum locútus sum :

«Ego humiliátus sum nimis».

Ego dixi in trepidatióne mea :

«Omnis homo mendax».

 

Quid retríbuam Dómino

pro ómnibus, quae retríbuit mihi ?

Cálicem salutáris accípiam

et nomen Dómini invocábo.

 

Ego servus tuus et fílius ancíllae tuae.

Dirupísti víncula mea :

Tibi sacrificábo hóstiam laudis

et nomen Dómini invocábo.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam aetérnam custódiet eam.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Hoc est praecéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos ; maiórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam quis ponat pro amícis suis.

Vos amíci mei estis, si fecéritis, quae ego praecípio vobis. Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid fácit dóminus eius ; vos autem dixi amícos, quia ómnia, quae audívi a Patre meo, nota feci vobis.

Non vos me elegístis, sed ego elégi vos et pósui vos, ut vos eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, ut quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis».

 

 

 

die 15 augusti

 

 

In Assumptione

 

beatae Mariae Virginis

 

 

in vigilia

 

 

 

Gloriósa dicta sunt de te, María, quae hódie exaltáta es super choros Angelórum, et in aetérnum cum Christo triúmphas.

 

 

 

Deus, qui beátam Vírginem Maríam, eius humilitátem respíciens, ad hanc grátiam evexísti, ut Unigénitus tuus ex ipsa secúndum carnem nascerétur, et hodiérna die superexcellénti glória coronásti, eius nobis précibus concéde, ut, redemptiónis tuae mystério salváti, a te exaltári mereámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri primi Chronicórum

 

In diébus illis :

Congregávit David univérsum Israel in Ierúsalem, ut afferrétur arca Dómini in locum suum, quem praeparáverat ei ; necnon et fílios Aaron et Levítas.

Tulérunt fílii Levi arcam Dei, sicut praecéperat Móyses iuxta verbum Dómini, úmeris suis in véctibus. Dixítque David princípibus Levitárum, ut constitúerent de frátribus suis cantóres in órganis musicórum, nablis vidélicet et lyris et cýmbalis, ut resonáret fórtiter sónitus laetítiae.

Attulérunt ígitur arcam Dei et constituérunt eam in médio tabernáculi, quod teténderat ei David, et obtulérunt holocáusta et pacífica coram Deo.

Cumque complésset David ófferens holocáusta et pacífica, benedíxit pópulo in nómine Dómini.

 

 

 

Ecce audívimus eam esse in Ephratha,

invénimus eam in campis Iaar.

Ingrediámur in tabernáculum eius,

adorémus ad scabéllum pedum eius.

 

Sacerdótes tui induántur iustítiam,

et sancti tui exsúltent.

Propter David servum tuum

non avértas fáciem christi tui.

 

Quóniam elégit Dóminus Sion,

desiderávit eam in habitatiónem sibi :

«Haec réquies mea in saéculum saéculi :

hic habitábo, quóniam desiderávi eam».

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

Cum corruptíbile hoc indúerit incorruptélam, et mortále hoc indúerit immortalitátem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : «Absórpta est mors in victória. Ubi est, mors, victória tua ? Ubi est, mors, stímulus tuus ?».

Stímulus autem mortis peccátum est, virtus vero peccáti lex.

Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Iesum Christum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti, qui áudiunt verbum Dei et custódiunt !

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Loquénte Iesu ad turbas, extóllens vocem quaedam múlier de turba dixit illi :

«Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quae suxísti !».

At ille dixit :

«Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei et custódiunt !».

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, sacrifícium placatiónis et laudis, quod in sanctae Dei Genetrícis Assumptióne celebrámus, ut ad véniam nos obtinéndam perdúcat, et in perpétua gratiárum constítuat actióne. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :  per Christum Dóminum nostrum.

Quóniam in caelos hódie Virgo Deípara est assúmpta, Ecclésiae tuae consummándae inítium et imágo, ac pópulo peregrinánti certae spei et solácii documéntum ; corruptiónem enim sepúlcri eam vidére mérito noluísti, quae Fílium tuum, vitae omnis auctórem, ineffabíliter de se génuit incarnátum.

Et ídeo, choris angélicis sociáti, te laudámus, in gáudio confiténtes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Beáta víscera Maríae Vírginis, quae portavérunt aetérni Patris Fílium.

 

 

 

Mensae caeléstis partícipes effécti, implorámus cleméntiam tuam, Dómine Deus noster, ut, qui Assumptiónem Dei Genetrícis cólimus, a cunctis malis imminéntibus liberémur. Per Christum.

 

 

die 15 augusti

 

 

In Assumptione

 

beatae Mariae Virginis

 

 

in die

 

 

 

Signum magnum appáruit in caelo : múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius, et in cápite eius coróna stellárum duódecim.

 

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, qui immaculátam Vírginem Maríam, Fílii tui Genetrícem, córpore et ánima ad caeléstem glóriam assumpsisti, concéde, quaésumus, ut, ad supérna semper inténti, ipsíus glóriae mereámur esse consórtes. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

 

Apértum est templum Dei in caelo, et visa est arca testaménti eius in templo eius. Et signum magnum appáruit in caelo : múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius, et super caput eius coróna stellárum duódecim.

Et visum est áliud signum in caelo : et ecce draco rufus magnus, habens cápita septem et córnua decem, et super cápita sua septem diadémata ; et cauda eius trahit tértiam partem stellárum caeli et misit eas in terram. Et draco stetit ante mulíerem, quae erat paritúra, ut, cum peperísset, fílium eius devoráret.

Et péperit fílium, másculum, qui rectúrus est omnes gentes in virga férrea ; et raptus est fílius eius ad Deum et ad thronum eius. Et múlier fugit in desértum, ubi habet locum parátum a Deo.

Et audívi vocem magnam in caelo dicéntem : «Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potéstas Christi eius».

 

 

 

Fíliae regum in pretiósis tuis ;

ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.

 

Audi, fília, et vide et inclína aurem tuam

et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui ;

et concupíscet rex spéciem tuam.

Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.

 

Afferúntur in laetítia et exsultatióne,

adducúntur in domum regis.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

Christus resurréxit a mórtuis, primítiae dormiéntium. Quóniam enim per hóminem mors, et per hóminem resurréctio mortuórum : sicut enim in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur.

Unusquísque autem in suo órdine : primítiae Christus, deínde hi, qui sunt Christi, in advéntu eius. Deínde finis, cum tradíderit regnum Deo et Patri, cum evacuáverit omnem principátum et omnem potestátem et virtútem.

Opórtet autem illum regnáre, donec ponat omnes inimícos sub pédibus eius. Novíssima autem inimíca destruétur mors ; ómnia enim subiécit sub pédibus eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Assúmpta est María in caelum : gaudet exércitus angelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Exsúrgens María in diébus illis ábiit in montána cum festinatióne in civitátem Iudae et intrávit in domum Zacharíae et salutávit Elísabeth.

Et factum est ut audívit salutatiónem Maríae Elísabeth, exsultávit infans in útero eius, et repléta est Spíritu Sancto Elísabeth et exclamávit voce magna et dixit :

«Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me ? Ecce enim ut facta est vox salutatiónis tuae in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. Et beáta, quae crédidit, quóniam perficiéntur ea, quae dicta sunt ei a Dómino».

Et ait María :

«Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salvatóre meo, quia respéxit humilitátem ancíllae suae. Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, dispérsit supérbos mente cordis sui ; depósuit poténtes de sede et exaltávit húmiles ; esuriéntes implévit bonis et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, recordátus misericórdiae, sicut locútus est ad patres nostros, Abraham et sémini eius in saécula».

Mansit autem María cum illa quasi ménsibus tribus et revérsa est in domum suam.

 

 

 

Ascéndat ad te, Dómine, nostrae devotiónis oblátio, et, beatíssima Vírgine María in caelum assúmpta intercedénte corda nostra, caritátis igne succénsa, ad te iúgiter aspírent. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :  per Christum Dóminum nostrum.

Quóniam in caelos hódie Virgo Deípara est assúmpta, Ecclésiae tuae consummándae inítium et imágo, ac pópulo peregrinánti certae spei et solácii documéntum ; corruptiónem enim sepúlcri eam vidére mérito noluísti, quae Fílium tuum, vitae omnis auctórem, ineffabíliter de se génuit incarnátum.

Et ídeo, choris angélicis sociáti, te laudámus, in gáudio confiténtes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna qui potens est.

 

 

 

Sumptis, Dómine, salutáribus sacraméntis, da, quaésumus, ut, intercessióne beátae Maríae Vírginis in caelum assúmptae, ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Christum.

 

 

die 16 augusti

 

 

In festo

 

sancti Stephani Hungariae

 

 

 

Concéde, quaésumus, Ecclésiae tuae, omnípotens Deus, ut beátum Stéphanum, quem regnántem in terris propagatórem hábuit, propugnatórem habére mereátur gloriósum in caelis. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Deuteronómii

 

In diébus illis :

Locútus est Móyses pópulo dicens : «Audi, Israel, et obsérva, ut fácias quae praecépit tibi Dóminus, et bene sit tibi, et multiplicéris ámplius, sicut pollícitus est Dóminus, Deus patrum tuórum, tibi terram lacte et melle manántem.

Audi, Israel : Dóminus Deus noster Dóminus unus est. Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex tota fortitúdine tua. Erúntque verba haec, quae ego praecípio tibi hódie, in corde tuo, et inculcábis ea fíliis tuis, et loquéris ea sedens in domo tua et ámbulans in itínere, decúmbens atque consúrgens ; et ligábis ea quasi signum in manu tua, erúntque quasi appénsum quid inter óculos tuos, scribésque ea in póstibus domus tuae et in portis tuis».

 

 

 

Beátus vir, qui timet Dóminum,

in mandátis eius cupit nimis.

Potens in terra erit semen eius,

generátio rectórum benedicétur.

 

Glória et divítiae in domo eius,

et iustítia eius manet in saéculum saéculi.

Exórtum est in ténebris lumen rectis,

miséricors et miserátor et iustus.

 

Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat,

dispónet res suas in iudício,

quia in aetérnum non commovébitur.

In memória aetérna erit iustus,

ab auditióne mala non timébit.

 

Parátum cor eius, sperans in Dómino,

confirmátum est cor eius, non timébit,

donec despíciat inimícos suos.

 

Distríbuit, dedit paupéribus ;

iustítia eius manet in saéculum saéculi,

cornu eius exaltábitur in glória.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis parábolam hanc : «Homo péregre proficíscens vocávit servos suos et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum propriam virtútem, et proféctus est.

Statim ábiit, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis et lucrátus est ália quinque ; simíliter qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terra et abscóndit pecúniam dómini sui.

Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et ponit ratiónem cum eis.

Et accédens, qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta dicens : “Dómine, quinque talénta tradidísti mihi : ecce ália quinque superlucrátus sum”.

Ait illi dóminus eius : “Euge, serve bone et fidélis. Super pauca fuísti fidélis ; super multa te constítuam : intra in gáudium dómini tui”.

Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait : “Dómine, duo talénta tradidísti mihi ; ecce ália duo lucrátus sum”.

Ait illi dóminus eius : “Euge, serve bone et fidélis. Super pauca fuísti fidélis ; super multa te constítuam : intra in gáudium dómini tui”.

Accédens autem et qui unum taléntum accéperat, ait : “Dómine, novi te quia homo durus es : metis, ubi non seminásti, et cóngregas, ubi non sparsísti ; et timens ábii et abscóndi taléntum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est”.

Respóndens autem dóminus eius dixit ei : “Serve male et piger ! sciébas quia meto, ubi non seminávi, et cóngrego, ubi non sparsi ? Opórtuit ergo te míttere pecúniam meam nummuláriis, et véniens ego recepíssem, quod meum est cum usúra.

Tóllite ítaque ab eo taléntum, et date ei, qui habet decem talénta : omni enim habénti dábitur, et abundábit ; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferétur ab eo. Et inútilem servum eícite in ténebras exterióres : illic erit fletus et stridor déntium”».

 

 

die 19 augusti

 

 

In festo

 

sancti Ioannis Eudes

 

 

 

Deus, qui beátum Ioánnem presbýterum ad annuntiándum investigábiles Christi divítias mirabíliter elegísti, da nobis, eius exémplis et mónitis, ut, in tua sciéntia crescéntes, secúndum Evangélii lumen fidéliter conversémur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Ephésios

 

Fratres :

Flecto génua mea ad Patrem, ex quo omnis patérnitas in caelis et in terra nominátur,

ut det vobis secúndum divítias glóriae suae virtúte corroborári per Spíritum eius in interiórem hóminem,

habitáre Christum per fidem in córdibus vestris, in caritáte radicáti et fundáti,

ut valeátis comprehéndere cum ómnibus sanctis quae sit latitúdo et longitúdo et sublímitas et profúndum, scire étiam supereminéntem sciéntiae caritátem Christi,

ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.

 

 

 

Dómine, non est exaltátum cor meum,

neque eláti sunt óculi mei,

neque ambulávi in magnis

neque in mirabílibus super me.

 

Vere pacátam et quiétam

feci ánimam meam ;

sicut ablactátus in sinu matris suae,

sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.

 

Speret Israel in Dómino

ex hoc nunc et usque in saéculum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Benedíctus es, Pater, Dómine caeli et terrae, quia mystéria regni párvulis revelásti.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore respóndens Iesus dixit : «Confíteor tibi, Pater, Dómine caeli et terrae, quia abscondísti haec a sapiéntibus et prudéntibus et revelásti ea párvulis. Ita, Pater, quóniam sic fuit plácitum ante te.

Omnia mihi trádita sunt a Patre meo ; et nemo novit Fílium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Fílius et cui volúerit Fílius reveláre.

Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos.

Tóllite iugum meum super vos et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. Iugum enim meum suáve et onus meum leve est».

 

 

die 20 augusti

 

 

In festo

 

sancti Bernardi

 

 

 

 

Deus, qui beátum Bernárdum abbátem, zelo domus tuae succénsum, in Ecclésia tua lucére simul et ardére fecísti, eius nobis intercessióne concéde, ut, eódem spíritu fervéntes, tamquam fílii lucis iúgiter ambulémus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Sirácidae

 

Qui timet Deum, fáciet bona, et, qui cóntinens est legis, apprehéndet illam ; et obviábit illi quasi mater honorificáta et quasi múlier a virginitáte suscípiet illum.

Cibábit illum pane vitae et intelléctus et aqua sapiéntiae salutáris potábit illum ; et firmábitur in illa et non flectétur et confídet in illam et non confundétur ; et exaltábit illum apud próximis suis.

Et in médio ecclésiae apériet os eius et adimplébit illum spíritu sapiéntiae et intelléctus et stola glóriae véstiet illum ; iucunditátem et exsultatiónem thesaurizábit super illum et nómine aetérno hereditábit illum.

 

 

 

In quo mundábit adulescéntior viam suam ?

In custodiéndo sermónes tuos.

 

In toto corde meo exquisívi te,

ne erráre me fácias a praecéptis tuis.

 

In corde meo abscóndi elóquia tua,

ut non peccem tibi.

 

Benedíctus es, Dómine ;

doce me iustificatiónes tuas.

 

In lábiis meis

numerávi ómnia iudícia oris tui.

 

In via testimoniórum tuórum delectátus sum

sicut in ómnibus divítiis.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Manéte in dilectióne mea, dicit Dóminus ; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Sublevátis Iesus óculis in caelum, orávit dicens : «Pater sancte, non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui creditúri sunt per verbum eórum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut mundus credat quia tu me misísti.

Et ego claritátem, quam dedísti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus ; ego in eis, et tu in me, ut sint consummáti in unum : ut cognóscat mundus quia tu me misísti et dilexísti eos, sicut me dilexísti.

Pater, quos dedísti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut vídeant claritátem meam, quam dedísti mihi, quia dilexísti me ante constitutiónem mundi.

Pater iuste, et mundus te non cognóvit ; ego autem te cognóvi et hi cognovérunt quia tu me misísti, et notum feci eis nomen tuum et notum fáciam, ut diléctio, qua dilexísti me, in ipsis sit, et ego in ipsis».

 

 

 

Maiestáti tuae, Dómine, unitátis et pacis offérimus sacraméntum, sancti Bernárdi abbátis memóriam recoléntes, qui, verbo et ópere praeclárus, Ecclésiae tuae órdinis concórdiam strénue procurávit. Per Christum.

 

 

 

Cibus, quem súmpsimus, Dómine, in celebratióne beáti Bernárdi, suum in nobis operétur efféctum, ut, eius exémplis roboráti et mónitis erudíti, Verbi tui incarnáti rapiámur amóre. Qui vivit.

 

 

die 21 augusti

 

 

In festo

 

sancti Pii X

 

 

 

Deus, qui ad tuéndam cathólicam fidem et univérsa in Christo instauránda, sanctum Pium papam caelésti sapiéntia et apostólica fortitúdine replevísti, concéde propítius, ut, eius institúta et exémpla sectántes, praémia consequámur aetérna. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli

ad Thessalonicénses

 

Fratres :

Fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos evangélium Dei in multa sollicitúdine.

Exhortátio enim nostra non ex erróre neque ex immundítia neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis evangélium, ita lóquimur non quasi homínibus placéntes, sed Deo, qui probat corda nostra.

Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis, neque sub praetéxtu avarítiae, Deus testis, nec quaeréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis neque ab áliis, cum possémus óneri esse ut Christi apóstoli, sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos, ita desiderántes vos, cúpide volebámus trádere vobis non solum evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras, quóniam caríssimi nobis facti estis.

 

 

 

Misericórdias Dómini in aetérnum cantábo,

in generatiónem et generatiónem

annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

Quóniam dixísti : «In aetérnum misericórdia aedificábitur»,

in caelis firmábitur véritas tua.

 

«Dispósui testaméntum elécto meo,

iurávi David servo meo :

Usque in aetérnum confirmábo semen tuum

et aedificábo in generatiónem et generatiónem

sedem tuam».

 

Invéni David servum meum ;

óleo sancto meo unxi eum.

Manus enim mea firma erit cum eo,

et bráchium meum confortábit eum.

 

Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso,

et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

Ipse invocábit me : «Pater meus es tu,

Deus meus et refúgium salútis meae».

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus ; et cognósco oves meas, et cognóscunt me meae.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Cum manifestásset se Iesus discípulis suis et prandísset cum eis, dicit Simóni Petro : «Simon Ioánnis, díligis me plus his ?».

Dicit ei : «Etiam, Dómine, tu scis quia amo te». Dicit ei : «Pasce agnos meos».

Dicit ei íterum secúndo : «Simon Ioánnis, díligis me ?». Ait illi : «Etiam, Dómine, tu scis quia amo te». Dicit ei : «Pasce oves meas».

Dicit ei tértio : «Simon Ioánnis, amas me ?».

Contristátus est Petrus quia dixit ei tértio : «Amas me?», et dicit ei : «Dómine, tu ómnia scis, tu cognóscis quia amo te».

Dicit ei : «Pasce oves meas».

 

 

 

 

Oblatiónibus nostris, Dómine, benígne suscéptis, da, quaésumus, ut haec divína mystéria, sancti Pii papae mónita secúti, sincéris tractémus obséquiis, et fidéli mente sumámus. Per Christum.

 

 

 

Memóriam sancti Pii papae celebrántes, quaésumus, Dómine Deus noster, ut, virtúte mensae caeléstis, constántes efficiámur in fide, et in tua simus caritáte concórdes. Per Christum.

 

 

die 22 augusti

 

 

In festo

 

sanctissimae Virginis Mariae Reginae

 

 

 

Astitit Regína a dextris tuis in véstitu deauráto, circumdáta varietáte.

 

 

 

Deus, qui Fílii tui Genetrícem nostram constituísti Matrem atque Regínam, concéde propítius, ut, ipsíus intercessióne suffúlti, tuórum in regno caelésti consequámur glóriam filiórum. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Pópulus, qui ambulábat in ténebris, vidit lucem magnam ; habitántibus in regióne umbrae mortis lux orta est eis. Multiplicásti exsultatiónem et magnificásti laetítiam ; laetántur coram te sicut laetántes in messe, sicut exsúltant, capta praeda, quando dívidunt spólia. Iugum enim óneris eius et virgam úmeri eius et sceptrum exactóris eius fregísti, sicut in die Mádian.

Párvulus enim natus est nobis, fílius datus est nobis ; et factus est principátus super úmerum eius ; et vocábitur nomen eius admirábilis Consiliárius, Deus fortis, Pater aeternitátis, Princeps pacis.

Magnus erit eius impérium, et pacis non erit finis super sólium David et super regnum eius, ut confírmet illud et corróboret in iudício et iustítia ámodo et usque in sempitérnum : zelus Dómini exercítuum fáciet hoc.

 

 

 

Laudáte, púeri Dómini,

laudáte nomen Dómini.

Sit nomen Dómini benedíctum

ex hoc nunc et usque in saéculum.

 

A solis ortu usque ad occásum

laudábile nomen Dómini.

Excélsus super omnes gentes Dóminus,

super caelos glória eius.

 

Quis sicut Dóminus Deus noster,

qui in altis hábitat

et se inclínat, ut respíciat

in caelum et in terram ?

 

Súscitans de terra ínopem,

de stércore érigens páuperem,

ut cóllocet eum cum princípibus,

cum princípibus pópuli sui.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ave, María, grátia plena ; Dóminus tecum ; benedícta tu in muliéribus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Missus est ángelus Gabriel a Deo in civitátem Galilaéae, cui nomen Názareth, ad vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen vírginis María.

Et ingréssus ad eam dixit : «Ave, grátia plena, Dóminus tecum». Ipsa autem turbáta est in sermóne eius et cogitábat qualis esset ista salutátio.

Et ait ángelus ei : «Ne tímeas, María ; invenísti enim grátiam apud Deum. Et ecce concípies in útero et páries fílium, et vocábis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius, et regnábit super domum Iacob in aetérnum, et regni eius non erit finis».

Dixit autem María ad ángelum : «Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco ?».

Et respóndens ángelus dixit ei : «Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi : ideóque et quod nascétur sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce Elísabeth cognáta tua et ipsa concépit fílium in senécta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocátur stérilis, quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum».

Dixit autem María : «Ecce ancílla Dómini ; fiat mihi secúndum verbum tuum». Et discéssit ab illa ángelus.

 

 

 

Memóriam recoléntes beátae Vírginis Maríae, tibi, Dómine, múnera nostra offérimus, deprecántes, ut eius nobis succúrrat humánitas, qui tibi oblatiónem seípsum in cruce óbtulit immaculátam. Qui vivit.

 

 

 

- Beáta es, quae credidísti, quóniam perficiéntur ea, quae dicta sunt tibi a Dómino.

 

 

 

Sumptis, Dómine, sacraméntis caeléstibus, te súpplices deprecámur, ut, qui beátae Vírginis Maríae memóriam venerándo recólimus, aetérni convívii mereámur esse partícipes. Per Christum.

 

 

die 23 augusti

 

 

In festo

 

sanctae Rosae de Lima

 

 

 

Deus, qui beátam Rosam, tuo amóre succénsam, mundum relínquere et tibi soli in austeritáte paeniténtiae vacáre fecísti, da nobis, eius intercessióne, ut, vias vitae sectántes in terris, torrénte deliciárum tuárum perfruámur in caelis. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

Qui gloriátur, in Dómino gloriétur ; non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est, sed quem Dóminus comméndat.

Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiae meae ; sed et supportáte me ! Aémulor enim vos Dei aemulatióne ; despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.

 

 

 

Laudáte Dóminum de caelis,

laudáte eum in excélsis.

Laudáte eum, omnes ángeli eius,

laudáte eum, omnes virtútes eius.

 

Reges terrae et omnes pópuli,

príncipes et omnes iúdices terrae,

iúvenes et vírgines,

senes cum iunióribus

laudent nomen Dómini.

 

Magnificéntia eius super caelum et terram,

et exaltávit cornu pópuli sui.

Hymnus ómnibus sanctis eius,

fíliis Israel, pópulo, qui propínquus est ei.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Manéte in dilectióne mea, dicit Dóminus ; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus turbis : «Símile est regnum caelórum thesáuro abscóndito in agro, quem qui invénit homo abscóndit et prae gáudio illíus vadit et vendit univérsa, quae habet, et emit agrum illum.

Iterum símile est regnum caelórum hómini negotiatóri quaerénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quae hábuit, et emit eam».

 

 

die 24 augusti

 

 

In festo

 

sancti Bartholomaei

 

 

 

 

Annuntiáte de die in diem salutáre Dei, annuntiáte inter gentes glóriam eius.

 

 

 

Róbora in nobis, Dómine, fidem, qua Fílio tuo beátus Bartholomaéus apóstolus sincéro ánimo adhaésit et praesta ut, ipso deprecánte, Ecclésia tua cunctis géntibus salútis fiat sacraméntum. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

 

Locútus est ángelus mecum dicens : «Veni, osténdam tibi sponsam uxórem Agni».

Et sústulit me in spíritu super montem magnum et altum et osténdit mihi civitátem sanctam Ierúsalem, descendéntem de caelo a Deo, habéntem claritátem Dei ; lumen eius símile lápidi pretiosíssimo, tamquam lápidi iáspidi, in modum crystállí ; et habébat murum magnum et altum et habébat portas duódecim, et super portas ángelos duódecim et nómina inscrípta, quae sunt duódecim tríbuum filiórum Israel.

Ab oriénte portae tres et ab aquilóne portae tres et ab austro portae tres et ab occásu portae tres ; et murus civitátis habens fundaménta duódecim, et super ipsis duódecim nómina duódecim apostolórum Agni.

 

 

 

Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua ;

et sancti tui benedícant tibi.

Glóriam regni tui dicant

et poténtiam tuam loquántur,

 

Ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas

et glóriam magnificéntiae regni tui.

Regnum tuum regnum ómnium saeculórum,

et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.

 

Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis

et sanctus in ómnibus opéribus suis.

Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum,

ómnibus invocántibus eum in veritáte.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Rabbi, tu es Fílius Dei, tu es rex Israel.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Invénit Philíppus Nathánael et dicit ei : «Quem scripsit Móyses in Lege et Prophétae, invénimus, Iesum fílium Ioseph a Názareth».

Et dixit ei Nathánael : «A Názareth potest áliquid boni esse?».

Dicit ei Philíppus : «Veni et vide».

Vidit Iesus Nathánael veniéntem ad se et dicit de eo :

«Ecce vere Israelíta, in quo dolus non est».

Dicit ei Nathánael : «Unde me nosti ?».

Respóndit Iesus et dixit ei :

«Priúsquam te Philíppus vocáret, cum esses sub ficu, vidi te».

Respóndit ei Nathánael : «Rabbi, tu es Fílius Dei, tu es rex Israel !».

Respóndit Iesus et dixit ei :

«Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ? Maióra his vidébis».

Et dicit ei :

«Amen, amen dico vobis : Vidébitis caelum apértum et ángelos Dei ascendéntes et descendéntes supra Fílium hóminis».

 

 

 

Beáti apóstoli Bartholomaéi festivitátem, Dómine, recenséntes, quaésumus, ut eius intercessióne tua capiámus auxília, in cuius honórem tibi laudis hóstias immolámus. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui gregem tuum, Pastor aetérne, non déseris, sed per beátos Apóstolos contínua protectióne custódis, ut iísdem rectóribus gubernétur, quos Fílii tui vicários eídem contulísti praeésse pastóres.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Ego dispóno vobis, sicut dispósuit mihi Pater meus regnum, ut edátis et bibátis super mensam meam in regno meo, dicit Dóminus.

 

 

 

Súmpsimus, Dómine, pignus salútis aetérnae, festivitátem beáti Bartholomaéi apóstoli celebrántes, quod sit nobis, quaésumus, vitae praeséntis auxílium páriter et futúrae. Per Christum.

 

 

die 25 augusti (1/2)

 

 

In festo

 

sancti Ludovici

 

 

 

Deus, qui beátum Ludovícum e terréni regíminis cura ad caeléstis regni glóriam transtulísti, eius, quaésumus, intercessióne concéde, ut, per múnera temporália qua gérimus, regnum tuum quaerámus aetérnum. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Haec dicit Dóminus :

«Nonne hoc est ieiúnium, quod elégi : dissólvere víncula iníqua, sólvere funes iugi, dimíttere eos, qui confrácti sunt, líberos, et omne iugum dirúmpere ? Nonne frángere esuriénti panem tuum, et egénos, vagós indúcere in domum ? Cum víderis nudum, óperi eum et carnem tuam ne despéxeris.

Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum, et sanátio tua cítius oriétur ; et anteíbit fáciem tuam iustítia tua, et glória Dómini cólliget te. Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet, clamábis, et dicet  : “Ecce adsum”.

Si abstúleris de médio tui iugum et desíeris exténdere dígitum et loqui iniquitátem ; si effúderis esuriénti ánimam tuam et ánimam afflíctam satiáveris, oriétur in ténebris lux tua, et cáligo tua erit sicut merídies.

Et te ducet Dóminus semper, et satiábit in locis áridis ánimam tuam et ossa tua firmábit ; et eris quasi hortus irríguus et sicut fons aquárum, cuius non defícient aquae».

 

 

 

Beátus vir, qui timet Dóminum,

in mandátis eius cupit nimis.

Potens in terra erit semen eius,

generátio rectórum benedicétur.

 

Glória et divítiae in domo eius,

et iustítia eius manet in saéculum saéculi.

Exórtum est in ténebris lumen rectis,

miséricors et miserátor et iustus.

 

Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat,

dispónet res suas in iudício,

quia in aetérnum non commovébitur.

In memória aetérna erit iustus,

ab auditióne mala non timébit.

 

Parátum cor eius, sperans in Dómino,

confirmátum est cor eius, non timébit,

donec despíciat inimícos suos.

 

Distríbuit, dedit paupéribus ;

iustítia eius manet in saéculum saéculi,

cornu eius exaltábitur in glória.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem ; sicut diléxi vos, ut et vos diligátis ínvicem.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Audiéntes pharisaéi quod siléntium imposuísset Iesus sadducaéis, convenérunt in unum. Et interrogávit eum unus ex eis legis doctor tentans eum : «Magíster, quod est mandátum magnum in Lege ?».

Ait illi Iesus : « “Díliges Dóminum Deum tuum in toto corde tuo et in tota ánima tua” et in tota mente tua : hoc est magnum et primum mandátum. Secúndum autem símile est huic : “Díliges próximum tuum sicut teípsum”. In his duóbus mandátis univérsa Lex pendet et Prophétae».

 

 

die 25 augusti (2/2)

 

 

In festo

 

sancti Iosephi de Calasanz

 

 

 

Deus, qui beátum Ioseph presbýterum tanta caritáte et patiéntia decorásti, ut in púeris erudiéndis omníque virtúte exornándis constánter incúmberet, concéde, quaésumus, ut, quem sapiéntiae praeceptórem cólimus, veritátis cooperatórem iúgiter imitémur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

Aemulámini charísmata maióra. Et adhuc excellentiórem viam vobis demónstro.

Si linguis hóminum loquar et angelórum, caritátem autem non hábeam, factus sum velut aes sonans aut cýmbalum tínniens.

Et si habúero prophetíam et nóverim mystéria ómnia et omnem sciéntiam, et si habúero omnem fidem, ita ut montes tránsferam, caritátem autem non habúero, nihil sum.

Et si distribúero in cibos omnes facultátes meas et si tradídero corpus meum, ut glórier, caritátem autem non habúero, nihil mihi prodest.

Cáritas pátiens est, benígna est cáritas, non aemulátur, non agit supérbe, non inflátur, non est ambitiósa, non quaerit, quae sua sunt, non irritátur, non cógitat malum, non gaudet super iniquitátem, congáudet autem veritáti ; ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sústinet.

Cáritas numquam éxcidit. Sive prophetiae, evacuabúntur ; sive linguae, cessábunt ; sive sciéntia destruétur. Ex parte enim cognóscimus et ex parte prophetámus ; cum autem vénerit, quod perféctum est, evacuábitur, quod ex parte est.

Cum essem párvulus, loquébar ut párvulus, sapiébam ut párvulus, cogitábam ut párvulus ; quando factus sum vir, evacuávi, quae erant párvuli.

Vidémus nunc per spéculum in aenígmate, tunc autem fácie ad fáciem ; nunc cognósco ex parte, tunc autem cognóscam, sicut et cógnitus sum.

Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria haec ; maior autem ex his est cáritas.

 

 

 

Benedícam Dóminum in omni témpore,

semper laus eius in ore meo.

In Dómino gloriábitur ánima mea,

áudiant mansuéti et laeténtur.

 

Magnificáte Dóminum mecum,

et exaltémus nomen eius in idípsum.

Exquisívi Dóminum, et exaudívit me

et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.

 

Respícite ad eum, et illuminámini

et fácies vestrae non confundéntur.

Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum

et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.

 

Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum

et erípiet eos.

Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus ;

beátus vir, qui sperat in eo.

 

Timéte Dóminum, sancti eius,

quóniam non est inópia timéntibus eum.

Dívites eguérunt et esuriérunt,

inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Qui maior est vestrum, erit miníster vester, dicit Dóminus ; qui autem se humiliáverit, exaltábitur.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illa hora accessérunt discípuli ad Iesum dicéntes : «Quis putas maior est in regno caelórum ?». Et ádvocans Iesus párvulum, státuit eum in médio eórum et dixit :

«Amen dico vobis : Nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum caelórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est maior in regno caelórum. Et, qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit».

 

 

die 27 augusti

 

 

In festo

 

sanctae Monicae

 

 

 

Deus, maeréntium consolátor, qui beátae Mónicae pias lácrimas in conversióne fílii sui misericórditer suscepísti, da nobis, utriúsque intervéntu, peccáta nostra deploráre, et grátiae tuae indulgéntiam inveníre. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Sirácidae

 

Mulíeris bonae beátus vir ; númerus enim diérum illíus duplex. Múlier fortis obléctat virum suum et annos vitae illíus in pace implébit.

Pars bona múlier bona ; in parte timéntium Deum dábitur viro pro factis bonis. Dívitis autem et páuperis cor bonum ; in omni témpore vultus illórum hílaris.

Grátia mulíeris sédulae delectábit virum suum, et ossa illíus impinguábit disciplína illíus. Datum Dei est múlier sensáta et tácita ; non est commutátio erudítae ánimae.

Grátia super grátiam múlier sancta et pudoráta ; omnis autem ponderátio non est digna continéntis ánimae.

Sicut sol óriens mundo in altíssimis Dei, sic mulíeris bonae spécies in ornaméntum domus eius.

 

 

 

 

Dómine, non est exaltátum cor meum,

neque eláti sunt óculi mei,

neque ambulávi in magnis

neque in mirabílibus super me.

 

Vere pacátam et quiétam

feci ánimam meam ;

sicut ablactátus in sinu matris suae,

sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.

 

Speret Israel in Dómino

ex hoc nunc et usque in saéculum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego sum lux mundi, dicit Dóminus ; qui séquitur me, habébit lumen vitae.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Ivit Iesus in civitátem, quae vocátur Naim, et ibant cum eo discípuli eius et turba copiósa. Cum autem appropinquáret portae civitátis, et ecce defúnctus efferebátur fílius únicus matri suae ; et haec vídua erat, et turba civitátis multa cum illa.

Quam cum vidísset Dóminus, misericórdia motus super ea dixit illi : «Noli flere !». Et accéssit et tétigit loculum ; hi autem, qui portábant, stetérunt.

Et ait : «Aduléscens, tibi dico : Surge !». Et resédit qui erat mórtuus, et coepit loqui ; et dedit illum matri suae.

Accépit autem omnes timor, et magnificábant Deum dicéntes : «Prophéta magnus surréxit in nobis» et : «Deus visitávit plebem suam». Et éxiit hic sermo in univérsam Iudaéam de eo et omnem circa regiónem.

 

 

die 28 augusti

 

 

In festo

 

sancti Augustini

 

 

 

In médio Ecclésiae apéruit os eius, et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiae et intelléctus, stolam glóriae índuit eum.

 

 

 

Innova, quaésumus, Dómine, in Ecclésia tua spíritum quo beátum Augustínum epíscopum imbuísti, ut, eódem nos repléti, te solum verae fontem sapiéntiae sitiámus, et supérni amóris quaerámus auctórem. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae primae beáti Ioánnis apóstoli

 

Caríssimi, diligámus nos ínvicem, quia cáritas ex Deo est, et omnis, qui díligit, ex Deo natus est et cognóscit Deum. Qui non díligit, non cognóvit Deum, quóniam Deus cáritas est.

In hoc appáruit cáritas Dei in nobis, quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in mundum, ut vivámus per eum.

In hoc est cáritas, non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse diléxit nos et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris.

Caríssimi, si sic Deus diléxit nos, et nos debémus altérutrum dilígere. Deum nemo vidit umquam ; si diligámus ínvicem, Deus in nobis manet, et cáritas eius in nobis consummáta est.

In hoc cognóscimus quóniam in eo manémus, et ipse in nobis, quóniam de Spíritu suo dedit nobis. Et nos vídimus et testificámur quóniam Pater misit Fílium salvatórem mundi.

Quisque conféssus fúerit : «Iesus est Fílius Dei», Deus in ipso manet, et ipse in Deo. Et nos, qui credídimus, nóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis.

Deus cáritas est, et, qui manet in caritáte, in Deo manet, et Deus in eo manet.

 

 

 

Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam,

testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam praestans párvulis.

 

Iustítiae Dómini rectae, laetificántes corda,

praecéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

 

Timor Dómini mundus, pérmanens in saéculum saéculi,

iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul.

 

Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum

et dulcióra super mel et favum stillántem.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Unus est Pater vester, caeléstis ;  et magíster vester unus est, Christus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus ad discípulos suos : «Vos nolíte vocári Rabbi ; unus enim est Magíster vester, omnes autem vos fratres estis.

Et Patrem nolíte vocáre vobis super terram, unus enim est Pater vester, caeléstis.

Nec vocémini Magístri ; quia Magíster vester unus est, Christus.

Qui maior est vestrum, erit miníster vester.

Qui autem se exaltáverit, humiliábitur ; et, qui se humiliáverit, exaltábitur».

 

 

 

Salútis nostrae memoriále celebrántes, cleméntiam tuam, Dómine, supplíciter exorámus, ut hoc sacraméntum pietátis fiat nobis signum unitátis et vínculum caritátis. Per Christum.

 

 

 

- Dicit Dóminus : Magíster vester unus est, Christus. Omnes autem vos fratres estis.

 

 

 

Sanctíficet nos, quaésumus, Dómine, mensae Christi participátio, ut eius membra effécti, simus quod accépimus. Per Christum.

 

 

die 29 augusti

 

 

In passione

 

sancti Ioannis Baptistae

 

 

 

Loquébar, Dómine, de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar, et meditábar in mandátis tuis, quae diléxi nimis.

 

 

 

Deus, qui beátum Ioánnem Baptístam et nascéntis et moriéntis Fílii tui Praecursórem esse voluísti, concéde, ut, sicut ille veritátis et iustítiae martyr occúbuit, ita et nos pro tuae confessióne doctrínae strénue certémus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri  Ieremíae prophétae

 

In diébus illis : Factum est verbum Dómini ad me, dicens :

«Accíge lumbos tuos et surge et lóquere ad eos ómnia, quae ego praecípio tibi : Ne tímeas a fácie eórum, alióquin timére te fáciam vultum eórum.

Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam et in colúmnam férream et in murum aéreum contra omnem terram régibus Iudae, princípibus eius et sacerdótibus et pópulo terrae ; et bellábunt advérsum te et non praevalébunt, quia tecum ego sum, ait Dóminus, ut erípiam te».

 

 

 

In te, Dómine, sperávi,

non confúndar in aetérnum.

In iustítia tua líbera me et éripe me ;

inclína ad me aurem tuam et salva me.

 

Esto mihi in rupem praesídii

et in domum munítam, ut salvum me fácias,

quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu.

Deus meus, éripe me de manu peccatóris.

 

Quóniam tu es exspectátio mea, Dómine ;

Dómine, spes mea a iuventúte mea.

Super te inníxus sum ex útero,

de ventre matris meae tu es suscéptor meus.

 

Os meum annuntiábit iustítiam tuam,

tota die salutáre tuum :

Deus, docuísti me a iuventúte mea ;

et usque nunc annuntiábo mirabília tua.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

In illo témpore :

Heródes misit ac ténuit Ioánnem et vinxit eum in cárcere propter Herodíadem uxórem Philíppi fratris sui, quia dúxerat eam.

Dicébat enim Ioánnes Heródi : «Non licet tibi habére uxórem fratris tui». Heródias autem insidiabátur illi et volébat occídere eum nec póterat : Heródes enim metuébat Ioánnem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiébat eum, et audíto eo multum haesitábat et libénter eum audiébat.

Et cum dies opportúnus accidísset, quo Heródes natáli suo cenam fecit princípibus suis et tribúnis et primis Galilaéae, cumque introísset fília ipsíus Herodíadis et saltásset, plácuit Heródi simúlque recumbéntibus. Rex ait puéllae : «Pete a me, quod vis, et dabo tibi». Et iurávit illi multum : «Quidquid petíeris a me, dabo tibi, usque ad dimídium regni mei».

Quae cum exísset, dixit matri suae : «Quid petam?».

At illa dixit : «Caput Ioánnis Baptístae».

Cumque introísset statim cum festinatióne ad regem, petívit dicens : «Volo ut prótinus des mihi in disco caput Ioánnis Baptístae».

Et contristátus rex propter iusiurándum et propter recumbéntes nóluit eam decípere et statim misso spiculatóre rex praecépit afférri caput eius. Et ábiens decollávit eum in cárcere et áttulit caput eius in disco et dedit illud puéllae et puélla dedit illud matri suae.

Quo audíto discípuli eius venérunt et tulérunt corpus eius et posuérunt illud in monuménto.

 

 

 

Da nobis, Dómine, per haec múnera quae tibi offérimus, illam tuárum rectitúdinem semitárum, quam beátus Ioánnes, vox in desérto clamántis, edócuit, et, fuso sánguine, magna virtúte signávit. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :  per Christum Dóminum nostrum.

In cuius Praecursóre beáto Ioánne tuam magnificéntiam collaudámus, quem inter natos mulíerum honóre praecípuo consecrásti. Qui cum nascéndo multa gáudia praestitísset, et nondum éditus exsultásset ad humánae salútis advéntum, ipse solus ómnium prophetárum Agnum redemptiónis osténdit.

Sed et sanctificándis étiam aquae fluéntis ipsum baptísmatis lavit auctórem, et méruit fuso sánguine suprémum illi testimónium exhibére.

Et ídeo, cum caelórum Virtútibus, in terris te iúgiter praedicámus, maiestáti tuae sine fine clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Respóndit Ioánnes : Illum opórtet créscere, me autem mínui.

 

 

 

Concéde nobis, Dómine, sancti Ioánnis Baptístae natále recenséntibus, ut et salutária sacraménta quae súmpsimus significáta venerémur, et in nobis pótius édita gaudeámus. Per Christum.

Tag(s) : #Sanctoral
Partager cette page
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :