Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica XXI per annum

 

 

 

Inclína, Dómine, aurem tuam ad me, et exáudi me. Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die.

 

Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis, da pópulis tuis id amáre quod praécipis, id desideráre quod promíttis, ut, inter mundánas varietátes, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae

 

Expéllam te de statióne tua et de ministério tuo depónam te.

Et erit in die illa : vocábo servum meum Elíachim fílium Helcíae et índuam illum túnicam tuam et cíngulo tuo cingam eum et potestátem tuam dabo in manu eius ; et erit in patrem habitántibus Ierúsalem et dómui Iudae.

Et dabo clavem domus David super úmerum eius ; et apériet, et non erit qui claudat ; et claudet, et non erit qui apériat.

Et figam illum paxíllum in loco secúro, et erit in sólium glóriae dómui patris sui.

 

 

Psalmus

 

Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, quóniam audísti verba oris mei.

In conspéctu angelórum psallam tibi, adorábo ad templum sanctum tuum ;

Et confitébor nómini tuo propter misericórdiam tuam et veritátem tuam.

In quacúmque die invocávero te, exáudi me ; multiplicábis in ánima mea virtútem.

Quóniam excélsus Dóminus et húmilem réspicit, et supérbum a longe cognóscit.

Dómine, misericórdia tua in saéculum : ópera mánuum tuárum ne despícias.

 

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

O altitúdo divitiárum et sapiéntiae et sciéntiae Dei ! Quam incomprehensibília sunt iudícia eius et investigábiles viae eius !

Quis enim cognóvit sensum Dómini ? Aut quis consiliárius eius fuit ? Aut quis prior dedit illi, et retribuétur ei ?

Quóniam ex ipso et per ipsum et in ipsum ómnia. Ipsi glória in saécula.

Amen.

 

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam ; et portae ínferi non praevalébunt advérsum eam.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Venit Iesus in partes Caesaréae Philíppi et interrogábat discípulos suos dicens :

«Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis ?».

At illi dixérunt : «Alii Ioánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Ieremíam, aut unum ex prophétis».

Dicit illis :

«Vos autem quem me esse dícitis ?».

Respóndens Simon Petrus dixit :  «Tu es Christus, Fílius Dei vivi».

Respóndens autem Iesus dixit ei :

«Beatus es, Simon Barióna, quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.

Et ego dico tibi :

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam ; et portae ínferi non praevalébunt advérsum eam.

Tibi dabo claves regni caelórum ; et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum in caelis, et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum in caelis».

Tunc praecépit discípulis, ut némini dícerent quia ipse esset Christus.

 

 

 

Qui una semel hóstia, Dómine, adoptiónis tibi pópulum acquisísti, unitátis et pacis in Ecclésia tua propítius nobis dona concédas. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui, humánis miserátus erróribus, de Vírgine nasci dignátus est. Qui, crucem passus, a perpétua morte nos liberávit et, a mórtuis resúrgens, vitam nobis donávit aetérnam.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

  • De fructu óperum tuórum, Dómine, satiábitur terra, ut edúcas panem de terra, et vinum laetíficet cor hóminis.
  • Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, habet vitam aetérnam, dicit Dóminus : et ego resuscitábo eum in novíssimo die.

 

 

Plenum, quaésumus, Dómine, in nobis remédium tuae miseratiónis operáre, ac tales nos esse pérfice propítius et sic fovéri, ut tibi in ómnibus placére valeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXI per annum

feria secunda

 

 

 

Inclína, Dómine, aurem tuam ad me, et exáudi me. Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die.

 

Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis, da pópulis tuis id amáre quod praécipis, id desideráre quod promíttis, ut, inter mundánas varietátes, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum.

 

 

1.

 

Inítium Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses

 

Paulus et Silvánus et Timótheus ecclésiae Thessalonicénsium in Deo Patre et Dómino Iesu Christo : grátia vobis et pax.

Grátias ágimus Deo semper pro ómnibus vobis, memóriam faciéntes in oratiónibus nostris, sine intermissióne mémores óperis fídei vestrae et labóris caritátis et sustinéntiae spei Dómini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum, sciéntes, fratres, dilécti a Deo, electiónem vestram, quia evangélium nostrum non fuit ad vos in sermóne tantum, sed et in virtúte et in Spíritu Sancto et in plenitúdine multa, sicut scitis quales fuérimus vobis propter vos.

In omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profécta est, ita ut non sit nobis necésse quidquam loqui ; ipsi enim de nobis annúntiant qualem intróitum habuérimus ad vos, et quómodo convérsi estis ad Deum a simulácris, servíre Deo vivo et vero et exspectáre Fílium eius de caelis, quem suscitávit ex mórtuis, Iesum, qui éripit nos ab ira ventúra.

 

 

Psalmus

 

Cantáte Dómino cánticum novum ; laus eius in ecclésia sanctórum.

Laetétur Israel in eo, qui fecit eum, et fílii Sion exsúltent in rege suo.

Laudent nomen eius in choro, in týmpano et cíthara psallant ei,

Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, et honorábit mansuétos in salúte.

Iúbilent sancti in glória, laeténtur in cubílibus suis.

Exaltatiónes Dei in gútture eórum : glória haec est ómnibus sanctis eius.

 

 

 

 

2.

 

Inítium Epístulae altérius beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses

 

Paulus et Silvánus et Timótheus ecclésiae Thessalonicénsium in Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo : grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.

Grátias ágere debémus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quóniam supercréscit fides vestra, et abúndat cáritas uníuscuiúsque ómnium vestrum in ínvicem, ita ut et nos ipsi in vobis gloriémur in ecclésiis Dei pro patiéntia vestra et fide in ómnibus persecutiónibus vestris et tribulatiónibus, quas sustinétis, indícium iusti iudícii Dei, ut digni habeámini regno Dei, pro quo et patímini.

Ad quod étiam orámus semper pro vobis, ut dignétur vos vocatióne sua Deus noster et ímpleat omnem voluntátem bonitátis et opus fídei in virtúte, ut glorificétur nomen Dómini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo, secúndum grátiam Dei nostri et Dómini Iesu Christi.

 

 

Psalmus

 

Cantáte Dómino cánticum novum, cantáte Dómino, omnis terra.

Cantáte Dómino, benedícite nómini eius, annuntiáte de die in diem salutáre eius.

Annuntiáte inter gentes glóriam eius, in ómnibus pópulis mirabília eius.

Quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis, terríbilis est super omnes deos.

Quóniam omnes dii géntium inánia, Dóminus autem caelos fecit.

 

 

 

Allelúia, allelúia,

 

Oves meae vocem meam áudiunt, dicit Dóminus ; et ego cognósco eas, et sequúntur me.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Locútus est Iesus :

 

«Vae vobis, scribae et pharisaéi hypócritae, quia cláuditis regnum caelórum ante hómines ! Vos enim non intrátis nec introeúntes sínitis intráre.

Vae vobis, scribae et pharisaéi hypócritae, quia circuítis mare et áridam, ut faciátis unum prosélytum, et cum fúerit factus, fácitis eum fílium gehénnae duplo quam vos !

Vae vobis, duces caeci, qui dícitis : “Quicúmque iuráverit per templum, nihil est ; quicúmque autem iuráverit in auro templi, debet”. Stulti et caeci ! Quid enim maius est : aurum an templum, quod sanctíficat aurum ?

Et : “Quicúmque iuráverit in altári, nihil est ; quicúmque autem iuráverit in dono, quod est super illud, debet”. Caeci ! Quid enim maius est : donum an altáre, quod sanctíficat donum ?

Qui ergo iuráverit in altári, iurat in eo et in ómnibus, quae super illud sunt ; et, qui iuráverit in templo, iurat in illo et in eo, qui inhábitat in ipso ; et, qui iuráverit in caelo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum».

 

 

 

Qui una semel hóstia, Dómine, adoptiónis tibi pópulum acquisísti, unitátis et pacis in Ecclésia tua propítius nobis dona concédas. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • De fructu óperum tuórum, Dómine, satiábitur terra, ut edúcas panem de terra, et vinum laetíficet cor hóminis.
  • Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, habet vitam aetérnam, dicit Dóminus : et ego resuscitábo eum in novíssimo die.

 

 

 

Plenum, quaésumus, Dómine, in nobis remédium tuae miseratiónis operáre, ac tales nos esse pérfice propítius et sic fovéri, ut tibi in ómnibus placére valeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXI per annum

feria tertia

 

 

 

Inclína, Dómine, aurem tuam ad me, et exáudi me. Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die.

 

Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis, da pópulis tuis id amáre quod praécipis, id desideráre quod promíttis, ut, inter mundánas varietátes, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum.

 

 

1.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses

 

Ipsi scitis, fratres, intróitum nostrum ad vos quia non inánis fuit, sed ante passi et contuméliis affécti, sicut scitis, in Philíppis, fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos evangélium Dei in multa sollicitudine.

Exhortátio enim nostra non ex erróre neque ex immundítia neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis evangélium, ita lóquimur non quasi homínibus placéntes, sed Deo, qui probat corda nostra.

Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis, neque sub praetéxtu avarítiae, Deus testis, nec quaeréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis neque ab áliis, cum possémus óneri esse ut Christi apóstoli, sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos, ita desiderántes vos, cúpide volebámus trádere vobis non solum evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras, quóniam caríssimi nobis facti estis.

 

 

Psalmus

 

Dómine, scrutátus es et cognovísti me, tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.

Intellexísti cogitatiónes meas de longe, sémitam meam et accúbitum meum investigásti.

Et omnes vias meas perspexísti, quia nondum est sermo in lingua mea, et ecce, Dómine, tu novísti ómnia.

A tergo et a fronte coartásti me et posuísti super me manum tuam.

Mirábilis nimis facta est sciéntia tua super me, sublímis, et non attíngam eam.

 

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae altérius beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses

 

Rogámus vos, fratres, circa advéntum Dómini nostri Iesu Christi et nostram congregatiónem in ipsum, ut non cito moveámini a sensu neque terreámini, neque per spíritum neque per verbum neque per epístulam tamquam per nos, quasi instet dies Dómini. Ne quis vos sedúcat ullo modo.

Nos autem debémus grátias ágere Deo semper pro vobis, fratres, dilécti a Dómino, quod elégerit vos Deus primítias in salútem, in sanctificatióne Spíritus et fide veritátis : ad quod et vocávit vos per evangélium nostrum in acquisitiónem glóriae Dómini nostri Iesu Christi.

Itaque, fratres, state et tenéte traditiónes, quas didicístis sive per sermónem sive per epístulam nostram. Ipse autem Dóminus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui diléxit nos et dedit consolatiónem aetérnam et spem bonam in grátia, consolétur corda vestra et confírmet in omni ópere et sermóne bono.

 

 

Psalmus

 

Dícite in géntibus : «Dóminus regnávit !».

Etenim corréxit orbem terrae, qui non commovébitur ; iudicábit pópulos in aequitáte.

Laeténtur caeli, et exsúltet terra, sonet mare et plenitúdo eius ; gaudébunt campi et ómnia, quae in eis sunt.

Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit, quóniam venit iudicáre terram.

Iudicábit orbem terrae in iustítia et pópulos in veritáte sua.

 

 

 

Allelúia, allelúia,

 

Vivus est Dei sermo et éfficax, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Locútus est Iesus :

«Vae vobis, scribae et pharisaéi hypócritae, quia decimátis mentam et anéthum et cýminum et reliquístis, quae gravióra sunt legis : iudícium et misericórdiam et fidem ! Haec opórtuit fácere et illa non omíttere. Duces caeci, excolántes cúlicem, camélum autem glutiéntes.

Vae vobis, scribae et pharisaéi hypócritae, quia mundátis, quod de foris est cálicis et parópsidis, intus autem pleni sunt rapína et immundítia ! Pharisaée caece, munda prius, quod intus est cálicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum».

 

 

 

Qui una semel hóstia, Dómine, adoptiónis tibi pópulum acquisísti, unitátis et pacis in Ecclésia tua propítius nobis dona concédas. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • De fructu óperum tuórum, Dómine, satiábitur terra, ut edúcas panem de terra, et vinum laetíficet cor hóminis.
  • Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, habet vitam aetérnam, dicit Dóminus : et ego resuscitábo eum in novíssimo die.

 

 

 

Plenum, quaésumus, Dómine, in nobis remédium tuae miseratiónis operáre, ac tales nos esse pérfice propítius et sic fovéri, ut tibi in ómnibus placére valeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXI per annum

feria quarta

 

 

 

Inclína, Dómine, aurem tuam ad me, et exáudi me. Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die.

 

Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis, da pópulis tuis id amáre quod praécipis, id desideráre quod promíttis, ut, inter mundánas varietátes, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum.

 

 

1.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses

 

Mémores estis, fratres, labóris nostri et fatigatiónis ; nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus, praedicávimus in vobis evangélium Dei.

Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine queréla vobis, qui credidístis, fúimus ; sicut scitis quáliter unumquémque vestrum tamquam pater fílios suos, deprecántes vos et consolántes testificáti sumus, ut ambularétis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et glóriam.

Ideo et nos grátias ágimus Deo sine intermissióne, quóniam cum accepissétis a nobis verbum audítus Dei, accepístis non ut verbum hóminum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operátur in vobis, qui créditis.

 

 

Psalmus

 

Quo ibo a spíritu tuo et quo a fácie tua fúgiam ?

Si ascéndero in caelum, tu illic es ; si descéndero in inférnum, ades.

Si súmpsero pennas aurórae et hábitávero in extrémis maris,

Etiam illuc manus tua dedúcet me, et tenébit me déxtera tua.

Si díxero : «Fórsitan ténebrae cómpriment me, et nox illuminátio erit circa me»,

Etiam ténebrae non obscurabúntur a te, et nox sicut dies illuminábitur.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae altérius beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses

 

Praecípimus vobis, fratres, in nómine Dómini nostri Iesu Christi, ut subtrahátis vos ab omni fratre ambulánte inordináte et non secúndum traditiónem, quam accepérunt a nobis.

Ipsi enim scitis quemádmodum opórteat imitári nos, quóniam non inordináti fúimus inter vos neque gratis panem manducávimus ab áliquo sed in labóre et fatigatióne, nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus ; non quasi non habuérimus potestátem, sed ut nosmetípsos formam darémus vobis ad imitándum nos.

Nam et cum essémus apud vos, hoc praecipiebámus vobis : Si quis non vult operári, nec mandúcet.

Ipse autem Dóminus pacis det vobis pacem sempitérnam in omni modo. Dóminus cum ómnibus vobis.

Salutátio mea manu Pauli, quod est signum in omni epístula, ita scribo.

Grátia Dómini nostri Iesu Christi cum ómnibus vobis.

 

 

Psalmus

 

Beátus omnis, qui timet Dóminum, qui ámbulat in viis eius.

Labóres mánuum tuárum manducábis, beátus es, et bene tibi erit.

Ecce sic benedicétur homo, qui timet Dóminum.

Benedícat tibi Dóminus ex Sion, et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitae tuae.

 

 

 

Allelúia, allelúia,

 

Qui servat verbum Christi, vere in hoc cáritas Dei consummáta est.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Locútus est Iesus :

« Vae vobis, scribae et pharisaéi hypócritae, quia símiles estis sepúlcris dealbátis, quae a foris quidem parent speciósa, intus vero plena sunt óssibus mortuórum et omni spurcítia !

Sic et vos a foris quidem parétis homínibus iusti, intus autem pleni estis hypócrisi et iniquitáte.

Vae vobis, scribae et pharisaéi hypócritae, qui aedificátis sepúlcra prophetárum et ornátis monuménta iustórum et dícitis : “Si fuissémus in diébus patrum nostrórum, non essémus sócii eórum in sánguine prophetárum” !

Itaque testimónio estis vobismetípsis quia fílii estis eórum, qui prophétas occidérunt. Et vos impléte mensúram patrum vestrórum».

 

 

 

Qui una semel hóstia, Dómine, adoptiónis tibi pópulum acquisísti, unitátis et pacis in Ecclésia tua propítius nobis dona concédas. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • De fructu óperum tuórum, Dómine, satiábitur terra, ut edúcas panem de terra, et vinum laetíficet cor hóminis.
  • Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, habet vitam aetérnam, dicit Dóminus : et ego resuscitábo eum in novíssimo die.

 

 

 

Plenum, quaésumus, Dómine, in nobis remédium tuae miseratiónis operáre, ac tales nos esse pérfice propítius et sic fovéri, ut tibi in ómnibus placére valeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXI per annum

feria quinta

 

 

 

Inclína, Dómine, aurem tuam ad me, et exáudi me. Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die.

 

Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis, da pópulis tuis id amáre quod praécipis, id desideráre quod promíttis, ut, inter mundánas varietátes, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum.

 

 

1.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses

 

Consoláti sumus, fratres, propter vos in omni necessitáte et tribulatióne nostra per vestram fidem, quóniam nunc vívimus, si vos státis in Dómino.

Quam enim gratiárum actiónem póssumus Deo retribúere pro vobis in omni gáudio, quo gaudémus propter vos ante Deum nostrum, nocte et die abundántius orántes ut videámus fáciem vestram et compleámus ea, quae desunt fídei vestrae ?

Ipse autem Deus et Pater noster et Dóminus noster Iesus dírigat viam nostram ad vos ; vos autem Dóminus abundáre et superabundáre fáciat caritáte in ínvicem et in omnes, quemádmodum et nos in vos, ad confirmánda corda vestra sine queréla in sanctitáte ante Deum et Patrem nostrum, in advéntu Dómini nostri Iesu cum ómnibus sanctis eius.

Amen.

 

 

Psalmus

 

Redúcis hóminem in púlverem ; et dixísti : «Revertímini, fílii hóminum».

Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quae praetériit, et custódia in nocte.

Dinumeráre dies nostros sic doce nos, ut inducámus cor ad sapiéntiam.

Convértere, Dómine, úsquequo ? Et deprecábilis esto super servos tuos.

Reple nos mane misericórdia tua, et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.

Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum confírma super nos et opus mánuum nostrárum confírma.

 

 

 

2.

 

Inítium Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

Paulus, vocátus apóstolus Christi Iesu per voluntátem Dei, et Sósthenes frater, ecclésiae Dei, quae est Corínthi, sanctificátis in Christo Iesu, vocátis sanctis cum ómnibus, qui ínvocant nomen Dómini nostri Iesu Christi in omni loco ipsórum et nostro ; grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.

Grátias ago Deo meo semper pro vobis in grátia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu, quia in ómnibus dívites facti estis in illo, in omni verbo et in omni sciéntia, sicut testimónium Christi confirmátum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla donatióne, exspectántibus revelatiónem Dómini nostri Iesu Christi ; qui et confirmábit vos usque ad finem sine crímine in die Dómini nostri Iesu Christi.

Fidélis Deus, per quem vocáti estis in communiónem Fílii eius Iesu Christi Dómini nostri.

 

 

Psalmus

 

Per síngulos dies benedícam tibi et laudábo nomen tuum in saéculum et in saéculum saéculi.

Magnus Dóminus et laudábilis nimis, et magnitúdinis eius non est investigátio.

Generátio generatióni laudábit ópera tua, et poténtiam tuam pronuntiábunt.

Magnificéntiam glóriae maiestátis tuae loquéntur et mirabília tua enarrábunt.

Et virtútem terribílium tuórum dicent et magnitúdinem tuam narrábunt.

Memóriam abundántiae suavitátis tuae eructábunt et iustítia tua exsultábunt.

 

 

 

Allelúia, allelúia,

 

Vigiláte et estóte paráti, quia, qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Dixit Iesus discípulis suis :

«Vigiláte, quia nescítis qua die Dóminus vester ventúrus sit. Illud autem scitóte quóniam si sciret pater famílias qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique et non síneret pérfodi domum suam. Ideo et vos estóte paráti, quia, qua nescítis hora, Fílius hóminis ventúrus est.

Quis putas est fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus supra famíliam suam, ut det illis cibum in témpore ? Beátus ille servus, quem cum vénerit dóminus eius invénerit sic faciéntem. Amen dico vobis quóniam super ómnia bona sua constítuet eum.

Si autem díxerit malus servus ille in corde suo : “Moram facit dóminus meus veníre”, et coéperit percútere consérvos suos, mandúcet autem et bibat cum ébriis, véniet dóminus servi illíus in die, qua non sperat, et in hora, qua ignórat, et dívidet eum partémque eius ponet cum hypócritis ; illic erit fletus et stridor déntium».

 

 

 

Qui una semel hóstia, Dómine, adoptiónis tibi pópulum acquisísti, unitátis et pacis in Ecclésia tua propítius nobis dona concédas. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • De fructu óperum tuórum, Dómine, satiábitur terra, ut edúcas panem de terra, et vinum laetíficet cor hóminis.
  • Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, habet vitam aetérnam, dicit Dóminus : et ego resuscitábo eum in novíssimo die.

 

 

 

Plenum, quaésumus, Dómine, in nobis remédium tuae miseratiónis operáre, ac tales nos esse pérfice propítius et sic fovéri, ut tibi in ómnibus placére valeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXI per annum

feria sexta

 

 

 

Inclína, Dómine, aurem tuam ad me, et exáudi me. Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die.

 

Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis, da pópulis tuis id amáre quod praécipis, id desideráre quod promíttis, ut, inter mundánas varietátes, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum.

 

1.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses

 

De cétero, fratres, rogámus vos et obsecrámus in Dómino Iesu, ut -quemádmodum accepístis a nobis quómodo vos opórteat ambuláre et placére Deo, sicut et ambulátis - ut abundétis magis. Scitis enim, quae praecépta dedérimus vobis per Dóminum Iesum.

Haec est enim volúntas Dei, sanctificátio vestra, ut abstineátis a fornicatióne, ut sciat unusquísque vestrum suum vas possidére in sanctificatióne et honóre, non in passióne desidérii, sicut et gentes, quae ignórant Deum, ut ne quis supergrediátur neque circumvéniat in negótio fratrem suum, quóniam vindex est Dóminus de his ómnibus, sicut et praedíximus vobis et testificáti sumus.

Non enim vocávit nos Deus in immundítiam sed in sanctificatiónem.

Itaque, qui spernit, non hóminem spernit sed Deum, qui étiam dat Spíritum suum Sanctum in vos.

 

 

Psalmus

 

Dóminus regnávit ! Exsúltet terra, laeténtur ínsulae multae.

Iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.

Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, a fácie Dómini omnis terra.

Annuntiavérunt caeli iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

Qui dilígitis Dóminum, odíte malum ; custódit ipse ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.

Lux orta est iusto, et rectis corde laetítia.

Laetámini, iusti, in Dómino et confitémini memóriae sanctitátis eius.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

Non misit me Christus baptizáre sed evangelizáre, non in sapiéntia verbi, ut non evacuétur crux Christi. Verbum enim crucis pereúntibus quidem stultítia est, his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. Scriptum est enim : «Perdam sapiéntiam sapiéntium et prudéntiam prudéntium reprobábo».

Ubi sápiens ? Ubi scriba ? Ubi conquisítor huius saéculi ? Nonne stultam fecit Deus sapiéntiam huius mundi ? Nam quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum, plácuit Deo per stultítiam praedicatiónis salvos fácere credéntes.

Quóniam et Iudaéi signa petunt, et Graeci sapiéntiam quaerunt, nos autem praedicámus Christum crucifíxum, Iudaéis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam ; ipsis autem vocátis, Iudaéis atque Graecis, Christum Dei virtútem et Dei sapiéntiam, quia quod stultum est Dei, sapiéntius est homínibus, et quod infírmum est Dei, fórtius est homínibus.

 

 

Psalmus

 

Exsultáte, iusti, in Dómino ; rectos decet collaudátio.

Confitémini Dómino in cíthara, in psaltério decem chordárum psállite illi.

Quia rectum est verbum Dómini, et ómnia ópera eius in fide.

Díligit iustítiam et iudícium, misericórdia Dómini plena est terra.

Dóminus díssipat consília géntium, írritas facit cogitatiónes populórum.

Consílium autem Dómini in aetérnum manet, cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem.

 

 

 

Allelúia, allelúia,

 

Vigiláte omni témpore orántes, ut possítis stare ante Fílium hóminis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Dixit Iesus discípulis suis parábolam hanc :

«Símile erit regnum caelórum decem virgínibus, quae accipiéntes lámpades suas exiérunt óbviam sponso.

Quinque autem ex eis erant fátuae et quinque prudéntes. Fátuae enim, accéptis lampádibus suis, non sumpsérunt óleum secum ; prudéntes vero accepérunt óleum in vasis cum lampádibus suis.

Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est : “Ecce sponsus ! Exíte óbviam ei”.

Tunc surrexérunt omnes vírgines illae et ornavérunt lámpades suas. Fátuae autem sapiéntibus dixérunt : “Date nobis de óleo vestro, quia lámpades nostrae exstinguúntur”. Respondérunt prudéntes dicéntes : “Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes et émite vobis”.

Dum autem irent émere, venit sponsus, et quae parátae erant, intravérunt cum eo ad núptias ; et clausa est iánua.

Novíssime autem véniunt et réliquae vírgines dicéntes : “Dómine, Dómine, áperi nobis”. At ille respóndens ait : “Amen dico vobis : Néscio vos”.

Vigiláte ítaque, quia néscitis diem neque horam».

 

 

 

Qui una semel hóstia, Dómine, adoptiónis tibi pópulum acquisísti, unitátis et pacis in Ecclésia tua propítius nobis dona concédas. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • De fructu óperum tuórum, Dómine, satiábitur terra, ut edúcas panem de terra, et vinum laetíficet cor hóminis.
  • Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, habet vitam aetérnam, dicit Dóminus : et ego resuscitábo eum in novíssimo die.

 

 

 

Plenum, quaésumus, Dómine, in nobis remédium tuae miseratiónis operáre, ac tales nos esse pérfice propítius et sic fovéri, ut tibi in ómnibus placére valeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXI per annum

sabbato

 

 

 

Inclína, Dómine, aurem tuam ad me, et exáudi me. Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die.

 

Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis, da pópulis tuis id amáre quod praécipis, id desideráre quod promíttis, ut, inter mundánas varietátes, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum.

 

 

1.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses

 

Fratres,

De caritáte fraternitátis non necésse habétis, ut vobis scribam ; ipsi enim vos a Deo edócti estis, ut diligátis ínvicem ; étenim fácitis illud in omnes fratres in univérsa Macedónia.

Rogámus autem vos, fratres, ut abundétis magis, et óperam detis, ut quiéti sitis et ut vestrum negótium agátis et operémini mánibus vestris, sicut praecípimus vobis.

 

 

Psalmus

 

Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit.

Salvávit sibi déxtera eius, et bráchium sanctum eius.

Sonet mare et plenitúdo eius, orbis terrárum et qui hábitant in eo.

Flúmina pláudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini, quóniam venit iudicáre terram.

Iudicábit orbem terrárum in iustítia et pópulos in aequitáte.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

Vidéte enim vocatiónem vestram, fratres, quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles ; sed, quae stulta sunt mundi, elégit Deus, ut confúndat sapiéntes, et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia, et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrúeret, ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.

Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapiéntia nobis a Deo et iustítia et sanctificátio et redémptio, ut quemádmodum scriptum est : «Qui gloriátur, in Dómino gloriétur».

 

 

Psalmus

 

Beáta gens, cui Dóminus est Deus, pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.

De caelo respéxit Dóminus, vidit omnes fílios hóminum.

Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, in eos, qui sperant super misericórdia eius,

Ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame.

Anima nostra sústinet Dóminum, quóniam adiútor et protéctor noster est ;

Quia in eo laetábitur cor nostrum, et in nómine sancto eius sperávimus.

 

 

 

Allelúia, allelúia,

 

Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Dixit Iesus discípulis suis :

«Sicut homo péregre proficíscens vocávit servos suos et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est.

Statim ábiit, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis et lucrátus est ália quinque ; simíliter qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terra et abscóndit pecúniam dómini sui.

Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum et ponit ratiónem cum eis. Et accédens, qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta dicens : “Dómine, quinque talénta tradidísti mihi ; ecce ália quinque superlucrátus sum”. Ait illi dóminus eius : “Euge, serve bone et fidélis. Super pauca fuísti fidélis ; supra multa te constítuam ; intra in gáudium dómini tui”.

Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait : “Dómine, duo talénta tradidísti mihi ; ecce ália duo lucrátus sum”. Ait illi dóminus eius : “Euge, serve bone et fidélis. Super pauca fuísti fidélis ; supra multa te constítuam : intra in gáudium dómini tui”.

Accédens autem et qui unum taléntum accéperat, ait : “ Dómine, novi te quia homo durus es : metis, ubi non seminásti, et cóngregas, ubi non sparsísti ; et timens ábii et abscóndi taléntum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est”. Respóndens autem dóminus eius dixit ei : “Serve male et piger ! Sciébas quia meto, ubi non seminávi, et cóngrego, ubi non sparsi ? Opórtuit ergo te míttere pecúniam meam nummuláriis, et véniens ego recepíssem, quod meum est cum usúra.

Tóllite ítaque ab eo taléntum et date ei, qui habet decem talénta : omni enim habénti dábitur, et abundábit ; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferétur ab eo. Et inútilem servum eícite in ténebras exterióres : illic erit fletus et stridor déntium”».

 

 

 

Qui una semel hóstia, Dómine, adoptiónis tibi pópulum acquisísti, unitátis et pacis in Ecclésia tua propítius nobis dona concédas. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • De fructu óperum tuórum, Dómine, satiábitur terra, ut edúcas panem de terra, et vinum laetíficet cor hóminis.
  • Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, habet vitam aetérnam, dicit Dóminus : et ego resuscitábo eum in novíssimo die.

 

 

 

Plenum, quaésumus, Dómine, in nobis remédium tuae miseratiónis operáre, ac tales nos esse pérfice propítius et sic fovéri, ut tibi in ómnibus placére valeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année A
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :