Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica XXXI per annum

 

 

 

Ne derelínquas me, Dómine Deus meus, ne discédas a me ; inténde in adiutórium meum, Dómine, virtus salútis meae.

 

 

Omnípotens et miséricors Deus, de cuius múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur, tríbue, quaésumus, nobis, ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Deuteronómii

 

Locútus est Móyses pópulo dicens :

«Mandávit Dóminus Deus vester ut tímeas Dóminum Deum tuum et custódias ómnia praecépta et mandáta eius, quae ego praecípio tibi et fíliis ac nepótibus tuis, cunctis diébus vitae tuae, ut prolongéntur dies tui.

Audi, Israel, et obsérva, ut fácias, et bene sit tibi, et multiplicéris ámplius, sicut pollícitus est Dóminus, Deus patrum tuórum, tibi terram lacte et melle manántem.

Audi, Israel : Dóminus Deus noster Dóminus unus est. Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex tota fortitúdine tua. Erúntque verba haec, quae ego praecípio tibi hódie, in corde tuo».

 

 

 

Psalmus

 

Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus ;

Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum ; protéctor meus et cornu salútis meae et suscéptor meus.

Laudábilem invocábo Dóminum, et ab inimícis meis salvus ero.

Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, et exaltétur Deus salútis meae.

Magníficans salútes regis sui et fáciens misericórdiam christo suo David et sémini eius usque in saéculum.

 

 

 

Léctio Epístulae ad Hebraéos

 

Plures facti sunt sacerdótes prióris Testaménti, idcírco quod morte prohibebántur permanére ; Christus Sacérdos autem eo quod manet in aetérnum, intransgressíbile habet sacerdótium, unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum, semper vivens ad interpellándum pro eis.

Talis enim et decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus et excélsior caelis factus, qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum pontífices, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli ; hoc enim fecit semel semetípsum offeréndo.

Lex enim hómines constítuit pontífices infirmitátem habéntes, sermo autem iuris iurándi, quod post legem est, Fílium in aetérnum consummátum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus et mansiónem apud eum faciémus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Accéssit unus de scribis. Interrogávit Iesum : «Quod est primum ómnium mandátum ?».

Iesus respóndit :

«Primum est :

“Audi, Israel : Dóminus Deus noster Dóminus unus est, et díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex tota mente tua et ex tota virtúte tua”.

Secúndum est illud :

“Díliges próximum tuum tamquam teípsum”.

Maius horum áliud mandátum non est».

Et ait illi scriba : «Bene, Magíster, in veritáte dixísti : “Unus est, et non est álius praeter eum ; et dilígere eum ex toto corde et ex toto intelléctu et ex tota fortitúdine” et : “Dilígere próximum tamquam seípsum” maius est ómnibus holocautomátibus et sacrifíciis».

Et Iesus videns quod sapiénter respondísset, dixit illi :

«Non es longe a regno Dei».

Et nemo iam audébat eum interrogáre.

 

 

 

Fiat hoc sacrifícium, Dómine, oblátio tibi munda, et nobis misericórdiae tuae sancta largítio. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :  per Christum Dóminum nostrum.

Cuius hoc miríficum fuit opus per paschále mystérium, ut de peccáto et mortis iugo ad hanc glóriam vocarémur, qua nunc genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta et acquisitiónis pópulus dicerémur, et tuas annuntiarémus ubíque virtútes, qui nos de ténebris ad tuum admirábile lumen vocásti.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

  • Notas mihi fecísti vias vitae, adimplébis me laetítia cum vultu tuo, Dómine.
  • Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me, dicit Dóminus.

 

 

Augeátur in nobis, quaésumus, Dómine, tuae virtútis operátio, ut, refécti caeléstibus sacraméntis, ad eórum promíssa capiénda tuo múnere praeparémur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXXI per annum

feria secunda

 

 

 

Ne derelínquas me, Dómine Deus meus, ne discédas a me ; inténde in adiutórium meum, Dómine, virtus salútis meae.

 

 

Omnípotens et miséricors Deus, de cuius múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur, tríbue, quaésumus, nobis, ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Sine paeniténtia sunt dona et vocátio Dei ! Sicut enim aliquándo vos non credidístis Deo, nunc autem misericórdiam consecúti estis propter illórum incredulitátem, ita et isti nunc non credidérunt propter vestram misericórdiam, ut et ipsi nunc misericórdiam consequántur.

Conclúsit enim Deus omnes in incredulitátem, ut ómnium misereátur !

O altitúdo divitiárum et sapiéntiae et sciéntiae Dei ! Quam incomprehensibília sunt iudícia eius et investigábiles viae eius !

Quis enim cognóvit sensum Dómini ? Aut quis consiliárius eius fuit ? Aut quis prior dedit illi, et retribuétur ei ?

Quóniam ex ipso et per ipsum et in ipsum ómnia. Ipsi glória in saécula.

Amen.

 

 

Psalmus

 

Ego autem sum pauper et dolens ; salus tua, Deus, súscipit me.

Laudábo nomen Dei cum cántico et magnificábo eum in laude.

Vídeant húmiles et laeténtur ; quaérite Deum, et vivet cor vestrum,

Quóniam exaudívit páuperes Dóminus et vinctos suos non despéxit.

Quóniam Deus salvam fáciet Sion et aedificábit civitátes Iudae ; et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.

Et semen servórum eius hereditábunt eam ; et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Philippénses

 

Si qua ergo consolátio in Christo, si quod solácium caritátis, si qua commúnio spíritus, si quae víscera et miseratiónes, impléte gáudium meum, ut idem sapiátis, eándem caritátem habéntes, unánimes, id ipsum sapiéntes,

nihil per contentiónem neque per inánem glóriam, sed in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes, non, quae sua sunt, sínguli considerántes, sed et ea, quae aliórum.

 

 

 

Psalmus

 

Dómine, non est exaltátum cor meum, neque eláti sunt óculi mei,

Neque ambulávi in magnis neque in mirabílibus super me.

Vere pacátam et quiétam feci ánimam meam ;

Sicut ablactátus in sinu matris suae, sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.

Speret Israel in Dómino ex hoc nunc et usque in saéculum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si manséritis in sermóne meo, vere discípuli mei éritis et cognoscétis veritátem, dicit Dóminus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dicébat Iesus et ei, qui se invitáverat :

«Cum facis prándium aut cenam, noli vocáre amícos tuos neque fratres tuos neque cognátos neque vicínos dívites, ne forte et ipsi te reinvítent et fiat tibi retribútio.

Sed cum facis convívium, voca páuperes, débiles, claudos, caecos ; et beátus eris, quia non habent retribúere tibi. Retribuétur enim tibi in resurrectióne iustórum».

 

 

 

Fiat hoc sacrifícium, Dómine, oblátio tibi munda, et nobis misericórdiae tuae sancta largítio. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Notas mihi fecísti vias vitae, adimplébis me laetítia cum vultu tuo, Dómine.
  • Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me, dicit Dóminus.

 

 

Augeátur in nobis, quaésumus, Dómine, tuae virtútis operátio, ut, refécti caeléstibus sacraméntis, ad eórum promíssa capiénda tuo múnere praeparémur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXXI per annum

feria tertia

 

 

 

Ne derelínquas me, Dómine Deus meus, ne discédas a me ; inténde in adiutórium meum, Dómine, virtus salútis meae.

 

 

Omnípotens et miséricors Deus, de cuius múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur, tríbue, quaésumus, nobis, ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter alteríus membra. Habéntes autem donatiónes secúndum grátiam, quae data est nobis, differéntes : sive prophetíam, secúndum ratiónem fídei ; sive ministérium, in ministrándo ; sive qui docet, in doctrína ; sive qui exhortátur, in exhortándo ; qui tríbuit, in simplicitáte ; qui praeest, in sollicitúdine ; qui miserétur, in hilaritáte.

Diléctio sine simulatióne. Odiéntes malum, adhaeréntes bono ; caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes, honóre ínvicem praeveniéntes, sollicitúdine non pigri, spíritu fervéntes, Dómino serviéntes, spe gaudéntes, in tribulatióne patiéntes, oratióni instántes, necessitátibus sanctórum communicántes, hospitalitátem sectántes.

Benedícite persequéntibus ; benedícite et nolíte maledícere ! Gaudére cum gaudéntibus, flere cum fléntibus. Idipsum ínvicem sentiéntes, non alta sapiéntes, sed humílibus consentiéntes.

 

 

Psalmus

 

Dómine, non est exaltátum cor meum, neque eláti sunt óculi mei,

Neque ambulávi in magnis neque in mirabílibus super me.

Vere pacátam et quiétam feci ánimam meam ;

Sicut ablactátus in sinu matris suae, sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.

Speret Israel in Dómino ex hoc nunc et usque in saéculum.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Philippénses

 

Hoc sentíte in vobis, quod et in Christo Iesu :

qui cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se aequálem Deo, sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus ; et hábitu invéntus ut homo, humiliávit semetípsum factus oboédiens usque ad mortem, mortem autem crucis.

Propter quod et Deus illum exaltávit et donávit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nómine Iesu omne genu flectátur caeléstium et terréstrium et infernórum, et omnis lingua confiteátur : «Dóminus Iesus Christus !», in glóriam Dei Patris.

 

 

Psalmus

 

Apud te laus mea in ecclésia magna ; vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.

Edent páuperes et saturabúntur, et laudábunt Dóminum, qui requírunt eum : «Vivant corda eórum in saéculum saéculi !».

Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum univérsi fines terrae, et adorábunt in conspéctu eius univérsae famíliae géntium.

Ipsum solum adorábunt omnes, qui dórmiunt in terra ; in conspéctu eius prócident omnes, qui descéndunt in púlverem.

Anima autem mea illi vivet, et semen meum sérviet ipsi.

Narrábitur de Dómino generatióni ventúrae, et annuntiábunt iustítiam eius pópulo, qui nascétur : «Haec fecit Dóminus !».

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos, dicit Dóminus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Quidam de simul discumbéntibus, dixit Iesu : «Beátus, qui manducábit panem in regno Dei».

At ipse dixit ei :

«Homo quidam fecit cenam magnam et vocávit multos ; et misit servum suum hora cenae dícere invitátis : “Veníte, quia iam parátum est”. Et coepérunt simul omnes excusáre. Primus dixit ei : “Villam emi et necésse hábeo exíre et vidére illam ; rogo te, habe me excusátum”. Et alter dixit : “Iuga boum emi quinque et eo probáre illa ; rogo te, habe me excusátum”. Et álius dixit : “Uxórem duxi et ídeo non possum veníre”.

Et revérsus servus nuntiávit haec dómino suo. Tunc irátus pater famílias dixit servo suo : “Exi cito in platéas et vicos civitátis et páuperes ac débiles et caecos et claudos íntroduc huc”. Et ait servus : “Dómine, factum est ut imperásti, et adhuc locus est”.

Et ait dóminus servo : “Exi in vias et saepes, et compélle intráre, ut impleátur domus mea. Dico autem vobis quod nemo virórum illórum, qui vocáti sunt, gustábit cenam meam”».

 

 

 

Fiat hoc sacrifícium, Dómine, oblátio tibi munda, et nobis misericórdiae tuae sancta largítio. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Notas mihi fecísti vias vitae, adimplébis me laetítia cum vultu tuo, Dómine.
  • Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me, dicit Dóminus.

 

 

Augeátur in nobis, quaésumus, Dómine, tuae virtútis operátio, ut, refécti caeléstibus sacraméntis, ad eórum promíssa capiénda tuo múnere praeparémur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXXI per annum

feria quarta

 

 

 

Ne derelínquas me, Dómine Deus meus, ne discédas a me ; inténde in adiutórium meum, Dómine, virtus salútis meae.

 

 

Omnípotens et miséricors Deus, de cuius múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur, tríbue, quaésumus, nobis, ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis : qui enim díligit próximum, legem implévit.

Nam : Non adulterábis, Non occídes, Non furáberis, Non concupísces, et si quod est áliud mandátum, in hoc verbo recapitulátur : Díliges próximum tuum tamquam teípsum.

Diléctio próximo malum non operátur ; plenitúdo ergo legis est diléctio.

 

 

Psalmus

 

Beátus vir, qui timet Dóminum, in mandátis eius cupit nimis.

Potens in terra erit semen eius, generátio rectórum benedicétur.

Glória et divítiae in domo eius, et iustítia eius manet in saéculum saéculi.

Exórtum est in ténebris lumen rectis, miséricors et miserátor et iustus.

Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat, dispónet res suas in iudício.

Distríbuit, dedit paupéribus ; iustítia eius manet in saéculum saéculi, cornu eius exaltábitur in glória.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Philippénses

 

Caríssimi mei, sicut semper oboedístis, non ut in praeséntia mei tantum sed multo magis nunc in abséntia mea, cum metu et tremóre vestram salútem operámini ; Deus est enim, qui operátur in vobis et velle et perfícere pro suo beneplácito.

Omnia fácite sine murmuratiónibus et haesitatiónibus, ut efficiámini sine queréla et símplices, fílii Dei sine reprehensióne in médio generatiónis pravae et pervérsae, inter quos lucétis sicut luminária in mundo verbum vitae fírmiter tenéntes ad glóriam meam in die Christi, quia non in vácuum cucúrri neque in vácuum laborávi.

Sed et si delíbor supra sacrifícium et obséquium fídei vestrae, gáudeo et congáudeo ómnibus vobis ; idípsum autem et vos gaudéte et congaudéte mihi.

 

 

Psalmus

 

Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo ?

Dóminus protéctor vitae meae, a quo trepidábo ?

Unum pétii a Dómino, hoc requíram : ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitae meae,

Ut vídeam voluptátem Dómini et vísitem templum eius.

Credo vidére bona Dómini in terra vivéntium.

Exspécta Dóminum, viríliter age, et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus Dei super vos requiéscit.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Ibant turbae multae cum Iesu, et convérsus dixit ad illos :

«Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxórem et fílios et fratres et soróres, adhuc et ánimam suam, non potest esse meus discípulus. Et, qui non báiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discípulus.

Quis enim ex vobis volens turrem aedificáre, non prius sedens cómputat sumptus, si habet ad perficiéndum ? Ne, posteáquam posúerit fundaméntum et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei dicéntes : “Hic homo coepit aedificáre et non pótuit consummáre”.

Aut quis rex, itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se ? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens rogat ea, quae pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quae póssidet, non potest meus esse discípulus».

 

 

 

Fiat hoc sacrifícium, Dómine, oblátio tibi munda, et nobis misericórdiae tuae sancta largítio. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Notas mihi fecísti vias vitae, adimplébis me laetítia cum vultu tuo, Dómine.
  • Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me, dicit Dóminus.

 

 

Augeátur in nobis, quaésumus, Dómine, tuae virtútis operátio, ut, refécti caeléstibus sacraméntis, ad eórum promíssa capiénda tuo múnere praeparémur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXXI per annum

feria quinta

 

 

 

Ne derelínquas me, Dómine Deus meus, ne discédas a me ; inténde in adiutórium meum, Dómine, virtus salútis meae.

 

 

Omnípotens et miséricors Deus, de cuius múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur, tríbue, quaésumus, nobis, ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Nemo nostrum sibi vivit et nemo sibi móritur ; sive enim vívimus, Dómino vívimus, sive mórimur, Dómino mórimur. Sive ergo vívimus, sive mórimur, Dómini sumus. In hoc enim Christus et mórtuus est et vixit, ut et mortuórum et vivórum dominétur.

Tu autem quid iúdicas fratrem tuum ? Aut tu quare spernis fratrem tuum ? Omnes enim stábimus ante tribúnal Dei ; scriptum est enim :

«Vivo ego, dicit Dóminus, mihi flectétur omne genu, et omnis lingua confitébitur Deo».

Itaque unusquísque nostrum pro se ratiónem reddet Deo. Non ergo ámplius ínvicem iudicémus, sed hoc iudicáte magis, ne ponátis offendículum fratri vel scándalum.

 

 

Psalmus

 

Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo ?

Dóminus protéctor vitae meae, a quo trepidábo ?

Unum pétii a Dómino, hoc requíram : ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitae meae,

Ut vídeam voluptátem Dómini et vísitem templum eius.

Credo vidére bona Dómini in terra vivéntium.

Exspécta Dóminum, viríliter age, et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Philippénses

 

Nos sumus circumcísio, qui Spíritu Dei servímus et gloriámur in Christo Iesu et non in carne fidúciam habéntes, quamquam ego hábeam confidéntiam et in carne.

Si quis álius vidétur confídere in carne, ego magis : circumcísus octáva die, ex génere Israel, de tribu Béniamin, Hebraéus ex Hebraéis, secúndum legem pharisaéus, secúndum aemulatiónem pérsequens ecclésiam, secúndum iustítiam, quae in lege est, conversátus sine queréla.

Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitrátus sum propter Christum detriméntum. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntiam sciéntiae Christi Iesu Dómini mei, propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam.

 

 

Psalmus

 

Cantáte ei et psállite ei, meditámini in ómnibus mirabílibus eius.

Laudámini in nómine sancto eius, laetétur cor quaeréntium Dóminum.

Quaérite Dóminum et poténtiam eius, quaérite fáciem eius semper.

Mementóte mirabílium eius, quae fecit, prodígia eius et iudícia oris eius,

Semen Abraham, servi eius, fílii Iacob, elécti eius.

Ipse Dóminus Deus noster ; in univérsa terra iudícia eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos, dicit Dóminus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Erant appropinquántes Iesu omnes publicáni et peccatóres, ut audírent illum. Et murmurábant pharisaéi et scribae dicéntes : «Hic peccatóres récipit et mandúcat cum illis».

Et ait ad illos parábolam istam dicens :

«Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdíderit unam ex illis, nonne dimíttit nonagínta novem in desérto et vadit ad illam, quae períerat, donec invéniat illam ? Et cum invénerit eam, impónit in úmeros suos gaudens et véniens domum cónvocat amícos et vicínos dicens illis : “Congratulámini mihi, quia invéni ovem meam quae períerat”.

Dico vobis :

Ita gaudium erit in caelo super uno peccatóre paeniténtiam agénte quam super nonagínta novem iustis, qui non índigent paeniténtia.

Aut quae múlier habens drachmas decem, si perdíderit drachmam unam, nonne accéndit lucérnam et evérrit domum et quaerit diligénter, donec invéniat ? Et cum invénerit, cónvocat amícas et vicínas dicens : “Congratulámini mihi, quia invéni drachmam, quam perdíderam”.

Ita dico vobis :

Gáudium fit coram ángelis Dei super uno peccatóre paeniténtiam agénte».

 

 

 

Fiat hoc sacrifícium, Dómine, oblátio tibi munda, et nobis misericórdiae tuae sancta largítio. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Notas mihi fecísti vias vitae, adimplébis me laetítia cum vultu tuo, Dómine.
  • Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me, dicit Dóminus.

 

 

Augeátur in nobis, quaésumus, Dómine, tuae virtútis operátio, ut, refécti caeléstibus sacraméntis, ad eórum promíssa capiénda tuo múnere praeparémur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXXI per annum

feria sexta

 

 

 

Ne derelínquas me, Dómine Deus meus, ne discédas a me ; inténde in adiutórium meum, Dómine, virtus salútis meae.

 

 

Omnípotens et miséricors Deus, de cuius múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur, tríbue, quaésumus, nobis, ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum.

 

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Certus sum, fratres mei, et ego ipse de vobis, quóniam et ipsi pleni estis bonitáte, repléti omni sciéntia, ita ut possítis et altérutrum monére.

Audácius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memóriam vos redúcens propter grátiam, quae data est mihi a Deo, ut sim miníster Christi Iesu ad gentes, cónsecrans evangélium Dei, ut fiat oblátio géntium accépta, sanctificáta in Spíritu Sancto.

Hábeo ígitur gloriatiónem in Christo Iesu ad Deum ; non enim audébo áliquid loqui eórum, quae per me non effécit Christus in oboediéntiam géntium, verbo et factis, in virtúte signórum et prodigiórum, in virtúte Spíritus, ita ut ab Ierúsalem et per circúitum usque in Illricum repléverim evangélium Christi, sic autem conténdens praedicáre evangélium, non ubi nominátus est Christus, ne super aliénum fundaméntum aedificárem, sed sicut scriptum est :

«Quibus non est annuntiátum de eo, vidébunt ; et, qui non audiérunt, intéllegent».

 

 

Psalmus

 

Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit.

Salvávit sibi déxtera eius, et bráchium sanctum eius.

Notum fecit Dóminus salutáre suum, in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.

Recordátus est misericórdiae suae et veritátis suae dómui Israel.

Vidérunt omnes términi terrae salutáre Dei nostri.

Iubiláte Deo, omnis terra, erúmpite, exsultáte et psállite.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Philippénses

 

Coimitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nos.

Multi enim ámbulant, quos saepe dicébam vobis, nunc autem et flens dico, inimícos crucis Christi, quorum finis intéritus, quorum deus venter et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt.

Noster enim municipátus in caelis est, unde étiam salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum, qui transfigurábit corpus humilitátis nostrae, ut illud confórme fáciat córpori glóriae suae secúndum operatiónem, qua possit étiam subícere sibi ómnia.

Itaque, fratres mei caríssimi et desideratíssimi, gáudium et coróna mea, sic state in Dómino, caríssimi !

 

 

Psalmus

 

Laetátus sum in eo quod dixérunt mihi : «In domum Dómini íbimus».

Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierúsalem.

Ierúsalem, quae aedificáta est ut cívitas, sibi compácta in idípsum.

Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.

Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, sedes domus David.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Qui servat verbum Christi, vere in hoc cáritas Dei consummáta est.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dicébat Iesus ad discípulos :

«Homo quidam erat dives, qui habébat vílicum, et hic diffamátus est apud illum quasi dissipásset bona ipsíus. Et vocávit illum et ait illi : “Quid hoc áudio de te ? Redde ratiónem vilicatiónis tuae ; iam enim non póteris vilicáre”.

Ait autem vílicus intra se : “Quid fáciam, quia dóminus meus aufert a me vilicatiónem ? Fódere non váleo, mendicáre erubésco. Scio quid fáciam, ut, cum amótus fúero a vilicatióne, recípiant me in domos suas”.

Convocátis itaque síngulis debitóribus dómini sui, dicébat primo : “Quantum debes dómino meo ?”. At ille dixit : “Centum cados ólei”. Dixítque illi : “Accipe cautiónem tuam et sede cito, scribe quinquagínta”.

Deínde álii dixit : “Tu vero quantum debes ?”. Qui ait : “Centum coros trítici”. Ait illi : “Accipe lítteras tuas et scribe octogínta”.

Et laudávit dóminus vílicum iniquitátis, quia prudénter fecisset, quia filii huius saéculi prudentióres filiis lucis in generatióne sua sunt».

 

 

 

Fiat hoc sacrifícium, Dómine, oblátio tibi munda, et nobis misericórdiae tuae sancta largítio. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Notas mihi fecísti vias vitae, adimplébis me laetítia cum vultu tuo, Dómine.
  • Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me, dicit Dóminus.

 

 

Augeátur in nobis, quaésumus, Dómine, tuae virtútis operátio, ut, refécti caeléstibus sacraméntis, ad eórum promíssa capiénda tuo múnere praeparémur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXXI per annum

sabbato

 

 

 

Ne derelínquas me, Dómine Deus meus, ne discédas a me ; inténde in adiutórium meum, Dómine, virtus salútis meae.

 

 

Omnípotens et miséricors Deus, de cuius múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur, tríbue, quaésumus, nobis, ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum.

1.

 

Conclúsio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Salutáte Priscam et Aquilam adiutóres meos in Christo Iesu, qui pro ánima mea suas cérvices supposuérunt, quibus non solus ego grátias ago, sed et cunctae ecclésiae géntium, et domésticam eórum ecclésiam.

Salutáte Epaenétum diléctum mihi, primítias Asiae in Christo.

Salutáte Maríam, quae multum laborávit in vobis.

Salutáte Andronícum et Iúniam cognátos meos et concaptívos meos, qui sunt nóbiles in apóstolis, qui et ante me fuérunt in Christo.

Salutáte Ampliátum dilectíssimum mihi in Dómino.

Salutáte Urbánum adiutórem nostrum in Christo et Stachyn diléctum meum.

Salutáte ínvicem in ósculo sancto.

Salútant vos omnes ecclésiae Christi.

Salúto vos ego Tértius, qui scripsi epístulam in Dómino.

Salútant vos Gáius hospes meus et univérsae ecclésiae.

Salútat vos Erástus arcárius civitátis et Quartus frater.

Ei autem, qui potens est vos confirmáre iuxta evangélium meum et praedicatiónem Iesu Christi secúndum revelatiónem mystérii tempribus aetérnis táciti, manifestáti autem nunc, et per scriptúras Prophetárum secúndum praecéptum aetérni Dei ad oboeditiónem fídei in cunctis géntibus patefácti, soli sapiénti Deo per Iesum Christum, cui glória in saécula.

Amen.

 

 

Psalmus

 

Per síngulos dies benedícam tibi et laudábo nomen tuum in saéculum et in saéculum saéculi.

Magnus Dóminus et laudábilis nimis, et magnitúdinis eius non est investigátio.

Generátio generatióni laudábit ópera tua, et poténtiam tuam pronuntiábunt.

Magnificéntiam glóriae maiestátis tuae loquéntur et mirabília tua enarrábunt.

Glóriam regni tui dicant et poténtiam tuam loquántur.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Philippénses

 

Gavísus sum autem in Dómino veheménter quóniam tandem aliquándo refloruístis pro me sentíre, sicut et sentiebátis, opportunitáte autem carebátis. Non quasi propter penúriam dico, ego enim didici, in quibus sum, suffíciens esse.

Scio et humiliári, scio et abundáre ; ubíque et in ómnibus institútus sum et satiári et esuríre et abundáre et penúriam pati. Omnia possum in eo, qui me confórtat.

Verúmtamen bene fecístis communicántes tribulatióni meae. Scitis autem et vos, Philippénses, quod in princípio evangélii, quando proféctus sum a Macedónia, nulla mihi ecclésia communicávit in ratióne dati et accépti nisi vos soli ; quia et Thessalonícam et semel et bis in usum mihi misístis. Non quia quaero datum, sed requíro fructum, qui abúndet in ratiónem vestram.

Accépi autem ómnia et abúndo ; replétus sum accéptis ab Epaphrodíto, quae misístis odórem suavitátis, hóstiam accéptam, placéntem Deo. Deus autem meus implébit omne desidérium vestrum secúndum divítias suas in glória in Christo Iesu.

 

 

Psalmus

 

Beátus vir, qui timet Dóminum, in mandátis eius cupit nimis.

Potens in terra erit semen eius, generátio rectórum benedicétur.

Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat, dispónet res suas in iudício, quia in aetérnum non commovébitur.

In memória aetérna erit iustus, confirmátum est cor eius, non timébit.

Distríbuit, dedit paupéribus ; iustítia eius manet in saéculum saéculi, cornu eius exaltábitur in glória.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Iesus Christus egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Ait Iesus discípulis suis :

«Et ego vobis dico :

Fácite vobis amícos de mammóna iniquitátis, ut, cum defécerit, recípiant vos in aetérna tabernácula.

Qui fidélis est in mínimo, et in maióri fidélis est ; et qui in módico iníquus est, et in maióri iníquus est.

Si ergo in iníquo mammóna fidéles non fuístis, quod verum est, quis credet vobis ? Et si in aliéno fidéles non fuístis, quod vestrum est, quis dábit vobis ?

Nemo servus potest duóbus dóminis servíre : aut enim unum ódiet et álterum díliget, aut uni adhaerébit et álterum contémnet.

Non potéstis Deo servíre et mammónae».

Audiébant autem ómnia haec pharisaéi, qui erant avári, et deridébant illum. Et ait illis :

«Vos estis qui iustificátis vos coram homínibus ; Deus autem novit corda vestra, quia, quod homínibus altum est, abominátio est ante Deum».

 

 

 

Fiat hoc sacrifícium, Dómine, oblátio tibi munda, et nobis misericórdiae tuae sancta largítio. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Notas mihi fecísti vias vitae, adimplébis me laetítia cum vultu tuo, Dómine.
  • Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me, dicit Dóminus.

 

 

Augeátur in nobis, quaésumus, Dómine, tuae virtútis operátio, ut, refécti caeléstibus sacraméntis, ad eórum promíssa capiénda tuo múnere praeparémur. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année B
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :