Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

 

 

 

Dominica VII per annum

 

 

 

Dómine, in tua misericórdia sperávi. Exsultávit cor meum in salutári tuo, cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut, semper rationabília meditántes, quae tibi sunt plácita, et dictis exsequámur et factis. Per Dóminum.

 

 

 

Lectio libri Levítici

 

Locútus est Dóminus ad Moysen dicens :

«Lóquere ad omnem coetum filiórum Israel et dices ad eos : Sancti estóte, quia sanctus sum ego, Dóminus Deus vester.

Ne óderis fratrem tum in corde tuo ; árgue eum, ne hábeas super illo peccátum. Non quaeres ultiónem nec irascéris cívibus tuis. Díliges próximum tuum sicut teípsum.

Ego Dóminus».

 

 

Psalmus

 

Bénedic, ánima mea, Dómino, et ómnia, quae intra me sunt, nómini sancto eius.

Bénedic, ánima mea, Dómino et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, qui sanat omnes infirmitátes tuas ;

Qui rédimit de intéritu vitam tuam, qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus ;

Miserátor et miséricors Dóminus, longánimis et multae misericórdiae.

Non secúndum peccáta nostra fecit nobis neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.

Quantum distat ortus ab occidénte, longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

 

 

 

Léctio Epístulae prioris beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

Nescítis quia templum Dei estis et Spíritus Dei hábitat in vobis. Si quis autem templum Dei evérterit, evértet illum Deus ; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.

Nemo se seducat ; si quis vidétur sápiens esse inter vos in hoc saéculo, stultus fiat, ut sit sápiens. Sapiéntia enim huius mundi stultítia est apud Deum. Scriptum est enim :  «Qui apprehéndit sapiéntes in astútia eórum» ; et íterum : «Dóminus novit cogitatiónes sapiéntium quóniam vanae sunt».

Itaque nemo gloriétur in homínibus. Omnia enim vestra sunt, sive Paulus sive Apóllo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praeséntia sive futúra, ómnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Qui servat verbum Christi, vere in hoc cáritas Dei consummáta est.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Dixit Iesus discípulis suis :

«Audístis quia dictum est : “Oculum pro óculo et dentem pro dente”.

Ego autem dico vobis :

Non resístere malo ; sed si quis te percússerit in déxtera maxílla tua, praebe illi et álteram ; et ei, qui vult tecum iudício conténdere et túnicam tuam tóllere, remítte ei et pállium ; et quicúmque te angariáverit mille passus, vade cum illo duo. Qui petit a te, da ei ; et volénti mutuári a te, ne avertáris.

Audístis quia dictum est : “Díliges próximum tuum et ódio habébis inimícum tuum”.

Ego autem dico vobis :

Dilígite inimícos vestros et oráte pro persequéntibus vos, ut sitis fílii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem suum oríri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniústos. Si enim dilexéritis eos, qui vos díligunt, quam mercédem habétis ? Nonne et publicáni hoc fáciunt ? Et si salutavéritis fratres vestros tantum, quid ámplius fácitis ? Nonne et éthnici hoc fáciunt ?

Estóte ergo vos perfécti, sicut Pater vester caeléstis perféctus est».

 

 

 

Mystéria tua, Dómine, débitis servítiis exsequéntes, súpplices te rogámus, ut, quod ad honórem tuae maiestátis offérimus, nobis profíciat ad salútem. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Ad cuius imménsam glóriam pertinére cognóscimus ut mortálibus tua deitáte succúrreres ; sed et nobis providéres de ipsa mortalitáte nostra remédium, et pérditos quosque unde períerant, inde salváres, per Christum Dóminum nostrum.

Per quem maiestátem tuam adórat exércitus Angelórum, ante conspéctum tuum in aeternitáte laetántium. Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, socia exsultatióne dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

  • Narrábo ómnia mirábilia tua. Laetábor et exsultábo in te, psallam nómini tuo, Altissime.
  • Dómine, ego crédidi quia tu es Christus Fílius Dei vivi, qui in hunc mundum venísti.

 

 

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut illíus salútis capiámus efféctum, cuius per haec mystéria pignus accépimus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

hebdomada VII per annum

feria secunda

 

 

 

Dómine, in tua misericórdia sperávi. Exsultávit cor meum in salutári tuo, cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut, semper rationabília meditántes, quae tibi sunt plácita, et dictis exsequámur et factis. Per Dóminum.

1.

 

Inítium libri Ecclesiástici

 

Omnis sapiéntia a Dómino Deo est et cum illo fuit semper et est ante aevum. Arénam maris et plúviae guttas et dies saéculi quis dinumerávit ? Altitúdinem caeli et latitúdinem terrae et profúndum abýssi quis mensus est ? Sapiéntiam Dei praecedéntem ómnia quis investigávit ?

Prior ómnium creáta est sapiéntia, et intellécus prudéntiae ab aevo. Fons sapiéntiae verbum Dei in excélsis, et ingréssus illíus mandáta aetérna.

Radix sapiéntiae cui reveláta est ? Et astútias illíus quis agnóvit ? Disciplína sapiéntiae cui reveláta est et manifestáta ? Et multíplicem perítiam illíus quis intelléxit ?

Unus est Altíssimus, creátor omnípotens et rex potens et metuéndus nimis, sedens super thronum suum et dóminans, Deus.

Ipse creávit illam in spíritu sancto et vidit et dinumerávit et mensus est ; et effúdit illam super ómnia ópera sua et super omnem carnem secúndum largitátem suam et praébuit illam diligéntibus se.

 

 

Psalmus

 

Dóminus regnávit ! Decórem indútus est ; indútus est Dóminus, fortitúdine praecínxit se,

Etenim firmávit orbem terrae, qui non commovébitur.

Firmáta sedes tua ex tunc, a saéculo tu es.

Testimónia tua credibília facta sunt nimis ; domum tuam decet sanctitúdo, Dómine, in longitúdinem diérum.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Iacóbi apóstoli

 

Quis sápiens et disciplinátus inter vos ? Osténdat ex bona conversatióne operatiónem suam in mansuetúdine sapiéntiae.

Quod si zelum amárum habétis et contentiónes in córdibus vestris, nolíte gloriári et mendáces esse advérsus veritátem.

Non est ista sapiéntia desúrsum descéndens, sed terréna, animális, diabólica ; ubi enim zelus et conténtio, ibi inconstántia et omne opus pravum.

Quae autem desúrsum est sapiéntia primum quidem pudíca est, deínde pacífica, modésta, suadíbilis, plena misericórdia et frúctibus bonis, non iúdicans, sine simulatióne ; fructus autem iustítiae in pace seminátur faciéntibus pacem.

 

 

Psalmus

 

Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam, testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam praestans párvulis.

Iustítiae Dómini rectae, laetificántes corda, praecéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

Timor Dómini mundus, pérmanens in saéculum saéculi, iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,

Sint ut compláceant elóquia oris mei et meditátio cordis mei in conspéctu tuo.

Dómine, adiútor meus et redémptor meus.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

  

Salvátor noster Iesus Christus destrúxit mortem, et illuminávit vitam per evangélium.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Veniéntes Petrus et Iacóbus et Ioánnes ad discípulos vidérunt turbam magnam circa eos et scribas conquiréntes cum illis. Et conféstim omnis pópulus videns Iesum stupefáctus est, et accurréntes salutábant eum.

Et interrogávit eos :

«Quid inter vos conquíritis ?».

Et respóndit ei unus de turba : «Magíster, áttuli fílium meum ad te habéntem spíritum mutum ; et ubicúmque eum apprehénderit, allídit eum, et spumat et stridet déntibus et aréscit. Et dixi discípulis tuis, ut eícerent illum, et non potuérunt».

Qui respóndens eis dicit :

«O generátio incrédula, quámdiu apud vos ero ? Quámdiu vos pátiar ? Afférte illum ad me».

Et attulérunt illum ad eum. Et cum vidísset illum, spíritus statim conturbávit eum, et córruens in terram volutabátur spumans.

Et interrogávit patrem eius :

«Quantum témporis est, ex quo hoc ei áccidit ?».

At ille ait : «Ab infántia ; et frequénter eum étiam in ignem et in aquas misit, ut eum pérderet ; sed si quid potes, ádiuva nos, misértus nostri».

Iesus autem ait illi :

«“Si potes !”. Omnia possibília credénti».

Et contínuo exclámans pater púeri aiébat : «Credo ; ádiuva incredulitátem meam».

Et cum vidéret Iesus concurréntem turbam, comminátus est spirítui immúndo dicens illi :

«Mute et surde spíritus, ego tibi praecípio : Exi ab eo et ámplius ne intróeas in eum».

Et clamans et multum discérpens eum éxiit ; et factus est sicut mórtuus, ita ut multi dícerent : «Mórtuus est !».

Iesus autem tenens manum eius elevávit illum, et surréxit.

Et cum introísset in domum, discípuli eius secréto interrogábant eum : «Quare nos non potúimus eícere eum ?».

Et dixit illis :

«Hoc genus in nullo potest exíre nisi in oratióne».

 

 

 

Mystéria tua, Dómine, débitis servítiis exsequéntes, súpplices te rogámus, ut, quod ad honórem tuae maiestátis offérimus, nobis profíciat ad salútem. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Narrábo ómnia mirábilia tua. Laetábor et exsultábo in te, psallam nómini tuo, Altissime.
  • Dómine, ego crédidi quia tu es Christus Fílius Dei vivi, qui in hunc mundum venísti.

 

 

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut illíus salútis capiámus efféctum, cuius per haec mystéria pignus accépimus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada VII per annum

feria tertia

 

 

 

Dómine, in tua misericórdia sperávi. Exsultávit cor meum in salutári tuo, cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut, semper rationabília meditántes, quae tibi sunt plácita, et dictis exsequámur et factis. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Ecclesiástici

 

Fili, accédens ad servitútem Dei sta in iustítia et timóre, et praépara ánimam tuam ad tentatiónem.

Dírige cor tuum et sústine, inclína aurem tuam et súscipe verba intelléctus et ne sollícitus sis in témpore calamitátis. Sústine sustentatiónes Dei, coniúngere Deo et ne laxes, ut sápiens fias in viis tuis.

Omne, quod tibi applícitum fúerit, áccipe et in dolóre sústine et in humilitáte tua patiéntiam habe, quóniam in igne probátur aurum et argéntum, hómines vero receptíbiles in camíno humiliatiónis.

Crede Deo, et recuperábit te, et spera in illum, et díriget viam tuam ; serva timórem illíus et in illo veterásce.

Metuéntes Dóminum, sustinéte misericórdiam eius et non deflectátis ab illo, ne cadátis.

Qui timétis Dóminum, crédite illi, et non evacuábitur merces vestra. Qui timétis Dóminum, speráte in bona et in oblectatiónem aevi et in misericórdiam. Qui timétis Dóminum, dilígite illum, et illuminabúntur corda vestra.

Respícite, fílii, generatiónes antiquas et vidéte : quis sperávit in Dómino et confúsus est ? Aut quis permansit in mandátis eius et derelíctus est ? Aut quis invocávit eum, et despéxit illum ?

Quóniam pius et miséricors est Dóminus et remíttet in die tribulatiónis peccáta et protéctor est ómnibus exquiréntibus se in veritáte.

 

 

Psalmus

 

Spera in Dómino et fac bonitátem, et inhabitábis terram et pascéris in fide.

Delectáre in Dómino, et dabit tibi petitiónes cordis tui.

Novit Dóminus dies immáculatórum, et heréditas eórum in aetérnum erit.

Non confundéntur in témpore malo et in diébus famis saturabúntur.

Declína a malo et fac bonum, et inhabitábis in saéculum saéculi,

Quia Dóminus amat iudícium et non derelínquet sanctos suos.

Iniústi in aetérnum disperíbunt, et semen impiórum exterminábitur.

Salus autem iustórum a Dómino, et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, quia speravérunt in eo.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Iacóbi apóstoli

 

Unde bella et unde lites in vobis ? Nonne hinc, ex concupiscéntiis vestris, quae mílitant in membris vestris ? Concupíscitis et non habétis  ; occíditis et zelátis et non potéstis adipísci ; litigátis et belligerátis. Non habétis, propter quod non postulátis ; pétitis et non accípitis, eo quod male pétitis, ut in concupiscéntiis vestris insumátis. Adúlteri, néscitis quia amicítia huius mundi inimíca est Dei ?

Quicúmque ergo volúerit amícus esse saéculi huius, inimícus Dei constitúitur. Aut putátis quia inániter Scriptúra dicat : «Ad invídiam concupíscit Spíritus, qui inhábitat in nobis ?». Maiórem autem dat grátiam ; propter quod dicit : «Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam».

Subicímini ígitur Deo ; resístite autem Diábolo, et fúgiet a vobis. Appropiáte Deo, et appropinquábit vobis. Emundáte manus, peccatóres, et purificáte corda, dúplices ánimo. Míseri estóte et lugéte et ploráte ; risus vester in luctum convertátur et gáudium in maerórem. Humiliámini in conspéctu Dómini, et exaltábit vos.

 

 

Psalmus

 

Quis dabit mihi pennas sicut colúmbae, et volábo et requiéscam ?

Ecce elongábo fúgiens et manébo in solitúdine.

Exspectábo eum, qui salvum me fáciat a spíritu procéllae et tempestáte».

Dissipa, Dómine, dívide linguas eórum, quóniam vidi violéntiam et contentiónem in civitáte.

Die ac nocte circúmeunt eam super muros eius.

Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet ; non dábit in aetérnum fluctuatiónem iusto.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

  

Mihi absit gloriári nisi in cruce Dómini, per quem mihi mundus crucifíxus est et ego mundo.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Profécti de monte Iesus et discípuli peragrábant Galilaéam ; nec volébat quemquam scire. Docébat enim discípulos suos et dicébat illis :

«Fílius hóminis tráditur in manus hóminum, et occídent eum, et occísus post tres dies resúrget».

At illi ignorábant verbum et timébant eum interrogáre.

Et venérunt Caphárnaum. Qui cum domi esset, interrogábat eos :

«Quid in via tractabátis ?».

At illi tacébant. Síquidem inter se in via disputáverant, quis esset maior.

Et résidens vocávit Duódecim et ait illis :

«Si quis vult primus esse, erit ómnium novíssimus et ómnium miníster».

Et accípiens púerum, státuit eum in médio eórum ; quem ut compléxus esset, ait illis :

«Quisquis unum ex huiúsmodi púeris recéperit in nómine meo, me récipit ; et, quicúmque me suscéperit, non me súscipit, sed eum qui me misit».

 

 

 

Mystéria tua, Dómine, débitis servítiis exsequéntes, súpplices te rogámus, ut, quod ad honórem tuae maiestátis offérimus, nobis profíciat ad salútem. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Narrábo ómnia mirábilia tua. Laetábor et exsultábo in te, psallam nómini tuo, Altissime.
  • Dómine, ego crédidi quia tu es Christus Fílius Dei vivi, qui in hunc mundum venísti.

 

 

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut illíus salútis capiámus efféctum, cuius per haec mystéria pignus accépimus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada VII per annum

feria quarta

 

 

 

Dómine, in tua misericórdia sperávi. Exsultávit cor meum in salutári tuo, cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut, semper rationabília meditántes, quae tibi sunt plácita, et dictis exsequámur et factis. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Ecclesiástici

 

Sapiéntia fíliis suis vitam inspirávit et súscipit inquiréntes se. Qui illam díligit, díligit vitam ; et, qui vigiláverint ad illam, complecténtur placórem a Dómino.

Qui tenúerint illam, glóriam hereditábunt, et, quo introíbit, benedícet Deus. Qui sérviunt ei, obsequéntes erunt Sancto, et eos, qui díligunt illam, díligit Deus. Qui audit illam, iudicábit gentes ; et, qui intuétur illam, permanébit confídens.

Si credíderit ei, hereditábit illam, et erunt in possessióne generatiónes illíus. Quóniam in simulatióne ámbulat cum eo et in primis explórat eum, timórem et tremórem indúcet super illum et probábit illum in tentatióne doctrínae suae, donec ipse téneat eam in cogitatiónibus suis et credat ánimae illíus.

Et redíbit recta ad illum et firmábit illum et laetificábit illum et denudábit illi abscónsa sua, et thesaurizábit super illum sciéntiam et intelléctum iustítiae.

Si autem oberráverit, derelínquet eum et tradet eum in manus inimíci sui.

 

 

Psalmus

 

Pax multa diligéntibus legem tuam, et non est illis scándalum.

Servávi mandáta tua et testimónia tua, quia omnes viae meae in conspéctu tuo.

Eructábunt lábia mea hymnum, cum docúeris me iustificatiónes tuas.

Cantet lingua mea elóquium tuum, quia ómnia praecépta tua iustítia.

Concupívi salutáre tuum, Dómine, et lex tua delectátio mea est.

Vivet ánima mea et laudábit te, et iudícia tua adiuvábunt me.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Iacóbi apóstoli

 

Age nunc, qui dícitis : «Hódie aut crástino íbimus in illam civitátem et faciémus quidem ibi annum et mercábimur et lucrum faciémus», qui ignorátis, quae erit in crástinum vita vestra !

Vapor enim estis ad módicum parens, deínceps exterminátur ; pro eo ut dicátis : «Si Dóminus volúerit, et vivémus et faciémus hoc aut illud».

Nunc autem gloriámini in supérbiis vestris ; omnis gloriátio talis malígna est. Sciénti ígitur bonum fácere et non faciénti, peccátum est illi !

 

 

Psalmus

 

Audíte haec, omnes gentes, áuribus percípite, omnes qui habitátis orbem.

Quique húmiles et viri nóbiles, simul in unum dives et pauper.

Cur timébo in diébus malis, cum iníquitas supplantántium circúmdabit me ?

Qui confídunt in virtúte sua, et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur.

Etenim seípsum non rédimet homo ; non dábit Deo propitiatiónem suam, ut vivat usque in finem, nec vídeat intéritum.

Et vidébit sapiéntes moriéntes ; simul insípiens et stultus períbunt, et relínquent aliénis divítias suas.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

  

Ego sum via, véritas et vita, dicit Dóminus ; nemo venit ad Patrem, nisi per me.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Dixit Iesu Ioánnes : «Magíster, vídimus quendam in nómine tuo eiciéntem daemónia, et prohibebámus eum, quia non sequebátur nos». Iesus autem ait :

«Nolíte prohibére eum. Nemo est enim, qui fáciat virtútem in nómine meo et possit cito male loqui de me ; qui enim non est advérsum nos, pro nobis est. Quisquis enim potum déderit vobis cálicem aquae in nómine, quia Christi estis, amen dico vobis : Non perdet mercédem suam».

 

 

 

Mystéria tua, Dómine, débitis servítiis exsequéntes, súpplices te rogámus, ut, quod ad honórem tuae maiestátis offérimus, nobis profíciat ad salútem. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Narrábo ómnia mirábilia tua. Laetábor et exsultábo in te, psallam nómini tuo, Altissime.
  • Dómine, ego crédidi quia tu es Christus Fílius Dei vivi, qui in hunc mundum venísti.

 

 

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut illíus salútis capiámus efféctum, cuius per haec mystéria pignus accépimus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada VII per annum

feria quinta

 

 

 

Dómine, in tua misericórdia sperávi. Exsultávit cor meum in salutári tuo, cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut, semper rationabília meditántes, quae tibi sunt plácita, et dictis exsequámur et factis. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Ecclesiástici

 

Ne innitáris possessiónibus tuis et ne díxeris : «Est mihi suffíciens vita». Ne sequáris fortitúdinem tuam, ut ámbules in concupiscéntiis cordis tui, et ne díxeris : «Quis praevalébit in me ?» aut «Quis me subíciet propter facta mea ?». Deus enim víndicans vindicábit.

Ne díxeris : «Peccávi, et quid mihi áccidit triste ?». Altíssimus enim est pátiens rédditor. De propitiáto peccáto noli esse sine metu neque adícias peccátum super peccátum et ne dicas : «Miserátio Dómini magna est, multitúdinis peccatórum meórum miserébitur» ; misericórdia enim et ira ab illo cito próximant, et super peccatóres resquiéscit ira illíus.

Non tardes convérti ad Dóminum et ne dífferas de die in diem. Súbito enim véniet ira illíus, et in témpore vindíctae abripiéris.

Noli innitáris divítiis iniústis, nihil enim próderunt in die calamitátis.

 

 

Psalmus

 

Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum et in via peccatórum non stetit et in convéntu derisórum non sedit,

Sed in lege Dómini volúntas eius, et in lege eius meditátur die ac nocte.

Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, quod fructum suum dabit in témpore suo ;

Et fólium eius non défluet, et ómnia, quaecúmque fáciet, prosperabúntur.

Non sic ímpii, non sic, sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.

Ideo non consúrgent ímpii in iudício neque peccatóres in concílio iustórum.

Quóniam novit Dóminus viam iustórum, et iter impiórum períbit.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Iacóbi apóstoli

 

Age nunc, dívites, ploráte ululántes in misériis, quae advénient vobis.

Divítiae vestrae putrefáctae sunt, et vestiménta vestra a tíneis comésta sunt, aurum et argéntum vestrum aeruginávit, et aerúgo eórum in testimónium vobis erit et manducábit carnes vestras sicut ignis : thesaurizástis in novíssimis diébus.

Ecce merces operariorum, qui messuérunt regiónes vestras, quae fraudáta est a vobis, clamat, et clamóres eórum, qui messuérunt, in aures Dómini Sábaoth introiérunt.

Epuláti estis super terram et in luxúriis fuístis, enutrístis corda vestra in die occisiónis.

Addixístis, occidístis iustum. Non resístit vobis.

 

 

Psalmus

 

Haec via illórum quorum fidúcia in semetípsis, et finis eórum qui cómplacent in ore suo.

Sicut oves in inférno pósiti sunt, mors depáscet eos ;

Descéndent praecípites ad sepúlcrum, et figúra eórum erit in consumptiónem : inférnus habitáculum eórum.

Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam, de manu ínferi vere suscípiet me.

Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo, et cum multiplicáta fúerit glória domus eius.

Quóniam cum interíerit, non sumet ómnia, neque descéndet cum eo glória eius.

Cum ánimae suae in vita ipsíus benedíxerit  : «Laudábunt te, quod benefecísti tibi» ;

Tamen introíbit ad progéniem patrum suórum, qui in aetérnum non vidébunt lumen.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

  

Accípite verbum Dei, non ut verbum hóminum, sed, sicut est vere, verbum Dei.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Dixit Iesu discípulis :

«Quisquis potum déderit vobis cálicem aquae in nómine, quia Christi estis, amen dico vobis : Non perdet mercédem suam.

Et quisquis scandalizáverit unum ex his pusíllis credéntibus in me, bonum est ei magis, ut circumdétur mola asinária collo eius, et in mare mittátur.

Et si scandalizáverit te manus tua, abscíde illam : bonum est tibi débilem introíre in vitam, quam duas manus habéntem ire in gehénnam, in ignem inexstinguíbilem.

Et si pes tuus te scandalízat, ámputa illum : bonum est tibi claudum introíre in vitam, quam duos pedes habéntem mitti in gehénnam.

Et si óculus tuus scandalízat te, eíce eum : bonum est tibi luscum introíre in regnum Dei, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam, ubi vermis eórum non móritur et ignis non exstínguitur ; omnis enim igne saliétur.

Bonum est sal ; quod si sal insúlsum fíerit, in quo illud condiétis ?

Habéte in vobis sal et pacem habéte inter vos».

 

 

 

Mystéria tua, Dómine, débitis servítiis exsequéntes, súpplices te rogámus, ut, quod ad honórem tuae maiestátis offérimus, nobis profíciat ad salútem. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Narrábo ómnia mirábilia tua. Laetábor et exsultábo in te, psallam nómini tuo, Altissime.
  • Dómine, ego crédidi quia tu es Christus Fílius Dei vivi, qui in hunc mundum venísti.

 

 

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut illíus salútis capiámus efféctum, cuius per haec mystéria pignus accépimus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada VII per annum

feria sexta

 

 

 

Dómine, in tua misericórdia sperávi. Exsultávit cor meum in salutári tuo, cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut, semper rationabília meditántes, quae tibi sunt plácita, et dictis exsequámur et factis. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Ecclesiástici

 

Os dulce multíplicat amícos et mítigat inimícos ; et lingua éucharis salútem dicit. Multi pacífici sint tibi, et consiliárius sit tibi unus de mille.

Si póssides amícum, in tentatióne pósside eum et ne fácile credas ei. Est enim amícus secúndum opportunitátem suam et non permanébit in die tribulatiónis.

Et est amícus, qui convértitur ad inimicítiam et rixam convícii tui denudábit. Est autem amícus sócius mensae et non permanébit in die necessitátis ; in prósperis erit tibi quasi coaequális et in domésticis tuis fiduciáliter aget. Si humiliátus fúeris, convertétur contra te et a fácie tua abscóndet se.

Ab inimícis tuis separáre et de amícis tuis atténde.

Amícus fidélis protéctio fortis ; qui autem ínvenit illum, ínvenit thesáurum. Amíco fidéli nulla est comparátio, et non est ponderátio contra bonitátem illíus. Amícus fidélis medicaméntum vitae, et, qui métuunt Dóminum, invénient illum.

Qui timet Deum, aeque habébit amicítiam eius, quóniam secúndum illum erit amícus illíus.

 

 

Psalmus

 

Benedíctus es, Dómine ; doce me iustificatiónes tuas.

In iustificatiónibus tuis delectábor, non oblivíscar sermónem tuum.

Revéla óculos meos, et considerábo mirabília de lege tua.

Viam mandatórum tuórum fac me intellégere, et exercébor in mirabílibus tuis.

Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam et custódiam illam in toto corde meo.

Deduc me in sémitam praeceptórum tuórum, quia ipsam vólui.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Iacóbi apóstoli

 

Nolíte ingemíscere, fratres, in altérutrum, ut non iudicémini ; ecce iudex ante iánuam assístit.

Exémplum accípite, fratres, labóris et patiéntiae prophétas, qui locúti sunt in nómine Dómini. Ecce beatificámus eos, qui sustinuérunt ; sufferéntiam Iob audístis et finem Dómini vidístis, quóniam miséricors est Dóminus et miserátor.

Ante ómnia autem, fratres mei, nolíte iuráre, neque per caelum neque per terram, neque áliud quodcúmque iuraméntum ; sit autem vestrum «Est» est, et «Non» non, uti non sub iudício decidátis.

 

 

 

Psalmus

 

Bénedic, ánima mea, Dómino, et ómnia, quae intra me sunt, nómini sancto eius.

Bénedic, ánima mea, Dómino et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, qui sanat omnes infirmitátes tuas ;

Qui rédimit de intéritu vitam tuam, qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus ;

Miserátor et miséricors Dóminus, longánimis et multae misericórdiae.

Non in perpétuum conténdet neque in aetérnum irascétur.

Quóniam, quantum exaltátur caelum a terra, praeváluit misericórdia eius super timéntes eum ;

Quantum distat ortus ab occidénte, longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

  

Sermo tuus, Dómine, véritas est ; sanctífica nos in veritáte.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Exsúrgens Iesus venit in fines Iudaéae ultra Iordánem, et convéniunt íterum turbae ad eum, et, sicut consuéverat, íterum docébat illos.

Et accedéntes pharisaéi interrogábant eum, si licet viro uxórem dimíttere, tentántes eum.

At ille respóndens dixit eis :

«Quid vobis praecépit Móyses ?».

Qui dixérunt : «Móyses permísit libéllum repúdii scríbere et dimíttere».

Iesus autem ait eis :

«Ad durítiam cordis vestri scripsit vobis praecéptum istud. Ab inítio autem creatúrae másculum et féminam fecit eos. Propter hoc relínquet homo patrem suum et matrem et adhaerébit ad uxórem suam, et erunt duo in carne una ; ítaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniúnxit, homo non séparet».

Et domo íterum discípuli de hoc interrogábant eum.

Et dicit illis :

«Quicúmque dimíserit uxórem suam et áliam dúxerit, adultérium commíttit in eam ; et si ipsa dimíserit virum suum et álii núpserit, moechátur».

 

 

 

Mystéria tua, Dómine, débitis servítiis exsequéntes, súpplices te rogámus, ut, quod ad honórem tuae maiestátis offérimus, nobis profíciat ad salútem. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Narrábo ómnia mirábilia tua. Laetábor et exsultábo in te, psallam nómini tuo, Altissime.
  • Dómine, ego crédidi quia tu es Christus Fílius Dei vivi, qui in hunc mundum venísti.

 

 

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut illíus salútis capiámus efféctum, cuius per haec mystéria pignus accépimus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada VII per annum

sabbato

 

 

 

Dómine, in tua misericórdia sperávi. Exsultávit cor meum in salutári tuo, cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut, semper rationabília meditántes, quae tibi sunt plácita, et dictis exsequámur et factis. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Ecclesiástici

 

Deus creávit de terra hóminem et secúndum imáginem suam fecit illum ; et íterum convértit illum in ipsam et secúndum se vestívit illum virtúte. Númerum diérum et tempus dedit illi et dedit illi potestátem eórum, quae sunt super terram. Pósuit timórem illíus super omnem carnem, ut dominarétur bestiárum et volatílium.

Creávit illis consílium et linguam et óculos et aures et cor dedit illis excogitándi, et disciplína intelléctus replévit illos.

Creávit illis sciéntiam spíritus, sensu implévit cor illórum et mala et bona osténdit illis. Pósuit timórem suum super corda illórum osténdens illis magnália óperum suórum, et dedit illis gloriári in mirabílibus illíus, ut nomen sanctificatiónis colláudent et magnália enárrent óperum eius.

Addidit illis disciplínam et legem vitae hereditávit illos. Testaméntum aetérnum constítuit cum illis et iustítiam et iudícia sua osténdit illis. Et magnália honóris eius vidit óculus illórum, et honórem vocis eius audiérunt aures illórum, et dixit illis : «Atténdite ab omni iníquo». Et mandávit illis unicuíque de próximo suo. Viae illórum coram ipso sunt semper : non abscónsae ab óculis ipsíus.

 

 

Psalmus

 

Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, recordátus est quóniam pulvis sumus.

Homo : sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorébit.

Spirat ventus in illum, et non subsístet, et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Misericórdia autem Dómini ab aetérno et usque in aetérnum super timéntes eum ; et iustítia illíus in fílios filiórum,

In eos, qui servant testaméntum eius.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Iacóbi apóstoli

 

Tristátur áliquis vestrum ? Oret. Aequo ánimo est ? Psallat.

Infirmátur quis in vobis ? Advocet presbýteros ecclésiae, et orent super eum, unguéntes eum óleo in nómine Dómini. Et orátio fídei salvábit infírmum, et allevábit eum Dóminus ; et si peccáta operátus fúerit, dimitténtur ei.

Confitémini ergo altérutrum peccáta et oráte pro ínvicem, ut sanémini. Multum enim valet deprecátio iusti óperans. Elías homo erat símilis nobis passíbilis et oratióne orávit, ut non plúeret, et non pluit super terram annos tres et menses sex ; et rursum orávit, et caelum dedit plúviam, et terra germinávit fructum suum.

Fratres mei, si quis ex vobis erráverit a veritáte et convérterit quis eum, scire debet quóniam, qui convérti fécerit peccatórem ab erróre viae eius, salvábit ánimam suam a morte et opériet multitúdinem peccatórum.

 

 

 

Psalmus

 

Dómine, clamávi ad te, ad me festína ; inténde voci meae, cum clamo ad te.

Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo, elevátio mánuum meárum ut sacrifícium vespertínum.

Pone, Dómine, custódiam ori meo et vigíliam ad óstium labiórum meórum.

Quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei ; ad te confúgi, non effúndas ánimam meam.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

  

Benedíctus es, Pater, Dómine caeli et terrae, quia mystéria regni párvulis revelásti.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Offerébant Iesu párvulos, ut tángeret illos ; discípuli autem comminabántur eis.

At videns Iesus, indígne tulit et ait illis :

«Sínite párvulos veníre ad me. ne prohibuéritis eos ; tálium est enim regnum Dei. Amen dico vobis : Quisquis non recéperit regnum Dei velut párvulus, non intrábit in illud».

Et compléxans eos benedicébat impónens manus super illos.

 

 

 

Mystéria tua, Dómine, débitis servítiis exsequéntes, súpplices te rogámus, ut, quod ad honórem tuae maiestátis offérimus, nobis profíciat ad salútem. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Narrábo ómnia mirábilia tua. Laetábor et exsultábo in te, psallam nómini tuo, Altissime.
  • Dómine, ego crédidi quia tu es Christus Fílius Dei vivi, qui in hunc mundum venísti.

 

 

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut illíus salútis capiámus efféctum, cuius per haec mystéria pignus accépimus. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année A
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :