Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica XX per annum

 

 

 

Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui, quia mélior est dies una in átriis tuis super mília.

 

 

 

Deus, qui diligéntibus te bona invisibília praeparásti, infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum, ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quae omne desidérium súperant, consequámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Haec dicit Dóminus :

«Custodíte iudícium et fácite iustítiam, quia iuxta est salus mea, ut véniat, et iustítia mea, ut revelétur.

Et fílios ádvenae, qui adhaérent Dómino, ut colant eum, ut díligant nomen Dómini, ut sint ei in servos, omnes custodiéntes sábbatum, ne pólluant illud, et tenéntes foedus meum,

addúcam eos in montem sanctum meum et laetificábo eos in domo oratiónis meae : holocáusta eórum et víctimae eórum placébunt mihi super altári meo, quia domus mea domus oratiónis vocábitur cunctis pópulis»

 

 

Psalmus

 

Deus misereátur nostri et benedícat nobis ; illúminet vultum suum super nos,

Ut cognoscátur in terra via tua, in ómnibus géntibus salutáre tuum.

Laeténtur et exsúltent gentes, quóniam iúdicas pópulos in aequitáte et gentes in terra dírigis.

Confiteántur tibi pópuli, Deus ; confiteántur tibi pópuli omnes.

Benedícat nos Deus, et métuant eum omnes fines terrae.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Vobis dico géntibus : Quantum quidem ego sum géntium apóstolus, ministérium meum honorífico, si quo modo ad aemulándum próvocem carnem meam et salvos fáciam áliquos ex illis.

Si enim amíssio eórum reconciliátio est mundi, quae assúmptio nisi vita ex mórtuis ?

Sine paeniténtia enim sunt dona et vocátio Dei !

Sicut enim aliquándo vos non credidístis Deo, nunc autem misericórdiam consecúti estis propter illórum incredulitátem, ita et isti nunc non credidérunt propter vestram misericórdiam, ut et ipsi nunc misericórdiam consequántur.

Conclúsit enim Deus omnes in incredulitátem, ut ómnium misereátur !

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Praedicábat Iesus evangélium regni et sanábat omnem infirmitátem in pópulo.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Egréssus Iesus de terra Gennésaret, secéssit in partes Tyri et Sidónis. Et ecce múlier Chananaéa a fínibus illis egréssa clamávit dicens : «Miserére mei, Dómine, fili David ! Fília mea male a daemónio vexátur». Qui non respóndit ei verbum.

Et accedéntes discípuli eius rogábant eum dicéntes : «Dimítte eam, quia clamat post nos».

Ipse autem respóndens ait :

«Non sum missus nisi ad oves, quae periérunt domus Israel».

At illa venit et adorávit eum dicens : «Dómine, ádiuva me !».

Qui respóndens ait :

«Non est bonum súmere panem filiórum et míttere catéllis».

At illa dixit : «Etiam, Dómine, nam et catélli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominórum suórum».

Tunc respóndens Iesus ait illi :

«O múlier, magna est fides tua ! Fiat tibi, sicut vis».

Et sanáta est fília illíus ex illa hora.

 

 

 

Súscipe, Dómine, múnera nostra, quibus exercéntur commércia gloriósa, ut, offeréntes quae dedísti, teípsum mereámur accípere. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui ómnia mundi eleménta fecísti, et vices disposuísti témporum variári ; hóminem vero formásti ad imáginem tuam, et rerum ei subiecísti univérsa mirácula, ut vicário múnere dominarétur ómnibus quae creásti, et in óperum tuórum magnálibus iúgiter te laudáret, per Christum Dóminum nostrum.

Unde et nos cum ómnibus Angelis te laudámus, iucúnda celebratióne clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

  • Apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.
  • Ego sum panis vivus, qui de caelo descéndit, dicit Dóminus : si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in aetérnum.

 

 

 

Per haec sacraménta, Dómine, Christi partícipes effécti, cleméntiam tuam humíliter implorámus, ut, eius imáginis confórmes in terris, et eius consórtes in caelis fíeri mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XX per annum

feria secunda

 

 

 

Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui, quia mélior est dies una in átriis tuis super mília.

 

 

 

Deus, qui diligéntibus te bona invisibília praeparásti, infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum, ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quae omne desidérium súperant, consequámur. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Iúdicum

 

Fecérunt fílii Israel malum in conspéctu Dómini et serviérunt Báalim ac dimisérunt Dóminum, Deum patrum suórum, qui edúxerat eos de terra Aegýpti, et secúti sunt deos aliénos, de diis populórum, qui habitábant in circúitu eórum, et adoravérunt eos et ad iracúndiam concitavérunt Dóminum dimitténtes eum et serviéntes Baal et Astharoth.

Iratúsque Dóminus contra Israel trádidit eos in mánibus diripiéntium, qui diripuérunt eos, et véndidit eos hóstibus, qui habitábant per gyrum, nec potuérunt resístere adversáriis suis ; sed, quocúmque pérgere voluíssent, manus Dómini erat super eos ad malum, sicut locútus est et iurávit eis, et veheménter afflícti sunt.

Suscitávit Dóminus iúdices, qui liberárent eos de vastántium mánibus ; sed nec illos audíre voluérunt fornicántes cum diis aliénis et adorántes eos ; Cito deseruérunt viam, per quam ingréssi fúerant patres eórum audiéntes mandáta Dómini, et ómnia fecére contrária.

Cumque Dóminus iúdices suscitáret eis, erat Dóminus cum iúdice et liberábat eos de manu hóstium eórum toto témpore iúdicis, quia flectebátur misericórdia et audiébat gémitus afflictórum.

Postquam autem mórtuus esset iudex, revertebántur et multo faciébant peióra quam fécerant patres sui, sequéntes deos aliénos, serviéntes eis et adorántes illos : non dimisérunt ópera sua et viam duríssimam, per quam ambuláre consuéverant.

 

 

Psalmus

 

Non disperdidérunt gentes, quas dixit Dóminus illis.

Et commíxti sunt inter gentes et didicérunt ópera eórum.

Et serviérunt sculptílibus eórum, et factum est illis in scándalum.

Et immolavérunt fílios suos et fílias suas daemóniis.

Et contamináti sunt in opéribus suis et fornicáti sunt in adinventiónibus suis.

Et exársit ira Dóminus in pópulum suum et abominátus est hereditátem suam

Saepe liberávit eos ; ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo.

Et vidit tribulatiónem eórum, cum audívit clamórem eórum.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Ezechiélis prophétae

 

Factum est verbum Dómini ad me dicens :

«Fili hóminis, ecce ego tollo a te delícias oculórum tuórum in plaga, et non planges neque plorábis, neque fluent lácrimae tuae. Ingemísce tacens, mortuórum luctum non fácies, coróna tua circumligáta sit tibi, et calceaménta tua pones in pédibus tuis nec amíctu ora velábis nec cibos lugéntium cómedes».

Locútus sum ergo ad pópulum mane, et mórtua est uxor mea véspere ; fecíque mane, sicut praecéperat mihi. Et dixit ad me pópulus : «Quare non índicas nobis, quid ista signíficent, quae tu facis ?».

Et dixi ad eos : «Sermo Dómini factus est ad me dicens : Lóquere dómui Israel : Haec dicit Dóminus Deus : Ecce ego pólluam sanctuárium meum, supérbiam róboris vestri et delícias oculórum vestrórum et sollicitúdinem ánimae vestrae. Fílii vestri et fíliae, quas reliquístis, gládio cadent.

Et faciétis, sicut feci : ora amíctu non velábitis et cibos lugéntium non comedétis, corónas habébitis in cápitibus vestris et calceaménta in pédibus, non plangétis neque flébitis, sed tabescétis in iniquitátibus vestris, et unusquísque gemet ad fratrem suum.

Erítque Ezéchiel vobis in porténtum : iuxta ómnia, quae fecit, faciétis, cum vénerit istud, et sciétis quia ego Dóminus Deus».

 

 

Canticum

 

Petram, quae te génuit, dereliquísti, et oblítus es Dómini creatóris tui.

Vidit Dóminus et sprevit,   quia provocavérunt eum fílii sui et fíliae.

Et ait:

«Abscóndam fáciem meam ab eis et considerábo novíssima eórum ; generátio enim pervérsa est, et infidéles fílii.

Ipsi me provocavérunt in eo, qui non erat Deus, et irritavérunt in vanitátibus suis ; et ego provocábo eos in eo, qui non est pópulus, et in gente stulta irritábo illos».

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Ecce unus accédens ait Iesu :

«Magíster, quid boni fáciam, ut hábeam vitam aetérnam ?».

Qui dixit ei :

«Quid me intérrogas de bono ? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam íngredi, serva mandáta».

Dicit illi : «Quae ?».

Iesus autem dixit :

«Non homicídium fácies, non adulterábis, non fácies furtum, non falsum testimónium dices, honóra patrem et matrem et díliges próximum tuum sicut teípsum».

Dicit illi aduléscens : «Omnia haec custodívi. Quid adhuc mihi deest ?».

Ait illi Iesus :

«Si vis perféctus esse, vade, vende, quae habes, et da paupéribus, et habébis thesáurum in caelo ; et veni, séquere me».

Cum audísset autem aduléscens verbum, ábiit tristis ; erat enim habens multas possessiónes.

 

 

 

Súscipe, Dómine, múnera nostra, quibus exercéntur commércia gloriósa, ut, offeréntes quae dedísti, teípsum mereámur accípere. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.
  • Ego sum panis vivus, qui de caelo descéndit, dicit Dóminus : si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in aetérnum.

 

 

 

Per haec sacraménta, Dómine, Christi partícipes effécti, cleméntiam tuam humíliter implorámus, ut, eius imáginis confórmes in terris, et eius consórtes in caelis fíeri mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XX per annum

feria tertia

 

 

 

Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui, quia mélior est dies una in átriis tuis super mília.

 

Deus, qui diligéntibus te bona invisibília praeparásti, infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum, ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quae omne desidérium súperant, consequámur. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Iúdicum

 

Venit ángelus Dómini et sedit sub quercu, quae erat in Ephra et pertinébat ad Ioas de família Abíezer. Cumque Gédeon fílius eius excúteret atque purgáret fruménta in torculári, ut abscónderet a Mádian, appáruit ei ángelus Dómini et ait :

«Dóminus tecum, vir fortis !».

Dixítque ei Gédeon : «Obsecro, dómine mi, si Dóminus nobíscum est, cur apprehendérunt nos haec ómnia ? Ubi sunt ómnia mirabília eius, quae narravérunt patres nostri atque dixérunt : “De Aegýpto edúxit nos Dóminus” ? Nunc autem derelíquit nos Dóminus et trádidit in manu Mádian».

Respéxit ad eum Dóminus et ait :

«Vade in hac fortitúdine tua et liberábis Israel de manu Mádian ; scito quod míserim te».

Qui respóndens ait : «Obsecro, Dómine, in quo liberábo Israel ? Ecce família mea infíma est in Manásse, et ego mínimus in domo patris mei».

Dixítque ei Dóminus :

«Ego ero tecum, et percúties Mádian quasi unum virum».

Et ille : «Si invéni, inquit, grátiam coram te, da mihi signum quod tu sis, qui loquéris ad me ; ne recédas hinc, donec revértar ad te portans oblatiónem et ófferens tibi».

Qui respóndit :

«Ego praestolábor advéntum tuum».

Ingréssus est ítaque Gédeon et coxit haedum et de farínae ephi ázymos panes ; carnésque ponens in canístro et ius cárnium mittens in ollam tulit ómnia sub quercum et óbtulit ei.

Cui dixit ángelus Dei :

«Tolle carnes et panes ázymos et pone super petram illam et ius désuper funde». Cumque fecísset ita, exténdit ángelus Dómini summitátem virgae, quam tenébat in manun et tétigit carnes et ázymos panes, ascendítque ignis de petra et carnes azymósque panes consúmpsit.

Angelus autem Dómini evánuit ex óculis eius. Vidénsque Gédeon quod esset ángelus Dómini ait : «Heu mihi, Dómine Deus, quia vidi ángelum Dómini fácie ad fáciem !».

Dixítque ei Dóminus :

«Pax tecum, ne tímeas, non moriéris !».

Aedificávit ergo ibi Gédeon altáre Dómino vocavítque illud : «Dóminus pax».

 

 

Psalmus

 

Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos et ad eos, qui convertúntur corde.

Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, iustítia et pax osculátae sunt.

Véritas de terra orta est, et iustítia de caelo prospéxit.

Etenim Dóminus dabit benignitátem, et terra nostra dabit fructum suum.

Iustítia ante eum ambulábit, et ponet in via gressus suos.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Ezechiélis prophétae

 

Factus est sermo Dómini ad me dicens :

«Fili hóminis, dic príncipi Tyri : Haec dicit Dóminus Deus : Eo quod elevátum est cor tuum, et dixísti  : “Deus ego sum et in cáthedra deórum sédeo in corde maris !”, cum sis homo et non deus, et dedísti cor tuum quasi cor Dei.

Ecce sapiéntior es tu Danel, omne secrétum non est abscónditum a te, in sapiéntia et prudéntia tua fecísti tibi opes et acquisísti aurem et argéntum in thesáuris tuis ; in multitúdine sapiéntiae tuae et in negotiatióne tua multiplicásti tibi opes, et elevátum est cor tuum, in ópibus tuis.

Proptérea haec dicit Dóminus Deus : eo quod fecísti cor tuum quasi cor Dei, idcírco ecce ego addúcam super te aliénos violentíssimos géntium ; et nudábunt gládios suos super pulchritúdinem sapiéntiae tuae et pólluent splendórem tuum. In fossam détrahent te, et moriéris intéritu occisórum in corde maris.

Numquid dicens loquéris : “Deus ego sum !” coram interficiéntibus te, cum sis homo et non deus in manu occidéntium te ? Morte incircumcisórum moriéris in manu alienórum, quia ego locútus sum», ait Dóminus Deus.

 

 

Canticum

 

Dixi : “Dispérdam eos, cessáre fáciam ex homínibus memóriam eórum !,

Sed arrogántiam inimicórum tímui, ne superbírent hostes eórum et dícerent : ‘Manus nostra excélsa, et non Dóminus fecit haec ómnia !’.

Gens enim absque consílio est et sine prudéntia.

Quómodo persequátur unus mille, et duo fugent decem mília ?

Nonne ídeo, quia Petra eórum véndidit eos, et Dóminus trádidit illos ?”.

Iúxta est dies perditiónis, et adésse festínat sors eórum.

Iudicábit Dóminus pópulum suum et in servis suis miserébitur.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Iesus Christus egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Iesus dixit discípulis suis :

«Amen dico vobis :

Dives diffícile intrábit in regnum caelórum. Et íterum dico vobis : Facílius est camélum per forámen acus transíre, quam divitem intráre in regnum Dei».

Audítis autem his, discípuli mirabántur valde dicéntes : «Quis ergo póterit salvus esse ?».

Aspíciens autem Iesus dixit illis :

«Apud hómines hoc impossíbile est, apud Deum autem ómnia possibília sunt».

Tunc respóndens Petrus dixit ei :

«Ecce nos relíquimus ómnia et secúti sumus te. Quid ergo erit nobis ?».

Iesus autem dixit illis :

«Amen dico vobis quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in throno glóriae suae, sedébitis et vos super thronos duódecim, iudicántes duódecim tribus Israel.

Et omnis, qui relíquit domos vel fratres aut soróres aut patrem aut matrem aut fílios aut agros propter nomen meum, céntuplum accípiet et vitam aetérnam possidébit.

Multi autem erunt primi novíssimi, et novíssimi primi».

 

 

 

Súscipe, Dómine, múnera nostra, quibus exercéntur commércia gloriósa, ut, offeréntes quae dedísti, teípsum mereámur accípere. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.
  • Ego sum panis vivus, qui de caelo descéndit, dicit Dóminus : si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in aetérnum.

 

 

 

Per haec sacraménta, Dómine, Christi partícipes effécti, cleméntiam tuam humíliter implorámus, ut, eius imáginis confórmes in terris, et eius consórtes in caelis fíeri mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XX per annum

feria quarta

 

 

 

Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui, quia mélior est dies una in átriis tuis super mília.

 

Deus, qui diligéntibus te bona invisibília praeparásti, infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum, ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quae omne desidérium súperant, consequámur. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Iúdicum

 

Congregáti sunt omnes viri Sichem et univérsae domus Mello abierúntque et constituérunt regem Abímelech iuxta quercum, quae stabat in Sichem.

Quod cum nuntiátum esset Ióatham, ivit et stetit in vértice montis Garízim elevatáque voce clamávit et dixit : «Audíte me, viri Sichem, ut áudiat vos Deus.

Iérunt ligna, ut úngerent super se regem, dixerúntque olívae : “Impera nobis”. Quae respóndit : “Numquid possum desérere pinguédinem meam, qua et dii honorántur et hómines, et veníre, ut super ligna móvear ?”.

Dixerúntque ligna ad arbórem ficum : “Veni et super nos regnum áccipe”. Quae respóndit eis : “Numquid possum desérere dulcédinem meam fructúsque suavíssimos et ire, ut super cétera ligna móvear ?”.

Locúta quoque sunt ligna ad vitem : “Veni et ímpera nobis”. Quae respóndit : “Numquid possum desérere vinum meum, quod laetíficat deos et hómines, et super ligna cétera commovéri ?”.

Dixerúntque ómnia ligna ad rhamnum : “Veni et ímpera super nos”. Quae respóndit eis : “Si vere me regem vobis constitúitis, veníte et sub mea umbra requiéscite ; sin autem non vultis, egrediátur ignis de rhamno et  dévoret cedros Líbani !».

 

 

Psalmus

 

Dómine, in virtúte tua laetábitur rex, et super salutáre tuum exsultábit veheménter.

Desidérium cordis eius tribuísti ei et voluntátem labiórum eius non denegásti.

Quóniam praevenísti eum in benedictiónibus dulcédinis ; posuísti in cápite eius corónam de auro puríssimo.

Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in saéculum et in saéculum saéculi.

Magna est glória eius in salutári tuo, magnificéntiam et decórem impónes super eum ;

Quóniam pones eum benedictiónem in saéculum saéculi, laetificábis eum in gáudio ante vultum tuum.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Ezechiélis prophétae

 

Factum est verbum Dómini ad me dicens  :

«Fili hóminis, prophéta de pastóribus Israel, prophéta et dices pastóribus :

Haec dicit Dóminus Deus : Vae pastóribus Israel, qui pascébant semetípsos ! Nonne greges pascúntur a pastóribus ?

Lac comedebátis et lana operiebámini et, quod crassum erat, occidebátis, gregem autem non pascebátis ; quod infírmum fuit, non consolidástis et, quod aegrótum, non sanástis ; quod fractum est, non alligástis et, quod eiéctum est, non reduxístis et, quod perierat, non quaesístis et super forte imperabátis cum violéntia.

Et dispérsae sunt oves meae, eo quod non esset pastor ; et factae sunt in devoratiónem ómnium bestiárum agri et dispérsae sunt.

Erravérunt greges mei in cunctis móntibus et in univérso colle excélso, et super omnem fáciem terrae dispérsi sunt greges mei ; et non erat qui requíreret, non erat qui requíreret.

Proptérea, pastóres, audíte verbum Dómini :

Vivo ego, dicit Dóminus Deus, pro eo quod factus est grex meus in rapínam et oves meae in devoratiónem ómnium bestiárum agri, eo quod non esset pastor, neque enim quaesiérunt pastóres mei gregem meum, sed pascébant pastóres semetípsos et gregem meum non pascébant, proptérea, pastóres, audíte verbum Dómini.

Haec dicit Dóminus Deus :

Ecce ego ipse super pastóres requíram gregem meum de manu eórum et cessáre eos fáciam, ut ultra non pascant gregem, nec pascant ámplius pastóres semetípsos ; et liberábo gregem meum de ore eórum, et non erit ultra eis in escam.

Quia haec dicit Dóminus Deus :

Ecce ego ipse requíram oves meas et visitábo eas.»

 

 

Psalmus

 

Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit : in páscuis viréntibus me collocávit,

Super aquas quiétis edúxit me, ánimam meam refécit.

Dedúxit me super sémitas iustítiae propter nomen suum.

Nam et si ambulávero in valle umbrae mortis, non timébo mala, quóniam tu mecum es.

Virga tua et báculus tuus, ipsa me consoláta sunt.

Parásti in conspéctu meo mensam advérsus eos, qui tríbulant me ;

Impinguásti in óleo caput meum, et calix meus redúndat.

Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me ómnibus diébus vitae meae,

Et inhabitábo in domo Dómini in longitúdinem diérum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Vivus est Dei sermo et éfficax, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Dixit Iesus discípulis suis :

«Símile est regnum caelórum hómini patri famílias, qui éxiit primo mane condúcere operários in víneam suam ; conventióne autem facta cum operáriis ex denário diúrno, misit eos in víneam suam.

Et egréssus circa horam tértiam vidit álios stantes in foro otiósos et illis dixit : “Ite et vos in víneam ; et, quod iustum fúerit, dabo vobis”. Illi autem abiérunt.

Iterum autem éxiit circa sextam et nonam horam et fecit simíliter.

Circa undécimam vero éxiit et invénit álios stantes et dicit illis : “Quid hic státis tota die otiósi ?”. Dicunt ei : “Quia nemo nos condúxit”. Dicit illis : “Ite et vos in víneam”.

Cum sero autem factum esset, dicit dóminus víneae procuratóri suo : “Voca operários et redde illis mercédem incípiens a novíssimis usque ad primos”.

Et cum veníssent, qui circa undécimam horam vénerant, accepérunt sínguli denárium. Veniéntes autem primi arbitráti sunt quod plus essent acceptúri ; accepérunt autem et ipsi sínguli denárium.

Accipiéntes autem murmurábant advérsus patrem famílias dicéntes : “Hi novíssimi una hora fecérunt et pares illos nobis fecísti, qui portávimus pondus diéi et aestum !”.

At ille respóndens uni eórum dixit : “Amíce, non fácio tibi iniúriam ; nonne ex denário convenísti mecum ? Tolle, quod tuum est, et vade ; volo autem et huic novíssimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi, quod volo, fácere de meis ? An óculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?».

Sic erunt novíssimi primi, et primi novíssimi».

 

 

 

Súscipe, Dómine, múnera nostra, quibus exercéntur commércia gloriósa, ut, offeréntes quae dedísti, teípsum mereámur accípere. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.
  • Ego sum panis vivus, qui de caelo descéndit, dicit Dóminus : si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in aetérnum.

 

 

 

Per haec sacraménta, Dómine, Christi partícipes effécti, cleméntiam tuam humíliter implorámus, ut, eius imáginis confórmes in terris, et eius consórtes in caelis fíeri mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XX per annum

feria quinta

 

 

 

Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui, quia mélior est dies una in átriis tuis super mília.

 

Deus, qui diligéntibus te bona invisibília praeparásti, infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum, ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quae omne desidérium súperant, consequámur. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Iúdicum

 

Factus est super Iephte spíritus Dómini, et pertránsiens Gálaad et Manásse venit in Maspha Gálaad et inde ad fílios Ammon. Votum autem vovit Dómino dicens : «Si tradíderis fílios Ammon in manus meas, quicúmque primus fúerit egréssus de fóribus domus meae mihíque occúrrerit reverténti cum pace a fíliis Ammon, eum holocáustum ófferam Dómino».

Transivítque Iephte ad fílios Ammon, ut pugnáret contra eos ; quos trádidit Dóminus in manus eius. Percussítque eos ab Aroer, usque dum vénias in Mennith vigínti civitátes et usque ad Abelcharmim, plaga magna nimis : humiliatíque sunt fílii Ammon a fíliis Israel.

Reverténti autem Iephte in Maspha domum suam occúrrit unigénita fília cum týmpanis et choris : non enim habébat álios líberos. Qua visa, scidit vestiménta sua et ait : «Heu, fília mi, incúrvans incurvásti me ! Et tu es in eis, qui me pertúrbant ! Apérui enim os meum ad Dóminum et áliud fácere non pótero».

Cui illa respóndit : «Pater mi, si aperuísti os tuum ad Dóminum, fac mihi, quodcúmque pollícitus es, concéssa tibi a Dómino ultióne atque victória de hóstibus tuis fíliis Ammon». Dixítque ad patrem : «Hoc solum mihi praestas, quod déprecor : Dimítte me, ut duóbus ménsibus circúmeam montes et plangam virginitátem meam cum sodálibus meis».

Cui ille respóndit : «Vade !». Et dimísit eam duóbus ménsibus. Cumque abísset cum sodálibus suis, flebat virginitátem suam in móntibus. Expletísque duóbus ménsibus, revérsa est ad patrem suum ; et fecit ei, sicut vóverat, quae non cognóverat virum.

 

 

Psalmus

 

Beátus vir, qui pósuit Dóminum spem suam et non respéxit supérbos et declinántes in mendácium.

Sacrifícium et oblatiónem noluísti, aures autem fodísti mihi.

Holocáustum et pro peccáto non postulásti, tunc dixi : «Ecce vénio.

In volúmine libri scriptum est de me.

Fácere voluntátem tuam, Deus meus, vólui ; et lex tua in praecórdiis meis».

Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna ; ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Ezechiélis prophétae

 

Haec dicit Dóminus Deus :

Sanctificábo nomen meum magnum, quod pollútum est inter gentes, quod polluístis in médio eárum, ut sciant gentes quia ego Dóminus, ait Dóminus Deus, cum sanctificátus fúero in vobis coram eis.

Tollam quippe vos de géntibus et congregábo vos de univérsis terris et addúcam vos in terram vestram ; et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, et ab univérsis idólis vestris mundábo vos.

Et dabo vobis cor novum et spíritum novum ponam in médio vestri et fáciam, ut in praecéptis meis ambulétis et iudícia mea custodiátis et operémini.

Et habitábitis in terra, quam dedi pátribus vestris, et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum.

 

 

Psalmus

 

Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.

Ne proícias me a fácie tua et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.

Redde mihi laetítiam salutáris tui et spíritu promptíssimo confírma me.

Docébo iníquos vias tuas, et ímpii ad te converténtur.

Non enim sacrifício delectáris ; holocáustum, si ófferam, non placébit.

Sacrifícium Deo spíritus contribulátus ; cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Hódie, nolíte obduráre corda vestra, sed vocem Dómini audíte.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Respóndens Iesus dixit íterum in parábolis princípibus sacerdótum et pharisaéis dicens :

«Símile factum est regnum caelórum hómini regi, qui fecit núptias fílio suo. Et misit servos suos vocáre invitátos ad núptias, et nolébant veníre. Iterum misit álios servos dicens : “Dícite invitátis : Ecce prándium meum parávi, tauri mei et altília occísa, et ómnia paráta ; veníte ad núptias”.

Illi autem neglexérunt et abiérunt, álius in villam suam, álius vero ad negotiatiónem suam ; réliqui vero tenuérunt servos eius et contumélia afféctos occidérunt.

Rex autem irátus est et, missis exercítibus suis pérdidit homicídas illos et civitátem illórum succéndit.

Tunc ait servis suis : “Núptiae quidem parátae sunt, sed qui invitáti erant, non fuérunt ad núptias”. Et egréssi servi illi in vias, congregavérunt omnes, quos invenérunt, malos et bonos ; et implétae sunt núptiae discumbéntium.

Intrávit autem rex, ut víderet discumbéntes, et vidit ibi hóminem non vestítum veste nuptiáli et ait illi : “Amíce, quómodo huc intrásti, non habens vestem nuptiálem ?”. At ille obmútuit. Tunc dixit rex minístris : “Ligáte pedes eius et manus et míttite eum in ténebras exterióres : ibi erit fletus et stridor déntium”.

Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti».

 

 

 

Súscipe, Dómine, múnera nostra, quibus exercéntur commércia gloriósa, ut, offeréntes quae dedísti, teípsum mereámur accípere. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.
  • Ego sum panis vivus, qui de caelo descéndit, dicit Dóminus : si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in aetérnum.

 

 

 

Per haec sacraménta, Dómine, Christi partícipes effécti, cleméntiam tuam humíliter implorámus, ut, eius imáginis confórmes in terris, et eius consórtes in caelis fíeri mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XX per annum

feria sexta

 

 

 

Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui, quia mélior est dies una in átriis tuis super mília.

 

Deus, qui diligéntibus te bona invisibília praeparásti, infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum, ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quae omne desidérium súperant, consequámur. Per Dóminum.

1.

 

Inítium libri Ruth

 

In diébus, quando iúdices praéerant, facta est fames in terra. Abiítque homo de Béthlehem Iudae, ut peregrinarétur in regióne Moabítide cum uxóre sua ac duóbus líberis.

Et mórtuus est Elímelech marítus Noémi, remansítque ipsa cum fíliis, qui accepérunt uxóres Moabítidas, quarum una vocabátur Orpha, áltera Ruth ; manserúntque ibi decem fere annis. Et ambo mórtui sunt, Mahálon vidélicet et Chélion ; remansítque múlier orbáta duóbus líberis ac maríto.

Et surréxit, ut in pátriam pérgeret cum utráque nuru sua, de regióne Moabítide ; audíerat enim quod respexísset Dóminus pópulum suum et dedísset eis escas.

Eleváta ígitur voce, rursum flere coepérunt. Orpha osculáta socrum est ac revérsa ; Ruth autem adhaésit sócrui suae.

Cui dixit Noémi : «En revérsa est cognáta tua ad pópulum suum et ad deos suos ; vade cum ea». Quae respóndit : «Noli instáre mihi, ut relínquam te et ábeam ; quocúmque perréxeris, pergam ; ubi moráta fúeris, et ego páriter morábor : pópulus tuus pópulus meus et Deus tuus Deus meus.

Venit ergo Noémi cum Ruth Moabítide nuru sua de terra peregrinatiónis suae, ac revérsa est in Béthlehem, quando hórdea metére incipiébant.

 

 

Psalmus

 

Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor, cuius spes in Dómino Deo suo,

Qui fecit caelum et terram, mare et ómnia, quae in eis sunt ;

Qui custódit veritátem in saéculum, facit iudícium oppréssis, dat escam esuriéntibus.

Dóminus solvit compedítos, Dóminus illúminat caecos,

Dóminus érigit depréssos, Dóminus díligit iustos,

Dóminus custódit ádvenas, pupíllum et víduam susténtat et viam peccatórum dispérdit.

Regnábit Dóminus in saécula, Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Ezechiélis prophétae

 

Facta est super me manus Dómini et edúxit me in spíritu Dómini et pósuit me in médio campi, qui erat plenus óssibus, et circumdúxit me per ea in gyro : erant autem multa valde super fáciem campi siccáque veheménter. Et dixit ad me :

«Fili hóminis, putásne vivent ossa ista ?».

Et dixi : «Dómine, tu nosti».

Et dixit ad me :

«Vaticináre super ossa ista et dices eis :

Ossa árida, audíte verbum Dómini. Haec dicit Dóminus Deus óssibus his : Ecce ego intromíttam in vos spíritum, et vivétis, et dabo super vos nervos et succréscere fáciam super vos carnes et superexténdam in vobis cutem et dabo vobis spíritum, et vivétis et sciétis quia ego Dóminus».

Et prophetávi, sicut praecéperat mihi. Factus est autem sónitus, prophetánte me, et ecce commótio ; et accessérunt ossa ad ossa, unumquódque ad iunctúram suam. Et vidi : et ecce super ea nervi et carnes ascendérunt, et exténta est in eis cutis désuper, sed spíritum non habébant.

Et dixit ad me :

«Vaticináre ad spíritum ; vaticináre, fili hóminis, et dices ad spíritum :

Haec dicit Dóminus Deus :

A quáttuor ventis veni, spíritus, et insúffla super interféctos istos, ut revivíscant».

Et prophetávi, sicut praecéperat mihi, et ingréssus est in ea spíritus ; et vixérunt steterúntque super pedes suos, exércitus grandis nimis valde.

Et dixit ad me :

«Fili hóminis, ossa haec univérsa domus Israel est. Ipsi dicunt : “Aruérunt ossa nostra, et périit spes nostra, et abscíssi sumus”. Proptérea vaticináre et dices ad eos :

Haec dicit Dóminus Deus :

   Ecce ego apériam túmulos vestros et edúcam vos de sepúlcris vestris, pópulus meus, et indúcam vos in terram Israel ; et sciétis quia ego Dóminus, cum aperúero sepúlcra vestra et edúxero vos de túmulis vestris, pópulus meus. Et dabo spíritum meum in vobis, et vivétis, et collocábo vos super humum vestram, et sciétis quia ego Dóminus.

Locútus sum et fácio», ait Dóminus Deus.

 

 

Psalmus

 

Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu adversárii,

Et de regiónibus congregávit eos, a solis ortu et occásu, ab aquilóne et mari.

Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, viam civitátis habitatiónis non invenérunt.

Esuriéntes et sitiéntes, ánima eórum in ipsis defécit.

Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, et de necessitátibus eórum erípuit eos.

Et dedúxit eos in viam rectam, ut irent in civitátem habitatiónis.

Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius, et mirabília eius in fílios hóminum,

Quia satiávit ánimam sitiéntem et ánimam esuriéntem replévit bonis.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Sémitas tuas, Dómine, édoce me, dírige me in veritáte tua.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Pharisaéi audiéntes quod siléntium imposuísset Iesus sadducaéis, convenérunt in unum.

Et interrogávit unus ex eis legis doctor tentans eum : «Magíster, quod est mandátum magnum in Lege ?».

Ait autem illi :

«Díliges Dóminum Deum tuum in toto corde tuo et in tota ánima tua et in tota mente tua : hoc est magnum et primum mandátum.

Secúndum autem símile est huic : Díliges próximum tuum sicut teípsum.

In his duóbus mandátis univérsa Lex pendet et Prophétae».

 

 

 

Súscipe, Dómine, múnera nostra, quibus exercéntur commércia gloriósa, ut, offeréntes quae dedísti, teípsum mereámur accípere. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.
  • Ego sum panis vivus, qui de caelo descéndit, dicit Dóminus : si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in aetérnum.

 

 

 

Per haec sacraménta, Dómine, Christi partícipes effécti, cleméntiam tuam humíliter implorámus, ut, eius imáginis confórmes in terris, et eius consórtes in caelis fíeri mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XX per annum

sabbato

 

 

 

Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui, quia mélior est dies una in átriis tuis super mília.

 

Deus, qui diligéntibus te bona invisibília praeparásti, infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum, ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quae omne desidérium súperant, consequámur. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Ruth

 

Erat Noémi consanguíneus viri sui homo potens et fortis nómine Booz. Dixítque Ruth Moábitis ad socrum suam : «Si permíttis, vadam in agrum et cólligam spicas, quae fúgerint manus meténtium, ubicúmque cleméntis in me patris famílias reppérero grátiam». Cui illa respóndit : «Vade, fília mea».

Abiit ítaque et colligébat spicas post terga meténtium. Accidit autem ut ager ille habéret dóminum nómine Booz, qui erat de cognatióne Elímelech.

Et ait Booz ad Ruth : «Audi, fília : ne vadas ad colligéndum in álterum agrum nec recédas ab hoc loco, sed iúngere puéllis meis. Vide et, ubi messúerint, séquere eas ; mandávi enim púeris, ut nemo tibi moléstus sit ; sed, si sitíeris, vade ad sarcínulas et bibe de aqua, quam púeri háuserint».

Quae cadens in fáciem suam et adórans super terram dixit ad eum : «Unde mihi hoc, ut invenírem grátiam ante óculos tuos, et nosse me dignaréris peregrínam mulíerem ?».

Cui ille respóndit : «Nuntiáta sunt mihi ómnia, quae féceris sócrui tuae post mortem viri tui, et quod derelíqueris paréntes tuos et terram, in qua nata es, et véneris ad pópulum, quem ante nesciébas.»

Tulit ítaque Booz Ruth et accépit uxórem ; ingressúsque est ad eam, et dedit illi Dóminus, ut concíperet et páreret fílium. Dixerúntque mulíeres ad Noémi : «Benedíctus Dóminus, qui non est passus, ut defíceret tibi hódie, qui rédimit famíliam tuam, et vocétur nomen eius in Israel et consolétur ánimam tuam et enútriat senectútem ; de nuru enim tua natus est, quae te díligit et multo tibi est mélior quam septem fílii».

Susceptúmque Noémi púerum pósuit in sinu suo et gérulae offício fungebátur. Vicínae autem mulíeres congratulántes ei et dicéntes : «Natus est fílius Noémi  !», vocavérunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David.

 

 

Psalmus

 

Beátus omnis, qui timet Dóminum, qui ámbulat in viis eius.

Labóres mánuum tuárum manducábis, beátus es, et bene tibi erit.

Uxor tua sicut vitis fructífera in latéribus domus tuae ;

Fílii tui sicut novéllae olivárum in circúitu mensae tuae.

Ecce sic benedicétur homo, qui timet Dóminum.

Benedícat tibi Dóminus ex Sion, et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitae tuae.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Ezechiélis prophétae

 

Duxit me ángelus ad portam, quae respiciébat ad viam orientálem, et ecce glória Dei Israel ingrediebátur per viam orientálem, et vox erat ei quasi vox aquárum multárum, et terra splendébat a maiestáte eius.

Et vidi visiónem secúndum spéciem, quam víderam, quando venit, ut dispérderet civitátem, et spécies secúndum aspéctum, quem víderam iuxta flúvium Chobar  ; et cécidi super fáciem meam.

Et maiéstas Dómini ingréssa est templum per viam portae, quae respiciébat ad oriéntem. Et levávit me spíritus et introdúxit me in átrium intérius ; et ecce repléta erat glória Dómini domus.

Et audívi loquéntem ad me de domo, cum vir staret iuxta me; et dixit ad me :

«Fili hóminis, locus sólii mei et locus vestigiórum pedum meórum, ubi habitábo in médio filiórum Israel in aetérnum».

 

 

Psalmus

 

Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos.

Vere prope timéntes eum salutáre ipsíus, ut inhábitet glória in terra nostra.

Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, iustítia et pax osculátae sunt.

Véritas de terra orta est, et iustítia de caelo prospéxit.

Etenim Dóminus dabit benignitátem, et terra nostra dabit fructum suum.

Iustítia ante eum ambulábit, et ponet in via gressus suos.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Unus est Pater vester, qui in caelis est ; et Magíster vester unus est, Christus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Iesus locútus est ad turbas et ad discípulos suos dicens :

«Super cáthedram Móysis sedérunt scribae et pharisaéi. Omnia ergo, quaecúmque díxerint vobis, fácite et serváte ; secúndum ópera vero eórum nolíte fácere : dicunt enim et non fáciunt.

Alligant autem ónera grávia et importabília et impónunt in úmeros hóminum, ipsi autem dígito suo nolunt ea móvere. Omnia vero ópera sua fáciunt, ut videántur ab homínibus : dilátant enim phylactéria sua et magníficant fímbrias, amant autem primum recúbitum in cenis et primas cáthedras in synagógis et salutatiónes in foro et vocári ab homínibus Rabbi.

Vos autem nolíte vocári Rabbi ; unus enim est Magíster vester, omnes autem vos fratres estis.

Et Patrem nolíte vocáre vobis super terram, unus enim est Pater vester, caeléstis. Nec vocémini Magístri, quia Magíster vester unus est, Christus.

Qui maior est vestrum, erit miníster vester. Qui autem se exaltáverit, humiliábitur ; et, qui se humiliáverit, exaltábitur».

 

 

 

Súscipe, Dómine, múnera nostra, quibus exercéntur commércia gloriósa, ut, offeréntes quae dedísti, teípsum mereámur accípere. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.
  • Ego sum panis vivus, qui de caelo descéndit, dicit Dóminus : si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in aetérnum.

 

 

 

Per haec sacraménta, Dómine, Christi partícipes effécti, cleméntiam tuam humíliter implorámus, ut, eius imáginis confórmes in terris, et eius consórtes in caelis fíeri mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année A
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :