Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica XXII per annum

 

 

 

Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die ; quia tu, Dómine, suávis ac mitis es, et copiósus in misericórdia ómnibus invocántibus te.

 

 

 

Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum, ínsere pectóribus nostris tui nóminis amórem, et praesta, ut in nobis, religiónis augménto, quae sunt bona nútrias, ac, vigilánti stúdio, quae sunt nutríta custódias. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Ieremíae prophétae

 

Seduxísti me, Dómine, et sedúctus sum ; fórtior me fuísti et invaluísti. Factus sum in derísum tota die, omnes subsánnant me.

Quia quotiescúmque loquor, vocíferor, iniquitátem et vastitátem clámito ; et factus est mihi sermo Dómini in oppróbrium et in derísum tota die. Et dixi : «Non recordábor eius neque loquar ultra in nómine illíus».

Et factus est in corde meo quasi igni exaéstuans clausúsque in óssibus meis : et deféci, ferre non sústinens.

 

 

Psalmus

 

Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vígilo.

Sitívit in te ánima mea, te desiderávit caro mea.

In terra desérta et árida et inaquósa, sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, lábia mea laudábunt te.

Sic benedícam te in vita mea et in nómine tuo levábo manus meas.

Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

Quia fuísti adiútor meus, et in velaménto alárum tuárum exsultábo.

Adhaésit ánima mea post te, me suscépit déxtera tua.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Obsecro vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum ;

et nolíte conformári huic saéculo, sed transformámini renovatióne mentis, ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Pater Dómini nostri Iesu Christi illúminet óculos cordis nostri, ut sciámus quae sit spes vocatiónis nostrae.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Coepit Iesus osténdere discípulis suis quia oportéret eum ire Hierosólymam et multa pati a senióribus et princípibus sacerdótum et scribis et occídi et tértia die resúrgere.

Et assúmens eum Petrus coepit increpáre illum dicens  : «Absit a te, Dómine, non erit tibi hoc».

Qui convérsus dixit Petro  :

«Vade post me, Sátana ! Scándalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea quae hóminum !».

Tunc Iesus dixit discípulis suis :

«Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum et tollat crucem suam et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam ; qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam.

Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimae vero suae detriméntum patiátur ? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua ?

Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum ángelis suis, et tunc reddet unicuíque secúndum opus eius».

 

 

 

Benedictiónem nobis, Dómine, cónferat salutárem sacra semper oblátio, ut, quod agit mystério, virtúte perfíciat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui ómnia mundi eleménta fecísti, et vices disposuísti témporum variári ; hóminem vero formásti ad imáginem tuam, et rerum ei subiecísti univérsa mirácula, ut vicário múnere dominarétur ómnibus quae creásti, et in óperum tuórum magnálibus iúgiter te laudáret, per Christum Dóminum nostrum.

Unde et nos cum ómnibus Angelis te laudámus, iucúnda celebratióne clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

  • Quam magna multitúdo dulcédinis tuae, Dómine, quam abscondísti timéntibus te.
  • Beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti qui persecútiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

 

 

Pane mensae caeléstis refécti, te, Dómine, deprecámur, ut hoc nutriméntum caritátis corda nostra confírmet, quátenus ad tibi ministrándum in frátribus excitémur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXII per annum

feria secunda

 

 

 

Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die ; quia tu, Dómine, suávis ac mitis es, et copiósus in misericórdia ómnibus invocántibus te.

 

 

 

Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum, ínsere pectóribus nostris tui nóminis amórem, et praesta, ut in nobis, religiónis augménto, quae sunt bona nútrias, ac, vigilánti stúdio, quae sunt nutríta custódias. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses

 

Nólumus vos ignoráre, fratres, de dormiéntibus, ut non contristémini sicut et céteri, qui spem non habent.

Si enim crédimus quod Iesus mórtuus est et resurréxit, ita et Deus eos, qui dormiérunt, per Iesum addúcet cum eo.

Hoc enim vobis dícimus in verbo Dómini, quia nos, qui vívimus, qui relínquimur in advéntum Dómini, non praeveniémus eos, qui dormiérunt ; quóniam ipse Dóminus in iussu, in voce archángeli et in tuba Dei descéndet de caelo, et mórtui, qui in Christo sunt, resúrgent primi ; deínde nos, qui vívimus, qui relínquimur, simul rapiémur cum illis in núbibus óbviam Dómino in áera, et sic semper cum Dómino érimus.

Itaque consolámini ínvicem in verbis istis.

 

 

Psalmus

 

Cantáte Dómino cánticum novum, cantáte Dómino, omnis terra.

Annuntiáte inter gentes glóriam eius, in ómnibus pópulis mirabília eius.

Quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis, terríbilis est super omnes deos.

Quóniam omnes dii géntium inánia, Dóminus autem caelos fecit.

Laeténtur caeli, et exsúltet terra, sonet mare et plenitúdo eius ; gaudébunt campi et ómnia, quae in eis sunt.

Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit, quóniam venit iudicáre terram.

Iudicábit orbem terrae in iustítia et pópulos in veritáte sua.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

Ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non per sublimitátem sermónis aut sapiéntiae annúntians vobis mystérium Dei.

Non enim iudicávi scire me áliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifíxum.

Et ego in infírmitáte et timóre et tremóre multo fui apud vos, et sermo meus et praedicátio mea non in persuasibílibus sapiéntiae verbis, sed in ostensióne Spíritus et virtútis, ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum sed in virtúte Dei.

 

 

Psalmus

 

Quómodo diléxi legem tuam, Dómine ; tota die meditátio mea est.

Super inimícos meos sapiéntem me fecit praecéptum tuum, quia in aetérnum mihi est.

Super senes intelléxi, quia mandáta tua servávi.

Ab omni via mala prohíbui pedes meos, ut custódiam verba tua.

A iudíciis tuis non declinávi, quia tu legem posuísti mihi.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Spíritus Dómini super me : evangelizáre paupéribus misit me.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Venit Iesus Názareth, ubi erat nutrítus, et intrávit secúndum consuetúdinem suam die sábbati in synagógam et surréxit légere. Et tráditus est illi liber prophétae Isaíae ; et ut revólvit librum, invénit locum, ubi scriptum erat :

«Spíritus Dómini super me ; propter quod unxit me evangelizáre paupéribus, misit me praedicáre captívis remissiónem et caecis visum, dimíttere confráctos in remissióne, praedicáre annum Dómini accéptum».

Et cum plicuísset librum, réddidit minístro et sedit ; et ómnium in synagóga óculi erant intendéntes in eum. Coepit autem dícere ad illos :

«Hódie, impléta est haec Scriptúra in áuribus vestris».

Et omnes testimónium illi dabant et mirabántur in verbis grátiae, quae procedébant de ore ipsíus, et dicébant : «Nonne hic fílius est Ioseph ?». Et ait illis :

«Utique dicétis mihi hanc similitúdinem : “Médice, cura teípsum ; quanta audívimus facta in Caphárnaum, fac et hic in pátria tua”».

Ait autem : «Amen dico vobis : Nemo prophéta accéptus est in pátria sua. In veritáte autem dico vobis : Multae víduae erant in diébus Elíae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et ménsibus sex, cum facta est fames magna in omni terra ; et ad nullam illárum missus est Elías nisi in Sarépta Sidóniae ad mulíerem víduam. Et multi leprósi erant in Israel sub Eliséo prophéta ; et nemo eórum mundátus est nisi Náaman Syrus».

Et repléti sunt omnes in synagóga ira haec audiéntes et surrexérunt et eiecérunt illum extra civitátem et duxérunt illum usque ad supercílium montis, supra quem cívitas illórum erat aedificáta, ut praecipitárent eum. Ipse autem tránsiens per médium illórum ibat.

 

 

 

Benedictiónem nobis, Dómine, cónferat salutárem sacra semper oblátio, ut, quod agit mystério, virtúte perfíciat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Quam magna multitúdo dulcédinis tuae, Dómine, quam abscondísti timéntibus te.
  • Beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti qui persecútiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

 

 

Pane mensae caeléstis refécti, te, Dómine, deprecámur, ut hoc nutriméntum caritátis corda nostra confírmet, quátenus ad tibi ministrándum in frátribus excitémur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXII per annum

feria tertia

 

 

 

Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die ; quia tu, Dómine, suávis ac mitis es, et copiósus in misericórdia ómnibus invocántibus te.

 

Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum, ínsere pectóribus nostris tui nóminis amórem, et praesta, ut in nobis, religiónis augménto, quae sunt bona nútrias, ac, vigilánti stúdio, quae sunt nutríta custódias. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses

 

De tempóribus et moméntis, fratres, non indigétis, ut scribátur vobis ; ipsi enim diligénter scitis quia dies Dómini sicut fur in nocte ita véniet.

Cum enim díxerint : «Pax et secúritas», tunc repentínus eis supervéniet intéritus, sicut dolor in útero habénti, et non effúgient.

Vos autem, fratres, non estis in ténebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehéndat ; omnes enim vos, fílii lucis estis et fílii diéi. Non sumus noctis neque tenebrárum ; ígitur non dormiámus sicut céteri, sed vigilémus et sóbrii simus.

Non pósuit nos Deus in iram sed in acquisitiónem salútis per Dóminum nostrum Iesum Christum, qui mórtuus est pro nobis, ut sive vigilémus sive dormiámus, simul cum illo vivámus. Propter quod consolámini ínvicem et aedificáte altérutrum, sicut et fácitis.

 

 

Psalmus

 

Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo ?

Dóminus protéctor vitae meae, a quo trepidábo ?

Unum pétii a Dómino, hoc requíram : ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitae meae,

Ut vídeam voluptátem Dómini et vísitem templum eius.

Exspécta Dóminum, viríliter age, et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

Spíritus ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei. Quis enim scit hóminum, quae sint hóminis, nisi spíritus hóminis, qui in ipso est ? Ita et, quae Dei sunt, nemo cognóvit nisi Spíritus Dei.

Nos autem non spíritum mundi accépimus, sed Spíritum, qui ex Deo est, ut sciámus, quae a Deo donáta sunt nobis ; quae et lóquimur non in doctis humánae sapiéntiae, sed in doctis Spíritus verbis, spiritálibus spiritália comparántes.

Animális autem homo non pércipit, quae sunt Spíritus Dei, stultítia enim sunt illi, et non potest intellégere, quia spiritáliter examinántur ; spiritális autem iúdicat ómnia, et ipse a némine iudicátur.

Quis enim cognóvit sensum Dómini, qui ínstruat eum ? Nos autem sensum Christi habémus.

 

 

Psalmus

 

Miserátor et miséricors Dóminus, longánimis et multae misericórdiae.

Suávis Dóminus univérsis, et miseratiónes eius super ómnia ópera eius.

Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua ; et sancti tui benedícant tibi.

Ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas et glóriam magnificéntiae regni tui.

Regnum tuum regnum ómnium saeculórum, et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.

Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis et sanctus in ómnibus opéribus suis.

Allevat Dóminus omnes, qui córruunt, et érigit omnes depréssos.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Prophéta magnus surréxit in nobis, et Deus visitávit plebem suam.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Descéndit Iesus Caphárnaum civitátem Galilaéae. Et docébat illos sábbatis, et stupébant in doctrína eius, quia in potestáte erat sermo ipsíus. Et in synagóga erat homo habens spíritum daemónii immúndi ; et exclamávit voce magna : «Sine ; quid nobis et tibi, Iesu Nazaréne ? Venísti pérdere nos ? Scio te qui sis : Sanctus Dei».

Et increpávit illi Iesus dicens :

«Obmutésce et exi ab illo !».

Et cum proiecísset illum daemónium in médium, éxiit ab illo nihílque illum nócuit.

Et factus est pavor in ómnibus ; et colloquebántur ad ínvicem dicéntes : «Quod est hoc verbum, quia in potestáte et virtúte ímperat immúndis spirítibus, et éxeunt ?».

Et divulgabátur fama de illo in omnem locum regiónis.

 

 

 

Benedictiónem nobis, Dómine, cónferat salutárem sacra semper oblátio, ut, quod agit mystério, virtúte perfíciat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Quam magna multitúdo dulcédinis tuae, Dómine, quam abscondísti timéntibus te.
  • Beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti qui persecútiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

 

 

Pane mensae caeléstis refécti, te, Dómine, deprecámur, ut hoc nutriméntum caritátis corda nostra confírmet, quátenus ad tibi ministrándum in frátribus excitémur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXII per annum

feria quarta

 

 

 

Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die ; quia tu, Dómine, suávis ac mitis es, et copiósus in misericórdia ómnibus invocántibus te.

 

Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum, ínsere pectóribus nostris tui nóminis amórem, et praesta, ut in nobis, religiónis augménto, quae sunt bona nútrias, ac, vigilánti stúdio, quae sunt nutríta custódias. Per Dóminum.

1.

 

Inítium Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Colossénses

 

Paulus apóstolus Christi Iesu per voluntátem Dei et Timótheus frater his, qui sunt Colóssis, sanctis et fidélibus frátribus in Christo : grátia vobis et pax a Deo Patre nostro.

Grátias ágimus Deo Patri Dómini nostri Iesu Christi semper pro vobis orántes, audiéntes fidem vestram in Christo Iesu et dilectiónem, quam habétis in sanctos omnes, propter spem, quae repósita est vobis in caelis,

quam ante audístis in verbo veritátis evangélii, quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est fructíficans et crescens sicut et in vobis ex ea die, qua audístis et cognovístis grátiam Dei in veritáte ;

sicut didicístis ab Epaphra caríssimo consérvo nostro, qui est fidélis pro nobis miníster Christi, qui étiam manifestávit nobis dilectiónem vestram in Spíritu.

 

 

Psalmus

 

Ego autem sicut virens olíva in domo Dei.

Sperávi in misericórdia Dei in aetérnum et in saéculum saéculi.

Confitébor tibi in saéculum, quia fecísti ;

Et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, in conspéctu sanctórum tuórum.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

Ego, fratres, non pótui vobis loqui quasi spiritálibus, sed quasi carnálibus, tamquam párvulis in Christo. Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poterátis. Sed ne nunc quidem potéstis, adhuc enim estis carnáles.

Cum enim sit inter vos zelus et conténtio, nonne carnáles estis et secúndum hóminem ambulátis ?

Cum enim quis dicit : «Ego quidem sum Pauli», álius autem : «Ego Apóllo», nonne hómines estis ? Quid ígitur est Apóllo ? Quid vero Paulus ? Minístri, per quos credidístis, et unicuíque sicut Dóminus dedit.

Ego plantávi, Apóllo rigávit, sed Deus increméntum dedit ; ítaque neque qui plantat, est áliquid, neque qui rigat, sed qui increméntum dat, Deus. Qui plantat autem et qui rigat unum sunt ; unusquísque autem própriam mercédem accípiet secúndum suum labórem.

Dei enim sumus adiutóres : Dei agricultúra estis, Dei aedificátio estis.

 

 

Psalmus

 

Beáta gens, cui Dóminus est Deus, pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.

De caelo respéxit Dóminus, vidit omnes fílios hóminum.

De loco hábitáculi sui respéxit super omnes, qui hábitant terram,

Qui finxit singillátim corda eórum, qui intéllegit ómnia ópera eórum.

Anima nostra sústinet Dóminum, quóniam adiútor et protéctor noster est ;

Quia in eo laetábitur cor nostrum, et in nómine sancto eius sperávimus.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, praedicáre captívis remissiónem.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Surgens de synagóga introívit Iesus in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magna febri ; et rogavérunt illum pro ea. Et stans super illam imperávit febri, et dimísit illam ; et contínuo surgens ministrábat illis.

Cum sol autem occidísset, omnes, qui habébant infírmos váriis languóribus, ducébant illos ad eum ; at ille síngulis manus impónens curábat eos.

Exíbant autem daemónia a multis clamántia et dicéntia : «Tu es Fílius Dei». Et íncrepans non sinébat ea loqui, quia sciébant ipsum esse Christum.

Facta autem die, egréssus ibat in desértum locum ; et turbae requirébant eum et venérunt usque ad ipsum et detinébant illum, ne discéderet ab eis.

Quibus ille ait : «Et áliis civitátibus opórtet me evangelizáre regnum Dei, quia ídeo missus sum».

Et erat praédicans in synagógis Iudaéae.

 

 

 

Benedictiónem nobis, Dómine, cónferat salutárem sacra semper oblátio, ut, quod agit mystério, virtúte perfíciat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Quam magna multitúdo dulcédinis tuae, Dómine, quam abscondísti timéntibus te.
  • Beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti qui persecútiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

 

 

Pane mensae caeléstis refécti, te, Dómine, deprecámur, ut hoc nutriméntum caritátis corda nostra confírmet, quátenus ad tibi ministrándum in frátribus excitémur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXII per annum

feria quinta

 

 

 

Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die ; quia tu, Dómine, suávis ac mitis es, et copiósus in misericórdia ómnibus invocántibus te.

 

Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum, ínsere pectóribus nostris tui nóminis amórem, et praesta, ut in nobis, religiónis augménto, quae sunt bona nútrias, ac, vigilánti stúdio, quae sunt nutríta custódias. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Colossénses

 

Et nos, ex qua die audívimus, non cessámus pro vobis orántes et postulántes, ut impleámini agnitióne voluntátis eius in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli,

ut ambulétis digne Dómino per ómnia placéntes, in omni ópere bono fructificántes et crescéntes in sciéntia Dei, in omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis eius in omnem patiéntiam et longanimitátem,

cum gáudio grátias agéntes Patri, qui idóneos vos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine ; qui erípuit nos de potestáte tenebrárum et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suae, in quo habémus redemptiónem, remissiónem peccatórum.

 

 

Psalmus

 

Notum fecit Dóminus salutáre suum, in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.

Recordátus est misericórdiae suae et veritátis suae dómui Israel.

Vidérunt omnes términi terrae salutáre Dei nostri.

Iubiláte Deo, omnis terra, erúmpite, exsultáte et psállite.

Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi ;

In tubis ductílibus et voce tubae córneae, iubiláte in conspéctu regis Dómini.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

Nemo se sedúcat ; si quis vidétur sápiens esse inter vos in hoc saéculo, stultus fiat, ut sit sápiens.

Sapiéntia enim huius mundi stultítia est apud Deum. Scriptum est enim : «Qui apprehéndit sapiéntes in astútia eórum» ; et íterum : «Dóminus novit cogitatiónes sapiéntium quóniam vanae sunt».

Itaque nemo gloriétur in homínibus.

Omnia enim vestra sunt, sive Paulus sive Apóllo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praeséntia sive futúra, ómnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei.

 

 

Psalmus

 

Dómini est terra et plenitúdo eius, orbis terrárum et qui hábitant in eo.

Quia ipse super mária fundávit eum et super flúmina firmávit eum.

Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stábit in loco sancto eius ?

Innocens mánibus et mundo corde, qui non levávit ad vana ánimam suam, nec iurávit in dolum.

Hic accípiet benedictiónem a Dómino et iustificatiónem a Deo salutári suo.

Haec est generátio quaeréntium eum, quaeréntium fáciem Dei Iacob.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Veníte post me, dicit Dóminus, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Factum est cum turba urgéret Iesum et audíret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genésareth et vidit duas naves stantes secus stagnum ; piscatóres autem descénderant de illis et lavábant rétia. Ascéndens autem in unam navem, quae erat Simónis, rogávit eum a terra redúcere pusíllum ; et sedens docébat de navícula turbas.

Ut cessávit autem loqui, dixit ad Simónem :

«Duc in altum et laxáte rétia vestra in captúram».

Et respóndens Simon dixit : «Praecéptor, per totam noctem laborántes nihil cépimus ; in verbo autem tuo laxábo rétia». Et cum hoc fecíssent, conclusérunt píscium multitúdinem copiósam ; rumpebántur autem rétia eórum. Et annuérunt sóciis, qui erant in ália navi, ut venírent et adiuvárent eos ; et venérunt et implevérunt ambas naviculas, ita ut mergeréntur.

Quod cum vidéret Simon Petrus, prócidit ad génua Iesu dicens  : «Exi a me, quia homo peccátor sum, Dómine». Stupor enim circumdéderat eum et omnes, qui cum illo erant, in captúra píscium, quos céperant ; simíliter autem et Iacóbum et Ioánnem, fílios Zebedaéi, qui erant sócii Simónis.

Et ait ad Simónem Iesus :

«Noli timére ; ex hoc iam hómines eris cápiens».

Et subdúctis ad terram návibus, relíctis ómnibus, secúti sunt illum.

 

 

 

Benedictiónem nobis, Dómine, cónferat salutárem sacra semper oblátio, ut, quod agit mystério, virtúte perfíciat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Quam magna multitúdo dulcédinis tuae, Dómine, quam abscondísti timéntibus te.
  • Beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti qui persecútiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

 

 

Pane mensae caeléstis refécti, te, Dómine, deprecámur, ut hoc nutriméntum caritátis corda nostra confírmet, quátenus ad tibi ministrándum in frátribus excitémur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXII per annum

feria sexta

 

 

 

Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die ; quia tu, Dómine, suávis ac mitis es, et copiósus in misericórdia ómnibus invocántibus te.

 

Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum, ínsere pectóribus nostris tui nóminis amórem, et praesta, ut in nobis, religiónis augménto, quae sunt bona nútrias, ac, vigilánti stúdio, quae sunt nutríta custódias. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Colossénses

 

Christus est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúrae, quia in ipso cóndita sunt univérsa in caelis et in terra, visibília et invisibília, sive throni sive dominatiónes sive principátus sive potestátes.

Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, et ipse est ante ómnia, et ómnia in ipso constant.

Et ipse est caput córporis ecclésiae ; qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, ut sit in ómnibus ipse primátum tenens, quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem hábitáre et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt.

 

 

Psalmus

 

Iubiláte Dómino, omnis terra, servíte Dómino in laetítia ;

Introíte in conspéctu eius in exsultatióne.

Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus ; ipse fecit nos, et ipsíus sumus, pópulus eius et oves páscuae eius.

Introíte portas eius in confessióne, átria eius in hymnis, confitémini illi, benedícite nómini eius.

Quóniam suávis est Dóminus ; in aetérnum misericórdia eius, et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

Sic nos exístimet homo ut minístros Christi et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic iam quaéritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur.

Mihi autem pro mínimo est, ut a vobis iúdicer aut ab humáno die. Sed neque meípsum iúdico ; nihil enim mihi cónscius sum, sed non in hoc iustificátus sum. Qui autem iúdicat me, Dóminus est !

Itaque nolíte ante tempus quidquam iudicáre, quoadúsque véniat Dóminus, qui et illuminábit abscóndita tenebrárum et manifestábit consília córdium ; et tunc laus erit unicuíque a Deo.

 

 

Psalmus

 

Spera in Dómino et fac bonitátem, et inhábitábis terram et pascéris in fide.

Delectáre in Dómino, et dábit tibi petitiónes cordis tui.

Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, et ipse fáciet ;

Et edúcet quasi lumen iustítiam tuam et iudícium tuum tamquam merídiem.

Declína a malo et fac bonum, et inhábitábis in saéculum saéculi,

Quia Dóminus amat iudícium et non derelínquet sanctos suos.

Iniústi in aetérnum disperíbunt, et semen impiórum exterminábitur.

Salus autem iustórum a Dómino, et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, quia speravérunt in eo.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego sum lux mundi, dicit Dóminus ; qui séquitur me habébit lumen vitae.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dixérunt ad Iesum pharisaéi et scribae : «Discípuli Ioánnis ieiúnant frequénter et obsecratiónes fáciunt, simíliter et pharisaeórum ; tui autem edunt et bibunt».

Quibus Iesus ait :

«Numquid potéstis convívas nuptiárum, dum cum illis est sponsus, fácere ieiunáre ? Vénient autem dies, et cum ablátus fúerit ab illis sponsus, tunc ieiunábunt in illis diébus».

Dicébat autem et similitúdinem ad illos :

«Nemo abscíndit commissúram a vestiménto novo et immíttit in vestiméntum vetus ; alióquin et novum rumpet, et véteri non convéniet commissúra a novo.

Et nemo mittit vinum novum in utres véteres, alióquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundétur, et utres períbunt ; sed vinum novum in utres novos mitténdum est.

Et nemo bibens vetus vult novum ; dicit enim : “Vetus mélius est !”».

 

 

 

Benedictiónem nobis, Dómine, cónferat salutárem sacra semper oblátio, ut, quod agit mystério, virtúte perfíciat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Quam magna multitúdo dulcédinis tuae, Dómine, quam abscondísti timéntibus te.
  • Beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti qui persecútiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

 

 

Pane mensae caeléstis refécti, te, Dómine, deprecámur, ut hoc nutriméntum caritátis corda nostra confírmet, quátenus ad tibi ministrándum in frátribus excitémur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXII per annum

sabbato

 

 

 

Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die ; quia tu, Dómine, suávis ac mitis es, et copiósus in misericórdia ómnibus invocántibus te.

 

Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum, ínsere pectóribus nostris tui nóminis amórem, et praesta, ut in nobis, religiónis augménto, quae sunt bona nútrias, ac, vigilánti stúdio, quae sunt nutríta custódias. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Colossénses

 

Vos, cum essétis aliquándo alienáti et inimíci sensu in opéribus malis, nunc autem reconciliávit Deus in córpore carnis Christi per mortem exhibére vos sanctos et immaculátos et irreprehensíbiles coram ipso,

si tamen permanétis in fide fundáti et stábiles et immóbiles a spe evangélii, quod audístis, quod praedicátum est in univérsa creatúra, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus miníster.

 

 

 

Psalmus

 

Deus, in nómine tuo salvum me fac et in virtúte tua iúdica me.

Deus, exáudi oratiónem meam, áuribus pércipe verba oris mei !

Ecce enim Deus ádiuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimae meae.

Voluntárie sacrificábo tibi, confitébor nómini tuo, Dómine, quóniam bonum est.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

In me et Apollo discátis illud : «Ne supra quae scripta sunt», ne unus pro álio inflémini advérsus álterum. Quis enim te discérnit ? Quid autem habes, quod non accepísti ? Si autem accepísti, quid gloriáris, quasi non accéperis ?

Iam saturáti estis, iam dívites facti estis. Sine nobis regnástis ; et útinam regnarétis, ut et nos vobíscum regnarémus.

Puto enim, Deus nos apóstolos novíssimos osténdit tamquam morti destinátos, quia spectáculum facti sumus mundo et ángelis et homínibus.

Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo ; nos infírmi, vos autem fortes ; vos gloriósi, nos autem ignóbiles.

Usque in hanc horam et esurímus et sitímus et nudi sumus et cólaphis caédimur et instábiles sumus et laborámus operántes mánibus nostris ; maledícti benedícimus, persecutiónem passi sustinémus, blasphemáti obsecrámus ; tamquam purgaménta mundi facti sumus, ómnium peripséma, usque adhuc.

Non ut confúndam vos, haec scribo, sed ut quasi fílios meos caríssimos móneam ; nam si decem mília paedagogórum habeátis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangélium ego vos génui.

 

 

Psalmus

 

Iustus Dóminus in ómnibus viis suis et sanctus in ómnibus opéribus suis.

Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, ómnibus invocántibus eum in veritáte.

Voluntátem timéntium se fáciet et deprecatiónem eórum exáudiet et salvos fáciet eos.

Custódit Dóminus omnes diligéntes se et omnes peccatóres dispérdet.

Laudatiónem Dómini loquétur os meum, et benedícat omnis caro nómini sancto eius in saéculum et in saéculum saéculi.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego sum via, véritas et vita, dicit Dóminus ; nemo venit ad Patrem, nisi per me.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Factum est in sábbato cum Iesus transíret per sata, et vellébant discípuli eius spicas et manducábant confricántes mánibus. Quidam autem pharisaeórum dixérunt : «Quid fácitis, quod non licet in sábbatis ?».

Et respóndens Iesus ad eos dixit :

«Nec hoc legístis, quod fecit David, cum esurísset ipse et qui cum eo erant ? Quómodo intrávit in domum Dei et panes propositiónis sumpsit et manducávit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet manducáre nisi tantum sacerdótibus ?».

Et dicébat illis :

«Dóminus est sábbati Fílius hóminis».

 

 

 

Benedictiónem nobis, Dómine, cónferat salutárem sacra semper oblátio, ut, quod agit mystério, virtúte perfíciat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Quam magna multitúdo dulcédinis tuae, Dómine, quam abscondísti timéntibus te.
  • Beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti qui persecútiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

 

 

Pane mensae caeléstis refécti, te, Dómine, deprecámur, ut hoc nutriméntum caritátis corda nostra confírmet, quátenus ad tibi ministrándum in frátribus excitémur. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année A
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :