Overblog
Editer la page Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

feria secunda post Pentecosten

 

 

In festo

 

beatissimae Mariae Virginis

 

Ecclesiae Matris

 

 

 

Erant discípuli perseverántes unanímiter in oratióne cum María, matre Iesu.

 

 

 

Deus, misericordiárum Pater, cuius Unigénitus, cruci affíxus, beátam Maríam Vírginem, Genetrícem suam, Matrem quoque nostram constítuit, concéde, quaésumus, ut, eius cooperánte caritáte, Ecclésia tua, in dies fecúndior, prolis sanctitáte exsúltet et in grémium suum cunctas áttrahat famílias populórum. Per Dóminum.

 

 

 

Ad libitum

 

Léctio libri Génesis

 

Vocávit Dóminus Deus Adam et dixit ei : «Ubi es ?». Qui ait : «Vocem tuam audívi in paradíso et tímui eo quod nudus essem et abscóndi me». Cui dixit : «Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praecéperam, ne coméderes, comedísti ?». Dixítque Adam : «Múlier, quam dedísti sóciam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comédi». Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem : «Quid hoc fecísti ?». Quae respóndit : «Serpens decépit me, et comédi».

Et ait Dóminus Deus ad serpéntem :

«Quia fecísti hoc, maledíctus es inter ómnia pécora et omnes béstias agri ! Super pectus tuum gradiéris et púlverem cómedes cunctis diébus vitae tuae. Inimicítias ponam inter te et mulíerem et semen tuum et semen illíus ; ipsum cónteret caput tuum, et tu cónteres calcáneum eius».

Et vocávit Adam nomen uxóris suae Eva, eo quod mater esset cunctórum vivéntium.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Postquam assúmptus est Iesus in caelum, revérsi sunt Apóstoli in Ierúsalem a monte, qui vocátur Olivéti, qui est iuxta Ierúsalem sábbati habens iter. Et cum introíssent, in cenáculum ascendérunt, ubi manébant et Petrus et Ioánnes et Iacóbus et Andréas, Philíppus et Thomas, Bartholomaéus et Matthaéus, Iacóbus Alphaéi et Simon Zelótes et Iudas Iacóbi. Hi omnes erant perseverántes unanímiter in oratióne cum muliéribus et María matre Iesu et frátribus eius.

 

 

 

Fundaménta eius in móntibus sanctis ;

Díligit Dóminus portas Sion

Super ómnia tabernácula Iacob.

 

Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei !

Et de Sion dicétur : «Hic et ille  natus est in ea ;

et ipse firmávit eam Altíssimus».

 

Dóminus réferet in librum populórum :

«Hi nati sunt illic».

Et cantant sicut choros ducéntes :

«Omnes fontes mei in te».

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

O felix Virgo, quae Dóminum genuísti ; o beáta Mater Ecclésiae, quae in nobis foves Spíritum Fílii tui Iesu Christi !

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore : Stabant iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, María Cléopae, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Iesus matrem et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri : «Múlier, ecce fílius tuus». Deínde dicit discípulo : «Ecce mater tua».

Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.

Post hoc sciens Iesus quia iam ómnia consummáta sunt, ut consummarétur Scriptúra, dicit : «Sítio». Vas pósitum erat acéto plenum ; spóngiam ergo plenam acéto hýssopo circumponéntes, obtulérunt ori eius. Cum ergo accepísset acétum, Iesus dixit : «Consummátum est !». Et inclináto cápite trádidit spíritum.

Iudaéi ergo, quóniam Parascéve erat, ut non remanérent in cruce córpora sábbato, erat enim magnus dies illíus sábbati, rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites et primi quidem fregérunt crura et alteríus, qui crucifíxus est cum eo ; ad Iesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum iam mórtuum, non fregérunt eius crura, sed unus mílitum láncea latus eius apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.

 

 

 

Súscipe, Dómine, oblatiónes nostras et in mystérium salútis convérte, cuius virtúte et caritáte Vírginis Maríae, Ecclésiae Matris, inflammémur et óperi redemptiónis cum ea árctius sociári mereámur. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Et te in celebratióne beátae Maríae Vírginis débitis magnificáre praecóniis.

Quae Verbum tuum immaculáto corde suscípiens virgíneo méruit sinu concípere atque, páriens Conditórem, Ecclésiae fovit exórdia.

Quae iuxta crucem testaméntum divínae caritátis accípiens, univérsos hómines in fílios assúmpsit, Christi morte ad supérnam vitam generátos.

Quae, cum Apóstoli Promíssum exspectárent tuum, supplicatiónem suam discipulórum précibus iungens, exémplar éxstitit orántis Ecclésiae.

Ad glóriam autem evécta caelórum, Ecclésiam peregrinántem matérno proséquitur amóre eiúsque gressus ad pátriam tuétur benígna, donec dies Dómini gloriósus advéniat.

Et ídeo cum Sanctis et Angelis univérsis te collaudámus, sine fine dicéntes:

 

Sanctus…

 

 

 

- Ex cruce pendens dixit Iesus discípulo, quem diligébat : Ecce mater tua.

 

 

 

Sumpto, Dómine, pígnore redemptiónis et vitae, súpplices adprecámur, ut Ecclésia tua, matérna Vírginis ope, et Evangélii praecónio univérsas gentes erúdiat et Spíritus effusióne orbem terrárum adímpleat. Per Christum.

 

feria sexta altera post solemnitatem Corporis Christi

 

 

In solemnitate

 

sacratissimi Cordis Iesu

 

 

 

Cogitatiónes Cordis eius in generatióne et generatiónem, ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame.

 

 

Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris, concéde, quaésumus, ut, illi devótum pietátis nostrae praestántes obséquium, dignae quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per Dóminum.

 

 

 

Anno A

 

Léctio libri Deuteronómii

In diébus illis :

Locútus est Móyses pópulo dicens :

Pópulus sanctus es Dómino Deo tuo. Te elégit Dóminus Deus tuus, ut sis ei pópulus peculiáris de cunctis pópulis, qui sunt super terram.

Non quia cunctas gentes número vincebátis, vobis iunctus est Dóminus et elégit vos, cum ómnibus sitis pópulis paucióres, sed quia diléxit vos Dóminus et custodívit iuraméntum, quod iurávit pátribus vestris, edúxit vos in manu forti et redémit te de domo servitútis, de manu pharaónis regis Aegýpti.

Et scies quia Dóminus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se et his, qui custódiunt mandáta eius, in mille generatiónes et reddens odiéntibus se prótinus, ita ut dispérdat eos et ultra non dífferat, prótinus eis restítuens, quod meréntur. Custódi ergo mandáta et praecépta atque iudícia, quae ego mando tibi hódie, ut fácias.

 

 

 

Bénedic, ánima mea, Dómino,

et ómnia, quae intra me sunt, nómini sancto eius.

Bénedic, ánima mea, Dómino

et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

 

Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis,

qui sanat omnes infirmitátes tuas ;

Qui rédimit de intéritu vitam tuam,

qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus.

 

Fáciens iustítias Dóminus

et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

Notas fecit vias suas Móysi,

fíliis Israel adinventiónes suas.

 

Miserátor et miséricors Dóminus,

longánimis et multae misericórdiae.

Non secúndum peccáta nostra fecit nobis

neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.

 

 

 

Léctio Epístulae primae beáti Ioánnis apóstoli

 

Caríssimi, diligámus nos ínvicem, quia cáritas ex Deo est, et omnis, qui díligit, ex Deo natus est et cognóscit Deum. Qui non díligit, non cognóvit Deum, quóniam Deus cáritas est.

In hoc appáruit cáritas Dei in nobis, quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in mundum, ut vivámus per eum.

In hoc est cáritas, non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse diléxit nos et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris.

Caríssimi, si sic Deus diléxit nos, et nos debémus altérutrum dilígere. Deum nemo vidit umquam ; si diligámus ínvicem, Deus in nobis manet, et cáritas eius in nobis consummáta est.

In hoc cognóscimus quóniam in eo manémus, et ipse in nobis, quóniam de Spíritu suo dedit nobis. Et nos vídimus et testificámur quóniam Pater misit Fílium salvatórem mundi.

Quisque conféssus fúerit : «Iesus est Fílius Dei», Deus in ipso manet, et ipse in Deo. Et nos, qui credídimus, nóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis.

Deus cáritas est, et, qui manet in caritáte, in Deo manet, et Deus in eo manet.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Tóllite iugum meum super vos et díscite a me, quia mitis sum et  húmilis corde.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore respóndens Iesus dixit : «Confíteor tibi, Pater, Dómine caeli et terrae, quia abscondísti haec a sapiéntibus et prudéntibus et revelásti ea párvulis. Ita, Pater, quóniam sic fuit plácitum ante te.

Omnia mihi trádita sunt a Patre meo ; et nemo novit Fílium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Fílius et cui volúerit Fílius reveláre.

Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos.

Tóllite iugum meum super vos et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. Iugum enim meum suáve et onus meum leve est».

 

 

 

Anno B

 

Léctio libri Osée prophétae

 

Haec dixit Dóminus :

«Cum puer esset Israel, diléxi eum et ex Aegýpto vocávi fílium meum. Et ego dirigébam gressus Ephraim, portábam eos in bráchiis meis, et nesciérunt quod curárem eos.

In funículis humanitátis trahébam eos, in vínculis caritátis ; et fui eis, quasi qui élevant infántem ad maxíllas suas, et declinávi ad eum, ut vescerétur.

Convértitur in me cor meum, simul exardéscit miserátio mea. Non fáciam furórem irae meae, non convértar, ut dispérdam Ephraim, quóniam Deus ego et non homo, in médio tui Sanctus et non véniam in terróre».

 

 

 

Ecce Deus salútis meae ; fiduciáliter agam et non timébo,

quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Et hauriétis aquas in gáudio de fóntibus salútis.

Confitémini Dómino et invocáte nomen eius, notas fácite in pópulis adinventiónes eius ;

mementóte quóniam excélsum est nomen eius.

Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit, notum sit hoc in univérsa terra.

Exsúlta et lauda, habitátio Sion, quia magnus in médio tui Sanctus Israel.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Ephésios

 

Fratres :

Mihi ómnium sanctórum mínimo data est grátia haec : géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi et illumináre omnes, quae sit dispensátio mystérii abscónditi a saéculis in Deo, qui ómnia creávit, ut innotéscat nunc principátibus et potestátibus in caeléstibus per ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei secúndum propósitum saeculórum, quod fecit in Christo Iesu Dómino nostro, in quo habémus fidúciam et accéssum in confidéntia per fidem eius.

Huius rei grátia flecto génua mea ad Patrem, ex quo omnis patérnitas in caelis et in terra nominátur, ut det vobis secúndum divítias glóriae suae virtúte corroborári per Spíritum eius in interiórem hóminem, habitáre Christum per fidem in córdibus vestris, in caritáte radicáti et fundáti, ut valeátis comprehéndere cum ómnibus sanctis quae sit latitúdo et longitúdo et sublímitas et profúndum, scire étiam supereminéntem sciéntiae caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.

 

 

 

 

Allelúia, allelúia.

Tóllite iugum meum super vos et díscite a me, quia mitis sum et  húmilis corde.

Allelúia.

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Iudaéi, quóniam Parascéve erat, ut non remanérent in cruce córpora sábbato, erat enim magnus dies illíus sábbati, rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura et tolleréntur.

Venérunt ergo mílites et primi quidem fregérunt crura et alteríus, qui crucifíxus est cum eo ; ad Iesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum iam mórtuum, non fregérunt eius crura, sed unus mílitum láncea latus eius apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.

Et qui vidit, testimónium perhíbuit, et verum est eius testimónium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credátis.

Facta sunt enim haec, ut Scriptúra impleátur : «Os non comminuétur eius», et íterum ália Scriptúra dicit : «Vidébunt in quem transfixérunt».

 

 

 

Anno C

 

Léctio libri Ezechiélis prophétae

 

Haec dicit Dóminus Deus : «Ecce ego ipse requíram oves meas et visitábo eas. Sicut vísitat pastor gregem suum in die, quando fúerit in médio óvium suárum dissipatárum, sic visitábo oves meas et liberábo eas de ómnibus locis, in quibus dispérsae fúerant in die nubis et calíginis.

Et edúcam eas de pópulis et congregábo eas de terris et indúcam eas in terram suam et pascam eas in móntibus Israel, in rivis et in cunctis sédibus terrae. In páscuis ubérrimis pascam eas, et in móntibus excélsis Israel erunt páscua eárum ; ibi requiéscent in herbis viréntibus et in páscuis pínguibus pascéntur super montes Israel.

Ego pascam oves meas et ego eas accubáre fáciam, dicit Dóminus Deus.

Quod períerat, requíram et, quod eiéctum erat, redúcam et, quod confráctum fúerat, alligábo et, quod infírmum fúerat, consolidábo et, quod pingue et forte, custódiam et pascam illas in iudício».

 

 

 

Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit : in páscuis viréntibus me collocávit,

Super aquas quiétis edúxit me, ánimam meam refécit.

Dedúxit me super sémitas iustítiae propter nomen suum.

Nam et si ambulávero in valle umbrae mortis, non timébo mala, quóniam tu mecum es.

Virga tua et báculus tuus, ipsa me consoláta sunt.

Parásti in conspéctu meo mensam advérsus eos, qui tríbulant me ;

Impinguásti in óleo caput meum, et calix meus redúndat.

Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me ómnibus diébus vitae meae,

Et inhabitábo in domo Dómini in longitúdinem diérum.

 

 

 

Léctio Epistolae beáti Pauli Apóstoli ad Romános

 

Fratres :

Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis.

Adhuc enim Christus, cum adhuc infírmi essémus, secúndum tempus pro ímpiis mórtuus est. Vix enim pro iusto quis móritur ; nam pro bono fórsitan quis et áudeat mori.

Comméndat autem suam caritátem Deus in nos, quóniam, cum adhuc peccatóres essémus, Christus pro nobis mórtuus est.

Multo ígitur magis iustificáti nunc in sánguine ipsíus, salvi érimus ab ira per ipsum ! Si enim cum inimíci essémus reconciliáti sumus Deo per mortem Fílii eius, multo magis reconciliáti salvi érimus in vita ipsíus ; non solum autem, sed et gloriámur in Deo per Dóminum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliatiónem accépimus.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

Haec dicit Dóminus :

Ego sum pastor bonus : et cognósco meas, et cognóscunt me meae.

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Iesus pharisaéis et scribis ait parábolam istam dicens :

Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdíderit unam ex illis, nonne dimíttit nonagínta novem in desérto et vadit ad illam, quae períerat, donec invéniat illam ?

Et cum invénerit eam, impónit in úmeros suos gaudens et véniens domum cónvocat amícos et vicínos dicens illis : «Congratulámini mihi, quia invéni ovem meam, quae períerat». Dico vobis : Ita gáudium erit in caelo super uno peccatóre paeniténtiam agénte quam super nonagínta novem iustis, qui non índigent paeniténtia.

 

 

 

Réspice, quaésumus, Dómine, ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem, ut quod offérimus sit tibi munus accéptum et nostrórum expiátio delictórum. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui, mira caritáte, exaltátus in cruce, pro nobis trádidit semetípsum, atque de transfíxo látere sánguinem fudit et aquam, ex quo manárent Ecclésiae sacraménta, ut omnes, ad Cor apértum Salvatóris attrácti, iúgiter haurírent e fóntibus salútis in gáudio.

Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis, te collaudámus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Unus mílitum láncea latus eius apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.

 

 

 

Sacraméntum caritátis, Dómine, sancta nos fáciat dilectióne fervére, qua, ad Fílium tuum semper attrácti, ipsum in frátribus agnóscere discámus. Per Christum.

 

sabbato post festum Sacratissimi Cordis Jesu

 

 

In festo

 

Immaculati Cordis

 

beatae Mariae Virginis

 

 

 

Exsultábit cor meum in salutári tuo, cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.

 

 

 

Deus, qui in Corde beátae Maríae Vírginis dignum Sancti Spíritus habitáculum praeparásti, concéde propítius, ut, eiúsdem Vírginis intercessióne, tuae glóriae templum inveníri mereámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Sciétur in géntibus semen eórum, et germen eórum in médio populórum ; omnes, qui víderint eos, cognóscent illos, quia isti sunt semen, cui benedíxit Dóminus.

Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo, quia índuit me vestiméntis salútis et induménto iustítiae circúmdedit me, quasi sponsum decorátum coróna et quasi sponsam ornátam monílibus suis.

Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum gérminat, sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus.

 

 

 

Exsultávit  cor meum in Dómino,

et exaltátum est cornu meum in Deo meo ;

dilatátum est os meum super inimícos meos,

quia laetáta sum in salutári tuo.

 

Arcus fórtium confráctus est,

et infírmi accíncti sunt róbore.

Saturáti prius pro pane se locavérunt,

et famélici non eguérunt ámplius.

Stérilis péperit plúrimos,

et, quae multos habébat fílios, emárcuit.

 

Dóminus mortíficat et vivíficat,

dedúcit ad inférnum et redúcit.

Dóminus páuperem facit et ditat,

humiliat et súblevat ;

 

súscitat de púlvere egénum

et de stércore élevat páuperem,

ut sédeat cum princípibus

et sólium glóriae téneat.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáta Virgo María, quae conservábat verbum Dei, cónferens in corde suo.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Ibant paréntes Iesu per omnes annos in Ierúsalem in die festo Paschae. Et cum factus esset annórum duódecim, ascendéntibus illis secúndum consuetúdinem diéi festi, consummatísque diébus, cum redírent, remánsit puer Iesus in Ierúsalem, et non cognovérunt paréntes eius. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi et requirébant eum inter cognátos et notos et non inveniéntes regréssi sunt in Ierúsalem requiréntes eum.

Et factum est post triduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos et interrogántem eos ; stupébant autem omnes, qui eum audiébant, super prudéntia et respónsis eius. Et vidéntes eum admiráti sunt, et dixit Mater eius ad illum : «Fili, quid fecísti nobis sic ? Ecce pater tuus et ego doléntes, quaerebámus te».

Et ait ad illos : «Quid est quod me quaerebátis ? Nesciebátis quia in his, quae Patris mei sunt, opórtet me esse ?». Et ipsi non intellexérunt verbum, quod locútus est ad illos.

Et descéndit cum eis et venit Názareth et erat súbditus illis.

Et mater eius conservábat ómnia verba in corde suo.

 

 

 

Preces, Dómine, tuórum réspice oblationésque fidélium in beátae Maríae Dei Genetrícis commemoratióne delátas, ut tibi gratae sint, et nobis cónferant tuae propitiatiónis auxílium. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : Et te in veneratióne beátae Maríae semper Vírginis collaudáre, benedícere et praedicáre.

Quae et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit, et, virginitátis glória permanénte, lumen aetérnum mundo effúdit, Iesum Christum Dóminum nostrum.

Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- María conservábat ómnia verba haec, cónferens in corde suo.

 

 

 

Redemptiónis aetérnae partícipes effécti, quaésumus, Dómine, ut, qui Genetrícis Fílii tui memóriam ágimus, et de grátiae tuae plenitúdine gloriémur, et salvatiónis contínuum sentiámus augméntum. Per Christum.

 

die 1 iunii

 

 

In festo

 

sancti Iustini

 

 

 

Narravérunt mihi iníqui fabulatiónes, sed non ut lex tua : ego autem loquar de testimóniis tuis in conspéctu regum et non confúndar.

 

 

 

Deus, qui per stultítiam crucis eminéntem Iesu Christi sciéntiam beátum Iustínum mártyrem mirabíliter docuísti, eius nobis intercessióne concéde, ut, errórum circumventióne depúlsa, firmitátem fídei consequámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

Verbum crucis pereúntibus quidem stultítia est, his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.

Scriptum est enim : «Perdam sapiéntiam sapiéntium et prudéntiam prudéntium reprobábo». Ubi sápiens ? ubi scriba ? ubi conquisítor huius mundi ?

Nam quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum, plácuit Deo per stultítiam praedicatiónis salvos fácere credéntes.

Quóniam et Iudaéi signa petunt, et Graeci sapiéntiam quaerunt, nos autem praedicámus Christum crucifíxum, Iudaéis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam ; ipsis autem vocátis, Iudaéis atque Graecis, Christum Dei virtútem et Dei sapiéntiam, quia quod stultum est Dei, sapiéntius est homínibus, et quod infírmum est Dei, fórtius est homínibus.

 

 

 

Benedícam Dóminum in omni témpore,

semper laus eius in ore meo.

In Dómino gloriábitur ánima mea,

áudiant mansuéti et laeténtur.

 

Magnificáte Dóminum mecum,

et exaltémus nomen eius in idípsum.

Exquisívi Dóminum, et exaudívit me

et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.

 

Respícite ad eum, et illuminámini

et fácies vestrae non confundéntur.

Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum

et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.

 

Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum

et erípiet eos.

Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus ;

beátus vir, qui sperat in eo.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant vestra bona ópera et gloríficent Patrem vestrum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Vos estis sal terrae ; quod si sal evanúerit, in quo saliétur ? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras et conculcétur ab homínibus.

Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita ; neque accéndunt lucérnam et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant vestra bona ópera et gloríficent Patrem vestrum, qui in caelis est.

Nolíte putáre quóniam veni sólvere Legem aut Prophétas ; non veni sólvere, sed adimplére. Amen quippe dico vobis : Donec tránseat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteríbit a Lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno caelórum ; qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno caelórum».

 

 

 

Concéde nobis, quaésumus, Dómine, haec digne frequentáre mystéria, quae beátus Iustínus strénua virtúte deféndit. Per Christum.

 

 

 

- Non iudicávi scire me áliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifíxum.

 

 

 

Caelésti alimónia refécti, súpplices te, Dómine, deprecámur, ut, beáti Iustíni mártyris mónitis obsequéntes, de accéptis donis semper in gratiárum actióne maneámus. Per Christum.

 

die 2 iunii

 

 

In festo

 

sanctorum Marcellini et Petri

 

 

 

Deus, qui nos sanctórum mártyrum Marcellíni et Petri confessióne gloriósa circúmdas et prótegis, praesta nobis ex eórum imitatióne profícere, et oratióne fulcíri. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

In ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in ieiúniis, in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, in verbo veritátis, in virtúte Dei.

Per arma iustítiae a dextris et a sinístris, per glóriam et ignobilitátem, per infámiam et bonam famam ; ut seductóres et veráces, sicut qui ignóti et cógniti, quasi moriéntes, et ecce vívimus, ut castigáti et non mortificáti, quasi tristes, semper autem gaudéntes, sicut egéntes, multos autem locupletántes, tamquam nihil habéntes et ómnia possidéntes.

 

 

 

Nisi quia Dóminus erat in nobis,

cum exsúrgerent hómines in nos :

forte vivos deglutíssent nos,

cum irascerétur furor eórum in nos.

 

Fórsitan aqua absorbuísset nos,

torrens pertransísset ánimam nostram ;

fórsitan pertransíssent ánimam nostram

aquae intumescéntes.

 

Láqueus contrítus est,

et nos erépti sumus.

Adiutórium nostrum in nómine Dómini,

qui fecit caelum et terram.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Pro eis sanctífico meípsum, dicit Dóminus, ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Sublevátis Iesus óculis in caelum, orávit dicens : «Pater sancte, serva eos in nómine tuo, quod dedísti mihi, ut sint unum sicut nos. Cum essem cum eis, ego servábam eos in nómine tuo, quod dedísti mihi, et custodívi, et nemo ex his périit nisi fílius perditiónis, ut Scriptúra impleátur. Nunc autem ad te vénio et haec loquor in mundo, ut hábeant gáudium meum implétum in semetípsis.

Ego dedi eis sermónem tuum, et mundus ódio eos hábuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.

Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo.

Sanctífica eos in veritáte ; sermo tuus véritas est.

Sicut me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum ; et pro eis ego sanctífico meípsum, ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte».

 

 

 

TP Praeséntia múnera, quaésumus, Dómine, ita seréna pietáte intuére, ut Sancti Spíritus perfundántur benedictióne, et in nostris córdibus eam dilectiónem válidam operéntur, per quam sancti mártyres Marcellínus et Petrus ómnia córporis torménta devicérunt. Per Christum.

e TP Hóstias tibi, Dómine, pro commemoratióne beatórum Marcellíni et Petri offérimus, supplíciter deprecántes, ut, sicut illis praebuísti sacrae fídei claritátem, sic nobis indulgéntiam largiáris et pacem. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quóniam beátorum mártyrum Marcellíni et Petri pro confessióne nóminis tui, ad imitatiónem Christi, sanguis effúsus tua mirabília maniféstat, quibus pérficis in fragilitáte virtútem, et vires infírmas ad testimónium róboras, per Christum Dóminum nostrum.

Et ídeo, cum caelórum Virtútibus, in terris te iúgiter celebrámus, maiestáti tuae sine fine clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

TP Uníus panis alimónia refécti, in commemoratióne beatórum mártyrum Marcellíni et Petri supplíciter te, Dómine, deprecámur, ut nos in tua iúgiter caritáte confírmes, et in novitáte vitae concédas ambuláre. Per Christum.

e TP Concéde nobis, Dómine, per haec sacraménta caeléstia, grátiam in beatórum mártyrum Marcellíni et Petri celebritáte multíplicem, ut de tanti agóne certáminis discámus et firma solidári patiéntia, et pia exsultáre victória. Per Christum.   

 

die 3 iunii

 

 

In festo

 

sanctorum Caroli Lwanga et Sociorum

 

 

 

Deus, qui sánguinem mártyrum semen christianórum esse fecísti, concéde propítius, ut tuae ager Ecclésiae, qui est beatórum Cároli eiúsque sociórum cruóre rigátus, in amplam tibi messem iúgiter fecundétur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri alteríus Machabaeórum

 

In diébus illis :

Cóntigit septem fratres una cum matre apprehénsos compélli a rege attíngere contra fas carnes porcínas, flagris et nervis cruciátos.

Unus autem ex illis exstans prior locútor sic ait : «Quid ea quaesitúrus et quid vis díscere a nobis ? Paráti sumus mori magis quam pátrias leges praevaricári».

Secúndus autem in último spíritu constitútus sic ait : «Tu quidem, scelestíssime, de praesénti vita nos perdis ; sed rex mundi defúnctos nos pro suis légibus in aetérnam vitae resurrectiónem suscitábit».

Post hunc tértius illudebátur ; et linguam postulátus cito prótulit et manus constánter exténdit et fórtiter ait : «E caelo ista possídeo, et propter illíus leges haec ipsa despício et ab ipso rursus me ea receptúrum spero», ita ut rex et, qui cum ipso erant, miraréntur adulescéntis ánimum, quómodo pro níhilo dúceret cruciátus.

Et hoc ita defúncto, quartum vexábant simíliter torquéntes ; et, cum iam esset ad mortem, sic ait : «Pótius est ab homínibus morti datos spem exspectáre a Deo íterum ab ipso resuscitándos ; tibi enim resurréctio ad vitam non erit».

 

 

 

Nisi quia Dóminus erat in nobis,

cum exsúrgerent hómines in nos :

forte vivos deglutíssent nos,

cum irascerétur furor eórum in nos.

 

Fórsitan aqua absorbuísset nos,

torrens pertransísset ánimam nostram ;

fórsitan pertransíssent ánimam nostram

aquae intumescéntes.

 

Láqueus contrítus est,

et nos erépti sumus.

Adiutórium nostrum in nómine Dómini,

qui fecit caelum et terram.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Videns Iesus turbas, ascéndit in montem ; et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli eius ; et apériens os suum docébat eos dicens :

«Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

Beáti, qui lugent, quóniam  ipsi consolabúntur.

Beáti mites, quóniam  ipsi possidébunt terram.

Beáti, qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam  ipsi saturabúntur.

Beáti misericórdes, quóniam ipsi misericórdiam consequéntur.

Beáti mundo corde, quóniam  ipsi Deum vidébunt.

Beáti pacífici, quóniam  fílii Dei vocabúntur.

Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

Beáti estis cum maledíxerint vobis et persecúti vos fúerint et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me. Gaudéte et exsultáte, quóniam  merces vestra copiósa est in caelis».

 

 

 

Hóstias tibi, Dómine, offérimus, supplíciter exorántes, ut, sicut beátis martýribus magis mori quam peccáre tribuísti, ita nos fácias, tibi soli déditos, altári tuo ministráre. Per Christum.

 

 

 

Súmpsimus, Dómine, divína sacraménta, sanctórum mártyrum tuórum victóriam recoléntes : quaésumus, ut, quae ipsis ad perferénda supplícia contulérunt, ea nobis inter advérsa praébeant fídei caritatísque constántiam. Per Christum.

 

die 5 iunii

 

 

In festo

 

sancti Bonifacii

 

 

 

Sanctus martyr, Dómine, Bonifátius pro nobis intervéntor exsístat, ut fidem, quam ore dócuit et sánguine consignávit, fírmiter teneámus, et opéribus profiteámur confidénter. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

In diébus illis :

Paulus dixit : «Rex Agríppa, non fui incrédulus caeléstis visiónis, sed his, qui sunt Damásci primum, et Hierosólymis, et in omnem regiónem Iudaéae et géntibus annuntiábam, ut paeniténtiam ágerent et converteréntur ad Deum digna paeniténtiae ópera faciéntes. Hac ex causa me Iudaéi, cum essem in templo comprehénsum, tentábant interfícere.

Auxílium ígitur assecútus a Deo usque in hodiérnum diem sto testíficans minóri atque maióri, nihil extra dicens quam ea, quae prophétae sunt locúti futúra esse et Móyses, si passíbilis Christus, si primus ex resurrectióne mortuórum lumen annuntiatúrus est pópulo et géntibus».

 

 

 

Laudáte Dóminum, omnes gentes,

collaudáte eum, omnes pópuli.

 

Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius,

et véritas Dómini manet in aetérnum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus ; et cognósco oves meas, et cognóscunt me meae.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Dixit Iesus : «Ego sum pastor bonus : bonus pastor ánimam suam ponit pro óvibus ; mercennárius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves própriae, videt lupum veniéntem et dimíttit oves et fugit - et lupus rapit eas et dispérgit - quia mercennárius est, et non pértinet ad eum de óvibus.

Ego sum pastor bonus : et cognósco meas, et cognóscunt me meae, sicut cognóscit me Pater, et ego cognósco Patrem ; et ánimam meam pono pro óvibus.

Et álias oves hábeo, quae non sunt ex hoc ovíli, et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient et fient unus grex, unus pastor».

 

die 6 iunii

 

 

In festo

 

sancti Norberti

 

 

 

Deus, qui beátum Norbértum epíscopum Ecclésiae tuae oratióne ac pastoráli zelo minístrum exímium effecísti, praesta, quaésumus, ut, eius interveniénte suffrágio, fidélium grex pastóres iuxta cor tuum et salutária páscua semper invéniat. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Ezechiélis prophétae

 

Haec dicit Dóminus Deus : «Ecce ego ipse requíram oves meas et visitábo eas. Sicut vísitat pastor gregem suum in die, quando fúerit in médio óvium suárum dissipatárum, sic visitábo oves meas et liberábo eas de ómnibus locis, in quibus dispérsae fúerant in die nubis et calíginis.

Et edúcam eas de pópulis et congregábo eas de terris et indúcam eas in terram suam et pascam eas in móntibus Israel, in rivis et in cunctis sédibus terrae. In páscuis ubérrimis pascam eas, et in móntibus excélsis Israel erunt páscua eárum ; ibi requiéscent in herbis viréntibus et in páscuis pínguibus pascéntur super montes Israel.

Ego pascam oves meas et ego eas accubáre fáciam, dicit Dóminus Deus.

Quod períerat, requíram et, quod eiéctum erat, redúcam et, quod confráctum fúerat, alligábo et, quod infírmum fúerat, consolidábo et, quod pingue et forte, custódiam et pascam illas in iudício».

 

 

 

Dóminus pascit me,  et nihil mihi déerit :

in páscuis viréntibus me collocávit,

super aquas quiétis edúxit me,

ánimam meam refécit.

Dedúxit me super sémitas iustítiae propter nomen suum.

 

Nam et si ambulávero in valle umbrae mortis,

non timébo mala, quóniam tu mecum es.

Virga tua et báculus tuus,

ipsa me consoláta sunt.

 

Parásti in conspéctu meo mensam

advérsus eos, qui tríbulant me ;

impinguásti in óleo caput meum,

et calix meus redúndat.

 

Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me

ómnibus diébus vitae meae,

et inhabitábo in domo Dómini

in longitúdinem diérum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Ibant turbae multae cum Iesu, et convérsus dixit ad illos : «Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxórem et fílios et fratres et soróres, adhuc et ánimam suam, non potest esse meus discípulus. Et, qui non báiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discípulus.

Quis enim ex vobis volens turrem aedificáre, non prius sedens cómputat sumptus, si habet ad perficiéndum ? Ne, posteáquam posúerit fundaméntum et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei dicéntes : “Hic homo coepit aedificáre et non pótuit consummáre ?”.

Aut quis rex, itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se ? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens rogat ea, quae pacis sunt.

Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quae póssidet, non potest meus esse discípulus».

 

die 9 iunii

 

 

In festo

 

sancti Ephraem

 

 

 

Córdibus nostris, quaésumus, Dómine, Spíritum Sanctum benígnus infúnde, cuius afflátu beátus Ephraem diáconus in tuis mystériis decantándis exsultávit, eiúsque virtúte tibi soli desérviit. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Colossénses

 

Fratres :

Indúite vos sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiae, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, longanimitátem, supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis, si quis advérsus áliquem habet querélam ; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos ; super ómnia autem haec : caritátem, quod est vínculum perfectiónis. Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore. Et grati estóte.

Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spiritálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo ; et omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu grátias agéntes Deo Patri per ipsum.

 

 

 

Spera in Dómino et fac bonitátem,

et inhabitábis terram et pascéris in fide.

Delectáre in Dómino,

et dabit tibi petitiónes cordis tui.

 

Commítte Dómino viam tuam et spera in eo,

et ipse fáciet ;

et edúcet quasi lumen iustítiam tuam

et iudícium tuum tamquam merídiem.

 

Os iusti meditábitur sapiéntiam,

et lingua eius loquétur iudícium ;

lex Dei eius in corde ipsíus,

et non vacillábunt gressus eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego sum vitis, vos pálmites, dicit Dóminus ; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore : Dicébat Iesus discípulis suis :

«Non est arbor bona fáciens fructum malum, neque íterum arbor mala fáciens fructum bonum. Unaquaéque enim arbor de fructu suo cognóscitur ; neque enim de spinis cólligunt ficus, neque de rubo vindémiant uvam.

Bonus homo de bono thesáuro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum : ex abundántia enim cordis os eius lóquitur».

 

die 11 iunii

 

 

In festo

 

sancti Barnabae

 

 

 

Beátus iste sanctus, qui annumerári méruit inter Apóstolos : erat enim vir bonus, et plenus Spíritu Sancto et fide (allelúia).

 

 

 

Deus, qui beátum Bárnabam, plenum fide et Spíritu Sancto, ad géntium conversiónem segregáre praecepísti, concéde, ut Evangélium Christi, quod strénue praedicávit, ore et ópere fidéliter nuntiétur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

In diébus illis :

Multus númerus credéntium convérsus est ad Dóminum. Audítus est autem sermo in áuribus ecclésiae, quae erat in Ierúsalem, super istis, et misérunt Bárnabam usque ad Antiochíam ; Qui cum pervenísset et vidísset grátiam Dei, gavísus est et hortabátur omnes propósito cordis permanére in Dómino, quia erat vir bonus et plenus Spíritu Sancto et fide. Et appósita est multa turba Dómino.

Proféctus est autem Tarsum, ut quaéreret Saulum ; quem cum invenísset, perdúxit Antiochíam. Factum est autem eis ut annum totum conversaréntur in ecclésia et docérent turbam multam, et cognominaréntur primum Antiochíae discípuli Christiáni.

Erant autem in ecclésia, quae erat Antiochíae, prophétae et doctóres : Bárnabas et Símeon, qui vocabátur Niger, et Lúcius Cyrenénsis, et Mánaen, qui erat Heródis tetrárchae collactáneus, et Saulus.

Ministrántibus autem illis Dómino et ieiunántibus, dixit Spíritus Sanctus : «Separáte mihi Bárnabam et Saulum in opus, ad quod vocávi eos». Tunc ieiunántes et orántes imponentésque eis manus dimisérunt illos.

 

 

 

Cantáte Dómino cánticum novum,

quia mirabília fecit.

Salvávit sibi déxtera eius,

et bráchium sanctum eius.

 

Notum fecit Dóminus salutáre suum,

in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.

Recordátus est misericórdiae suae

et veritátis suae dómui Israel.

 

Vidérunt omnes términi terrae

salutáre Dei nostri.

Iubiláte Deo, omnis terra,

erúmpite, exsultáte et psállite.

 

Psállite Dómino in cíthara,

in cíthara et voce psalmi ;

in tubis ductílibus et voce tubae córneae,

iubiláte in conspéctu regis Dómini.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Eúntes docéte omnes gentes, dicit Dóminus ; ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem saéculi.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore : Dixit Iesus Apóstolis suis :

Eúntes praedicáte dicéntes : «Appropinquávit regnum caelórum. Infirmos curáte, mórtuos suscitáte, leprósos mundáte, daemónes eícite ; gratis accepístis, gratis date.

Nolíte possidére aurum neque argéntum neque pecúniam in zonis vestris, non peram in via neque duas túnicas neque calceaménta neque virgam ; dignus enim est operárius cibo suo. In quamcúmque autem civitátem aut castéllum intravéritis, interrogáte quis in ea dignus sit, et ibi manéte donec exeátis.

Intrántes autem in domum, salutáte eam ; et síquidem fúerit domus digna, véniat pax vestra super eam ; si autem non fúerit digna, pax vestra  ad vos revertátur.

 

 

 

Obláta múnera, quaésumus, Dómine, tua benedictióne sanctífica, quae, te donánte, nos flamma tuae dilectiónis accéndant, per quam beátus Bárnabas lumen Evangélii géntibus apportávit. Per Christum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui gregem tuum, Pastor aetérne, non déseris, sed per beátos Apóstolos contínua protectióne custódis, ut iísdem rectóribus gubernétur, quos Fílii tui vicários eídem contulísti praeésse pastóres.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid fácit dóminus eius ; vos autem dixi amícos, quia ómnia, quae audívi a Patre meo, nota feci vobis (allelúia).

 

 

 

Aetérnae pignus vitae capiéntes, te, Dómine, humíliter implorámus, ut, quod pro beáti Bárnabae apóstoli memória in imágine gérimus sacraménti, manifésta perceptióne sumámus. Per Christum.

die 13 iunii

 

 

In festo

 

sancti Antonii de Padova

 

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, qui pópulo tuo beátum Antónium praedicatórem insígnem dedísti, eúmque in necessitátibus intercessórem, concéde, ut, eius auxílio, christiánae vitae documénta sectántes, in ómnibus adversitátibus te subveniéntem sentiámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Spíritus Dómini Dei super me, eo quod únxerit Dóminus me ; ad annuntiándum laeta mansuétis misit me, ut medérer contrítis corde et praedicárem captívis liberatiónem et clausis apertiónem ; ut praedicárem annum placábilem Dómino et diem ultiónis Deo nostro.

Ut consolárer omnes lugéntes, ut pónerem lugéntibus Sion et darem eis corónam pro cínere, óleum gáudii pro luctu, pállium laudis pro spíritu maeróris. Et vocabúntur Terebínthi iustítiae, plantátio Dómini ad glorificándum.

 

 

 

Misericórdias Dómini in aetérnum cantábo,

in generatiónem et generatiónem

annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

Quóniam dixísti : «In aetérnum misericórdia aedificábitur»,

in caelis firmábitur véritas tua.

 

«Dispósui testaméntum elécto meo,

iurávi David servo meo :

Usque in aetérnum confirmábo semen tuum

et aedificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam».

 

Invéni David servum meum ;

óleo sancto meo unxi eum.

Manus enim mea firma erit cum eo,

et bráchium meum confortábit eum.

 

Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso,

et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

Ipse invocábit me : «Pater meus es tu,

Deus meus et refúgium salútis meae».

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, praedicáre captívis remissiónem.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Designávit Dóminus álios septuagínta duos et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus.

Et dicébat illis : «Messis quidem multa, operárii autem pauci ; rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite ; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum, neque peram neque calceaménta, et néminem per viam salutavéritis.

In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite : “Pax huic dómui”. Et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra ; sin autem, ad vos revertétur.

In eádem autem domo manéte edéntes et bibéntes, quae apud illos sunt : dignus enim est operárius mercéde sua.

Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte, quae apponúntur vobis, et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis : “Appropinquávit in vos regnum Dei”».

 

die 19 iunii

 

 

In festo

 

sancti Romualdi

 

 

 

Deus, qui per beátum Romuáldum in Ecclésia tua eremíticam vitam renovásti, concéde, ut, nosmetípsos abnegántes et Christum sequéntes, felíciter ad caeléstia regna mereámur ascéndere. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Philippénses

 

Fratres :

Exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntiam sciéntiae Christi Iesu Dómini mei, propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo non habens meam iustítiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustítia in fide, ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius, si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quae est ex mórtuis.

Non quod iam accéperim aut iam perféctus sim, pérsequor autem si umquam comprehéndam, sicut  et comprehénsus sum a Christo Iesu.

Fratres, ego me non árbitror comprehendísse ; unum autem : quae quidem retro sunt, oblivíscens, ad ea vero, quae ante sunt, exténdens me ad destinátum pérsequor, ad bravíum supérnae vocatiónis Dei in Christo Iesu.

 

 

 

Dómine, non est exaltátum cor meum,

neque eláti sunt óculi mei,

neque ambulávi in magnis

neque in mirabílibus super me.

 

Vere pacátam et quiétam

feci ánimam meam ;

sicut ablactátus in sinu matris suae,

sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.

 

Speret Israel in Dómino

ex hoc nunc et usque in saéculum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Ibant turbae multae cum Iesu, et convérsus dixit ad illos : «Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxórem et fílios et fratres et soróres, adhuc et ánimam suam, non potest esse meus discípulus. Et, qui non báiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discípulus.

Quis enim ex vobis volens turrem aedificáre, non prius sedens cómputat sumptus, si habet ad perficiéndum ? Ne, posteáquam posúerit fundaméntum et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei dicéntes : “Hic homo coepit aedificáre et non pótuit consummáre ?”.

Aut quis rex, itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se ? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens rogat ea, quae pacis sunt.

Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quae póssidet, non potest meus esse discípulus».

 

die 21 iunii

 

 

In festo

 

sancti Aloisii Gonzaga

 

 

 

Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini, et stabit in loco sancto eius.

 

 

 

Deus, caeléstium auctor donórum, qui in beáto Aloísio miram vitae innocéntiam cum paeniténtia sociásti, eius méritis et intercessióne concéde, ut, innocéntem non secúti, paeniténtem imitémur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae primae beáti Ioánnis apóstoli

 

Caríssimi :

Omnis, qui credit quóniam Iesus est Christus, ex Deo natus est ; et omnis, qui díligit Deum qui génuit, díligit et eum qui natus est ex eo.

In hoc cognóscimus quóniam dilígimus natos Dei, cum Deum diligámus et mandáta eius faciámus.

Haec est enim cáritas Dei, ut mandáta eius servémus ; et mandáta eius grávia non sunt, quóniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum ; et haec est victória, quae vincit mundum : fides nostra.

Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quóniam Iesus est Fílius Dei ?

 

 

 

Consérva me, Deus, quóniam sperávi in te.

Dixi Dómino : «Dóminus meus es tu,

Dóminus pars hereditátis meae et cálicis mei :

tu es qui détines sortem meam».

 

Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum ;

ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.

Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper,

quóniam a dextris est mihi, non commovébor.

 

Notas mihi fácies vias vitae,

plenitúdinem laetítiae cum vultu tuo,

delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem ; sicut diléxi vos, ut et vos diligátis ínvicem.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Audiéntes pharisaéi quod siléntium imposuísset Iesus sadducaéis, convenérunt in unum. Et interrogávit eum unus ex eis legis doctor tentans eum : «Magíster, quod est mandátum magnum in Lege ?».

Ait illi Iesus : « “Díliges Dóminum Deum tuum in toto corde tuo et in tota ánima tua” et in tota mente tua : hoc est magnum et primum mandátum. Secúndum autem símile est huic : “Díliges próximum tuum sicut teípsum”. In his duóbus mandátis univérsa Lex pendet et Prophétae».

 

 

 

Caelésti convívio fac nos, Dómine, exémplo sancti Aloísii, nuptiáli veste semper indútos accúmbere, ut ex huius participatióne mystérii grátia tua dívites efficiámur. Per Christum.

 

 

 

- Panem caeli dedit eis, panem Angelórum manducávit homo.

 

 

 

Angelórum esca nutrítos, fac nos, Dómine, pura tibi conversatióne servíre, et, eius quem hódie cólimus exémplo, in gratiárum semper actióne manére. Per Christum.

 

die 22 iunii (1/2)

 

 

In festo

 

sancti Paulini Nolani

 

 

 

Deus, qui beátum Paulínum epíscopum paupertátis amóre et pastoráli sollicitúdine claréscere voluísti, concéde propítius, ut, cuius mérita celebrámus, caritátis imitémur exémpla. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

Scitis grátiam Dómini nostri Iesu Christi, quóniam propter vos egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis. Et consílium in hoc do. Hoc enim vobis útile est, qui non solum fácere, sed et velle coepístis ab anno prióre ; nunc vero et facto perficite, ut, quemádmodum promptus est ánimus velle, ita sit et perfícere ex eo, quod habétis.

Si enim volúntas prompta est, secúndum id quod habet, accépta est, non secúndum quod non habet. Non enim, ut áliis sit remíssio, vobis autem tribulátio ; sed ex aequalitáte in praesénti témpore vestra abundántia illórum inópiam súppleat, ut et illórum abundántia vestram inópiam súppleat, ut fiat aequálitas, sicut scriptum est : «Qui multum, non abundávit ; et, qui módicum, non minorávit».

 

 

 

Exspéctans exspectávi Dóminum,

et inténdit mihi.

Et immísit in os meum cánticum novum,

carmen Deo nostro.

 

Sacrifícium et oblatiónem noluísti,

aures autem fodísti mihi.

Holocáustum et pro peccáto non postulásti,

tunc dixi : «Ecce vénio.

 

In volúmine libri scriptum est de me.

Fácere voluntátem tuam, Deus meus, vólui ;

et lex tua in praecórdiis meis».

 

Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna ;

ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia, allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum.

Véndite, quae possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteréscunt, thesáurum non deficiéntem in caelis, quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit.

Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit».

 

die 22 iunii (2/2)

 

 

In festo

 

sanctorum Ioannis Fisher et Thomae More

 

 

 

Deus, qui verae fídei formam in martýrio consummásti, concéde propítius, ut, sanctórum Ioánnis et Thomae intercessióne roboráti, fidem, quam ore profitémur, testimónio vitae confirmémus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Petri apóstoli

 

Caríssimi, nolíte mirári in fervóre, qui ad tentatiónem vobis fit, quasi novi áliquid vobis contíngat, sed, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriae eius gaudeátis exsultántes.

Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriae et Dei super vos requiéscit. Nemo enim vestrum patiátur quasi homicída aut fur aut maléficus aut alienórum speculátor ; si autem ut christiánus, non erubéscat, gloríficet autem Deum in isto nómine.

Quóniam tempus est, ut incípiat iudícium a domo Dei ; si autem primum a nobis, qui finis eórum, qui non credunt Dei evangélio ? “Et si iustus vix salvátur, ímpius et peccátor ubi parébit ?”.

Itaque et hi, qui patiúntur secúndum voluntátem Dei, fidéli Creatóri comméndent ánimas suas in benefácto.

 

 

 

In converténdo Dóminus captivitátem Sion,

facti sumus quasi somniántes.

Tunc replétum est gáudio os nostrum,

et lingua nostra exsultatióne.

 

Tunc dicébant inter gentes :

«Magnificávit Dóminus fácere cum eis».

Magnificávit Dóminus fácere nobíscum ;

facti sumus laetántes.

 

Convérte, Dómine, captivitátem nostram,

sicut torréntes in austro.

Qui séminant in lácrimis,

in exsultatióne metent.

 

Eúntes ibant et flebant

semen spargéndum portántes ;

veniéntes autem vénient in exsultatióne

portántes manípulos suos.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus Apóstolis suis : «Nolíte arbitrári quia vénerim míttere pacem in terram ; non veni pacem míttere sed gládium. Veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum et fíliam advérsus matrem suam et nurum advérsus socrum suam : et inimíci hóminis doméstici eius.

Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus ; et, qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus ; et, qui non áccipit crucem suam et séquitur me, non est me dignus.

Qui invénerit ánimam suam, perdet illam ; et, qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam».

 

die 24 iunii

 

 

In nativitate

 

sancti Ioannis Baptistae

 

 

in vigilia

 

 

 

Hic erit magnus coram Dómino, et Spíritu Sancto replébitur adhuc ex útero matris suae, et multi in nativitáte eius gaudébunt.

 

 

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut família tua per viam salútis incédat, et, beáti Ioánnis Praecursóris hortaménta sectándo, ad eum quem praedíxit, secúra pervéniat, Dóminum nostrum Iesum Christum. Qui tecum vivit.

 

 

 

Léctio libri  Ieremíae prophétae

 

In diébus Iosíae :

Factum est verbum Dómini ad me dicens : «Priúsquam te formárem in útero, novi te et, ántequam exíres de vulva, sanctificávi te et prophétam géntibus dedi te».

Et dixi : «Heu, Dómine Deus ! Ecce néscio loqui, quia puer ego sum».

Et dixit Dóminus ad me: «Noli dícere : “Puer sum”, quóniam, ad quoscúmque mittam te, ibis et univérsa, quaecúmque mandávero tibi, loquéris. Ne tímeas a fácie eórum, quia tecum ego sum, ut éruam te», dicit Dóminus.

Et misit Dóminus manum suam et tétigit os meum et dixit Dóminus ad me : «Ecce dedi verba mea in ore tuo ; ecce constítui te hódie super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas et dispérdas et díssipes et aedífices et plantes».

 

 

 

In te, Dómine, sperávi,

non confúndar in aetérnum.

In iustítia tua líbera me et éripe me ;

inclína ad me aurem tuam et salva me.

 

Esto mihi in rupem praesídii

et in domum munítam, ut salvum me fácias,

quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu.

Deus meus, éripe me de manu peccatóris.

 

Quóniam tu es exspectátio mea, Dómine ;

Dómine, spes mea a iuventúte mea.

Super te inníxus sum ex útero,

de ventre matris meae tu es suscéptor meus.

 

Os meum annuntiábit iustítiam tuam,

tota die salutáre tuum :

Deus, docuísti me a iuventúte mea ;

et usque nunc annuntiábo mirabília tua.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Petri apóstoli

 

Caríssimi :

Cum Iesum Christum non vidéritis, dilígitis ; in quem nunc non vidéntes, credéntes autem, exsultátis laetítia inenarrábili et glorificáta, reportántes finem fídei vestrae salútem animárum.

De qua salúte exquisiérunt atque scrutáti sunt prophétae, qui de futúra in vos grátia prophetavérunt, scrutántes in quod vel quale tempus significáret, qui erat in eis Spíritus Christi, praenúntians eas, quae in Christo sunt, passiónes et posterióres glórias ; quibus revelátum est quia non sibi ípsis, vobis autem ministrábant ea, quae nunc nuntiáta sunt vobis per eos, qui evangelizavérunt vos, Spíritu Sancto misso de caelo, in quem desíderant ángeli prospícere.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Hic venit ut testimónium perhibéret de lúmine, ut paráret Dómino plebem perféctam.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Fuit in diébus Heródis, regis Iudaéae, sacérdos quidam nómine Zacharías de vice Abíae et uxor illi de filiábus Aaron, et nomen eius Elísabeth. Erant autem iusti ambo ante Deum, incedéntes in ómnibus mandátis et iustificatiónibus Dómini, irreprehensíbiles. Et non erat illis fílius eo quod esset Elísabeth stérilis, et ambo processíssent in diébus suis.

Factum est autem cum sacerdótio fungerétur in órdine vicis suae ante Deum, secúndum consuetúdinem sacerdótii sorte éxiit, ut incénsum póneret ingréssus in templum Dómini ; et omnis  multitúdo erat pópuli orans foris hora incénsi. Appáruit autem illi ángelus Dómini stans a dextris altáris incénsi ; et Zacharías turbátus est videns, et timor írruit super eum.

Ait autem ad illum ángelus : «Ne tímeas, Zacharía, quóniam exaudíta est deprecátio tua, et uxor tua Elísabeth páriet tibi filiium, et vocábis nomen eius Ioánnem. Et erit gáudium tibi et exsultátio, et multi in nativitáte eius gaudébunt : erit enim magnus coram Dómino et vinum et síceram non bibet et Spíritu Sancto replébitur adhuc ex útero matris suae et multos filiórum Israel convértet ad Dóminum Deum ipsórum. Et ipse praecédet ante illum in spíritu et virtúte Elíae, “ut convértat corda patrum in fílios” et incredíbiles ad prudéntiam iustórum, paráre Dómino plebem perféctam».

 

 

 

Múnera pópuli tui, Dómine, propítius inténde, in beáti Ioánnis Baptístae sollemnitáte deláta, et praesta, ut, quae mystério gérimus, débitae servitútis actióne sectémur. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :  per Christum Dóminum nostrum.

In cuius Praecursóre beáto Ioánne tuam magnificéntiam collaudámus, quem inter natos mulíerum honóre praecípuo consecrásti.

Qui cum nascéndo multa gáudia praestitísset, et nondum éditus exsultásset ad humánae salútis advéntum, ipse solus ómnium prophetárum Agnum redemptiónis osténdit.

Sed et sanctificándis étiam aquae fluéntis ipsum baptísmatis lavit auctórem, et méruit fuso sánguine suprémum illi testimónium exhibére.

Et ídeo, cum caelórum Virtútibus, in terris te iúgiter praedicámus, maiestáti tuae sine fine clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Benedíctus Dóminus, Deus Israel, quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suae.

 

 

 

Sacris dápibus satiátos, beáti Ioánnis Baptístae nos, Dómine, praeclára comitétur orátio, et, quem Agnum nostra ablatúrum crímina nuntiávit, ipsum Fílium tuum poscat nobis fore placátum. Qui vivit.

 

die 24 iunii

 

 

In nativitate

 

sancti Ioannis Baptistae

 

 

in die

 

 

 

Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioánnes. Hic venit, ut testimónium perhibéret de lúmine, paráre Dómino plebem perféctam.

 

 

 

Deus, qui beátum Ioánnem Baptístam suscitásti, ut perféctam plebem Christo Dómino praeparáret, da pópulis tuis spiritálium grátiam gaudiórum, et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis et pacis. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Audíte me, ínsulae, et atténdite, pópuli de longe : Dóminus ab útero vocávit me, de ventre matris meae recordátus est nóminis mei ; et pósuit os meum quasi gládium acútum, in umbra manus suae protéxit me et pósuit me sicut sagíttam eléctam, in pharétra sua abscóndit me et dixit mihi : «Servus meus es tu, Israel, in quo gloriábor».

Et ego dixi : «In vácuum laborávi, sine causa et vane fortitúdinem meam consúmpsi ; verúmtamen iudícium meum cum Dómino, et merces mea cum Deo meo».

Et nunc dicit Dóminus, qui formávit me ex útero servum sibi, ut redúcerem Iacob ad eum, et Israel ei congregarétur ; et glorificátus sum in óculis Dómini, et Deus meus factus est fortitúdo mea.

Et dixit : «Parum est ut sis mihi servus ad suscitándas tribus Iacob et relíquias Israel reducéndas : dabo te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terrae».

 

 

 

Dómine, scrutátus es et cognovísti me,

tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.

Intellexísti cogitatiónes meas de longe,

sémitam meam et accúbitum meum investigásti.

Et omnes vias meas perspexísti.

 

Quia tu formásti renes meos,

contexuísti me in útero matris meae.

Confitébor tibi, quia mirabíliter plasmátus sum ;

mirabília ópera tua,

et ánima mea cognóscit nimis.

 

Non sunt abscóndita ossa mea a te,

cum factus sum in occúlto,

contéxtus in inferióribus terrae.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

In diébus illis : Dicébat Paulus :

«Suscitávit Deus pátribus David in regem, cui et testimónium pérhibens dixit : “Invéni David fílium Iesse, virum secúndum cor meum, qui fáciet omnes voluntátes meas”. Huius Deus ex sémine secúndum promissiónem edúxit Israel salvatórem Iesum, praedicánte Ioánne ante advéntum eius baptísmum paeniténtiae omni pópulo Israel.

Cum impléret autem Ioánnes cursum suum, dicébat : “Quid me arbitrámini esse ? Non sum ego ; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceaménta pedum sólvere”.

Viri fratres, fílii géneris Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salútis huius missum est».

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis : praeíbis ante Dóminum paráre vias eius.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Elísabeth implétum est tempus pariéndi, et péperit fílium. Et audiérunt vicíni et cognáti eius quia magnificávit Dóminus misericórdiam suam cum illa, et congratulabántur ei. Et factum est in die octávo venérunt circumcídere púerum et vocábant eum nómine patris eius Zacharíam.

Et respóndens mater eius dixit : «Nequáquam, sed vocábitur Ioánnes».

Et dixérunt ad illam : «Nemo est in cognatióne tua, qui vocétur hoc nómine». Innuébant autem patri eius quem vellet vocári eum.

Et póstulans pugillárem scripsit dicens : «Ioánnes est nomen eius». Et miráti sunt univérsi. Apértum est autem íllico os eius et lingua eius, et loquebátur benedícens Deum. Et factus est timor super omnes vicínos eórum, et super ómnia montána Iudaéae divulgabántur ómnia verba haec. Et posuérunt omnes, qui audíerant, in corde suo dicéntes : «Quis putas puer iste erit ?». Etenim manus Dómini erat cum illo.

Puer autem crescébat et confortabátur spíritu et erat in desérto usque in diem ostensiónis suae ad Israel.

 

 

 

Tua, Dómine, munéribus altária cumulámus, illíus nativitátem honóre débito celebrántes, qui Salvatórem mundi et cécinit affutúrum, et adésse monstrávit. Qui vivit.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :  per Christum Dóminum nostrum.

In cuius Praecursóre beáto Ioánne tuam magnificéntiam collaudámus, quem inter natos mulíerum honóre praecípuo consecrásti.

Qui cum nascéndo multa gáudia praestitísset, et nondum éditus exsultásset ad humánae salútis advéntum, ipse solus ómnium prophetárum Agnum redemptiónis osténdit.

Sed et sanctificándis étiam aquae fluéntis ipsum baptísmatis lavit auctórem, et méruit fuso sánguine suprémum illi testimónium exhibére.

Et ídeo, cum caelórum Virtútibus, in terris te iúgiter praedicámus, maiestáti tuae sine fine clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Per víscera misericórdiae Dei nostri, visitábit nos óriens ex alto.

 

 

 

Caeléstis Agni convívio refécti, quaésumus, Dómine, ut Ecclésia tua, sumens de beáti Ioánnis Baptístae generatióne laetítiam, quem ille praenuntiávit ventúrum, suae regeneratiónis cognóscat auctórem. Qui vivit.

 

die 26 iunii

 

 

In festo

 

sanctorum Ioannis et Pauli

 

 

 

Deus, qui nos sanctórum mártyrum Ioannis et Pauli confessióne gloriósa circúmdas et prótegis, praesta nobis ex eórum imitatióne profícere, et oratióne fulcíri. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

In ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in ieiúniis, in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, in verbo veritátis, in virtúte Dei.

Per arma iustítiae a dextris et a sinístris, per glóriam et ignobilitátem, per infámiam et bonam famam ; ut seductóres et veráces, sicut qui ignóti et cógniti, quasi moriéntes, et ecce vívimus, ut castigáti et non mortificáti, quasi tristes, semper autem gaudéntes, sicut egéntes, multos autem locupletántes, tamquam nihil habéntes et ómnia possidéntes.

 

 

 

Nisi quia Dóminus erat in nobis,

cum exsúrgerent hómines in nos :

forte vivos deglutíssent nos,

cum irascerétur furor eórum in nos.

 

Fórsitan aqua absorbuísset nos,

torrens pertransísset ánimam nostram ;

fórsitan pertransíssent ánimam nostram

aquae intumescéntes.

 

Láqueus contrítus est,

et nos erépti sumus.

Adiutórium nostrum in nómine Dómini,

qui fecit caelum et terram.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Pro eis sanctífico meípsum, dicit Dóminus, ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Sublevátis Iesus óculis in caelum, orávit dicens : «Pater sancte, serva eos in nómine tuo, quod dedísti mihi, ut sint unum sicut nos. Cum essem cum eis, ego servábam eos in nómine tuo, quod dedísti mihi, et custodívi, et nemo ex his périit nisi fílius perditiónis, ut Scriptúra impleátur. Nunc autem ad te vénio et haec loquor in mundo, ut hábeant gáudium meum implétum in semetípsis.

Ego dedi eis sermónem tuum, et mundus ódio eos hábuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.

Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo.

Sanctífica eos in veritáte ; sermo tuus véritas est.

Sicut me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum ; et pro eis ego sanctífico meípsum, ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte».

 

 

 

Hóstias tibi, Dómine, pro commemoratióne beatórum Ioannis et Pauli offérimus, supplíciter deprecántes, ut, sicut illis praebuísti sacrae fídei claritátem, sic nobis indulgéntiam largiáris et pacem. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quóniam beátorum mártyrum Ioannis et Pauli pro confessióne nóminis tui, ad imitatiónem Christi, sanguis effúsus tua mirabília maniféstat, quibus pérficis in fragilitáte virtútem, et vires infírmas ad testimónium róboras, per Christum Dóminum nostrum.

Et ídeo, cum caelórum Virtútibus, in terris te iúgiter celebrámus, maiestáti tuae sine fine clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

Concéde nobis, Dómine, per haec sacraménta caeléstia, grátiam in beatórum mártyrum Ioannis et Pauli celebritáte multíplicem, ut de tanti agóne certáminis discámus et firma solidári patiéntia, et pia exsultáre victória. Per Christum.

 

die 27 iunii

 

 

In festo

 

sancti Cyrilli Alexandrini

 

 

 

Deus, qui beátum Cyríllum epíscopum divínae maternitátis beatíssimae Vírginis Maríae assertórem invíctum effecísti, concéde, ut, qui vere eam Genetrícem Dei crédimus, per incarnatiónem Christi Fílii tui salvémur. Qui tecum vivit et regnat.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Timótheum

 

Caríssime :

Testíficor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicatúrus est vivos ac mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum eius : praédica verbum, insta opportúne, importúne, árgue, íncrepa, óbsecra in omni longanimitáte et doctrína.

Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria coacervábunt sibi magístros pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur.

Tu vero vígila in ómnibus, labóra, opus fac evangelístae, ministérium tuum imple.

 

 

 

Misericórdias Dómini in aetérnum cantábo,

in generatiónem et generatiónem

annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

Quóniam dixísti : «In aetérnum misericórdia aedificábitur»,

in caelis firmábitur véritas tua.

 

«Dispósui testaméntum elécto meo,

iurávi David servo meo :

Usque in aetérnum confirmábo semen tuum

et aedificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam».

 

Invéni David servum meum ;

óleo sancto meo unxi eum.

Manus enim mea firma erit cum eo,

et bráchium meum confortábit eum.

 

Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso,

et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

Ipse invocábit me : «Pater meus es tu,

Deus meus et refúgium salútis meae».

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant vestra bona ópera et gloríficent Patrem vestrum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Vos estis sal terrae ; quod si sal evanúerit, in quo saliétur ? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras et conculcétur ab homínibus.

Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita ; neque accéndunt lucérnam et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant vestra bona ópera et gloríficent Patrem vestrum, qui in caelis est.

Nolíte putáre quóniam veni sólvere Legem aut Prophétas ; non veni sólvere, sed adimplére. Amen quippe dico vobis : Donec tránseat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteríbit a Lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno caelórum ; qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno caelórum».

 

die 28 iunii

 

 

In festo

 

sancti Irenaei

 

 

 

Deus, qui beáto Irenaéo epíscopo tribuísti, ut veritátem doctrínae pacémque Ecclésiae felíciter confirmáret, concéde, quaésumus, eius intercessióne, ut nos, fide et caritáte renováti, ad unitátem concordiámque fovéndam semper simus inténti. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Timótheum

 

Caríssime :

Sectáre iustítiam, fidem, caritátem, pacem cum his, qui ínvocant Dóminum de corde puro. Stultas autem et sine disciplína quaestiónes devíta, sciens quia génerant lites.

Servum autem Dómini non opórtet litigáre, sed mansuétum esse ad omnes, aptum ad docéndum, patiéntem, cum mansuetúdine corripiéntem eos, qui resístunt,  si quando det illis Deus paeniténtiam ad cognoscéndam veritátem, et resipíscant a Diáboli láqueo, a quo capti tenéntur ad ipsíus voluntátem.

 

 

 

Spera in Dómino et fac bonitátem,

et inhabitábis terram et pascéris in fide.

Delectáre in Dómino, et dabit tibi petitiónes cordis tui.

 

Commítte Dómino viam tuam et spera in eo,

et ipse fáciet ;

Et edúcet quasi lumen iustítiam tuam

et iudícium tuum tamquam merídiem.

 

Os iusti meditábitur sapiéntiam,

et lingua eius loquétur iudícium ;

lex Dei eius in corde ipsíus,

et non vacillábunt gressus eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Manéte in dilectióne mea, dicit Dóminus ; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Sublevátis Iesus óculis in caelum, orávit dicens : «Pater sancte, non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui creditúri sunt per verbum eórum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut mundus credat quia tu me misísti.

Et ego claritátem, quam dedísti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus ; ego in eis, et tu in me, ut sint consummáti in unum : ut cognóscat mundus quia tu me misísti et dilexísti eos, sicut me dilexísti.

Pater, quos dedísti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut vídeant claritátem meam, quam dedísti mihi, quia dilexísti me ante constitutiónem mundi.

Pater iuste, et mundus te non cognóvit ; ego autem te cognóvi et hi cognovérunt quia tu me misísti, et notum feci eis nomen tuum et notum fáciam, ut diléctio, qua dilexísti me, in ipsis sit, et ego in ipsis».

 

 

 

Glóriam tibi, Dómine, cónferat sacrifícium, quod in natáli beáti Irenaéi tibi laetánter offérimus, et praébeat nobis dilígere veritátem, ut et inviolátam Ecclésiae fidem teneámus, et stábilem unitátem. Per Christum.

 

 

 

Per haec sacra mystéria, quaésumus, Dómine, da nobis fídei miserátus augméntum, ut, quae sanctum Irenaéum epíscopum usque ad mortem reténta gloríficat, nos étiam iustíficet veráciter hanc sequéntes. Per Christum.

 

die 29 iunii

 

 

In festo

 

sanctorum Petri et Pauli

 

 

in vigília

 

 

 

Petrus apóstolus et Paulus doctor géntium, ipsi nos docuérunt legem tuam, Dómine.

 

 

 

Da nobis, quaésumus, Dómine Deus noster, beatórum apostolórum Petri et Pauli intercessiónibus sublevári, ut per quos Ecclésiae tuae supérni múneris rudiménta donásti, per eos subsídia perpétuae salútis impéndas. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

In diébus illis :

Petrus et Ioánnes ascendébant in templum ad horam oratiónis nonam. Et quidam vir, qui erat claudus ex útero matris suae, baiulabátur, quem ponébant cotídie ad portam templi, quae dícitur Speciósa, ut péteret eleemósynam ab introeúntibus in templum ; is cum vidísset Petrum et Ioánnem incipiéntes introíre in templum, rogábat, ut eleemósynam accíperet.

Intuens autem in eum Petrus cum Ioánne dixit : «Réspice in nos». At ille intendébat in eos, sperans se áliquid acceptúrum ab eis.

Petrus autem dixit : «Argéntum et aurum non est mihi ; quod autem hábeo, hoc tibi do : in nómine Iesu Christi Nazaréni surge et ámbula !».

Et apprehénsa ei manu déxtera, allevávit eu ;, et prótinus consolidátae sunt bases eius et tali, et exsíliens stetit et ambulábat et intrávit cum illis in templum, ámbulans et exsíliens et laudans Deum. Et vidit omnis pópulus eum ambulántem et laudántem Deum ; cognoscébant autem illum quóniam ipse erat, qui ad eleemósynam sedébat ad Speciósam portam templi, et impléti sunt stupóre et éxstasi in eo, quod contígerat illi.

 

 

 

Caeli enárrant glóriam Dei,

et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.

Dies diéi erúctat verbum,

et nox nocti índicat sciéntiam.

 

Non sunt loquélae neque sermónes,

quorum non intellegántur voces :

In omnem  terram exívit sonus eórum

et in fines orbis terrae verba eórum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Gálatas

 

Notum vobis fácio, fratres, evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem ; neque enim ego ab hómine accépi illud neque dídici, sed per revelatiónem Iesu Christi. Audístis enim conversatiónem meam aliquándo in Iudaísmo quóniam supra modum persequébar ecclésiam Dei et expugnábam illam et proficiébam in Iudaísmo supra multos coaetáneos in génere meo, abundántius aemulátor exsístens paternárum meárum traditiónum.

Cum autem plácuit Deo, qui me segregávit de útero matris meae et vocávit per grátiam suam, ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus, contínuo non cóntuli cum carne et sánguine neque ascéndi Hierosólymam ad antecessóres meos apóstolos, sed ábii in Arábiam et íterum revérsus sum Damáscum.

Deínde post annos tres ascéndi Hierosólymam vidére Cepham et mansi apud eum diébus quíndecim ; álium autem apostolórum non vidi nisi Iacóbum fratrem Dómini. Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non méntior.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Dómine, tu ómnia nosti ; tu scis quia amo te.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Cum manifestásset se Iesus discípulis suis et prandísset cum eis, dicit Simóni Petro : «Simon Ioánnis, díligis me plus his ?».

Dicit ei : «Etiam, Dómine, tu scis quia amo te». Dicit ei : «Pasce agnos meos».

Dicit ei íterum secúndo : «Simon Ioánnis, díligis me ?». Ait illi : «Etiam, Dómine, tu scis quia amo te». Dicit ei : «Pasce oves meas».

Dicit ei tértio : «Simon Ioánnis, amas me ?».

Contristátus est Petrus quia dixit ei tértio : «Amas me?», et dicit ei : «Dómine, tu ómnia scis, tu cognóscis quia amo te».

Dicit ei : «Pasce oves meas. Amen, amen dico tibi : cum esses iúnior, cingébas teípsum et ambulábas, ubi volébas ; cum autem senúeris, exténdes manus tuas, et álius te cinget et ducet, quo non vis». Hoc autem dixit signíficans qua morte clarificatúrus esset Deum.

Et, hoc cum dixísset, dicit ei : «Séquere me».

 

 

 

Múnera, Dómine, tuis altáribus adhibémus, de beatórum apostolórum Petri et Pauli sollemnitátibus gloriántes, ut quantum sumus de nostro mérito formidántes, tantum de tua benignitáte gloriémur salvándi. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere  Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus.

Quia nos beáti apóstoli Petrus et Paulus tua dispositióne laetíficant : hic princeps fídei confiténdae, ille intellegéndae clarus assértor : hic relíquiis Israel instítuens Ecclésiam primitívam, ille magíster et doctor géntium vocandárum.

Sic divérso consílio unam Christi famíliam congregántes, par mundo venerábile, una coróna sociávit.

Et ídeo cum Sanctis et Angelis univérsis te collaudámus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Simon Ioánnis, díligis me plus his ? Dómine, tu ómnia nosti, tu scis, Dómine, quia amo te.

 

 

 

Caeléstibus sacraméntis, quaésumus, Dómine, fidéles tuos corróbora, quos Apostolórum doctrína illuminásti. Per Christum.

 

die 29 iunii

 

 

In festo

 

sanctorum Petri et Pauli

 

 

in die

 

 

 

Isti sunt qui, vivéntes in carne, plantavérunt Ecclésiam sánguine suo : cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.

 

 

 

Deus, qui huius diéi venerándam sanctámque laetítiam in apostolórum Petri et Pauli sollemnitáte tribuísti, da Ecclésiae tuae eórum in ómnibus sequi praecéptum, per quos religiónis sumpsit exórdium. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

In diébus illis :

Misit Heródes rex manus, ut afflígeret quosdam de ecclésia. Occídit autem Iacóbum fratrem Ioánnis gládio. Videns autem quia placéret Iudaéis, appósuit apprehéndere et Petrum -erant autem dies Azymórum - quem, cum apprehendísset, misit in cárcerem tradens quáttuor quaterniónibus mílitum custodíre eum, volens post Pascha prodúcere eum pópulo. Et Petrus quidem servabátur in cárcere ; orátio autem fiébat sine intermissióne ab ecclésia ad Deum pro eo.

Cum autem productúrus eum esset Heródes, in ipsa nocte erat Petrus dórmiens inter duos mílites vinctus caténis duábus, et custódes ante óstium custodiébant cárcerem.

Et ecce ángelus Dómini ástitit, et lumen refúlsit in habitáculo ; percússo autem látere Petri, suscitávit eum dicens : «Surge velóciter !». Et cecidérunt caténae de mánibus eius.

Dixit autem ángelus ad eum : «Praecíngere et cálcea te sandália tua !». Et fecit sic.

Et dicit illi : «Circúmda tibi vestiméntum tuum et séquere me !». Et éxiens sequebátur et nesciébat quia verum est, quod fiébat per ángelum ; aestimábat autem se visum vidére. Transeúntes autem primam custódiam et secúndam venérunt ad portam férream, quae ducit ad civitátem, quae ultro apérta est eis, et exeúntes processérunt vicum unum, et contínuo discéssit ángelus ab eo.

Et Petrus ad se revérsus dixit : «Nunc scio vere quia misit Dóminus ángelum suum et erípuit me de manu Heródis et de omni exspectatióne plebis Iudaeórum».

 

 

 

Benedícam Dóminum in omni témpore,

semper laus eius in ore meo.

In Dómino gloriábitur ánima mea,

áudiant mansuéti et laeténtur.

 

Magnificáte Dóminum mecum,

et exaltémus nomen eius in idípsum.

Exquisívi Dóminum, et exaudívit me

et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.

 

Respícite ad eum, et illuminámini

et fácies vestrae non confundéntur.

Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum

et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.

 

Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum

et erípiet eos.

Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus ;

beátus vir, qui sperat in eo.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Timótheum

 

Caríssime :

Ego iam delíbor, et tempus meae resolutiónis instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi ; in réliquo repósita est mihi iustítiae coróna, quam reddet mihi Dóminus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et ómnibus, qui díligunt advéntum eius.

Festína veníre ad me cito.

Dóminus autem mihi ástitit et confortávit me, ut per me praedicátio impleátur, et áudiant omnes gentes, et liberátus sum de ore leónis. Liberávit me Dóminus ab omni ópere malo et salvum fáciet in regnum suum caeléste ; cui glória in saécula saeculórum. Amen.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam ; et portae ínferi non praevalébunt advérsum eam.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Venit Iesus in partes Caesaréae Philíppi et interrogábat discípulos suos dicens : «Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis ?».

At illi dixérunt  : «Alii Ioánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Ieremíam, aut unum ex prophétis».

Dicit illis : «Vos autem quem me esse dícitis ?».

Respóndens Simon Petrus dixit : «Tu es Christus Fílius Dei vivi».

Respóndens autem Iesus dixit ei : «Beátus es, Simon Barióna, quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.

Et ego dico tibi : Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam ; et portae ínferi non praevalébunt advérsus eam. Tibi dabo claves regni caelórum ; et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum in caelis, et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum in caelis».

 

 

 

Hóstiam, Dómine, quam nómini tuo exhibémus sacrándam, apostólica prosequátur orátio, nosque tibi reddat in sacrifício celebrándo devótos. Per Christum.

 

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus.

Quia nos beáti apóstoli Petrus et Paulus tua dispositióne laetíficant : hic princeps fídei confiténdae, ille intellegéndae clarus assértor : hic relíquiis Israel instítuens Ecclésiam primitívam, ille magíster et doctor géntium vocandárum.

Sic divérso consílio unam Christi famíliam congregántes, par mundo venerábile, una coróna sociávit.

Et ídeo cum Sanctis et Angelis univérsis te collaudámus,  sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Dixit Petrus ad Iesum : Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens Iesus dixit ei : Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam.

 

 

 

Da nobis, Dómine, hoc sacraménto reféctis, ita in Ecclésia conversári, ut, perseverántes in fractióne panis Apostolorúmque doctrína, cor unum simus et ánima una, tua caritáte firmáti. Per Christum.

 

die 30 iunii

 

 

In festo

 

sanctorum Protomartyrum Romanae Ecclesiae

 

 

 

Deus, qui Románae Ecclésiae copiósa primórdia mártyrum sánguine consecrásti, concéde, quaésumus, ut firma virtúte de tanti agóne certáminis solidémur, et pia semper victória gaudeámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Romános

 

Fratres :

Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Qui Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum, quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donábit ? Quis accusábit advérsus eléctos Dei ? Deus, qui iustíficat ? Quis est qui condémnet ? Christus Iesus, qui mórtuus est, immo qui suscitátus est, qui et est ad déxteram Dei, qui étiam interpéllat pro nobis ?

Quis nos separábit a caritáte Christi ? Tribulátio an angústia an fames, an núditas an perículum an gládius ? Sicut scriptum est : «Propter te mortificámur tota die, aestimáti sumus ut oves occisiónis».

Sed in his ómnibus supervíncimus per eum, qui diléxit nos. Certus sum enim quia neque mors neque vita neque ángeli neque principátus neque instántia neque futúra neque virtútes neque altitúdo neque profúndum neque ália quaélibet creatúra póterit nos separáre a caritáte Dei, quae est in Christo Iesu Dómino nostro.

 

 

 

Nisi quia Dóminus erat in nobis,

cum exsúrgerent hómines in nos :

forte vivos deglutíssent nos,

cum irascerétur furor eórum in nos.

 

Fórsitan aqua absorbuísset nos,

torrens pertransísset ánimam nostram ;

fórsitan pertransíssent ánimam nostram

aquae intumescéntes.

 

Láqueus contrítus est,

et nos erépti sumus.

Adiutórium nostrum in nómine Dómini,

qui fecit caelum et terram.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore : Dixit Iesus discípulis suis :

«Vidéte, ne quis vos sedúcat . Multi enim vénient in nómine meo dicéntes : “Ego sum Christus”, et multos sedúcent. Auditúri enim estis proélia et opiniónes proeliórum. Vidéte, ne turbémini ; opórtet enim fíeri, sed nondum est finis. Consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae mótus per loca ; haec autem ómnia inítia sunt dolórum.

Tunc tradent vos in tribulatiónem et occídent vos, et éritis ódio ómnibus géntibus propter nomen meum.

Et tunc scandalizabúntur multi et ínvicem tradent et ódio habébunt ínvicem ; et multi pseudoprophétae surgent et sedúcent multos. Et, quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum.

Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit».

Tag(s) : #Sanctoral
Partager cette page
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :