Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica XXXII per annum

 

 

 

Intret orátio mea in conspéctu tuo ; inclína aurem tuam ad precem meam, Dómine.

 

 

Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde, ut, mente et córpore páriter expedíti, quae tua sunt líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri prióris Regum

 

Surréxit Elías et ábiit Saréptam.

Cumque venísset ad portam civitátis, appáruit ei múlier vídua cólligens ligna ; et vocávit eam dixítque : «Da mihi páululum aquae in vase, ut bibam».

Cumque illa pérgeret, ut afférret, clamávit post tergum eius dicens : «Affer mihi, óbsecro, et buccéllam panis in manu tua». Quae respóndit : «Vivit Dóminus Deus tuus, non hábeo panem, nisi quantum pugíllus cápere potest farínae in hýdria et páululum ólei in lécytho. En cólligo duo ligna, ut ingrédiar et fáciam illud mihi et fílio meo, ut comedámus et moriámur».

Ad quam Elías ait : «Noli timére, sed vade et fac, sicut dixísti ; verúmtamen mihi primum fac de ipsa farínula subcinerícium panem párvulum et affer ad me ; tibi autem et fílio tuo fácies póstea.

Haec autem dicit Dóminus, Deus Israel :

“Hýdria farínae non defíciet, nec lécythus ólei minuétur usque ad diem, in qua datúrus est Dóminus plúviam super fáciem terrae”».

Quae ábiit et fecit iuxta verbum Elíae et comédit illa et ipse et domus eius per dies. Hýdria farínae non defécit, et lécythus ólei non est imminútus iuxta verbum Dómini, quod locútus fúerat in manu Elíae.

 

 

Psalmus

 

Qui custódit veritátem in saéculum, facit iudícium oppréssis, dat escam esuriéntibus.

Dóminus solvit compedítos, Dóminus illúminat caecos,

Dóminus érigit depréssos, Dóminus díligit iustos,

Dóminus custódit ádvenas, pupíllum et víduam susténtat et viam peccatórum dispérdit.

Regnábit Dóminus in saécula, Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.

 

 

 

Léctio Epístulae ad Hebraéos

 

Non in manufácta Sancta Christus introívit, quae sunt similitúdo verórum, sed in ipsum caelum, ut appáreat nunc vúltui Dei pro nobis ; neque ut saepe ófferat semetípsum, quemádmodum póntifex intrat in Sancta per síngulos annos in sánguine aliéno.

Alióquin oportébat eum frequénter pati ab orígine mundi ; nunc autem semel in consummatióne saeculórum ad destitutiónem peccáti per sacrifícium sui manifestátus est.

Et quemádmodum statútum est homínibus semel mori, post hoc autem iudícium, sic et Christus, semel oblátus ad multórum auferénda peccáta, secúndo sine peccáto apparébit exspectántibus se in salútem.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Dicébat Iesus turbis in doctrina sua :

«Cavéte a scribis, qui volunt in stolis ambuláre et salutári in foro et in primis cáthedris sedére in synagógis et primos discúbitus in cenis ; qui dévorant domos viduárum et osténtant prolíxas oratiónes. Hi accípient ámplius iudícium».

Et sedens contra gazophylácium aspiciébat quómodo turba iactáret aes in gazophylácium ; et multi dívites iactábant multa. Et cum venísset una vídua pauper, misit duo minúta, quod est quadrans. Et cónvocans discípulos suos ait illis :

«Amen dico vobis :

Vídua haec pauper plus ómnibus misit, qui misérunt in gazophylácium : omnes enim ex eo, quod abundábat illis, misérunt ; haec vero de penuria sua ómnia, quae hábuit, misit, totum victum suum».

 

 

 

Sacrifíciis praeséntibus, Dómine, quaésumus, inténde placátus, ut, quod passiónis Fílii tui mystério gérimus, pio consequámur afféctu. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :  per Christum Dóminum nostrum.

Cuius hoc miríficum fuit opus per paschále mystérium, ut de peccáto et mortis iugo ad hanc glóriam vocarémur, qua nunc genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta et acquisitiónis pópulus dicerémur, et tuas annuntiarémus ubíque virtútes, qui nos de ténebris ad tuum admirábile lumen vocásti.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

  • Dóminus regit me, et nihil mihi déerit ; in loco páscuae ibi me collocávit, super aquam refectiónis educávit me.
  • Cognovérunt discípuli Dóminum Iesum in fractióne panis.

 

 

Grátias tibi, Dómine, reférimus sacro múnere vegetáti, tuam cleméntiam implorántes, ut, per infusiónem Spíritus tui, in quibus caeléstis virtus introívit, sinceritátis grátia persevéret. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXXII per annum

feria secunda

 

 

Intret orátio mea in conspéctu tuo ; inclína aurem tuam ad precem meam, Dómine.

 

 

Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde, ut, mente et córpore páriter expedíti, quae tua sunt líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.

1.

 

Inítium libri Sapiéntiae

 

Dilígite iustítiam, qui iudicátis terram, sentíte de Dómino in bonitáte et in simplicitáte cordis quaérite illum, quóniam invenítur ab his, qui non tentant illum, se autem maniféstat eis, qui fidem habent in illum.

Pervérsae enim cogitatiónes séparant a Deo, probáta autem virtus córripit insipiéntes. Quóniam in malévolam ánimam non introíbit sapiéntia nec habitábit in córpore súbdito peccátis.

Spíritus enim sanctus disciplínae effúgiet fictum et áuferet se a cogitatiónibus insensátis et corripiétur a superveniénte iniquitáte.

Spíritus enim díligens hóminem est sapiéntia, et non absólvet malédicum a lábiis suis, quóniam renum illíus testis est Deus et cordis illíus scrutátor verus et linguae eius audítor ; quóniam spíritus Dómini replévit orbem terrárum, et ipse, qui cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis.

 

 

Psalmus

 

Dómine, scrutátus es et cognovísti me, tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.

Intellexísti cogitatiónes meas de longe, sémitam meam et accúbitum meum investigásti.

Et omnes vias meas perspexísti, quia nondum est sermo in lingua mea, et ecce, Dómine, tu novísti ómnia.

A tergo et a fronte coartásti me et posuísti super me manum tuam.

Mirábilis nimis facta est sciéntia tua super me, sublímis, et non attíngam eam.

Quo ibo a spíritu tuo et quo a fácie tua fúgiam ?

Si ascéndero in caelum, tu illic es ; si descéndero in inférnum, ades.

Si súmpsero pennas aurórae et habitávero in extrémis maris,

Etiam illuc manus tua dedúcet me, et tenébit me déxtera tua.

 

 

 

2.

 

Inítium Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Titum

 

Paulus servus Dei, apóstolus autem Iesu Christi secúndum fidem electórum Dei et agnitiónem veritátis, quae secúndum pietátem est in spem vitae aetérnae, quam promísit, qui non mentítur, Deus ante témpora saeculária, manifestávit autem tempóribus suis verbum suum in praedicatióne, quae crédita est mihi secúndum praecéptum salvatóris nostri Dei,

Tito germáno fílio secúndum commúnem fidem : grátia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatóre nostro.

Huius rei grátia relíqui te Cretae, ut ea, quae desunt, córrigas et constítuas per civitátes presbýteros, sicut ego tibi dispósui, si quis sine crímine est, uníus uxóris vir, fílios habens fidéles, non in accusatióne luxúriae aut non subiéctos.

Opórtet enim epíscopum sine crímine esse sicut Dei dispensátorem, non supérbum, non iracúndum, non vinoléntum, non percussórem, non turpis lucri cúpidum, sed hospitálem, benígnum, sóbrium, iustum, sanctum, continéntem, amplecténtem eum, qui secúndum doctrínam est, fidélem sermónem, ut potens sit et exhortári in doctrína sana et eos, qui contradícunt, argúere.

 

 

Psalmus

 

Dómini est terra et plenitúdo eius, orbis terrárum et qui hábitant in eo.

Quia ipse super mária fundávit eum et super flúmina firmávit eum.

Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stábit in loco sancto eius ?

Innocens mánibus et mundo corde, qui non levávit ad vana ánimam suam, nec iurávit in dolum.

Hic accípiet benedictiónem a Dómino et iustificatiónem a Deo salutári suo.

Haec est generátio quaeréntium eum, quaeréntium fáciem Dei Iacob.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Lucétis sicut luminária in mundo, verbum vitae tenéntes.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Ad discípulos suos ait Iesus :

«Impossíbile est ut non véniant scándala ; vae autem illi, per quem véniunt ! Utílius est illi si lapis moláris imponátur circa collum eius et proiciátur in mare, quam ut scandalízet unum de pusíllis istis. Atténdite vobis !

Si peccáverit frater tuus, íncrepa illum, et si paeniténtiam égerit, dimítte illi ; et si sépties in die peccáverit in te et sépties convérsus fúerit ad te dicens : “Paénitet me”, dimíttes illi».

Et dixérunt apóstoli Domino : «Adáuge nobis fidem !».

Dixit autem Dóminus :

«Si haberétis fidem sicut granum sinápis, dicerétis huic árbori moro : “Eradicáre et transplantáre in mare”, et oboedíret vobis».

 

 

 

Sacrifíciis praeséntibus, Dómine, quaésumus, inténde placátus, ut, quod passiónis Fílii tui mystério gérimus, pio consequámur afféctu. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Dóminus regit me, et nihil mihi déerit ; in loco páscuae ibi me collocávit, super aquam refectiónis educávit me.
  • Cognovérunt discípuli Dóminum Iesum in fractióne panis.

 

 

Grátias tibi, Dómine, reférimus sacro múnere vegetáti, tuam cleméntiam implorántes, ut, per infusiónem Spíritus tui, in quibus caeléstis virtus introívit, sinceritátis grátia persevéret. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXXII per annum

feria tertia

 

 

 

Intret orátio mea in conspéctu tuo ; inclína aurem tuam ad precem meam, Dómine.

 

 

Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde, ut, mente et córpore páriter expedíti, quae tua sunt líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Sapiéntiae

 

Deus creávit hóminem in incorruptibilitáte et imáginem similitúdinis suae fecit illum ; invídia autem Diáboli mors introívit in orbem terrárum ; experiúntur autem illam, qui sunt ex parte illíus.

Iustórum autem ánimae in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt óculis insipiéntium mori, et aestimáta est afflíctio éxitus illórum et, quod a nobis est iter, extermínium ; illi autem sunt in pace.

Etenim, si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est ; et in paucis corrépti, in multis bene disponéntur quóniam Deus tentávit eos et invénit illos dignos se.

Tamquam aurum in fornáce probávit illos et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore visitatiónis illórum fulgébunt et tamquam scintíllae in arundinéto discúrrent ; iudicábunt natiónes et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.

Qui confídunt in illo, intéllegent veritátem, et fidéles in dilectióne acquiéscent illi, quóniam grátia et misericórdia est sanctis eius, et visitátio eléctis eius.

 

 

Psalmus

 

Benedícam Dóminum in omni témpore, semper laus eius in ore meo.

In Dómino gloriábitur ánima mea, áudiant mansuéti et laeténtur.

Oculi Dómini super iustos, et aures eius in clamórem eórum.

Vultus autem Dómini super faciéntes mala, ut perdat de terra memóriam eórum.

Clamavérunt, et Dóminus exaudívit et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.

Iuxta est Dóminus iis, qui contríto sunt corde, et confráctos spíritu salvábit.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Titum

 

Tu lóquere, quae decent sanam doctrínam.

Senes, ut sóbrii sint, pudíci, prudéntes, sani fide, dilectióne, patiéntia.

Anus simíliter in hábitu sanctae, non criminatríces, non vino multo déditae, bene docéntes, ut prudéntiam dóceant adulescéntulas, ut viros suos ament, fílios díligant, prudéntes sint, castae, domus curam habéntes, benígnae, súbditae suis viris, ut non blasphemétur verbum Dei.

Iúvenes simíliter hortáre, ut sóbrii sint. In ómnibus teípsum praebens exémplum bonórum óperum, in doctrína integritátem, gravitátem, in verbo sano irreprehensíbilem, ut is, qui ex advérso est, vereátur, nihil habens malum dícere de nobis.

Appáruit enim grátia Dei salutáris ómnibus homínibus erúdiens nos, ut abnegántes impietátem et saeculária desidéria sóbrie et iuste et pie vivámus in hoc saéculo, exspectántes beatam spem et advéntum glóriae magni Dei et salvatóris nostri Iesu Christi, qui dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte et mundáret sibi pópulum peculiárem, sectatórem bonórum óperum.

 

 

Psalmus

 

Spera in Dómino et fac bonitátem, et inhabitábis terram et pascéris in fide.

Delectáre in Dómino, et dábit tibi petitiónes cordis tui.

Novit Dóminus dies immáculatórum, et heréditas eórum in aetérnum erit.

A Dómino gressus hóminis confirmántur, et viam eius volet.

Declína a malo et fac bonum, et inhabitábis in saéculum saéculi.

Iusti autem hereditábunt terram et inhabitábunt in saéculum saéculi super eam.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus, et mansiónem apud eum faciémus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dicébat Iesus ad discípulos suos :

«Quis vestrum habens servum arántem aut pascéntem, qui regrésso de agro dicet illi : “Statim transi, recúmbe”, et non dicet ei : “Para, quod cenem, et praecínge te et minístra mihi, donec mandúcem et bibam, et post haec tu manducábis et bibes” ?

Numquid grátiam habet servo illi, quia fecit, quae praecépta sunt ? Sic et vos, cum fecéritis ómnia, quae praecépta sunt vobis, dícite : “Servi inútiles sumus ; quod debúimus fácere, fécimus”».

 

 

 

Sacrifíciis praeséntibus, Dómine, quaésumus, inténde placátus, ut, quod passiónis Fílii tui mystério gérimus, pio consequámur afféctu. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Dóminus regit me, et nihil mihi déerit ; in loco páscuae ibi me collocávit, super aquam refectiónis educávit me.
  • Cognovérunt discípuli Dóminum Iesum in fractióne panis.

 

 

Grátias tibi, Dómine, reférimus sacro múnere vegetáti, tuam cleméntiam implorántes, ut, per infusiónem Spíritus tui, in quibus caeléstis virtus introívit, sinceritátis grátia persevéret. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXXII per annum

feria quarta

 

 

 

Intret orátio mea in conspéctu tuo ; inclína aurem tuam ad precem meam, Dómine.

 

 

Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde, ut, mente et córpore páriter expedíti, quae tua sunt líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Sapiéntiae

 

Audíte, reges, et intellégite ; díscite, iúdices fínium terrae. Praebéte aures, vos, qui continétis multitúdines et placétis vobis in turbis natiónum.

Quóniam data est a Dómino potéstas vobis et dominátio ab Altíssimo, qui interrogábit ópera vestra et cogitatiónes scrutábitur, quóniam, cum essétis minístri regni illíus, non recte iudicástis nec custodístis legem neque secúndum voluntátem Dei ambulástis.

Horrénde et cito instábit vobis, quóniam iudícium duríssimum his, qui praesunt, fiet ; exíguo enim concéditur misericórdia, poténtes autem poténter torménto interrogabúntur.

Non enim súbtrahet persónam cuiúsquam Deus nec verébitur magnitúdinem cuiúsquam, quóniam pusíllum et magnum ipse fecit, et aequáliter cura est illi de ómnibus ; poténtibus autem durum instat scrutínium.

Ad vos ergo, reges, sunt hi sermónes mei, ut discátis sapiéntiam et non excidátis. Qui enim custodíerint iusta iuste, iustificabúntur, et, qui didícerint ista, invénient defensiónem.

Concupíscite ergo sermónes meos, dilígite illos et habébitis disciplínam.

 

 

Psalmus

 

Iudicáte egéno et pupíllo, húmilem et páuperem iustificáte.

Erípite páuperem et egénum de manu peccatóris liberáte».

Ego dixi : «Dii estis et fílii Excélsi omnes».

Vos autem sicut hómines moriémini et sicut unus de princípibus cadétis.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Titum

 

Admone illos princípibus, potestátibus súbditos esse, dicto oboedíre, ad omne opus bonum parátos esse, néminem blasphemáre, non litigiósos esse, modéstos, omnem ostendéntes mansuetúdinem ad omnes hómines.

Erámus enim et nos aliquándo insipiéntes, inoboediéntes, errántes, serviéntes concupiscéntiis et voluptátibus váriis, in malítia et invídia agéntes, odíbiles, odiéntes ínvicem.

Cum autem benígnitas et humánitas appáruit salvatóris nostri Dei, non ex opéribus iustítiae, quae fécimus nos, sed secúndum suam misericórdiam salvos nos fecit per lavácrum regeneratiónis et renovatiónis Spíritus Sancti, quem effúdit super nos abúnde per Iesum Christum salvatórem nostrum, ut iustificáti grátia ipsíus herédes simus secúndum spem vitae aetérnae.

 

 

Psalmus

 

Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit : in páscuis viréntibus me collocávit,

Super aquas quiétis edúxit me, ánimam meam refécit.

Dedúxit me super sémitas iustítiae propter nomen suum.

Nam et si ambulávero in valle umbrae mortis, non timébo mala, quóniam tu mecum es.

Virga tua et báculus tuus, ipsa me consoláta sunt.

Parásti in conspéctu meo mensam advérsus eos, qui tríbulant me ;

Impinguásti in óleo caput meum, et calix meus redúndat.

Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me ómnibus diébus vitae meae,

Et inhabitábo in domo Dómini in longitúdinem diérum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

In ómnibus grátias ágite ; haec enim volúntas Dei est in Christo Iesu erga vos.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Factum est dum iret Iesus in Ierúsalem, et ipse transíbat per médiam Samaríam et Galilaéam.

Et cum ingrederétur quoddam castéllum, occurrérunt ei decem viri leprósi, qui stetérunt a longe, et levavérunt vocem dicéntes : «Iesu praecéptor, miserére nostri !».

Quos ut vidit, dixit :

«Ite, osténdite vos sacerdótibus».

Et factum est dum irent, mundáti sunt.

Unus autem ex illis, ut vidit quia sanátus est, regréssus est cum magna voce magníficans Deum et cécidit in fáciem ante pedes eius grátias agens ei ; et hic erat Samaritánus.

Respóndens autem Iesus dixit :

«Nonne decem mundáti sunt ? Et novem ubi sunt ? Non sunt invénti qui redírent, ut darent glóriam Deo, nisi hic alienígena ?».

Et ait illi :

«Surge, vade ; fides tua te salvum fecit».

 

 

 

Sacrifíciis praeséntibus, Dómine, quaésumus, inténde placátus, ut, quod passiónis Fílii tui mystério gérimus, pio consequámur afféctu. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Dóminus regit me, et nihil mihi déerit ; in loco páscuae ibi me collocávit, super aquam refectiónis educávit me.
  • Cognovérunt discípuli Dóminum Iesum in fractióne panis.

 

 

Grátias tibi, Dómine, reférimus sacro múnere vegetáti, tuam cleméntiam implorántes, ut, per infusiónem Spíritus tui, in quibus caeléstis virtus introívit, sinceritátis grátia persevéret. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXXII per annum

feria quinta

 

 

 

Intret orátio mea in conspéctu tuo ; inclína aurem tuam ad precem meam, Dómine.

 

 

Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde, ut, mente et córpore páriter expedíti, quae tua sunt líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Sapiéntiae

 

Est in sapiéntia spíritus intéllegens, sanctus, únicus, múltiplex, subtílis, móbilis, perspícuus, incoinquinátus, lúcidus, ínnocens, amans bonum, acútus, quem nihil vetat, benefáciens, humánus, benígnus, stábilis, certus, secúrus, omnem habens virtútem, ómnia prospíciens et pénetrans omnes spíritus intellegíbiles, mundos, subtilíssimos.

Omni enim motu mobílior est sapiéntia ; pertránsit autem et pénetrat ómnia propter mundítiam. Hálitus est enim virtútis Dei et emanátio claritátis Omnipoténtis sincéra ; ídeo nihil inquinátum in eam incúrrit : candor est enim lucis aetérnae et spéculum sine mácula Dei poténtiae et imágo bonitátis illíus.

Et, cum sit una, ómnia potest ; et in se pérmanens ómnia ínnovat et per generatiónes in ánimas sanctas se tránsferens amícos Dei et prophétas constítuit.

Nihil enim díligit Deus, nisi eum, qui cum sapiéntia inhábitat. Est enim haec speciósior sole et super omnem dispositiónem stellárum ; luci comparáta invenítur splendídior : illi enim succédit nox, sapiéntiam autem non vincit malítia.

Attíngit ergo a fine usque ad finem fórtiter et dispónit ómnia suáviter.

 

 

Psalmus

 

In aetérnum, Dómine, verbum tuum constitútum est in caelo.

In generatiónem et generatiónem véritas tua ; firmásti terram, et pérmanet.

Secúndum iudícia tua pérmanent hódie, quóniam ómnia sérviunt tibi.

Declarátio sermónum tuórum illúminat et intelléctum dat párvulis.

Fáciem tuam illúmina super servum tuum et doce me iustificatiónes tuas.

Vivet ánima mea et laudábit te, et iudícia tua adiuvábunt me.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Philémonem

 

Gáudium magnum hábui et consolatiónem in caritáte tua, quia víscera sanctórum requievérunt per te, frater.

Propter quod multam fidúciam habens in Christo imperándi tibi, quod ad rem pértinet, propter caritátem magis óbsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Iesu ; óbsecro te de meo fílio, quem génui in vínculis, Onésimo, qui tibi aliquándo inútilis fuit, nunc autem et tibi et mihi útilis, quem remísi tibi : eum, hoc est víscera mea ; quem ego volúeram mecum detinére, ut pro te mihi ministráret in vínculis evangélii.

Sine consílio autem tuo nihil vólui fácere, uti ne velut ex necessitáte bonum tuum esset sed voluntárium. Fórsitan enim ídeo discéssit ad horam, ut aetérnum illum recíperes, iam non ut servum sed plus servo, caríssimum fratrem, máxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Dómino.

Si ergo habes me sócium, súscipe illum sicut me. Si autem áliquid nócuit tibi aut debet, hoc mihi ímputa. Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; ut non dicam tibi quod et teípsum mihi debes. Ita, frater ! Ego te fruar in Dómino, réfice víscera mea in Christo !

 

 

Psalmus

 

Dóminus facit iudícium oppréssis, dat escam esuriéntibus.

Dóminus solvit compedítos, Dóminus illúminat caecos,

Dóminus érigit depréssos, Dóminus díligit iustos,

Dóminus custódit ádvenas, pupíllum et víduam susténtat et viam peccatórum dispérdit.

Regnábit Dóminus in saécula, Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego sum vitis, vos pálmites, dicit Dóminus. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Interrogátus Iesus a pharisaéis : «Quando venit regnum Dei ?», respóndit eis et dixit :

«Non venit regnum Dei cum observatióne, neque dicent : “Ecce hic” aut “Illic” ; ecce enim regnum Dei intra vos est».

Et ait ad discípulos :

«Vénient dies, quando desiderétis vidére unum diem Fílii hóminis et non vidébitis.

Et dicent vobis : “Ecce hic”, “Ecce illic” ; nolíte ire neque sectémini. Nam sicut fulgur corúscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Fílius hóminis in die sua.

Primum autem opórtet illum multa pati et reprobári a generatióne hac».

 

 

 

 

Sacrifíciis praeséntibus, Dómine, quaésumus, inténde placátus, ut, quod passiónis Fílii tui mystério gérimus, pio consequámur afféctu. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Dóminus regit me, et nihil mihi déerit ; in loco páscuae ibi me collocávit, super aquam refectiónis educávit me.
  • Cognovérunt discípuli Dóminum Iesum in fractióne panis.

 

 

Grátias tibi, Dómine, reférimus sacro múnere vegetáti, tuam cleméntiam implorántes, ut, per infusiónem Spíritus tui, in quibus caeléstis virtus introívit, sinceritátis grátia persevéret. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXXII per annum

feria sexta

 

 

 

Intret orátio mea in conspéctu tuo ; inclína aurem tuam ad precem meam, Dómine.

 

 

Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde, ut, mente et córpore páriter expedíti, quae tua sunt líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Sapiéntiae

 

Vani sunt natúra omnes hómines, in quibus non subest sciéntia Dei ; et de his, quae vidéntur bonis, non potuérunt intellégere eum, qui est, neque opéribus attendéntes agnovérunt artíficem.

Sed aut ignem aut spíritum aut citátum áerem aut gyrum stellárum aut violéntam aquam aut luminária caeli, rectóres orbis terrárum, deos putavérunt. Quorum si spécie delectáti, illa deos putavérunt, sciant quanto his dominátor eórum mélior est : speciéi enim princípium et auctor constítuit ea.

Si autem virtútem et operatiónem eórum miráti, intéllegant ab illis quanto, qui haec fecit, fórtior est illis : a magnitúdine enim et pulchritúdine creaturárum cognoscibíliter potest creátor horum vidéri.

Sed tamen in his minor est queréla, et hi enim fortásse errant Deum quaeréntes et voléntes inveníre. Etenim, cum in opéribus illíus converséntur, inquírunt et credunt vísui, quóniam pulchra sunt, quae vidéntur. Iterum autem nec his potest ignósci : si enim tantum valuérunt scire, ut possent aestimáre saéculum, quómodo huius Dóminum non facílius invenérunt ?

 

 

Psalmus

 

Caeli enárrant glóriam Dei, et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.

Dies diéi erúctat verbum, et nox nocti índicat sciéntiam.

Non sunt loquélae neque sermónes, quorum non intellegántur voces :

In omnem terram exívit sonus eórum et in fines orbis terrae verba eórum.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae secúndae beáti Ioánnis apóstoli

 

Gavísus sum valde quóniam invéni de fíliis tuis ambulántes in veritáte, sicut mandátum accépimus a Patre. Et nunc rogo te, dómina, non tamquam mandátum novum scribens tibi, sed quod habúimus ab inítio, ut diligámus altérutrum.

Et haec est cáritas, ut ambulémus secúndum mandáta eius ; hoc mandátum est, quemádmodum audístis ab inítio, ut in eo ambulétis.

Quóniam multi seductóres prodiérunt in mundum, qui non confiténtur Iesum Christum veniéntem in carne ; hic est sedúctor et antichrístus. Vidéte vosmetípsos, ne perdátis, quae operáti estis, sed ut mercédem plenam accipiátis.

Omnis, qui ultra procédit et non manet in doctrína Christi, Deum non habet ; qui pérmanet in doctrína, hic et Patrem et Fílium habet.

 

 

Psalmus

 

Beáti immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini.

Beáti, qui servant testimónia eius, in toto corde exquírunt eum.

In toto corde meo exquisívi te, ne erráre me fácias a praecéptis tuis.

In corde meo abscóndi elóquia tua, ut non peccem tibi.

Bénefac servo tuo, et vivam et custódiam sermónem tuum.

Revéla óculos meos, et considerábo mirabília de lege tua.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Respícite et leváte cápita vestra, quóniam appropínquat redémptio vestra.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dicébat Iesus ad discípulos suos :

«Sicut factum est in diébus Noe, ita erit et in diébus Fílii hóminis : edébant, bibébant, uxóres ducébant, dabántur ad núptias, usque in diem, qua intrávit Noe in arcam, et venit dilúvium et pérdidit omnes.

Simíliter sicut factum est in diébus Lot : edébant, bibébant, emébant, vendébant, plantábant, aedificábant ; qua die autem éxiit Lot a Sódomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes pérdidit.

Secúndum haec erit, qua die Fílius hóminis revelábitur. In illa die, qui fúerit in tecto et vas eius in domo, ne descéndat tóllere illa, et qui in agro, simíliter non rédeat retro. Mémores estóte uxóris Lot.

Quicúmque quaesíerit ánimam suam salvam fácere, perdet illam ; et, quicúmque perdíderit illam, vivicábit eam.

Dico vobis : Illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumétur, et alter relinquétur ; duae erunt moléntes in unum : una assumétur, et áltera relinquétur».

Respondéntes dicunt illi : «Ubi, Dómine ?».

Qui dixit eis :

«Ubicúmque fúerit corpus, illuc congregabúntur et áquilae».

 

 

 

Sacrifíciis praeséntibus, Dómine, quaésumus, inténde placátus, ut, quod passiónis Fílii tui mystério gérimus, pio consequámur afféctu. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Dóminus regit me, et nihil mihi déerit ; in loco páscuae ibi me collocávit, super aquam refectiónis educávit me.
  • Cognovérunt discípuli Dóminum Iesum in fractióne panis.

 

 

Grátias tibi, Dómine, reférimus sacro múnere vegetáti, tuam cleméntiam implorántes, ut, per infusiónem Spíritus tui, in quibus caeléstis virtus introívit, sinceritátis grátia persevéret. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXXII per annum

sabbato

 

 

 

Intret orátio mea in conspéctu tuo ; inclína aurem tuam ad precem meam, Dómine.

 

 

Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde, ut, mente et córpore páriter expedíti, quae tua sunt líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Sapiéntiae

 

Cum quiétum siléntium continéret ómnia, et nox in suo cursu médium iter habéret, omnípotens sermo tuus de caelo a regálibus sédibus durus bellátor in médiam extermínii terram prosilívit, gládium acútum insimulátum impérium tuum portans ; et stans replévit ómnia morte et usque ad caelum attingébat stans in terra.

Omnis enim creatúra in suo génere íterum ab inítio refigurabátur, desérviens tuis praecéptis, ut púeri tui custodiréntur illaési. Nam nubes castra eórum obúmbrans et ex aqua, quae ante erat, emérsio terrae aridae appáruit : e mari Rubro via sine impediménto et campus gérminans de fluctu violénto, per quem cum tota natióne transiérunt, qui tegebántur tua manu, vidéntes tua mirabília monstra.

Tamquam enim equi depavérunt escam et tamquam agni exsultavérunt, magnificántes te, Dómine, qui liberasti illos.

 

 

Psalmus

 

Cantáte ei et psállite ei, meditámini in ómnibus mirabílibus eius.

Laudámini in nómine sancto eius, laetétur cor quaeréntium Dóminum.

Et percússit omne primogénitum in terra eórum, primítias omnis róboris eórum.

Et edúxit eos cum argénto et auro ; et non erat in tríbubus eórum infírmus.

Quóniam memor fuit verbi sancti sui ad Abraham púerum suum.

Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, eléctos suos in laetítia.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae tértiae beáti Ioánnis apóstoli

 

Caríssime, fidéliter facis, quidquid operáris in fratres et hoc in peregrínos, qui testimónium reddidérunt caritati tuae in conspéctu ecclésiae.

Bene fácies subvéniens illis in via digne Deo ; pro nómine enim profécti sunt, nihil accipiéntes a gentílibus.

Nos ergo debémus subleváre huiúsmodi, ut cooperatóres simus veritátis.

 

 

Psalmus

 

Beátus vir, qui timet Dóminum, in mandátis eius cupit nimis.

Potens in terra erit semen eius, generátio rectórum benedicétur.

Glória et divítiae in domo eius, et iustítia eius manet in saéculum saéculi.

Exórtum est in ténebris lumen rectis, miséricors et miserátor et iustus.

Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat, dispónet res suas in iudício, quia in aetérnum non commovébitur.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Deus vocávit vos per evangélium, in acquisitiónem glóriae Dómini nostri Iesu Christi.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dicébat Iesus parábolam ad illos quóniam opórtet semper oráre et non defícere, dicens :

«Iudex quidam erat in quadam civitáte, qui Deum non timébat et hóminem non reverebátur.

Vídua autem erat in civitáte illa et veniébat ad eum dicens : “Víndica me de adversário meo”. Et nolébat per multum tempus : post haec autem dixit intra se : “Etsi Deum non tímeo nec hóminem revéreor, tamen quia molésta est mihi haec vídua, vindicábo illam, ne in novíssimo véniens suggíllet me”».

Ait autem Dóminus :

«Audíte quid iudex iniquitátis dicit : Deus autem non fáciet vindíctam electórum suorum clamántium ad se die ac nocte, et patiéntiam habébit in illis ? Dico vobis : Cito fáciet vindíctam illórum.

Verúmtamen Fílius hóminis véniens, putas, invéniet fidem in terra ?».

 

 

 

Sacrifíciis praeséntibus, Dómine, quaésumus, inténde placátus, ut, quod passiónis Fílii tui mystério gérimus, pio consequámur afféctu. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Dóminus regit me, et nihil mihi déerit ; in loco páscuae ibi me collocávit, super aquam refectiónis educávit me.
  • Cognovérunt discípuli Dóminum Iesum in fractióne panis.

 

 

Grátias tibi, Dómine, reférimus sacro múnere vegetáti, tuam cleméntiam implorántes, ut, per infusiónem Spíritus tui, in quibus caeléstis virtus introívit, sinceritátis grátia persevéret. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année B
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :