Overblog
Editer la page Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

 

 

die 3 decembris

 

 

In festo

 

sancti Francisci Xavier

 

 

 

Deus, qui beáti Francísci praedicatióne multos tibi pópulos acquisísti, da ut fidélium ánimi eódem fídei zelo férveant, et ubérrima ubíque prole Ecclésia sancta laetétur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

Si evangelizávero, non est mihi glória ; necéssitas enim mihi incúmbit. Vae enim mihi est, si non evangelizávero ! Si enim volens hoc ago, mercédem hábeo ; si autem invítus, dispensátio mihi crédita est.

Quae est ergo merces mea ? Ut evangélium praédicans sine sumptu ponam evangélium, ut non abútar potestáte mea in evangélio.

Nam cum liber essem ex ómnibus, ómnium me servum feci, ut plures lucri fácerem.

Factus sum infírmis infírmus, ut infírmos lucri fácerem ; ómnibus ómnia factus sum, ut áliquos útique fácerem salvos. Omnia autem fácio propter evangélium, ut compárticeps eius effíciar.

 

 

 

Cantáte Dómino cánticum novum,

cantáte Dómino, omnis terra.

 

Cantáte Dómino, benedícite nómini eius,

annuntiáte de die in diem salutáre eius.

 

Annuntiáte inter gentes glóriam eius,

in ómnibus pópulis mirabília eius.

 

Afférte Dómino, famíliae populórum,

afférte Dómino glóriam et poténtiam,

afférte Dómino glóriam nóminis eius.

 

Dícite in géntibus : «Dóminus regnávit !».

Etenim corréxit orbem terrae, qui non commovébitur ;

iudicábit pópulos in aequitáte.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Eúntes docéte omnes gentes, dicit Dóminus ; ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem saéculi.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

In illo témpore :

Appárens Iesus úndecim dixit eis : «Eúntes in mundum univérsum praedicáte evangélium omni creatúrae. Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit ; qui vero non credíderit, condemnábitur.

Signa autem eos, qui credíderint, haec sequéntur : in nómine meo daemónia eícient, linguis loquéntur novis, serpéntes tollent, et, si mortíferum quid bíberint, non eos nocébit, super aegrótos manus impónent et  bene habébunt».

Et Dóminus quidem Iesus, postquam locútus est eis, assúmptus est in caelum et sedit a dextris Dei. Illi autem profécti praedicavérunt ubíque, Dómino cooperánte et sermónem confirmánte, sequéntibus signis.

 

 

 

 

Súscipe, Dómine, múnera, quae tibi in beáti Francísci commemoratióne deférimus, et praesta ut, sicut ille desidério salútis hóminum ad terras longínquas est progréssus, ita et nos testimónium Evangélio efficáciter perhibéntes, ad te cum frátribus properáre festinémus. Per Christum.

 

 

 

Mystéria tua, Deus, eum in nobis accéndant caritátis ardórem, quo beátus Francíscus pro animárum salúte flagrávit, ut, vocatióne nostra dígnius ambulántes, promíssum bonis operáriis praémium cum eo consequámur. Per Christum.

 

 

die 4 decembris

 

 

In festo

 

sancti Ioannis Damasceni

 

 

 

Praesta nobis, quaésumus, Dómine, sancti Ioánnis presbýteri précibus adiuvári, ut vera fides, quam ille excellénter dócuit, sit semper lux et fortitúdo nostra. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Timótheum

 

Caríssime :

Formam habe sanórum verbórum, quae a me audísti, in fide et dilectióne, quae sunt in Christo Iesu ; bonum depósitum custódi per Spíritum Sanctum, qui hábitat in nobis.

Tu ergo, fili mi, confortáre in grátia, quae est in Christo Iesu ; et quae audísti a me per multos testes, haec comménda fidélibus homínibus, qui idónei erunt et álios docére.

Collábora sicut bonus miles Christi Iesu.

 

 

 

Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam,

testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam praestans párvulis.

 

Iustítiae Dómini rectae, laetificántes corda,

praecéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

 

Timor Dómini mundus, pérmanens in saéculum saéculi,

iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul.

 

Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum

et dulcióra super mel et favum stillántem.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis parábolam hanc : «Homo péregre proficíscens vocávit servos suos et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum propriam virtútem, et proféctus est.

Statim ábiit, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis et lucrátus est ália quinque ; simíliter qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terra et abscóndit pecúniam dómini sui.

Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et ponit ratiónem cum eis.

Et accédens, qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta dicens : “Dómine, quinque talénta tradidísti mihi : ecce ália quinque superlucrátus sum”.

Ait illi dóminus eius : “Euge, serve bone et fidélis. Super pauca fuísti fidélis ; super multa te constítuam : intra in gáudium dómini tui”.

Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait : “Dómine, duo talénta tradidísti mihi ; ecce ália duo lucrátus sum”.

Ait illi dóminus eius : “Euge, serve bone et fidélis. Super pauca fuísti fidélis ; super multa te constítuam : intra in gáudium dómini tui”.

Accédens autem et qui unum taléntum accéperat, ait : “Dómine, novi te quia homo durus es : metis, ubi non seminásti, et cóngregas, ubi non sparsísti ; et timens ábii et abscóndi taléntum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est”.

Respóndens autem dóminus eius dixit ei : “Serve male et piger ! sciébas quia meto, ubi non seminávi, et cóngrego, ubi non sparsi ? Opórtuit ergo te míttere pecúniam meam nummuláriis, et véniens ego recepíssem, quod meum est cum usúra.

Tóllite ítaque ab eo taléntum, et date ei, qui habet decem talénta : omni enim habénti dábitur, et abundábit ; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferétur ab eo. Et inútilem servum eícite in ténebras exterióres : illic erit fletus et stridor déntium”».

 

 

die 6 decembris

 

 

In festo

 

sancti Nicolai

 

 

 

Misericórdiam tuam, Dómine, súpplices implorámus, et, beáti Nicolái epíscopi interveniénte suffrágio, nos in ómnibus custódi periculis, ut via salútis nobis páteat expedíta. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

In anno, quo mórtuus est rex Ozías, vidi Dóminum sedéntem super sólium excélsum et elevátum ; et fímbriae eius replébant templum.

Séraphim stabant iuxta eum ; sex alae uni et sex alae álteri : duábus velábat fáciem suam et duábus velábat pedes suos et duábus volábat. Et clamábat alter ad álterum et dicébat : «Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus exercítuum ; plena est omnis terra glória eius». Et commóta sunt superliminária cárdinum a voce clamántis, et domus repléta est fumo.

Et dixi : «Vae mihi, quia périi ! Quia vir pollútus lábiis ego sum et in médio pópuli pollúta lábia habéntis ego hábito et regem, Dóminum exercítuum, vidi óculis meis».

Et volávit ad me unus de séraphim et in manu eius cálculus, quem fórcipe túlerat de altári, et tétigit os meum et dixit : «Ecce tétigit hoc lábia tua, et auferétur iníquitas tua, et peccátum tuum mundábitur».

Et audívi vocem Dómini dicéntis : «Quem mittam? Et quis ibit nobis ?».

Et dixi : «Ecce ego, mitte me».

 

 

 

Exspéctans exspectávi Dóminum,

et inténdit mihi.

Et immísit in os meum cánticum novum,

carmen Deo nostro.

 

Sacrifícium et oblatiónem noluísti,

aures autem fodísti mihi.

Holocáustum et pro peccáto non postulásti,

tunc dixi : «Ecce vénio.

 

In volúmine libri scriptum est de me.

Fácere voluntátem tuam,

Deus meus, vólui ;

et lex tua in praecórdiis meis».

 

Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna ;

ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, praedicáre captívis remissiónem.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Designávit Dóminus álios septuagínta duos et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus.

Et dicébat illis : «Messis quidem multa, operárii autem pauci ; rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite ; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum, neque peram neque calceaménta, et néminem per viam salutavéritis.

In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite : “Pax huic dómui”. Et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra ; sin autem, ad vos revertétur.

In eádem autem domo manéte edéntes et bibéntes, quae apud illos sunt : dignus enim est operárius mercéde sua.

Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte, quae apponúntur vobis, et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis : “Appropinquávit in vos regnum Dei”».

 

 

die 7 decembris

 

 

In festo

 

sancti Ambrosii

 

 

 

Deus, qui beátum Ambrósium epíscopum cathólicae fídei doctórem et apostólicae fortitúdinis exémplum effecísti, éxcita in Ecclésia tua viros secúndum cor tuum, qui eam fórtiter et sapiénter gubérnent. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Ephésios

 

Fratres :

Mihi ómnium sanctórum mínimo data est grátia haec : géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi et illumináre omnes, quae sit dispensátio mystérii abscónditi a saéculis in Deo, qui ómnia creávit, ut innotéscat nunc principátibus et potestátibus in caeléstibus per ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei secúndum propósitum saeculórum, quod fecit in Christo Iesu Dómino nostro, in quo habémus fidúciam et accéssum in confidéntia per fidem eius.

 

 

 

Misericórdias Dómini in aetérnum cantábo,

in generatiónem et generatiónem

annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

Quóniam dixísti : «In aetérnum misericórdia aedificábitur»,

in caelis firmábitur véritas tua.

 

«Dispósui testaméntum elécto meo,

iurávi David servo meo :

Usque in aetérnum confirmábo semen tuum

et aedificábo in generatiónem et generatiónem

sedem tuam».

 

Invéni David servum meum ;

óleo sancto meo unxi eum.

Manus enim mea firma erit cum eo,

et bráchium meum confortábit eum.

 

Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso,

et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

Ipse invocábit me : «Pater meus es tu,

Deus meus et refúgium salútis meae».

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus ; et cognósco oves meas, et cognóscunt me meae.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Dixit Iesus : «Ego sum pastor bonus : bonus pastor ánimam suam ponit pro óvibus ; mercennárius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves própriae, videt lupum veniéntem et dimíttit oves et fugit - et lupus rapit eas et dispérgit - quia mercennárius est, et non pértinet ad eum de óvibus.

Ego sum pastor bonus : et cognósco meas, et cognóscunt me meae, sicut cognóscit me Pater, et ego cognósco Patrem ; et ánimam meam pono pro óvibus.

Et álias oves hábeo, quae non sunt ex hoc ovíli, et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient et fient unus grex, unus pastor».

 

 

 

Illa nos, quaésumus, Dómine, divína tractántes, Spíritus Sanctus fídei luce perfúndat, qua beátum Ambrósium ad glóriae tuae propagatiónem iúgiter collustrávit. Per Christum.

 

 

 

Huius sacraménti, Dómine, virtúte roborátos, fac nos beáti Ambrósii documéntis ita profícere, ut, viríliter per tuas sémitas festinántes, ad aetérni suavitátem convívii praeparémur. Per Christum.

 

 

die 8 decembris

 

 

In Immaculata Conceptione

 

Beatae Mariae Virginis

 

 

 

Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo, quia índuit me vestiméntis salútis et induménto iustítiae circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis.

 

 

 

Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum praeparásti, quaésumus, ut, qui ex morte eiúsdem Fílii tui praevísa, eam ab omni labe praeservásti, nos quoque mundos, eius intercessióne, ad te perveníre concédas. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Génesis

 

Postquam comédit Adam de ligno, vocávit eum Dóminus Deus et dixit ei : «Ubi es ?».

Qui ait : «Vocem tuam audívi in paradíso et tímui eo quod nudus essem et abscóndi me».

Cui dixit : «Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praecéperam, ne coméderes, comedísti ?».

Dixítque Adam : «Múlier, quam dedísti sóciam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comédi».

Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem : «Quare hoc fecísti ?».

Quae respóndit : «Serpens decépit me, et comédi».

Et ait Dóminus Deus ad serpéntem : «Quia fecísti hoc, maledíctus es inter ómnia pécora et omnes béstias agri ! Super pectus tuum gradiéris et púlverem cómedes cunctis diébus vitae tuae. Inimicítias ponam inter te et mulíerem et semen tuum et semen illíus ; ipsum cónteret caput tuum, et tu cónteres calcáneum eius».

 

 

 

Cantáte Dómino cánticum novum,

quia mirabília fecit.

Salvávit sibi déxtera eius,

et bráchium sanctum eius.

 

Notum fecit Dóminus salutáre suum,

in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.

Recordátus est misericórdiae suae

et veritátis suae dómui Israel.

 

Vidérunt omnes términi terrae

salutáre Dei nostri.

Iubiláte Deo, omnis terra,

erúmpite, exsultáte et psállite.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Ephésios

 

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in caeléstibus in Christo, sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, ut essémus sancti et immaculáti in conspéctu eius in caritáte, qui praedestinávit nos in adoptiónem filiórum per Iesum Christum in ipsum, secúndum beneplácitum voluntátis suae, in laudem glóriae grátiae suae, in qua gratificávit nos in Dilécto.

In quo étiam sorte vocáti sumus, praedestináti secúndum propósitum eius, qui ómnia operátur secúndum consílium voluntátis suae, ut simus in laudem glóriae eius, qui ante sperávimus in Christo.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ave, María, grátia plena ; Dóminus tecum ; benedícta tu in muliéribus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Missus est ángelus Gabriel a Deo in civitátem Galilaéae, cui nomen Názareth, ad vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen vírginis María.

Et ingréssus ad eam dixit : «Ave, grátia plena, Dóminus tecum». Ipsa autem turbáta est in sermóne eius et cogitábat qualis esset ista salutátio.

Et ait ángelus ei : «Ne tímeas, María ; invenísti enim grátiam apud Deum. Et ecce concípies in útero et páries fílium, et vocábis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius, et regnábit super domum Iacob in aetérnum, et regni eius non erit finis».

Dixit autem María ad ángelum : «Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco ?».

Et respóndens ángelus dixit ei : «Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi : ideóque et quod nascétur sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce Elísabeth cognáta tua et ipsa concépit fílium in senécta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocátur stérilis, quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum».

Dixit autem María : «Ecce ancílla Dómini ; fiat mihi secúndum verbum tuum». Et discéssit ab illa ángelus.

 

 

 

Salutárem hóstiam, quam in sollemnitáte immaculátae Conceptiónis beátae Vírginis Maríae tibi, Dómine, offérimus, súscipe dignánter, et praesta, ut, sicut illam tua grátia praeveniénte ab omni labe profitémur immúnem, ita, eius intercessióne, a culpis ómnibus liberémur. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui beátissimam Vírginem Maríam ab omni originális culpae labe praeservásti, ut in ea, grátiae tuae plenitúdine ditáta, dignam Fílio tuo Genetrícem praeparáres, et Sponsae eius Ecclésiae sine ruga vel mácula formósae signáres exórdium.

Fílium enim erat puríssima Virgo datúra, qui crímina nostra Agnus ínnocens aboléret ; et ipsam prae ómnibus tuo pópulo disponébas advocátam grátiae et sanctitátis exémplar.

Et ídeo, choris angélicis sociáti, te laudámus in gáudio confiténtes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Gloriósa dicta sunt de te, María, quia ex te ortus est sol iustítiae, Christus Deus noster.

 

 

 

Sacraménta quae súmpsimus, Dómine Deus noster, illíus in nobis culpae vúlnera réparent, a qua immaculátam beátae Maríae Conceptiónem singuláriter praeservásti. Per Christum.

 

 

die 9 decembris

 

 

In festo

 

sancti Ioannis Didaci Cuauhtlatoatzin

 

 

 

Deus, qui per beátum Ioánnem Dídacum, sanctíssimae Vírginis Maríae dilectiónem erga pópulum tuum ostendísti : eius nobis intercessióne concéde, ut, Matris nostrae mónitis Guadalúpae datis obsequéntes, voluntátem tuam iúgiter adimplére valeámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

Vidéte vocatiónem vestram, fratres, quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles.                      

Sed, quae stulta sunt mundi, elégit Deus, ut confúndat sapiéntes, et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia, et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrúeret, ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.

Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapiéntia nobis a Deo et iustítia et sanctificátio et redémptio, ut quemádmodum scriptum est : «Qui gloriátur, in Dómino gloriétur».

 

 

 

Dómine, non est exaltátum cor meum,

neque eláti sunt óculi mei,

neque ambulávi in magnis

neque in mirabílibus super me.

 

Vere pacátam et quiétam

feci ánimam meam ;

sicut ablactátus in sinu matris suae,

sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.

 

Speret Israel in Dómino

ex hoc nunc et usque in saéculum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore respóndens Iesus dixit : «Confíteor tibi, Pater, Dómine caeli et terrae, quia abscondísti haec a sapiéntibus et prudéntibus et revelásti ea párvulis. Ita, Pater, quóniam sic fuit plácitum ante te.

Omnia mihi trádita sunt a Patre meo ; et nemo novit Fílium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Fílius et cui volúerit Fílius reveláre.

Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos.

Tóllite iugum meum super vos et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. Iugum enim meum suáve et onus meum leve est».

 

 

die 11 decembris

 

 

In festo

 

sancti Damasi I

 

 

 

Praesta, quaésumus, Dómine, ut mártyrum tuórum iúgiter mérita celebrémus, quorum éxstitit beátus Dámasus papa cultor et amátor. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

In diébus illis :

A Miléto Paulus mittens Ephesum convocávit presbýteros ecclésiae.

Qui cum veníssent ad eum, dixit eis : «Atténdite vobis et univérso gregi, in quo vos Spíritus Sanctus pósuit epíscopos, páscere ecclésiam Dei, quam acquisívit sánguine suo. Ego scio quóniam intrábunt post discessiónem meam lupi graves in vos non parcéntes gregi, et ex vobis ipsis exsúrgent viri loquéntes pervérsa, ut ábstrahant discípulos post se.

Propter quod vigiláte memória retinéntes quóniam per triénnium nocte et die non cessávi cum lácrimis monens unumquémque vestrum.

Et nunc comméndo vos Deo et verbo grátiae ipsíus, qui potens est aedificáre et dare hereditátem in sanctificátis ómnibus».

Et cum haec dixísset, pósitis génibus suis, cum ómnibus illis orávit.

 

 

 

Dixit Dóminus Dómino meo : «Sede a dextris meis,

donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum».

 

Virgam poténtiae tuae emíttet Dóminus ex Sion :

domináre in médio inimicórum tuórum.

 

Tecum principátus in die virtútis tuae, in splendóribus sanctis,

ex útero ante lucíferum génui te.

 

Iurávit Dóminus et non paenitébit eum :

«Tu es sacérdos in aetérnum secúndum órdinem Melchísedech».

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem ; sicut diléxi vos, ut et vos diligátis ínvicem.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos ; manéte in dilectióne mea. Si praecépta mea servavéritis, manébitis in dilectióne mea, sicut ego Patris mei praecépta servávi et máneo in eius dilectióne. Haec locútus sum vobis, ut gáudium meum in vobis sit, et gáudium vestrum impleátur.

Hoc est praecéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos ; maiórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam quis ponat pro amícis suis.

Vos amíci mei estis, si fecéritis, quae ego praecípio vobis. Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dóminus eius ; vos autem dixi amícos, quia ómnia, quae audívi a Patre meo, nota feci vobis.

Non vos me elegístis, sed ego elégi vos et pósui vos, ut vos eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, ut quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis.

Haec mando vobis, ut diligátis ínvicem».

 

 

die 12 decembris

 

 

In Apparitione

 

Sanctissimae Virginis Mariae de Guadalupe

 

 

 

Deus, Pater misericordiárum, qui sub sanctíssimae Matris Fílii tui singulári patrocínio plebem tuam constituísti, tríbue cunctis, qui beátam Vírginem Guadalupénsem ínvocant, ut, alacrióri fide, populórum progressionem in viis iustítiae quaerant et pacis. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

 

Ego Ioánnes vidi caelum novum et terram novam ; primum enim caelum et prima terra abiérunt, et mare iam non est. Et civitátem sanctam Ierúsalem novam vidi descendéntem de caelo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo.

Et audívi vocem magnam de throno dicéntem : «Ecce tabernáculum Dei cum homínibus ! Et habitábit cum eis, et ipsi pópuli eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus, et abstérget omnem lácrimam ab óculis eórum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abiérunt».

Et dixit, qui sedébat super throno : «Ecce nova fácio ómnia».

 

 

 

Benedícta tu es, fília, a Deo excélso

prae ómnibus muliéribus, quae sunt super terram.

Et benedíctus Dóminus Deus noster, qui creávit caelum et terram.

 

Quóniam non discédet laus tua a corde hóminum

memorántium virtútis Dei usque in sempitérnum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáta es, Virgo María, quae credidísti, quóniam perficiéntur ea, quae dicta sunt tibi a Dómino.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Loquénte Iesu ad turbas, extóllens vocem quaedam múlier de turba dixit illi :

«Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quae suxísti !».

At ille dixit :

«Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei et custódiunt !».

 

 

die 13 decembris

 

 

In festo

 

sanctae Luciae

 

 

 

Intercéssio nos, quaésumus, Dómine sanctae Lúciae vírginis et mártyris gloriósa confóveat, ut eius natalícia et temporáliter frequentémus, et conspiciámus aetérna. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Fratres :

Qui gloriátur, in Dómino gloriétur ; non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est, sed quem Dóminus comméndat.

Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiae meae ; sed et supportáte me ! Aémulor enim vos Dei aemulatióne ; despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.

 

 

 

Esto mihi in rupem praesídii et in domum munítam,

ut salvum me fácias.

Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu

et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.

 

In manus tuas comméndo spíritum meum ;

redemísti me, Dómine, Deus veritátis.

Exsultábo et laetábor in misericórdia tua,

quóniam respexísti humilitátem meam.

 

Eripe me de manu inimicórum meórum

et a persequéntibus me ;

illústra fáciem tuam super servum tuum,

salvum me fac in misericórdia tua.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Haec est virgo sápiens, quam Dóminus vigilántem invénit ; veniénte Dómino, intrávit cum eo ad núptias.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis parábolam hanc : «Símile erit regnum caelórum decem virgínibus, quae accipiéntes lámpades suas exiérunt óbviam sponso. Quinque autem ex eis erant fátuae et quinque prudéntes. Fátuae enim, accéptis lampádibus suis, non sumpsérunt óleum secum ; prudéntes vero accepérunt óleum in vasis cum lampádibus suis.

Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt.

Média autem nocte clamor factus est : “Ecce sponsus ! Exíte óbviam ei”. Tunc surrexérunt omnes vírgines illae et ornavérunt lámpades suas.

Fátuae autem sapiéntibus dixérunt : “Date nobis de óleo vestro, quia lámpades nostrae exstinguúntur”.

Respondérunt prudéntes dicéntes : “Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes et émite vobis”.

Dum autem irent émere, venit sponsus, et quae parátae erant, intravérunt cum eo ad núptias ; et clausa est iánua.

Novíssime autem véniunt et réliquae vírgines dicéntes : “Dómine, Dómine, áperi nobis”. At ille respóndens ait : “Amen dico vobis : Néscio vos”.

Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam».

 

 

 

Múnera, quaésumus, Dómine, quae in celebritáte beátae Lúciae deférimus, ita grátiae tuae efficiántur accépta, sicut eius tibi plácitum éxstitit passiónis certámen. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quóniam beátae mártyris Lúciae pro confessióne nóminis tui, ad imitatiónem Christi, sanguis effúsus tua mirabília maniféstat, quibus pérficis in fragilitáte virtútem, et vires infírmas ad testimónium róboras, per Christum Dóminum nostrum.

Et ídeo, cum caelórum Virtútibus, in terris te iúgiter celebrámus, maiestáti tuae sine fine clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

Deus, qui beátam Lúciam pro gémina virginitátis et martýrii victória inter Sanctos coronásti, da, quaésumus, per huius virtútem sacraménti, ut, omne malum fórtiter superántes, caeléstem glóriam consequámur. Per Christum.

 

 

die 14 decembris

 

 

In festo

 

sanctI Ioannis a Cruce

 

 

 

Mihi autem absit glóriari, nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.

 

 

 

Deus, qui sanctum Ioánnem presbýterum perféctae sui abnegatiónis et crucis amatórem exímium effecísti, concéde ut, eius imitatióni iúgiter inhaeréntes, ad contemplatiónem glóriae tuae perveniámus aetérnam. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli

ad Corínthios

 

Ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non in sublimitáte sermónis aut sapiéntiae, annúntians vobis testimónium Christi.

Non enim iudicávi me scire áliquid inter vos, nisi Iesum Christum et hunc crucifíxum. Et ego in infirmitáte et timóre et tremóre multo fui apud vos ; et sermo meus et praedicátio mea non in persuasibílibus humánae sapiéntiae verbis, sed in ostensióne spíritus et virtútis, ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum, sed in virtúte Dei.

Sapiéntiam autem lóquimur inter perféctos, sapiéntiam vero non huius saéculi neque príncipum huius saéculi, qui destruúntur ; sed lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quae abscóndita est, quam praedestinávit Deus ante saécula in glóriam nostram, quam nemo príncipum huius saéculi cognóvit ; si enim cognovíssent, numquam Dóminum glóriae crucifixíssent ; sed, sicut scriptum est, quod «óculus non vidit nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quae praeparávit Deus iis qui díligunt illum» ; nobis autem revelávit Deus per Spíritum suum.

 

 

 

Spera in Dómino et fac bonitátem,

et inhabitábis terram et pascéris in fide.

Delectáre in Dómino, et dabit tibi petitiónes cordis tui.

 

Commítte Dómino viam tuam et spera in eo,

et ipse fáciet ;

Et edúcet quasi lumen iustítiam tuam

et iudícium tuum tamquam merídiem.

 

Os iusti meditábitur sapiéntiam,

et lingua eius loquétur iudícium ;

lex Dei eius in corde ipsíus,

et non vacillábunt gressus eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

In illo témpore :

Ibant turbae multae cum Iesu, et convérsus dixit ad illos : «Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxórem et fílios et fratres et soróres, adhuc et ánimam suam, non potest esse meus discípulus. Et, qui non báiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discípulus.

Quis enim ex vobis volens turrem aedificáre, non prius sedens cómputat sumptus, si habet ad perficiéndum ? Ne, posteáquam posúerit fundaméntum et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei dicéntes : “Hic homo coepit aedificáre et non pótuit consummáre”.

Aut quis rex, itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se ? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens rogat ea, quae pacis sunt.

Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quae póssidet, non potest meus esse discípulus».

 

 

 

Réspice quas offérimus hóstias, omnípotens Deus, in commemoratióne beáti Ioánnis, et praesta, ut, qui domínicae passiónis mystéria celebrámus, imitémur quod ágimus. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui, primo advéntu in humilitáte carnis assúmptae, dispositiónis antíquae munus implévit, nobísque salútis perpétuae trámitem reserávit : ut, cum secúndo vénerit in suae glória maiestátis, manifésto demum múnere capiámus, quod vigilántes nunc audémus exspectáre promíssum.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum et tollat crucem suam et sequátur me, dicit Dóminus.

 

 

 

Deus, qui crucis mystérium in beáto Ioánne mirabíliter illustrásti, concéde propítius, ut, ex hoc sacrifício roboráti, Christo fidéles haereámus, et in Ecclésia ad salútem ómnium operémur. Per Christum.

 

 

die 26 decembris

 

 

In festo

 

sancti Stephani

 

 

 

Apértae sunt iánuae caeli beáto Stéphano, qui in número Mártyrum invéntus est primus, et ídeo triúmphat in caelis coronátus.

 

 

 

Da nobis, quaésumus, Dómine, imitári quod cólimus, ut discámus et inimícos dilígere, quia eius natalícia celebrámus, qui novit étiam pro persecutóribus exoráre. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

In diébus illis :

Stéphanus plenus grátia et virtúte faciébat prodigia et signa magna in pópulo. Surrexérunt autem quidam de synagóga, quae appellátur Libertinórum et Cyrenénsium et Alexandrinórum et eórum qui erant a Cilícia et Asia, disputántes cum Stéphano, et non póterant resístere sapiéntiae et Spirítui, quo loquebátur.

Audiéntes autem haec, dissecabántur córdibus suis et stridébant déntibus in eum.

Cum autem esset plenus Spíritu Sancto, inténdens in caelum vidit glóriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait : «Ecce vídeo caelos apértos, et Fílium hóminis a dextris stantem Dei».

Exclamántes autem voce magna continuérunt aures suas et ímpetum fecérunt unanímiter in eum et eiciéntes eum extra civitátem lapidábant. Et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adulescéntis, qui vocabátur Saulus.

Et lapidábant Stéphanum invocántem et dicéntem : «Dómine Iesu, súscipe spíritum meum». Pósitis autem génibus clamávit voce magna : «Dómine, ne státuas illis hoc peccátum» ; et cum hoc dixísset, obdormívit.

 

 

 

Esto mihi in rupem praesídii et in domum munítam,

ut salvum me fácias.

Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu

et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.

 

In manus tuas comméndo spíritum meum ;

Exsultábo et laetábor in misericórdia tua,

quóniam respexísti humilitátem meam.

 

Eripe me de manu inimicórum meórum

et a persequéntibus me ;

illústra fáciem tuam super servum tuum,

salvum me fac in misericórdia tua.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Benedíctus qui venit in nómine Dómini ; Deus Dóminus, et illúxit nobis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus Apóstolis suis : «Cavéte ab homínibus ; tradent enim vos in concíliis, et in synagógis suis flagellábunt vos ; et ad praésides et ad reges ducémini propter me in testimónium illis et géntibus.

Cum autem tradent vos, nolíte cogitáre quómodo aut quid loquámini ; dábitur enim vobis in illa hora quid loquámini.

Non enim vos estis, qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium ; et insúrgent fílii in paréntes et morte eos affícient. Et éritis ódio ómnibus propter nomen meum ; qui autem perseveráverit in finem, hic salvus erit».

 

 

 

Múnera, quaésumus, Dómine, tibi sint hodiérnae devotiónis accépta, quae beáti Stéphani mártyris commemorátio gloriósa deprómit. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui, in huius venerándi festivitáte mystérii, invisíbilis in suis, visíbilis in nostris appáruit, et ante témpora génitus esse coepit in témpore : ut, in se érigens cuncta deiécta, in íntegrum restitúeret univérsa, et hóminem pérditum ad caeléstia regna revocáret.

Unde et nos, cum ómnibus Angelis te laudámus, iucúnda celebratióne clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo beátae Maríae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem : sed et memóriam venerántes, in primis eiúsdem gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

 

 

- Lapidábant Stéphanum invocántem et dicéntem : Dómine Iesu, súscipe spíritum meum.

 

 

 

Grátias ágimus, Dómine, multiplicátis circa nos miseratiónibus tuis, qui et Fílii tui nativitáte nos salvas, et beáti mártyris Stéphani celebratióne laetíficas. Per Christum.

 

 

die 27 decembris

 

 

In festo

 

sancti  Ioannis

 

 

 

Iste est Ioánnes, qui supra pectus Dómini in cena recúbuit : beátus Apóstolus, cui reveláta sunt secréta caeléstia, et verba vitae in toto terrárum orbe diffúdit.

 

 

 

Deus, qui per beátum apóstolum Ioánnem Verbi tui nobis arcána reserásti, praesta, quaésumus, ut, quod ille nostris áuribus excellénter infúdit, intellegéntiae competéntis eruditióne capiámus. Per Dóminum.

 

 

 

Initium Epístulae primae beáti Ioánnis apóstoli

 

Caríssimi :

Quod fuit ab inítio, quod audívimus, quod vídimus óculis nostris, quod perspéximus, et manus nostrae contrectavérunt de verbo vitae - et vita appáruit, et vídimus et testamur et annuntiámus vobis vitam aetérnam, quae erat coram Patre et appáruit nobis - quod vídimus et audívimus, annuntiámus vobis, ut et vos communiónem habeátis nobíscum. Commúnio autem nostra est cum Patre et cum Fílio eius Iesu Christo.

Et haec scríbimus nos, ut gáudium nostrum sit plenum.

 

 

 

Dóminus regnávit ! Exsúltet terra,

laeténtur ínsulae multae.

Nubes et calígo in circúitu eius,

iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.

 

Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini,

a fácie Dómini omnis terra.

Annuntiavérunt caeli iustítiam eius,

et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

 

Lux orta est iusto,

et rectis corde laetítia.

Laetámini, iusti, in Dómino

et confitémini memóriae sanctitátis eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Te Deum laudámus, te Dóminum confitémur ; te gloriósus Apostolórum chorus laudat, Dómine.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Prima sabbatórum, cúrrit María Magdaléne, et venit ad Simónem Petrum et ad álium discípulum, quem amábat Iesus, et dicit eis : «Tulérunt Dóminum de monuménto, et nescímus, ubi posuérunt eum !».

Exiit ergo Petrus et ille álius discípulus, et veniébant ad monuméntum. Currébant autem duo simul, et ille álius discípulus praecucúrrit cítius Petro et venit primus ad monuméntum ; et cum se inclinásset, videt pósita linteámina, non tamen introívit. Venit ergo et Simon Petrus sequens eum, et introívit in monuméntum ; et videt linteámina pósita et sudárium, quod fúerat super caput eius, non cum linteamínibus pósitum, sed separátim involútum in unum locum.

Tunc ergo introivit et alter discípulus, qui vénerat primus ad monuméntum, et vidit et crédidit.

 

 

 

Múnera, quaésumus, Dómine, obláta sanctífica, et praesta, ut ex huius cenae convívio aetérni Verbi secréta hauriámus, quae ex eódem fonte apóstolo tuo Ioánni revelásti. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui, in huius venerándi festivitáte mystérii, invisíbilis in suis, visíbilis in nostris appáruit, et ante témpora génitus esse coepit in témpore : ut, in se érigens cuncta deiécta, in íntegrum restitúeret univérsa, et hóminem pérditum ad caeléstia regna revocáret.

Unde et nos, cum ómnibus Angelis te laudámus, iucúnda celebratióne clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo beátae Maríae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem : sed et memóriam venerántes, in primis eiúsdem gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

 

 

- Verbum caro factum est et habitávit in nobis. Et de plenitúdine eius nos omnes accépimus.

 

 

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut Verbum caro factum, quod beátus Ioánnes apóstolus praedicávit, per hoc mystérium quod celebrávimus hábitet semper in nobis. Per Christum.

 

 

die 28 decembris

 

 

In festo

 

sanctorum Innocentium

 

 

 

Innocéntes pro Christo infántes occísi sunt, ipsum sequúntur Agnum sine mácula, et dicunt semper : Glória tibi, Dómine.

 

 

 

Deus, cuius hodiérna die praecónium Innocéntes mártyres non loquéndo sed moriéndo conféssi sunt, da, quaésumus, ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae primae beáti Ioánnis apóstoli

 

Caríssimi :

Haec est annuntiátio, quam audívimus ab eo et annuntiámus vobis, quóniam Deus lux est, et ténebrae in eo non sunt ullae.

Si dixérimus quóniam communiónem habémus cum eo et in ténebris ambulámus, mentímur et non fácimus veritátem ; si autem in luce ambulémus, sicut ipse est in luce, communiónem habémus ad ínvicem, et sanguis Iesu Fílii eius mundat nos ab omni peccáto.

Si dixérimus quóniam peccátum non habémus, nosmetípsos sedúcimus, et  véritas in nobis non est. Si confiteámur peccáta nostra, fidélis est et iustus, ut remíttat nobis peccáta, et emúndet nos ab omni iniustítia. Si dixérimus quóniam non peccávimus, mendácem fácimus eum, et verbum eius non est in nobis.

Filíoli mei, haec scribo vobis, ut non peccétis. Sed si quis peccáverit, advocátum habémus ad Patrem, Iesum Christum iustum ; et ipse est propitiátio pro peccátis nostris : non pro nostris autem tantum sed étiam pro totíus mundi.

 

 

 

Nisi quia Dóminus erat in nobis,

cum exsúrgerent hómines in nos :

forte vivos deglutíssent nos,

cum irascerétur furor eórum in nos.

 

Fórsitan aqua absorbuísset nos,

torrens pertransísset ánimam nostram ;

fórsitan pertransíssent ánimam nostram

aquae intumescéntes.

 

Láqueus contrítus est,

et nos erépti sumus.

Adiutórium nostrum in nómine Dómini,

qui fecit caelum et terram.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Te Deum laudámus, te Dóminum confitémur ; te mártyrum candidátus laudat exércitus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Cum recessíssent Magi, ecce ángelus Dómini appáret in somnis Ioseph dicens : «Surge et áccipe púerum et matrem eius et fuge in Aegýptum, et esto ibi, usque dum dicam tibi ; futúrum est enim ut Heródes quaerat púerum ad perdéndum eum».

Qui consúrgens accépit púerum et matrem eius nocte et recéssit in Aegýptum et erat ibi usque ad óbitum Heródis, ut adimplerétur, quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem : «Ex Aegýpto vocávi fílium meum».

Tunc Heródes videns quóniam illúsus esset a Magis, irátus est valde et mittens occídit omnes púeros, qui erant in Béthlehem et in ómnibus fínibus eius, a bimátu et infra, secúndum tempus, quod exquisíerat a Magis.

Tunc adimplétum est, quod dictum est per Ieremíam prophétam dicéntem : «Vox in Rama audíta est, plorátus et ululátus multus : Rachel plorans fílios suos, et nóluit consolári, quia non sunt».

 

 

 

Súscipe, Dómine, quaésumus, devotórum múnera famulórum, et eos tuis purífica serviéntes pietáte mystériis, quibus étiam iustíficas ignorántes. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui, in huius venerándi festivitáte mystérii, invisíbilis in suis, visíbilis in nostris appáruit, et ante témpora génitus esse coepit in témpore : ut, in se érigens cuncta deiécta, in íntegrum restitúeret univérsa, et hóminem pérditum ad caeléstia regna revocáret.

Unde et nos, cum ómnibus Angelis te laudámus, iucúnda celebratióne clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo beátae Maríae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem : sed et memóriam venerántes, in primis eiúsdem gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

 

 

- Hi empti sunt ex homínibus, primítiae Deo et Agno ; hi sequúntur Agnum quocúmque íerit.

 

 

 

Salvatiónis abundántiam tríbue, Dómine, fidélibus in eórum festivitáte tua sancta suméntibus, qui, Fílium tuum humána necdum voce profiténtes, caelésti sunt grátia pro eius nativitáte coronáti. Per Christum.

 

 

die 29 decembris

 

 

In festo

 

sancti Thomae Becket

 

 

 

Deus, qui beáto Thomae mártyri pro iustítia magno ánimo vitam profúndere tribuísti, da nobis, eius intercessióne, nostram pro Christo vitam in hoc saéculo abnegáre, ut eam in caelo inveníre possímus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli

ad Timótheum

 

Caríssime :

Memor esto Iesum Christum resuscitátum esse a mórtuis, ex sémine David, secúndum evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula quasi male óperans, sed verbum Dei non est alligátum ! Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quae est in Christo Iesu, cum glória aetérna.

Fidélis sermo : Nam si commórtui sumus, et convivémus ; si sustinémus, et conregnábimus ; si negábimus, et ille negábit nos ; si non crédimus, ille fidélis pérmanet, negáre enim seípsum non potest.

Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes, quália mihi facta sunt Antiochíae, Icónii, Lystris, quales persecutiónes sustínui ; et ex ómnibus me erípuit Dóminus. Et omnes, qui volunt pie vívere in Christo Iesu, persecutiónem patiéntur.

 

 

 

Benedícam Dóminum in omni témpore,

semper laus eius in ore meo.

In Dómino gloriábitur ánima mea,

áudiant mansuéti et laeténtur.

 

Magnificáte Dóminum mecum,

et exaltémus nomen eius in idípsum.

Exquisívi Dóminum, et exaudívit me

et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.

 

Respícite ad eum, et illuminámini

et fácies vestrae non confundéntur.

Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum

et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.

 

Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum

et erípiet eos.

Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus ;

beátus vir, qui sperat in eo.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti, qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus discípulis suis : «Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum et tollat crucem suam et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam ; qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam.

Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimae vero suae detriméntum patiátur ? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua ?

Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum ángelis suis, et tunc reddet unicuíque secúndum opus eius».

 

 

die 30 decembris

 

 

In festo

 

Sanctae Familiae

 

 

 

Venérunt pastóres festinántes, et invenérunt Maríam et Ioseph et Infántem pósitum in praesépio.

 

 

 

Deus, qui praeclára nobis sanctae Famíliae dignátus es exémpla praebére, concéde propítius, ut, domésticis virtútibus caritatísque vínculis illam sectántes, in laetítia domus tuae praémiis fruámur aetérnis. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli

ad Colossénses

 

Fratres :

Indúite vos sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiae, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, longanimitátem, supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis, si quis advérsus áliquem habet querélam ; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos ; super ómnia autem haec : caritátem, quod est vínculum perfectiónis. Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore. Et grati estóte.

Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spiritálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo ; et omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu grátias agéntes Deo Patri per ipsum.

Mulíeres, súbditae estóte viris, sicut opórtet in Dómino. Viri, dilígite uxóres et nolíte amári esse ad illas. Fílii, oboedíte paréntibus per ómnia, hoc enim plácitum est in Dómino. Patres, nolíte ad indignatiónem provocáre fílios vestros, ut non pusíllo ánimo fiant.

 

 

 

Beátus omnis, qui timet Dóminum,

qui ámbulat in viis eius.

Labóres mánuum tuárum manducábis,

beátus es, et bene tibi erit.

 

Uxor tua sicut vitis fructifera

in latéribus domus tuae ;

fílii tui sicut novéllae olivárum

in circúitu mensae tuae.

 

Ecce sic benedicétur homo,

qui timet Dóminum.

Benedícat tibi Dóminus ex Sion,

et vídeas bona Ierúsalem

ómnibus diébus vitae tuae.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Pax Christi dominétur in córdibus vestris. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter.

 

Allelúia.

 

 

 

ad libitum

 

Anno A

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Cum recessíssent magi, ecce ángelus Dómini appáruit in somnis Ioseph, dicens : «Surge, et áccipe púerum et matrem eius, et fuge in Aegýptum, et esto ibi usque dum dicam tibi ; futúrum est enim ut Heródes quaerat púerum ad perdéndum eum».

Qui consúrgens accépit púerum et matrem eius nocte, et secéssit in Aegýptum. Et erat ibi usque ad óbitum Heródis, ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per Prophétam dicéntem : «Ex Aegýpto vocávi fílium meum».

Tunc Heródes, videns quóniam illúsus esset a magis, irátus est valde ; et mittens occídit omnes púeros, qui erant in Béthlehem et in ómnibus fínibus eius, a bimátu et infra, secúndum tempus quod exquisíerat a magis.

Defúncto autem Heróde, ecce appáret ángelus Dómini in somnis Ioseph in Aegýpto dicens : «Surge et áccipe púerum et matrem eius et vade in terram Israel ; defúncti sunt enim, qui quaerébant ánimam púeri». Qui surgens accépit puérum et matrem eius et venit in terram Israel. Audiens autem quia Archeláus regnáret in Iudaéa pro Heróde patre suo, tímuit illuc ire ; et admonítus in somnis, secéssit in partes Galilaéae et véniens habitávit in civitáte, quae vocátur Názareth, ut adimplerétur, quod dictum est per Prophétas : «Nazaraéus vocábitur».

 

 

 

Anno B

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Postquam impléti sunt dies purgatiónis eórum secúndum legem Moysis, tulérunt Iesum in Hierosólymam, ut sísterent Dómino, sicut scriptum est in lege Dómini : «Omne masculínum adapériens vulvam sanctum Dómino vocábitur» ; et ut darent hóstiam, secúndum quod dictum est in lege Dómini, «par túrturum aut duos pullos columbárum».

Et ecce homo erat in Ierúsalem, cui nomen Símeon, et homo iste iustus et timorátus, exspéctans consolatiónem Israel, et Spíritus Sanctus erat super eum, et respónsum accéperat ab Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi prius vidéret Christum Dómini.

Et venit in Spíritu in templum. Et cum indúcerent púerum Iesum paréntes eius, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo, et ipse accépit eum in ulnas suas et benedíxit Deum et dixit : «Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace, quia vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum, lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuae Israel».

Et erat pater eius et mater mirántes super his, quae dicebántur de illo.

Et benedíxit illis Símeon et dixit ad Maríam matrem eius : «Ecce pósitus est hic in ruínam et in resurrectiónem multórum in Israel, et in signum cui contradicétur  - et tuam ipsíus ánimam pertránsiet gládius -, ut reveléntur ex multis córdibus cogitatiónes».

Et erat Anna prophetíssa, fília Phánuel, de tribu Aser. Haec procésserat in diébus multis et víxerat cum viro annis septem a virginitáte sua ; et haec vídua usque ad annos octogínta quáttuor, quae non discedébat de templo, ieiúniis et obsecratiónibus sérviens nocte ac die. Et haec ipsa hora supervéniens confitebátur Deo et loquebátur de illo ómnibus, qui exspectábant redemptiónem Ierúsalem.

Et ut perfecérunt ómnia secúndum legem Dómini, revérsi sunt in Galilaéam in civitátem suam Názareth.

Puer autem crescébat et confortabátur, plenus sapiéntia ; et grátia Dei erat super illum.

 

 

 

Anno C

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Ibant paréntes Iesu per omnes annos in Ierúsalem in die festo Paschae. Et cum factus esset annórum duódecim, ascendéntibus illis secúndum consuetúdinem diéi festi, consummatísque diébus, cum redírent, remánsit puer Iesus in Ierúsalem, et non cognovérunt paréntes eius. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi et requirébant eum inter cognátos et notos et non inveniéntes regréssi sunt in Ierúsalem requiréntes eum.

Et factum est post triduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos et interrogántem eos ; stupébant autem omnes, qui eum audiébant, super prudéntia et respónsis eius. Et vidéntes eum admiráti sunt, et dixit Mater eius ad illum : «Fili, quid fecísti nobis sic ? Ecce pater tuus et ego doléntes, quaerebámus te».

Et ait ad illos : «Quid est quod me quaerebátis ? Nesciebátis quia in his, quae Patris mei sunt, opórtet me esse ?». Et ipsi non intellexérunt verbum, quod locútus est ad illos.

Et descéndit cum eis et venit Názareth et erat súbditus illis. Et mater eius conservábat ómnia verba in corde suo. Et Iesus proficiébat sapiéntia et aetáte et grátia apud Deum et hómines.

 

 

 

Hóstiam tibi placatiónis offérimus, Dómine, supplíciter deprecántes, ut, Deíparae Vírginis beatíque Ioseph interveniénte suffrágio, famílias nostras in tua grátia fírmiter et pace constítuas. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui, in huius venerándi festivitáte mystérii, invisíbilis in suis, visíbilis in nostris appáruit, et ante témpora génitus esse coepit in témpore : ut, in se érigens cuncta deiécta, in íntegrum restitúeret univérsa, et hóminem pérditum ad caeléstia regna revocáret.

Unde et nos, cum ómnibus Angelis te laudámus, iucúnda celebratióne clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo beátae Maríae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem : sed et memóriam venerántes, in primis eiúsdem gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

 

 

- Deus noster in terris visus est, et cum homínibus conversátus est.

 

 

 

Quos caeléstibus réficis sacraméntis, fac, clementíssime Pater, sanctae Famíliae exémpla iúgiter imitári, ut, post aerúmnas saéculi, eius consórtium consequámur aetérnum. Per Christum.

 

 

die 31 decembris

 

 

In festo

 

sancti Silvestri I

 

 

 

Auxiliáre, Dómine, pópulo tuo, beáti Silvéstri papae intercessióne suffúlto, ut, praeséntem vitam sub tua gubernatióne transcúrrens, mereátur felíciter inveníre perpétuam. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Ezechiélis prophétae

 

Haec dicit Dóminus Deus : «Ecce ego ipse requíram oves meas et visitábo eas. Sicut vísitat pastor gregem suum in die, quando fúerit in médio óvium suárum dissipatárum, sic visitábo oves meas et liberábo eas de ómnibus locis, in quibus dispérsae fúerant in die nubis et calíginis.

Et edúcam eas de pópulis et congregábo eas de terris et indúcam eas in terram suam et pascam eas in móntibus Israel, in rivis et in cunctis sédibus terrae. In páscuis ubérrimis pascam eas, et in móntibus excélsis Israel erunt páscua eárum ; ibi requiéscent in herbis viréntibus et in páscuis pínguibus pascéntur super montes Israel.

Ego pascam oves meas et ego eas accubáre fáciam, dicit Dóminus Deus.

Quod períerat, requíram et, quod eiéctum erat, redúcam et, quod confráctum fúerat, alligábo et, quod infírmum fúerat, consolidábo et, quod pingue et forte, custódiam et pascam illas in iudício».

 

 

 

Dóminus pascit me,  et nihil mihi déerit :

in páscuis viréntibus me collocávit,

super aquas quiétis edúxit me,

ánimam meam refécit.

Dedúxit me super sémitas iustítiae propter nomen suum.

 

Nam et si ambulávero in valle umbrae mortis,

non timébo mala, quóniam tu mecum es.

Virga tua et báculus tuus,

ipsa me consoláta sunt.

 

Parásti in conspéctu meo mensam

advérsus eos, qui tríbulant me ;

impinguásti in óleo caput meum,

et calix meus redúndat.

 

Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me

ómnibus diébus vitae meae,

et inhabitábo in domo Dómini

in longitúdinem diérum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Veníte post me, dicit Dóminus, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Venit Iesus in partes Caesaréae Philíppi et interrogábat discípulos suos dicens : «Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis ?».

At illi dixérunt  : «Alii Ioánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Ieremíam, aut unum ex prophétis».

Dicit illis : «Vos autem quem me esse dícitis ?».

Respóndens Simon Petrus dixit : «Tu es Christus Fílius Dei vivi».

Respóndens autem Iesus dixit ei : «Beátus es, Simon Barióna, quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.

Et ego dico tibi : Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam ; et portae ínferi non praevalébunt advérsus eam. Tibi dabo claves regni caelórum ; et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum in caelis, et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum in caelis».

Tag(s) : #Sanctoral
Partager cette page
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :