Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica XXXIII per annum

 

 

 

Dicit Dóminus : Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis ; invocábitis me, et ego exáudiam vos, et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis.

 

 

Da nobis, quaésumus, Dómine Deus noster, in tua semper devotióne gaudére, quia perpétua est et plena felícitas, si bonórum ómnium iúgiter serviámus auctóri. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Daniélis prophétae

 

In témpore illo consúrget Míchael, princeps magnus, qui stat pro fíliis pópuli tui, et erit tempus angústiae, quale non fuit ab eo, quo gentes esse coepérunt, usque ad tempus illud.

Et in témpore illo salvábitur pópulus tuus, omnis, qui invéntus fúerit scriptus in libro.

Et multi de his, qui dórmiunt in terra púlveris, evigilábunt : álii in vitam aetérnam et álii in oppróbrium sempitérnum. Qui autem docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti ; et, qui ad iustítiam erudíerint multos, quasi stellae in perpétuas aeternitátes.

 

 

Psalmus

 

Dóminus pars hereditátis meae et cálicis mei : tu es qui détines sortem meam.

Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper ; quóniam a dextris est mihi, non commovébor.

Propter hoc laetátum est cor meum, et exsultavérunt praecórdia mea ; ínsuper et caro mea requiéscet in spe.

Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.

Notas mihi fácies vias vitae, plenitúdinem laetítiae cum vultu tuo, delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

 

 

 

Léctio Epístulae ad Hebraéos

 

Omnis quidem sacérdos stat cótidie minístrans et eásdem saepe ófferens hóstias, quae numquam possunt auférre peccáta.

Hic autem, una pro peccátis obláta hóstia, in sempitérnum consédit in déxtera Dei, de cétero exspéctans, donec ponántur inimíci eius scabéllum pedum eius ; una enim oblatióne consummávit in sempitérnum eos, qui sanctificántur.

Ubi autem horum remíssio, iam non oblátio pro peccáto.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Vigiláte omni témpore orántes, ut possítis stare ante Fílium hóminis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Iesus dixit discípulis suis :

«In illis diébus, post tribulatiónem illam sol contenebrábitur, et luna non dabit splendórem suum, et erunt stellae de caelo decidéntes, et virtútes, quae sunt in caelis, movebúntur.

Et tunc vidébunt Filium hóminis veniéntem in núbibus cum virtúte multa et glória. Et tunc mittet ángelos et congregábit eléctos suos a quáttuor ventis, a summo terrae usque ad summum caelum.

A ficu autem díscite parábolam : cum iam ramus eius tener fúerit et germináverit fólia, cognóscitis quia in próximo sit aestas. Sic et vos, cum vidéritis haec fíeri, scitóte quod in próximo sit in óstiis.

Amen dico vobis : Non tránsiet generátio haec, donec ómnia ista fiant. Caelum et terra transíbunt, verba autem mea non transíbunt.

De die autem illo vel hora nemo scit, neque ángeli in caelo neque Fílius, nisi Pater».

 

 

 

Concéde, quaésumus, Dómine, ut óculis tuae maiestátis munus oblátum et grátiam nobis devotiónis obtíneat, et efféctum beátae perennitátis acquírat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :  per Christum Dóminum nostrum.

Cuius hoc miríficum fuit opus per paschále mystérium, ut de peccáto et mortis iugo ad hanc glóriam vocarémur, qua nunc genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta et acquisitiónis pópulus dicerémur, et tuas annuntiarémus ubíque virtútes, qui nos de ténebris ad tuum admirábile lumen vocásti.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

  • Mihi autem adhaerére Deo bonum est, pónere in Dómino Deo spem meam.
  • Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis, dicit Dóminus.

 

 

Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum Dóminum nostrum.

 

hebdomada XXXIII per annum

feria secunda

 

 

 

Dicit Dóminus : Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis ; invocábitis me, et ego exáudiam vos, et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis.

 

 

Da nobis, quaésumus, Dómine Deus noster, in tua semper devotióne gaudére, quia perpétua est et plena felícitas, si bonórum ómnium iúgiter serviámus auctóri. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri prióris Maccabaeórum

 

In diébus illis exiérunt ex Israel fílii iníqui et suasérunt multis dicéntes : «Eámus et disponámus testaméntum cum géntibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recéssimus ab eis, invenérunt nos multa mala». Et bonus visus est sermo in óculis eórum ; et destinavérunt áliqui de pópulo et abiérunt ad regem, et dedit illis potestátem, ut fácerent iustítias géntium.

Et aedificavérunt gymnásium in Hierosólymis secúndum leges natiónum ; et fecérunt sibi praepútia et recessérunt a testaménto sancto et iuncti sunt natiónibus et venúmdati sunt, ut fácerent malum.

Et parátum est regnum in conspéctu Antíochi, et coepit regnáre in terra Aegýpti, ut regnáret super duo regna.

Et multi ex Israel consensérunt cúltui eius et sacrificavérunt idólis et coinquinavérunt sábbatum. Et misit rex libros per manus nuntiórum in Ierúsalem et in civitátes Iudae, ut sequeréntur leges géntium terrae, et prohibére holocáusta et sacrifícia et placatiónes fíeri in templo Dei et contamináre sábbata et dies sollémnes.

Et ubicúmque inveniebátur apud áliquem liber testaménti, et si quis consentiébat legi, constitútio regis interficiébat eum. In virtúte sua faciébant haec Israeli, ómnibus, qui inveniebántur in omni mense et mense in civitátibus.

Et quinta et vicésima die mensis sacrificábant super aram, quae erat super altáre ; et mulíeres, quae circumcíderant fílios suos, interficiébant secúndum iussum - et suspendébant infántes a cervícibus eórum - et domos eórum et eos, qui circumcíderant illos.

Et multi in Israel obtinuérunt et confortáti sunt apud se, ut non manducárent immúnda, et elegérunt mori, ut non pollueréntur escis et non profanárent testaméntum sanctum, et moriebántur.

Et facta est ira magna super Israel valde.

 

 

Psalmus

 

Indignátio ténuit me propter peccatóres derelinquéntes legem tuam.

Funes peccatórum circumpléxi sunt me, et legem tuam non sum oblítus.

Rédime me a calúmniis hóminum, ut custódiam mandáta tua.

Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, a lege autem tua longe facti sunt.

Longe a peccatóribus salus, quia iustificatiónes tuas non exquisiérunt.

Vidi praevaricántes, et taéduit me, quia elóquia tua non custodiérunt.

 

 

 

2.

 

Inítium Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

 

Apocalýpsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam fácere servis suis, quae opórtet fíeri cito, et significávit mittens per ángelum suum servo suo Ioánni, qui testificátus est verbum Dei et testimónium Iesu Christi, quaecúmque vidit.

Beátus, qui legit et qui áudiunt verba prophetíae et servant ea, quae in ea scripta sunt ; tempus enim prope est.

Ioánnes septem ecclésiis, quae sunt in Asia :

Grátia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui ventúrus est, et a septem spirítibus, qui in conspéctu throni eius sunt.

Dixit mihi Fílius hóminis :

«Angelo ecclésiae, quae est Ephesi, scribe :

Haec dicit, qui tenet septem stellas in déxtera sua, qui ámbulat in médio septem candelabrórum aureórum :

Scio ópera tua et labórem et patiéntiam tuam, et quia non potes sustinére malos et tentásti eos, qui se dicunt apóstolos et non sunt, et invenísti eos mendáces ; et patiéntiam habes et sustinuísti propter nomen meum et non defecísti.

Sed hábeo advérsus te quod caritátem tuam primam reliquísti. Memor esto ítaque unde excíderis, et age paeniténtiam et prima ópera fac».

 

 

Psalmus

 

Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum et in via peccatórum non stetit et in convéntu derisórum non sedit,

Sed in lege Dómini volúntas eius, et in lege eius meditátur die ac nocte.

Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, quod fructum suum dábit in témpore suo ;

Et fólium eius non défluet, et ómnia, quaecúmque fáciet, prosperabúntur.

Non sic ímpii, non sic, sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.

Ideo non consúrgent ímpii in iudício neque peccatóres in concílio iustórum.

Quóniam novit Dóminus viam iustórum, et iter impiórum períbit.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego sum lux mundi, dicit Dóminus; qui séquitur me habébit lumen vitae.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Factum est cum appropinquáret Iesus Iéricho, caecus quidam sedébat secus viam méndicans. Et cum audíret turbam praetereúntem, interrogábat quid hoc esset. Dixérunt autem ei : «Iesus Nazarénus transit».

Et clamávit dicens : «Iesu, fili David, miserére mei !».

Et qui praeíbant, increpábant eum, ut tacéret ; ipse vero multo magis clamábat : «Fili David, miserére mei !».

Stans autem Iesus iussit illum addúci ad se. Et cum appropinquásset, interrogávit illum :

«Quid tibi vis fáciam ?».

At ille dixit : «Dómine, ut vídeam».

Et Iesus dixit illi :

«Réspice ! Fides tua te salvum fecit».

Et conféstim vidit et sequebátur illum magníficans Deum.

Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.

 

 

 

Concéde, quaésumus, Dómine, ut óculis tuae maiestátis munus oblátum et grátiam nobis devotiónis obtíneat, et efféctum beátae perennitátis acquírat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Mihi autem adhaerére Deo bonum est, pónere in Dómino Deo spem meam.
  • Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis, dicit Dóminus.

 

 

Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXXIII per annum

feria tertia

 

 

 

Dicit Dóminus : Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis ; invocábitis me, et ego exáudiam vos, et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis.

 

 

Da nobis, quaésumus, Dómine Deus noster, in tua semper devotióne gaudére, quia perpétua est et plena felícitas, si bonórum ómnium iúgiter serviámus auctóri. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri alteríus Maccabaeórum

 

Eleazárus quidam, unus de primóribus scribárum, vir iam aetáte provéctus et aspéctu faciéi decórus, apérto ore compellebátur carnem porcínam manducáre.

At ille magis cum illústri fama mortem quam cum exsecratióne vitam compléctens, voluntárie praeíbat ad supplícium, éxspuens autem, quemádmodum opórtet accédere eos, qui sústinent non admíttere illa, quae non est fas gustáre, propter nímium vivéndi amórem.

Hi autem, qui iníquo sacrifício praepósiti erant, propter antíquam cum viro amicítiam tolléntes eum secréto rogábant, ut afférret carnes, quibus uti ei líceret quaeque ab ipso parátae essent, et fíngeret se eas manducáre, quas rex imperáverat de sacrifícii cárnibus, ut hoc facto a morte liberarétur et propter véterem cum illis amicítiam consequerétur humanitátem.

At ille, consílio decóro iníto ac digno aetáte et senectútis eminéntia et acquisíta nobilíque canítie atque óptima a púero vitae disciplína, magis autem sancta et a Deo cóndita legislatióne, consequénter senténtiam osténdit : cito, dicens, dimítterent ad ínferos.

«Non enim aetáti nostrae dignum est fíngere, ut multi adulescéntium arbitrántes Eleazárum nonagínta annórum transísse ad morem alienigenárum et ipsi propter meam simulatiónem et propter módicum et pusíllum vitae tempus decipiántur propter me, et exsecratiónem atque máculam meae senectúti conquíram.

Nam etsi in praesénti témpore evásero eam, quae ex homínibus est, poenam, manus tamen Omnipoténtis nec vivus nec defúnctus effúgiam. Quam ob rem viríliter nunc vita excedéndo senectúte quidem dignus apparébo, adulescéntibus autem exémplum forte relíquero, ut prompto animo ac fórtiter pro sacris ac sanctis légibus honésta morte perfungántur».

Et cum haec dixísset, conféstim ad supplícium venit, ipsis autem, qui eum ducébant, illam, quam paulo ante habúerant erga eum benevoléntiam, in iram converténtibus, proptérea quod sermónes dicti, sicut ipsi arbitrabántur, essent améntia.

Cumque coepísset plagis mori, ingemíscens dixit : «Dómino, qui habet sanctam sciéntiam, maniféstum est quia cum a morte possem liberari, duros secúndum corpus sustíneo dolóres flagellátus, secúndum ánimam vero propter ipsíus timórem libénter haec pátior».

Et iste quidem hoc modo vita decéssit, non solum iuvénibus, sed et plúrimis ex gente mortem suam ad exémplum fortitúdinis et memóriam virtútis relínquens.

 

 

Psalmus

 

Dómine, quid multiplicáti sunt, qui tríbulant me ?

Multi insúrgunt advérsum me, multi dicunt ánimae meae : «Non est salus ipsi in Deo».

Tu autem, Dómine, protéctor meus es, glória mea et exáltans caput meum.

Voce mea ad Dóminum clamávi, et exaudívit me de monte sancto suo.

Ego obdormívi et soporátus sum, exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.

Non timébo mília pópuli circumdántis me. Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.

 

 

 

2.

 

Léctio Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

 

«Angelo ecclésiae, quae est Sardis, scribe : Haec dicit, qui habet septem spíritus Dei et septem stellas :

Scio ópera tua, quia nomen habes quod vivas, et mórtuus es. Esto vígilans, et confírma cétera, quae moritúra erant, non enim invénio ópera tua plena coram Deo meo ; in mente ergo habe quáliter accéperis et audíeris, et serva et paeniténtiam age. Si ergo non vigiláveris, véniam tamquam fur, et néscies qua hora véniam ad te. Sed habes pauca nómina in Sardis, qui non inquinavérunt vestiménta sua et ambulábunt mecum in albis, quia digni sunt.

Qui vícerit, sic vestiétur vestiméntis albis, et non delébo nomen eius de libro vitae et confitébor nomen eius coram Patre meo et coram ángelis eius.

Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis.

Et ángelo ecclésiae, quae est Laodicíae, scribe : Haec dicit Amen, testis fidélis et verus,  princípium creatúrae Dei :

Scio ópera tua, quia neque frígidus es neque cálidus. Utinam frígidus esses aut cálidus ! Sed quia tépidus es et nec cálidus nec frígidus, incípiam te evómere ex ore meo. Quia dicis : «Dives sum et locupletátus et nullíus égeo», et nescis quia tu es miser et miserábilis et pauper et caecus et nudus, suádeo tibi émere a me aurum igne probátum, ut lócuples fias et vestiméntis albis induáris, et non appáreat confúsio nuditátis tuae, et collýrium ad inunguéndum óculos tuos ut vídeas.

Ego, quos amo, árguo et castígo. Aemuláre ergo et paeniténtiam age. Ecce sto ad óstium et pulso. Si quis audíerit vocem meam et aperúerit iánuam, introíbo ad illum et cenábo cum illo, et ipse mecum. Qui vícerit, dabo ei sedére mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius.

Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis».

 

 

 

Psalmus

 

Qui ingréditur sine mácula et operátur iustítiam, qui lóquitur veritátem in corde suo,

Qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit próximo suo malum et oppróbrium non íntulit próximo suo.

Ad níhilum reputátus est in conspéctu eius malígnus, timéntes autem Dóminum gloríficat.

Qui iurávit in detriméntum suum et non mutat, qui pecúniam suam non dedit ad usúram et múnera super innocéntem non accépit.

Qui facit haec, non movébitur in aetérnum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Deus diléxit nos et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Ingréssus Iesus perambulábat Iéricho.

Et ecce vir nómine Zacchaéus, et hic erat princeps publicanórum et ipse dives. Et quaerébat vidére Iesum quis esset, et non póterat prae turba, quia statúra pusíllus erat. Et praecúrrens ascéndit in árborem sycómorum, ut vidéret illum, quia inde erat transitúrus.

Et cum venísset ad locum, suspíciens Iesus dixit ad eum :

«Zacchaée, festínans descénde, nam hódie in domo tua opórtet me manére».

Et festínus descéndit et excépit illum gaudens.

Et cum vidérent, omnes murmurábant dicéntes : «Ad hóminem peccatórem divértit !».

Stans autem Zacchaéus dixit ad Dóminum : «Ecce dimídium bonórum meórum, Dómine, do paupéribus et, si quid áliquem defraudávi, reddo quádruplum».

Ait autem Iesus ad eum :

«Hódie salus dómui huic facta est, eo quod et ipse fílius sit Abrahae ; venit enim Fílius hóminis quaérere et salvum fácere, quod períerat».

 

 

 

Concéde, quaésumus, Dómine, ut óculis tuae maiestátis munus oblátum et grátiam nobis devotiónis obtíneat, et efféctum beátae perennitátis acquírat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Mihi autem adhaerére Deo bonum est, pónere in Dómino Deo spem meam.
  • Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis, dicit Dóminus.

 

 

Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXXIII per annum

feria quarta

 

 

Dicit Dóminus : Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis ; invocábitis me, et ego exáudiam vos, et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis.

 

 

Da nobis, quaésumus, Dómine Deus noster, in tua semper devotióne gaudére, quia perpétua est et plena felícitas, si bonórum ómnium iúgiter serviámus auctóri. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri alteríus Maccabaeórum

 

Cóntigit autem et septem fratres una cum matre apprehénsos compélli a rege attíngere contra fas carnes porcínas, flagris et nervis cruciátos.

Supra modum autem mater mirábilis et bona memória digna, quae pereúntes septem fílios sub uníus diéi témpore conspíciens bono ánimo ferébat propter spem, quam in Dóminum habébat. Síngulos illórum hortabátur voce pátria, forti repléta sensu et femíneam cogitatiónem masculíno excitans ánimo, dicens ad eos :

«Néscio quáliter in útero meo apparuístis neque ego spíritum et vitam donávi vobis et singulórum vestrum cómpagem non sum ego moduláta ; sed enim mundi creátor, qui formávit hóminis nativitátem quique ómnium ínvenit oríginem et spíritum et vitam vobis íterum cum misericórdia reddet, sicut nunc vosmetípsos despícitis propter leges eius».

Antíochus autem contémni se arbitrátus, simul et exprobrántem dedígnans vocem, cum adhuc adulescéntior superésset, non solum verbis hortabátur, sed et cum iuraménto affirmábat se dívitem simul et beátum factúrum, translátum a pátriis légibus, et amícum habitúrum et offícia ei creditúrum. Sed ad haec cum aduléscens nequáquam inténderet, vocávit rex matrem et suadébat ei, ut adulescénti fíeret suásor in salútem. Cum autem multis eam verbis esset hortátus, promísit suasúram se fílio. Itaque inclináta ad illum, írridens crudélem tyránnum sic ait pátria voce :

«Fili, miserére mei, quae te in útero novem ménsibus portávi et lac triénnio dedi et álui et in aetátem istam perdúxi et nutrícem me tibi exhíbui. Peto, nate, ut aspícias ad caelum et terram et quae in ipsis sunt, univérsa videns intéllegas quia non ex his, quae erant, fecit illa Deus ; et hóminum genus ita fit.

Ne tímeas carníficem istum, sed dignus frátribus tuis te recípiam».

Cum haec illa adhuc díceret, ait aduléscens : «Quem sustinétis ? Non oboédio praecépto regis, sed obtémpero praecépto legis, quae data est pátribus nostris per Móysen. Tu vero, qui invéntor omnis malítiae factus es in Hebraéos, non effúgies manus Dei».

 

 

Psalmus

 

Exáudi, Dómine, iustítiam meam, inténde deprecatiónem meam.

Auribus pércipe oratiónem meam, non in lábiis dolósis.

Rétine gressus meos in sémitis tuis, ut non moveántur vestígia mea.

Ego ad te clamávi, quóniam exáudis me, Deus ; inclína aurem tuam mihi et exáudi verba mea.

Custódi me ut pupíllam óculi.

Ego autem in iustítia vidébo fáciem tuam, satiábor, cum evigilávero, conspéctu tuo.

 

 

 

2.

 

Léctio Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

 

Ego Ioánnes vidi : et ecce óstium apértum in caelo, et vox prima, quam audívi, tamquam tubae loquéntis mecum dicens : «Ascénde huc, et osténdam tibi, quae opórtet fíeri post haec».

Statim fui in spíritu : et ecce thronus pósitus erat in caelo ; et supra thronum sedens ; et, qui sedébat, símilis erat aspéctu lápidi iáspidi et sardíno ; et iris erat in circúitu throni, aspéctu símilis smarágdo.

Et in circúitu throni, vigínti quáttuor thronos et super thronos vigínti quáttuor senióres sedéntes circumamíctos vestiméntis albis et super cápita eórum corónas áureas. Et de throno procédunt fúlgura et voces et tonítrua ; et septem lámpades ignis ardéntes ante thronum, quae sunt septem spíritus Dei, et in conspéctu throni tamquam mare vítreum símile crystállo.

Et in médio throni et in circúitu throni quáttuor animália, plena óculis ante et retro : et ánimal primum símile leóni et secúndum ánimal símile vítulo et tértium ánimal habens fáciem quasi hóminis et quartum ánimal símile áquilae volánti.

Et quáttuor animália síngula eórum habébant alas senas, in circúitu et intus plenae sunt óculis ; et réquiem non habent die ac nocte dicéntia : «Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus, Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est !».

Et cum darent illa animália glóriam et honórem et gratiárum actiónem sedénti super thronum, vivénti in saécula saeculórum, procidébant vigínti quáttuor senióres ante sedéntem in throno, et adorábant vivéntem in saécula saeculórum et mittébant corónas suas ante thronum dicéntes :

«Dignus es, Dómine et Deus noster, accípere glóriam et honórem et virtútem, quia tu creásti ómnia, et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt».

 

 

 

Psalmus

 

Laudáte Dóminum in sanctuário eius, laudáte eum in firmaménto virtútis eius.

Laudáte eum in magnálibus eius, laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.

Laudáte eum in sono tubae, laudáte eum in psaltério et cíthara,

Laudáte eum in týmpano et choro, laudáte eum in chordis et órgano,

Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis : omne quod spirat, laudet Dóminum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, dicit Dóminus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dixit Iesus discípulis suis parábolam, eo quod esset prope Ierúsalem, et illi existimárent quod conféstim regnum Dei manifestarétur.

Dixit ergo :

«Homo quidam nóbilis ábiit in regiónem longínquam accípere sibi regnum et revérti. Vocátis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et ait ad illos : “Negotiámini, dum vénio”.

Cives autem eius óderant illum et misérunt legatiónem post illum dicéntes : “Nólumus hunc regnáre super nos !”.

Et factum est ut redíret, accépto regno, et iussit ad se vocári servos illos, quibus dedit pecúniam, ut sciret quantum negotiáti essent. Venit autem primus dicens : “Dómine, mina tua decem minas acquisívit”. Et ait illi : “Euge, bone serve ; quia in módico fidélis fuísti, esto potestátem habens supra decem civitátes”.

Et alter venit dicens : “Mina tua, domine, fecit quinque minas”. Et huic ait : “Et tu esto supra quinque civitátes”.

Et alter venit dicens : “Dómine, ecce mina tua, quam hábui repósitam in sudário ; tímui enim te, quia homo austérus es : tollis, quod non posuísti, et metis, quod non seminásti”. Dicit ei : “De ore tuo te iúdico, serve nequam ! Sciébas quod ego austérus homo sum, tollens quod non pósui et metens quod non seminávi ? Et quare non dedísti pecúniam meam ad mensam ? Et ego véniens cum usúris útique exegíssem illud”. Et astántibus dixit : “Auférte ab illo minam et date illi, qui decem minas habet”.

Et dixérunt ei : “Dómine, habet decem minas !”. Dico vobis : “Omni habénti dábitur ; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferétur. Verúmtamen inimícos meos illos, qui noluérunt me regnáre super se, addúcite huc et interficite ante me !”».

Et his dictis, praecedébat ascéndens Hierosólymam.

 

 

 

Concéde, quaésumus, Dómine, ut óculis tuae maiestátis munus oblátum et grátiam nobis devotiónis obtíneat, et efféctum beátae perennitátis acquírat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Mihi autem adhaerére Deo bonum est, pónere in Dómino Deo spem meam.
  • Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis, dicit Dóminus.

 

 

Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXXIII per annum

feria quinta

 

 

 

Dicit Dóminus : Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis ; invocábitis me, et ego exáudiam vos, et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis.

 

 

Da nobis, quaésumus, Dómine Deus noster, in tua semper devotióne gaudére, quia perpétua est et plena felícitas, si bonórum ómnium iúgiter serviámus auctóri. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri prióris Maccabaeórum

 

Venérunt, qui ex rege compellébant discessiónem, in civitátem Modin, ut sacrificárent. Et multi de Israel accessérunt ad eos, et Matthathías et fílii eius congregáti sunt.

Et respondérunt, qui missi erant a rege, et dixérunt Matthathíae : «Princeps et nóbilis et magnus es in hac civitáte et confirmátus fíliis et frátribus. Nunc accéde primus et fac iussum regis, sicut fecérunt omnes gentes et viri Iudae et qui remansérunt in Ierúsalem, et eris tu et fílii tui inter amícos regis et tu et fílii tui glorificabímini et argénto et auro et munéribus multis».

Et respóndit Matthathías et dixit magna voce : «Etsi omnes gentes, quae in domo regni sunt, regi oboédiunt, ut discédat unusquísque ab offício patrum suórum, et conséntiunt mandátis eius, et ego et fílii mei et fratres mei íbimus in testaménto patrum nostrórum. Propítius sit nobis Dóminus, ne derelinquámus legem et iustificatiónes. Non audiémus verba regis, ut praetereámus offícium nostrum dextra vel sinístra».

Et, ut cessávit loqui verba haec, accéssit quidam Iudaéus in ómnium óculis sacrificáre super aram in Modin secúndum iussum regis. Et vidit Matthathías et zelátus est, et contremuérunt renes eius ; et áttulit iram secúndum iudícium et insíliens trucidávit eum super aram.

Et virum regis, qui cogébat immoláre, occídit in ipso témpore et aram destrúxit ; et zelátus est legem, sicut fecit Phínees Zambri fílio Salom. Et exclamávit Matthathías voce magna in civitáte dicens : «Omnis, qui zelum habet legis státuens testaméntum, éxeat post me».

Et fugit ipse et fílii eius in montes, et reliquérunt quaecúmque habébant in civitáte. Tunc descendérunt multi quaeréntes iustítiam et iudícium in desértum, ut sedérent ibi.

 

 

Psalmus

 

Deus deórum Dóminus locútus est et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit :

Congregáte mihi sanctos meos, qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.

Et annuntiábunt caeli iustítiam eius, quóniam Deus iudex est.

Immola Deo sacrifícium laudis et redde Altíssimo vota tua ;

Et ínvoca me in die tribulatiónis : éruam te, et honorificábis me».

 

 

 

2.

 

Léctio Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

 

Vidi in déxtera sedéntis super thronum librum scriptum intus et foris, signátum sigíllis septem. Et vidi ángelum fortem praedicántem voce magna : «Quis est dignus aperíre librum et sólvere signácula eius ?». Et nemo póterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperíre librum neque respícere illum.

Et ego flebam multum, quóniam nemo dignus invéntus est aperíre librum nec respícere eum . Et unus de senióribus dicit mihi : «Ne fléveris ; ecce vicit leo de tribu Iudae, radix David, aperíre librum et septem signácula eius».

Et vidi in médio throno et quáttuor animálium et in médio seniórum Agnum stantem tamquam occísum, habéntem córnua septem et óculos septem, qui sunt septem spíritus Dei missi in omnem terram. Et venit et accépit de déxtera sedéntis in throno.

Et cum accepísset librum, quáttuor animália et vigínti quáttuor senióres cecidérunt coram Agno, habéntes sínguli cítharas et phíalas áureas plenas incensórum, quae sunt oratiónes sanctórum.

Et cantant novum cánticum dicéntes :

«Dignus es accípere librum et aperíre signácula eius, quóniam occísus es et redemísti Deo in sánguine tuo ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, et regnábunt super terram».

 

 

Psalmus

 

Cantáte Dómino cánticum novum ; laus eius in ecclésia sanctórum.

Laetétur Israel in eo, qui fecit eum, et fílii Sion exsúltent in rege suo.

Laudent nomen eius in choro, in týmpano et cíthara psallant ei,

Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, et honorábit mansuétos in salúte.

Iúbilent sancti in glória, laeténtur in cubílibus suis.

Exaltatiónes Dei in gútture eórum : glória haec est ómnibus sanctis eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Hódie nolíte obduráre corda vestra, sed vocem Dómini audíte.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Ut appropinquávit Iesus Ierúsalem, videns civitátem flevit super illam dicens :

«Si cognovísses et tu in hac die, quae ad pacem tibi ! Nunc autem abscóndita sunt ab óculis tuis.

Quia vénient dies in te, et circumdábunt te inimíci tui vallo et obsidébunt te et coangustábunt te úndique et ad terram prostérnent te et fílios tuos, qui in te sunt, et non relínquent in te lápidem super lápidem, eo quod non cognovéris tempus visitatiónis tuae».

 

 

 

Concéde, quaésumus, Dómine, ut óculis tuae maiestátis munus oblátum et grátiam nobis devotiónis obtíneat, et efféctum beátae perennitátis acquírat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Mihi autem adhaerére Deo bonum est, pónere in Dómino Deo spem meam.
  • Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis, dicit Dóminus.

 

 

Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXXIII per annum

feria sexta

 

 

 

Dicit Dóminus : Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis ; invocábitis me, et ego exáudiam vos, et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis.

 

 

Da nobis, quaésumus, Dómine Deus noster, in tua semper devotióne gaudére, quia perpétua est et plena felícitas, si bonórum ómnium iúgiter serviámus auctóri. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri prióris Maccabaeórum

 

Dixit Iudas et fratres eius : «Ecce contríti sunt inimíci nostri ; ascendámus mundáre sancta et renováre». Et congregátus est omnis exércitus, et ascendérunt in montem Sion.

Et ante lucem surrexérunt quinta et vicésima die mensis noni - hic est mensis Cásleu - centésimi quadragésimi octávi anni et obtulérunt sacrifícium secúndum legem super altáre holocaustórum novum, quod fecérunt : secúndum tempus et secúndum diem, in qua contaminavérunt illud gentes, in ipsa renovátum est in cánticis et cítharis et cínyris et cýmbalis.

Et cécidit omnis pópulus in fáciem, et adoravérunt et benedixérunt in caelum eum, qui prosperávit eis ; et fecérunt dedicatiónem altáris diébus octo et obtulérunt holocáusta cum laetítia et sacrificavérunt sacrifícium salutáris et laudis et ornavérunt fáciem templi corónis áureis et scútulis et dedicavérunt portas et pastophória et imposuérunt eis iánuas. Et facta est laetítia in pópulo magna valde, et avérsum est oppróbrium géntium.

Et státuit Iudas et fratres eius et univérsa ecclésia Israel, ut agántur dies dedicatiónis altáris in tempóribus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicésima die mensis Cásleu, cum laetítia et gáudio.

 

 

Canticum

 

Benedíctus es, Dómine, Deus Israel patris nostri, ab aetérno in aetérnum.

Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia, glória, splendor atque maiéstas.

Cuncta enim, quae in caelo sunt et in terra, tua sunt,

Tuum, Dómine, regnum, et tu eleváris ut caput super ómnia.

De te sunt divítiae et glória, tu domináris ómnium.

In manu tua virtus et poténtia, in manu tua est magnificáre et firmáre ómnia.

 

 

 

2.

 

Léctio Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

 

Vox, quam audívi de caelo, íterum loquéntem mecum et dicéntem :

«Vade, áccipe librum apértum de manu ángeli stantis supra mare et supra terram».

Et ábii ad ángelum dicens ei, ut daret mihi libéllum.

Et dicit mihi :

«Accipe et dévora illum ; et fáciet amaricáre ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis tamquam mel».

Et accépi libéllum de manu ángeli et devorávi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulcis ; et cum devorássem eum, amaricátus est venter meus.

Et dicunt mihi : «Opórtet te íterum prophetáre super pópulis et géntibus et linguis et régibus multis».

 

 

Psalmus

 

In via testimoniórum tuórum delectátus sum, sicut in ómnibus divítiis.

Nam et testimónia tua delectátio mea, et consílium meum iustificatiónes tuae.

Bonum mihi lex oris tui super mília auri et argénti.

Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, super mel ori meo.

Heréditas mea testimónia tua in aetérnum, quia exsultátio cordis mei sunt.

Os meum apérui et attráxi spíritum, quia praecépta tua desiderábam.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Oves meae vocem meam áudiunt, dicit Dóminus ; et ego cognósco eas, et sequúntur me.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Ingréssus in templum, coepit Iesus eícere vendéntes dicens illis :

«Scriptum est : “Et erit domus mea domus oratiónis”. Vos autem fecístis illam spelúncam latrónum».

Et erat docens cotídie in templo. Príncipes autem sacerdótum et scribae et príncipes plebis quaerébant illum pérdere et non inveniébant quid fácerent ; omnis enim pópulus suspénsus erat áudiens illum.

 

 

 

Concéde, quaésumus, Dómine, ut óculis tuae maiestátis munus oblátum et grátiam nobis devotiónis obtíneat, et efféctum beátae perennitátis acquírat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Mihi autem adhaerére Deo bonum est, pónere in Dómino Deo spem meam.
  • Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis, dicit Dóminus.

 

 

Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXXIII per annum

sabbato

 

 

 

Dicit Dóminus : Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis ; invocábitis me, et ego exáudiam vos, et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis.

 

 

Da nobis, quaésumus, Dómine Deus noster, in tua semper devotióne gaudére, quia perpétua est et plena felícitas, si bonórum ómnium iúgiter serviámus auctóri. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri prióris Maccabaeórum

 

Rex Antíochus perambulábat superióres regiones et audívit esse Elymáida in Pérside civitátem gloriósam divítiis argénto et auro templúmque in ea lócuples valde et illic velámina áurea et lorícae et scuta, quae relíquit ibi Alexánder Philíppi rex Mácedo, qui regnávit primus in Graécia.

Et venit et quaerébat cápere civitátem et depraedári eam et non pótuit, quóniam innótuit sermo his, qui erant in civitáte. Et restitérunt ei in proélium. Et fugit inde et ábiit cum tristítia magna, ut reverterétur in Babylóniam.

Et venit, qui nuntiáret ei in Pérside quia fugáta sunt castra, quae íverant in terram Iudae, et quia ábiit Lýsias cum virtúte forti in primis et fugátus est a fácie eórum, et invaluérunt armis et víribus et spóliis multis, quae cepérunt de castris quae excidérunt, et quia diruérunt abominatiónem, quam aedificáverat super altáre, quod erat in Ierúsalem, et sanctificatiónem sicut prius circumdedérunt muris excélsis et Bethsúram civitátem eius.

Et factum est, ut audívit rex sermónes istos, expávit et commótus est valde et décidit in lectum et íncidit in languórem prae tristítia, quia non factum est ei, sicut cogitábat. Et erat illic per dies multos, quia renováta est in eo tristítia magna, et arbitrátus est se mori.

Et vocávit omnes amícos suos et dixit illis : «Recéssit somnus ab óculis meis, et cóncidi corde prae sollicitúdine et dixi in corde meo : Quoúsque tribulatiónis devéni et tempestátis magnae, in qua nunc sum ? Quia iucúndus eram et diléctus in potestáte mea !

Nunc vero reminíscor malórum, quae feci in Ierúsalem, unde et ábstuli ómnia vasa áurea et argéntea, quae erant in ea, et misi auférre habitántes Iudam sine causa. Cognóvi quia proptérea invenérunt me mala ista ; et ecce péreo tristítia magna in terra aliéna».

 

 

Psalmus

 

Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, narrábo ómnia mirabília tua.

Laetábor et exsultábo in te, psallam nómini tuo, Altíssime.

Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, infirmántur et péreunt a fácie tua.

Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt ; in láqueo isto, quem abscondérunt, comprehénsus est pes eórum.

Quóniam non in finem oblívio erit páuperis ; exspectátio páuperum non períbit in aetérnum.

 

 

 

2.

 

Léctio Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

 

Hi duo testes sunt duae olívae et duo candelábra in conspéctu Dómini terrae stantes. Et si quis eis vult nocére, ignis exit de ore illórum et dévorat inimícos eórum ; et si quis volúerit eos laédere, sic opórtet eum occídi. Hi habent potestátem claudéndi caelum, ne pluat plúvia diébus prophetíae ipsórum, et potestátem habent super aquas converténdi eas in sánguinem et percútere terram omni plaga, quotienscúmque volúerint.

Et cum finíerint testimónium suum, béstia, quae ascéndit de abýsso, fáciet advérsus illos bellum et vincet eos et occídet illos. Et corpus eórum in platéa civitátis magnae, quae vocátur spiritáliter Sódoma et Aegýptus, ubi et Dóminus eórum crucifíxus est ; et vident de pópulis et tríbubus et linguis et géntibus corpus eórum per tres dies et dimídium, et córpora eórum non sinunt poni in monuménto. Et inhabitántes terram gaudent super illis et iucundántur, et múnera mittent ínvicem, quóniam hi duo prophétae cruciavérunt eos, qui inhábitant super terram.

Et post dies tres et dimídium spíritus vitae a Deo intrávit in eos, et stetérunt super pedes suos ; et timor magnus cécidit super eos, qui vidébant eos. Et audiérunt vocem magnam de caelo dicéntem illis : «Ascéndite huc» ; et ascendérunt in caelum in nube, et vidérunt illos inimíci eórum.

 

 

Psalmus

 

Benedíctus Dóminus, adiútor meus, qui docet manus meas ad proélium et dígitos meos ad bellum.

Misericórdia mea et fortitúdo mea, refúgium meum et liberátor meus ;

Scutum meum, et in ipso sperávi, qui subdit pópulum meum sub me.

Deus, cánticum novum cantábo tibi, in psaltério decachórdo psallam tibi,

Qui das salútem régibus, qui rédimis David servum tuum de gládio malígno.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Salvátor noster Iesus Christus destrúxit mortem, illuminávit autem vitam per evangélium.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Accessérunt quidam sadducaeórum, qui negant esse resurrectiónem, et interrogavérunt eum dicéntes :

«Magíster, Moyses scripsit nobis, si frater alicúius mórtuus fúerit habens uxórem et hic sine filiis fúerit, ut accípiat eam frater eius uxórem et súscitet semen fratri suo. Septem ergo fratres erant : et primus accépit uxórem et mórtuus est sine filiis ; et sequens et tértius accépit illam, simíliter autem et septem non reliquérunt fílios et mórtui sunt. Novíssima mórtua est et múlier. Múlier ergo in resurrectióne cuius eórum erit uxor ? Síquidem septem habuérunt eam uxórem».

Et ait illis Iesus :

«Fílii saéculi huius nubunt et tradúntur ad núptias ; illi autem, qui digni habéntur saéculo illo et resurrectióne ex mórtuis, neque nubunt neque ducunt uxóres. Neque enim ultra mori possunt : aequáles enim ángelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectiónis.

Quia vero resúrgant mórtui et Móyses osténdit secus rubum, sicut dicit : “Dóminum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”.

Deus autem non est mortuórum sed vivórum : omnes enim vivunt ei».

Respondéntes autem quidam scribárum dixérunt : «Magíster, bene dixísti».

Et ámplius non audébant eum quidquam interrogáre.

 

 

 

Concéde, quaésumus, Dómine, ut óculis tuae maiestátis munus oblátum et grátiam nobis devotiónis obtíneat, et efféctum beátae perennitátis acquírat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Mihi autem adhaerére Deo bonum est, pónere in Dómino Deo spem meam.
  • Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis, dicit Dóminus.

 

 

Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année B
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :