Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

 

 

 

In Nativitate Domini

in Vigilia

 

 

 

Hódie sciétis, quia véniet Dóminus, et salvábit nos, et mane vidébitis glóriam eius.

 

Deus, qui nos redemptiónis nostrae annua exspectatióne laetíficas, praesta, ut Unigénitum tuum, quem laeti suscípimus Redemptórem, veniéntem quoque Iúdicem secúri vidére mereámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Propter Sion non tacébo et propter Ierúsalem non quiéscam, donec egrediátur ut splendor iustítia eius, et salus eius ut lampas accendátur.

Et vidébunt gentes iustítiam tuam, et cuncti reges glóriam tuam ; et vocáberis nómine novo, quod os Dómini nominábit. Et eris coróna glóriae in manu Dómini et diadéma regni in manu Dei tui.

Non vocáberis ultra Derelícta, et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta ; sed vocáberis Beneplácitum meum in ea, et terra tua Nupta,  quia complácuit Dómino in te, et terra tua erit nupta. Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem, ita ducent te fílii tui ; ut gaudet sponsus super sponsam, ita gaudébit super te Deus tuus.

 

 

Psalmus

 

Dispósui testaméntum elécto meo, iurávi David servo meo :

Usque in aetérnum confirmábo semen tuum et aedificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam».

Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

Et in nómine tuo exsultábunt tota die et in iustítia tua exaltabúntur.

Ipse invocábit me : “Pater meus es tu, Deus meus et refúgium salútis meae”.

In aetérnum servábo illi misericórdiam meam et testaméntum meum fidéle ipsi.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Surgens Paulus ait :

«Viri Israelítae et qui timétis Deum, audíte. Deus plebis huius Israel elégit patres nostros et plebem exaltávit, cum essent íncolae in terra Aegýpti, et in bráchio excélso edúxit eos ex ea.

Suscitávit illis David in regem, cui et testimónium pérhibens dixit : “Invéni David fílium Iesse, virum secúndum cor meum, qui fáciet omnes voluntátes meas”.

Huius Deus ex sémine secúndum promissiónem edúxit Israel salvatórem Iesum, praedicánte Ioánne ante advéntum eius baptísmum paeniténtiae omni pópulo Israel. Cum impléret autem Ioánnes cursum suum, dicébat : “Quid me arbitrámini esse ? Non sum ego ; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceaménta pedum sólvere”».

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Crástina die delébitur iníquitas terrae, et regnábit super nos Salvátor mundi.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secundum Matthaéum

 

Liber generatiónis Iesu Christi fílii David fílii Abraham.

Abraham génuit Isaac, Isaac autem génuit Iacob, Iacob autem génuit Iudam et fratres eius, Iudas autem génuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem génuit Esrom, Esrom autem génuit Aram, Aram autem génuit Amínadab, Amínadab autem génuit Naásson, Naásson autem génuit Salmon, Salmon autem génuit Booz de Rahab, Booz autem génuit Obed ex Ruth, Obed autem génuit Iesse, Iesse autem génuit David regem.

David autem rex génuit Salomónem ex ea, quae fuit Uríae, Sálomon autem génuit Róboam, Róboam autem génuit Abíam, Abías autem génuit Asa, Asa autem génuit Iósaphat, Iósaphat autem génuit Ioram, Ioram autem génuit Ozíam, Ozías autem génuit Ióatham, Ióatham autem génuit Achaz, Achaz autem génuit Ezechíam, Ezechías autem génuit Manássen, Manásses autem génuit Amon, Amon autem génuit Iosíam, Iosías autem génuit Iechoníam et fratres eius in transmigratióne Babylónis.

Et post transmigratiónem Babylónis, Iechonías génuit Saláthiel, Saláthiel autem génuit Zoróbabel, Zoróbabel autem génuit Abiud, Abiud autem génuit Elíachim, Elíachim autem génuit Azor, Azor autem génuit Sadoc, Sadoc autem génuit Achim, Achim autem génuit Eliud, Eliud autem génuit Eleázar, Eleázar autem génuit Matthan, Matthan autem génuit Iacob, Iacob autem génuit Ioseph, virum Maríae, de qua natus est Iesus, qui vocátur Christus.

Omnes ergo generatiónes ab Abraham usque ad David generatiónes quattuórdecim ; et a David usque ad transmigratiónem Babylónis generatiónes quattuórdecim ; et a transmigratióne Babylónis usque ad Christum generatiónes quattuórdecim.

Iesu Christi generátio sic erat.

Cum esset desponsáta mater eius María Ioseph, ántequam convenírent invénta est in útero habens de Spíritu Sancto.

Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Haec autem eo cogitánte, ecce ángelus Dómini in somnis appáruit ei dicens : «Ioseph fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est ; páriet autem fílium, et vocábis nomen eius Iesum ; ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum».

Hoc autem totum factum est, ut adimplerétur id, quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem : «Ecce, virgo in útero habébit et páriet fílium, et vocábunt nomen eius Emmánuel», quod est interpretátum Nobíscum-Deus.

Exsúrgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecépit ei ángelus Dómini, et accépit cóniugem suam ; et non cognoscébat eam, donec péperit fílium, et vocávit nomen eius Iesum.

 

 

 

Tanto nos, Dómine, quaésumus, promptióre servítio haec praecúrrere concéde sollémnia, quanto in his constáre princípium nostrae redemptiónis osténdis. Per Christum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostrae óculis lux tuae claritátis infúlsit : ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amórem rapiámur.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

Communicántes, et noctem sacratíssimam celebrántes, qua beátae Maríae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem : sed et memóriam venerántes, in primis eiúsdem gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

 

 

- Revelábitur glória Dómini, et vidébit omnis caro salutáre Dei nostri.

 

 

Da nobis, quaésumus, Dómine, unigéniti Fílii tui recensíta nativitáte vegetári, cuius caelésti mystério páscimur et potámur. Per Christum.

 

 

In Nativitate Domini

in Nocte

 

 

(Si Missa immediate sequitur Vigiliam protractam, omittuntur ritus introductionis. Post vero Evangelium, dicitur Glória in excélsis Deo et Orationem, infra, deinde Lectiones).

 

(Dóminus dixit ad me : Fílius meus es tu, ego hódie génui te.)

 

Deus, qui hanc sacratíssimam noctem veri lúminis fecísti illustratióne claréscere, da, quaésumus, ut, cuius in terra mystéria lucis agnóvimus, eius quoque gáudiis perfruámur in caelo. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Pópulus, qui ambulábat in ténebris, vidit lucem magnam ; habitántibus in regióne umbrae mortis lux orta est eis. Multiplicásti exsultatiónem et magnificásti laetítiam ; laetántur coram te sicut laetántes in messe, sicut exsúltant, quando dívidunt spólia. Iugum enim óneris eius et virgam úmeri eius et sceptrum exactóris eius fregísti, sicut in die Mádian.

Párvulus enim natus est nobis, fílius datus est nobis ; et factus est principátus super úmerum eius ; et vocábitur nomen eius admirábilis Consiliárius, Deus fortis, Pater aeternitátis, Princeps pacis.

Magnum erit eius impérium, et pacis non erit finis super sólium David et super regnum eius, ut confírmet illud et corróboret in iudício et iustítia ámodo et usque in sempitérnum : zelus Dómini exercítuum fáciet hoc.

 

 

Psalmus

 

Cantáte Dómino cánticum novum, cantáte Dómino, omnis terra.

Cantáte Dómino, benedícite nómini eius, annuntiáte de die in diem salutáre eius.

Annuntiáte inter gentes glóriam eius, in ómnibus pópulis mirabília eius.

Laeténtur caeli, et exsúltet terra, sonet mare et plenitúdo eius ; gaudébunt campi et ómnia, quae in eis sunt.

Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit, quóniam venit iudicáre terram.

Iudicábit orbem terrae in iustítia et pópulos in veritáte sua.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Titum

 

Appáruit grátia Dei salutáris ómnibus homínibus erúdiens nos, ut abnegántes impietátem et saeculária desidéria sóbrie et iuste et pie vivámus in hoc saéculo,

exspectántes beátam spem et advéntum glóriae magni Dei et salvatóris nostri Iesu Christi, qui dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte et mundáret sibi pópulum peculiárem, sectatórem bonórum óperum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Evangelízo vobis gáudium magnum, quia natus est vobis hódie Salvátor.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secundum Lucam

 

Factum est in diébus illis éxiit edíctum a Caésare Augústo, ut describerétur univérsus orbis. Haec descríptio prima facta est praéside Sýriae Quiríno. Et ibant omnes, ut profiteréntur, sínguli in suam civitátem.

Ascéndit autem et Ioseph a Galilaéa de civitáte Názareth in Iudaéam in civitátem David, quae vocátur Béthlehem, eo quod esset de domo et família David, ut profiterétur cum María desponsáta sibi, uxóre praegnánte.

Factum est autem cum essent ibi, impléti sunt dies, ut páreret, et péperit fílium suum primogénitum  ; et pannis eum invólvit et reclinávit eum in praesépio, quia non erat eis locus in deversório.

Et pastóres erant in regióne eádem vigilántes et custodiéntes vigílias noctis supra gregem suum. Et ángelus Dómini stetit iuxta illos, et cláritas Dómini circumfúlsit illos, et timuérunt timóre magno. Et dixit illis ángelus :

«Nolíte timére ; ecce enim evangelízo vobis gáudium magnum, quod erit omni pópulo, quia natus est vobis hódie Salvátor, qui est Christus Dóminus, in civitáte David. Et hoc vobis signum : inveniétis infántem pannis involútum et pósitum in praesépio».

Et súbito facta est cum ángelo multitúdo milítiae caeléstis laudántium Deum et dicéntium :

«Glória in altíssimis Deo, et super terram pax in homínibus bonae voluntátis».

 

 

 

Grata tibi sit, Dómine, quaésumus, hodiérnae festivitátis oblátio, ut, per haec sacrosáncta commércia, in illíus inveniámur forma, in quo tecum est nostra substántia. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostrae óculis lux tuae claritátis infúlsit : ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amórem rapiámur.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

Communicántes, et noctem sacratíssimam celebrántes, qua beátae Maríae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem : sed et memóriam venerántes, in primis eiúsdem gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

 

 

- Verbum caro factum est, et vídimus glóriam eius.

 

 

Da nobis, quaésumus, Dómine Deus noster, ut, qui nativitátem Redemptóris nostri frequentáre gaudémus, dignis conversatiónibus ad eius mereámur perveníre consórtium. Per Christum.

 

 

 

 

 

In Nativitate Domini

in Aurora

 

 

 

Lux fulgébit hódie super nos, quia natus est nobis Dóminus : et vocábitur admirábilis, Deus, Princeps pacis, Pater futúri saéculi : cuius regni non erit finis.

 

Da, quaésumus, omnípotens Deus, ut dum nova incarnáti Verbi tui luce perfúndimus, hoc in nostro respléndeat ópere, quod per fidem fulget in mente. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Ecce Dóminus audítum fecit in extrémis terrae :

«Dícite fíliae Sion :

Ecce salus tua venit, ecce merces eius cum eo et praémium eius coram illo. Et vocábunt eos Pópulus sanctus, Redémpti a Dómino ; tu autem vocáberis Quaesíta, Cívitas non derelícta».

 

 

Psalmus

 

Dóminus regnávit ! Exsúltet terra, laeténtur ínsulae multae.

Annuntiavérunt caeli iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

Lux orta est iusto, et rectis corde laetítia.

Laetámini, iusti, in Dómino et confitémini memóriae sanctitátis eius.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Titum

 

Cum benígnitas et humánitas appáruit salvatóris nostri Dei, non ex opéribus iustítiae, quae fécimus nos, sed secúndum suam misericórdiam salvos nos fecit per lavácrum regeneratiónis et renovatiónis Spíritus Sancti, quem effúdit super nos abúnde per Iesum Christum salvatórem nostrum, ut iustificáti grátia ipsíus herédes simus secúndum spem vitae aetérnae.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Glória in altíssimis Deo et super terram pax in homínibus bonae voluntátis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secundum Lucam

 

Factum est ut discessérunt ab eis ángeli in caelum, pastóres loquebántur ad ínvicem : «Transeámus usque Béthlehem et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis».

Et venérunt festinántes et invenérunt Maríam et Ioseph et infántem pósitum in praesépio. Vidéntes autem notum fecérunt verbum, quod dictum erat illis de púero hoc. Et omnes, qui audiérunt, miráti sunt de his, quae dicta erant a pastóribus ad ipsos.

María autem conservábat ómnia verba haec cónferens in corde suo.

Et revérsi sunt pastóres glorificántes et laudántes Deum in ómnibus, quae audíerant et víderant, sicut dictum est ad illos.

 

 

 

Múnera nostra, quaésumus, Dómine, nativitátis hodiérnae mystériis apta provéniant, ut sicut homo génitus idem praefúlsit et Deus, sic nobis haec terréna substántia cónferat quod divínum est. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostrae óculis lux tuae claritátis infúlsit : ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amórem rapiámur.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo beátae Maríae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem : sed et memóriam venerántes, in primis eiúsdem gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

 

- Exsúlta, fília Sion, lauda, fília Ierúsalem : ecce Rex tuus véniet sanctus et salvátor mundi.

 

 

Da nobis, Dómine, Fílii tui nativitátem laeta devotióne coléntibus, huius arcána mystérii et plena fide cognóscere, et plenióre caritátis ardóre dilígere. Per Christum.

 

 

In Nativitate Domini

in Die

 

 

Puer natus est nobis, et fílius datus est nobis, cuius impérium super húmerum eius, et vocábitur nomen eius magni consílii Angelus.

 

Deus, qui humánae substántiae dignitátem et mirabíliter condidísti, et mirabílius reformásti, da, quaésumus, nobis eius divínitátis esse consórtes, qui humanitátis nostrae fíeri dignátus est párticeps. Qui tecum vivit.

 

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Quam pulchri super montes pedes annuntiántis, praedicántis pacem, annuntiántis bonum, praedicántis salútem, dicéntis Sion : «Regnávit Deus tuus !».

Vox speculatórum tuórum : levavérunt vocem, simul exsultábunt, quia óculo ad óculum vidébunt, cum redíerit Dóminus ad Sion.

Gaudéte et exsultáte simul, desérta Ierúsalem, quia consolátus est Dóminus pópulum suum, redémit Ierúsalem.

Nudávit Dóminus bráchium sanctum suum in óculis ómnium géntium ; et vidébunt omnes fines terrae salutáre Dei nostri.

 

 

Psalmus

 

Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit.

Salvávit sibi déxtera eius, et bráchium sanctum eius.

Notum fecit Dóminus salutáre suum, in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.

Recordátus est misericórdiae suae et veritátis suae dómui Israel.

Vidérunt omnes términi terrae salutáre Dei nostri.

Iubiláte Deo, omnis terra, erúmpite, exsultáte et psállite.

Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi ;

In tubis ductílibus et voce tubae córneae, iubiláte in conspéctu regis Dómini.

 

 

 

Léctio Epístulae ad Hebraéos

 

Multifáriam et multís modis olim Deus locútus pátribus in prophétis, in novíssimis his diébus locútus est nobis in Fílio, quem constítuit herédem universórum, per quem fecit et saécula ; qui, cum sit splendor glóriae et figúra substántiae eius et portet ómnia verbo virtútis suae, purgatióne peccatórum facta, consédit ad déxteram maiestátis in excélsis, tanto mélior ángelis efféctus, quanto differéntius prae illis nomen hereditávit.

Cui enim dixit aliquándo angelórum : «Fílius meus es tu ; ego hódie génui te» et rursum : «Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in fílium» ?

Cum autem íterum introdúcit primogénitum in orbem terrae, dicit : «Et adórent eum omnes ángeli Dei».

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Dies sanctificátus illúxit nobis. Veníte, gentes, adoráte Dóminum : quia hódie descéndit lux magna in terris.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secundum Ioánnem

 

In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est ; in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum, et lux in ténebris lucet, et ténebrae eam non comprehendérunt.

Fuit homo missus à Deo, cui nomen erat Ioánnes ; hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine.

Erat lux vera, quae illúminat omnem hóminem, véniens in mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt.

Quotquot autem accepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his, qui credunt in nómine eius, qui non ex sanguínibus neque ex voluntáte carnis neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt.

Et Verbum caro factum est et habitávit in nobis ; et vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiae et veritátis.

Ioánnes testimónium pérhibet de ipso et clamat dicens : «Hic erat, quem dixi : Qui post me ventúrus est, ante me factus est, quia prior me erat».

Et de plenitúdine eius nos omnes accépimus, et grátiam pro grátia ; quia lex per Móysen data est, grátia et véritas per Iesum Christum facta est. Deum nemo vidit umquam ; unigénitus Deus, qui est in sinu Patris, ipse enarrávit.

 

 

 

Oblátio tibi sit, Dómine, hodiérnae solemnitátis accépta, qua et nostrae reconciliatiónis procéssit perfécta placátio, et divíni cultus nobis est índita plenitúdo. Per Christum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostrae óculis lux tuae claritátis infúlsit : ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amórem rapiámur.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo beátae Maríae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem : sed et memóriam venerántes, in primis eiúsdem gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

 

 

- Vidérunt  omnes fines terrae salutáre Dei nostri.

 

 

Praesta, miséricors Deus, ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínae nobis generatiónis est auctor, ita et immortalitátis sit ipse largítor. Qui vivit.

 

 

In Festo Sanctae Familiae

 

 

 

Venérunt pastóres festinántes, et invenérunt Maríam et Ioseph et Infántem pósitum in praesépio.

 

 

Deus, qui praeclára nobis sanctae Famíliae dignátus es exémpla praebére, concéde propítius, ut, domésticis virtútibus caritatísque vínculis illam sectántes, in laetítia domus tuae praémiis fruámur aetérnis. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Ecclesiástici

 

Indícium patris audíte, fílii, et sic fácite, ut salvi sitis. Deus enim honorávit patrem in fíliis et iudícium matris firmávit in fílios. Qui honórat patrem, exorábit pro peccátis et continébit se ab illis et in oratióne diérum exaudiétur. Et, sicut qui thesaurízat, ita et qui honoríficat matrem suam. Qui honórat patrem suum, iucundábitur in fíliis et in die oratiónis suae exaudiétur ; qui honórat patrem suum, vita vivet longióre, et, qui oboédit patri, refrigerábit matrem.

Fili, súscipe senéctam patris tui et non contrístes eum in vita illíus et, si defécerit sensu, véniam da et ne spernas eum ómnibus diébus vitae eius. Eleemósyna enim patris non erit in oblivióne, nam pro peccátis ipsa plantábitur et in iustítia aedificábitur tibi.

 

 

Psalmus

 

Beátus omnis, qui timet Dóminum, qui ámbulat in viis eius.

Labóres mánuum tuárum manducábis, beátus es, et bene tibi erit.

Uxor tua sicut vitis fructífera in latéribus domus tuae ;

Fílii tui sicut novéllae olivárum in circúitu mensae tuae.

Ecce sic benedicétur homo, qui timet Dóminum.

Benedícat tibi Dóminus ex Sion, et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitae tuae.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Colossénses

 

Indúite vos ergo sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiae, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, longanimitátem, supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis, si quis advérsus áliquem habet querélam ; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos ; super ómnia autem haec : caritátem, quod est vínculum perfectiónis. Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore. Et grati estóte.

Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spiritálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo ; et omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu grátias agéntes Deo Patri per ipsum.

Mulíeres, súbditae estóte viris, sicut opórtet in Dómino. Viri, dilígite uxóres et nolíte amári esse ad illas. Fílii, oboédite paréntibus per ómnia, hoc enim plácitum est in Dómino. Patres, nolíte ad indignatiónem provocáre fílios vestros, ut non pusíllo ánimo fiant.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Pax Christi dominétur in córdibus vestris. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secundum Lucam

 

Postquam impléti sunt dies purgatiónis eórum secúndum legem Móysis, tulérunt Iesum paréntes eius in Hierosólymam, ut sísterent Dómino, sicut scriptum est in lege Dómini : «Omne masculínum adapériens vulvam sanctum Dómino vocábitur», et ut darent hóstiam secúndum quod dictum est in lege Dómini : par túrturum aut duos pullos columbárum.

Et ecce homo erat in Ierúsalem, cui nomen Símeon, et homo iste iustus et timorátus, exspéctans consolatiónem Israel, et Spíritus Sanctus erat super eum, et respónsum accéperat ab Spíritu Sancto non visúrum se mortem nisi prius vidéret Christum Dómini.

Et venit in Spíritu in templum. Et cum indúcerent púerum Iesum paréntes eius, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo, et ipse accépit eum in ulnas suas et benedíxit Deum et dixit : «Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace, quia vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum, lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuae Israel».

Et erat pater eius et mater mirántes super his, quae dicebántur de illo.

Et benedíxit illis Símeon et dixit ad Maríam matrem eius : «Ecce pósitus est hic in ruínam et in resurrectiónem multórum in Israel et in signum, cui contradicétur - et tuam ipsíus ánimam pertránsiet gládius - ut reveléntur ex multis córdibus cogitatiónes».

Et erat Anna prophetíssa, fília Phánuel, de tribu Aser. Haec procésserat in diébus multis et víxerat cum viro annis septem a virginitáte sua ; et haec vídua usque ad annos octogínta quáttuor, quae non discedébat de templo, ieiúniis et obsecratiónibus sérviens nocte ac die. Et haec ipsa hora supervéniens confitebátur Deo et loquebátur de illo ómnibus, qui exspectábant redemptiónem Ierúsalem.

Et ut perfecérunt ómnia secúndum legem Dómini, revérsi sunt in Galilaéam in civitátem suam Názareth.

Puer autem crescébat et confortabátur plenus sapiéntia ; et grátia Dei erat super illum.

 

 

 

Hóstiam tibi placatiónis offérimus, Dómine, supplíciter deprecántes, ut, Deíparae Vírginis beatíque Ioseph interveniénte suffrágio, famílias nostras in tua grátia fírmiter et pace constítuas. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui, in huius venerándi festivitáte mystérii, invisíbilis in suis, visíbilis in nostris appáruit, et ante témpora génitus esse coepit in témpore : ut, in se érigens cuncta deiécta, in íntegrum restitúeret univérsa, et hóminem pérditum ad caeléstia regna revocáret.

Unde et nos, cum ómnibus Angelis te laudámus, iucúnda celebratióne clamántes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo beátae Maríae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem : sed et memóriam venerántes, in primis eiúsdem gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

 

 

- Deus noster in terris visus est, et cum homínibus conversátus est.

 

Quos caeléstibus réficis sacraméntis, fac, clementíssime Pater, sanctae Familiae exémpla iúgiter imitári, ut, post aerúmnas saéculi, eius consórtium consequámur aetérnum. Per Christum.

 

 

die 26 decembris

 

 

In festo sancti Stephani

 

 

Apértae sunt iánuae caeli beáto Stéphano, qui in número Mártyrum invéntus est primus, et ídeo triúmphat in caelis coronátus.

 

 

 

Da nobis, quaésumus, Dómine, imitári quod cólimus, ut discámus et inimícos dilígere, quia eius natalícia celebrámus, qui novit étiam pro persecutóribus exoráre. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

In diébus illis :

Stéphanus plenus grátia et virtúte faciébat prodigia et signa magna in pópulo. Surrexérunt autem quidam de synagóga, quae appellátur Libertinórum et Cyrenénsium et Alexandrinórum et eórum qui erant a Cilícia et Asia, disputántes cum Stéphano, et non póterant resístere sapiéntiae et Spirítui, quo loquebátur.

Audiéntes autem haec, dissecabántur córdibus suis et stridébant déntibus in eum.

Cum autem esset plenus Spíritu Sancto, inténdens in caelum vidit glóriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait : «Ecce vídeo caelos apértos, et Fílium hóminis a dextris stantem Dei».

Exclamántes autem voce magna continuérunt aures suas et ímpetum fecérunt unanímiter in eum et eiciéntes eum extra civitátem lapidábant. Et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adulescéntis, qui vocabátur Saulus.

Et lapidábant Stéphanum invocántem et dicéntem : «Dómine Iesu, súscipe spíritum meum». Pósitis autem génibus clamávit voce magna : «Dómine, ne státuas illis hoc peccátum» ; et cum hoc dixísset, obdormívit.

 

 

Psalmus

 

Esto mihi in rupem praesídii et in domum munítam,

ut salvum me fácias.

Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu

et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.

 

In manus tuas comméndo spíritum meum ;

Exsultábo et laetábor in misericórdia tua,

quóniam respexísti humilitátem meam.

 

Eripe me de manu inimicórum meórum

et a persequéntibus me ;

illústra fáciem tuam super servum tuum,

salvum me fac in misericórdia tua.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Benedíctus qui venit in nómine Dómini ; Deus Dóminus, et illúxit nobis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore :

Dixit Iesus Apóstolis suis :

«Cavéte ab homínibus ; tradent enim vos in concíliis, et in synagógis suis flagellábunt vos ; et ad praésides et ad reges ducémini propter me in testimónium illis et géntibus.

Cum autem tradent vos, nolíte cogitáre quómodo aut quid loquámini ; dábitur enim vobis in illa hora quid loquámini.

Non enim vos estis, qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium ; et insúrgent fílii in paréntes et morte eos affícient. Et éritis ódio ómnibus propter nomen meum ; qui autem perseveráverit in finem, hic salvus erit».

 

 

 

Múnera, quaésumus, Dómine, tibi sint hodiérnae devotiónis accépta, quae beáti Stéphani mártyris commemorátio gloriósa deprómit. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui, in huius venerándi festivitáte mystérii, invisíbilis in suis, visíbilis in nostris appáruit, et ante témpora génitus esse coepit in témpore : ut, in se érigens cuncta deiécta, in íntegrum restitúeret univérsa, et hóminem pérditum ad caeléstia regna revocáret.

Unde et nos, cum ómnibus Angelis te laudámus, iucúnda celebratióne clamántes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

 

Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo beátae Maríae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem : sed et memóriam venerántes, in primis eiúsdem gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

 

 

- Lapidábant Stéphanum invocántem et dicéntem : Dómine Iesu, súscipe spíritum meum.

 

 

Grátias ágimus, Dómine, multiplicátis circa nos miseratiónibus tuis, qui et Fílii tui nativitáte nos salvas, et beáti mártyris Stéphani celebratióne laetíficas. Per Christum.

 

 

die 27 decembris

 

 

In festo sancti  Ioannis

 

 

 

Iste est Ioánnes, qui supra pectus Dómini in cena recúbuit : beátus Apóstolus, cui reveláta sunt secréta caeléstia, et verba vitae in toto terrárum orbe diffúdit.

 

 

 

Deus, qui per beátum apóstolum Ioánnem Verbi tui nobis arcána reserásti, praesta, quaésumus, ut, quod ille nostris áuribus excellénter infúdit, intellegéntiae competéntis eruditióne capiámus. Per Dóminum.

 

 

 

Initium Epístulae primae beáti Ioánnis apóstoli

 

Caríssimi :

Quod fuit ab inítio, quod audívimus, quod vídimus óculis nostris, quod perspéximus, et manus nostrae contrectavérunt de verbo vitae - et vita appáruit, et vídimus et testamur et annuntiámus vobis vitam aetérnam, quae erat coram Patre et appáruit nobis - quod vídimus et audívimus, annuntiámus vobis, ut et vos communiónem habeátis nobíscum.

Commúnio autem nostra est cum Patre et cum Fílio eius Iesu Christo.

Et haec scríbimus nos, ut gáudium nostrum sit plenum.

 

 

Psalmus

 

Dóminus regnávit ! Exsúltet terra,

laeténtur ínsulae multae.

Nubes et calígo in circúitu eius,

iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.

 

Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini,

a fácie Dómini omnis terra.

Annuntiavérunt caeli iustítiam eius,

et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

 

Lux orta est iusto,

et rectis corde laetítia.

Laetámini, iusti, in Dómino

et confitémini memóriae sanctitátis eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Te Deum laudámus, te Dóminum confitémur ; te gloriósus Apostolórum chorus laudat, Dómine.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Prima sabbatórum, cúrrit María Magdaléne, et venit ad Simónem Petrum et ad álium discípulum, quem amábat Iesus, et dicit eis : «Tulérunt Dóminum de monuménto, et nescímus, ubi posuérunt eum !».

Exiit ergo Petrus et ille álius discípulus, et veniébant ad monuméntum. Currébant autem duo simul, et ille álius discípulus praecucúrrit cítius Petro et venit primus ad monuméntum ; et cum se inclinásset, videt pósita linteámina, non tamen introívit.

Venit ergo et Simon Petrus sequens eum, et introívit in monuméntum ; et videt linteámina pósita et sudárium, quod fúerat super caput eius, non cum linteamínibus pósitum, sed separátim involútum in unum locum.

Tunc ergo introívit et alter discípulus, qui vénerat primus ad monuméntum, et vidit et crédidit.

 

 

 

Múnera, quaésumus, Dómine, obláta sanctífica, et praesta, ut ex huius cenae convívio aetérni Verbi secréta hauriámus, quae ex eódem fonte apóstolo tuo Ioánni revelásti. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui, in huius venerándi festivitáte mystérii, invisíbilis in suis, visíbilis in nostris appáruit, et ante témpora génitus esse coepit in témpore : ut, in se érigens cuncta deiécta, in íntegrum restitúeret univérsa, et hóminem pérditum ad caeléstia regna revocáret.

Unde et nos, cum ómnibus Angelis te laudámus, iucúnda celebratióne clamántes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

 

Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo beátae Maríae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem : sed et memóriam venerántes, in primis eiúsdem gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

 

 

- Verbum caro factum est et habitávit in nobis. Et de plenitúdine eius nos omnes accépimus.

 

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut Verbum caro factum, quod beátus Ioánnes apóstolus praedicávit, per hoc mystérium quod celebrávimus hábitet semper in nobis. Per Christum.

 

 

die 28 decembris

 

 

In festo sanctorum Innocentium

 

 

 

Innocéntes pro Christo infántes occísi sunt, ipsum sequúntur Agnum sine mácula, et dicunt semper : Glória tibi, Dómine.

 

 

 

Deus, cuius hodiérna die praecónium Innocéntes mártyres non loquéndo sed moriéndo conféssi sunt, da, quaésumus, ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae primae beáti Ioánnis apóstoli

 

Caríssimi :

Haec est annuntiátio, quam audívimus ab eo et annuntiámus vobis, quóniam Deus lux est, et ténebrae in eo non sunt ullae.

Si dixérimus quóniam communiónem habémus cum eo et in ténebris ambulámus, mentímur et non fácimus veritátem ; si autem in luce ambulémus, sicut ipse est in luce, communiónem habémus ad ínvicem, et sanguis Iesu Fílii eius mundat nos ab omni peccáto.

Si dixérimus quóniam peccátum non habémus, nosmetípsos sedúcimus, et  véritas in nobis non est. Si confiteámur peccáta nostra, fidélis est et iustus, ut remíttat nobis peccáta, et emúndet nos ab omni iniustítia. Si dixérimus quóniam non peccávimus, mendácem fácimus eum, et verbum eius non est in nobis.

Filíoli mei, haec scribo vobis, ut non peccétis. Sed si quis peccáverit, advocátum habémus ad Patrem, Iesum Christum iustum ; et ipse est propitiátio pro peccátis nostris : non pro nostris autem tantum sed étiam pro totíus mundi.

 

 

Psalmus

 

Nisi quia Dóminus erat in nobis,

cum exsúrgerent hómines in nos :

forte vivos deglutíssent nos,

cum irascerétur furor eórum in nos.

 

Fórsitan aqua absorbuísset nos,

torrens pertransísset ánimam nostram ;

fórsitan pertransíssent ánimam nostram

aquae intumescéntes.

 

Láqueus contrítus est,

et nos erépti sumus.

Adiutórium nostrum in nómine Dómini,

qui fecit caelum et terram.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Te Deum laudámus, te Dóminum confitémur ; te mártyrum candidátus laudat exércitus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Cum recessíssent Magi, ecce ángelus Dómini appáret in somnis Ioseph dicens :

«Surge et áccipe púerum et matrem eius et fuge in Aegýptum, et esto ibi, usque dum dicam tibi ; futúrum est enim ut Heródes quaerat púerum ad perdéndum eum».

Qui consúrgens accépit púerum et matrem eius nocte et recéssit in Aegýptum et erat ibi usque ad óbitum Heródis, ut adimplerétur, quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem : «Ex Aegýpto vocávi fílium meum».

Tunc Heródes videns quóniam illúsus esset a Magis, irátus est valde et mittens occídit omnes púeros, qui erant in Béthlehem et in ómnibus fínibus eius, a bimátu et infra, secúndum tempus, quod exquisíerat a Magis.

Tunc adimplétum est, quod dictum est per Ieremíam prophétam dicéntem : «Vox in Rama audíta est, plorátus et ululátus multus : Rachel plorans fílios suos, et nóluit consolári, quia non sunt».

 

 

 

Súscipe, Dómine, quaésumus, devotórum múnera famulórum, et eos tuis purífica serviéntes pietáte mystériis, quibus étiam iustíficas ignorántes. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui, in huius venerándi festivitáte mystérii, invisíbilis in suis, visíbilis in nostris appáruit, et ante témpora génitus esse coepit in témpore : ut, in se érigens cuncta deiécta, in íntegrum restitúeret univérsa, et hóminem pérditum ad caeléstia regna revocáret.

Unde et nos, cum ómnibus Angelis te laudámus, iucúnda celebratióne clamántes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

 

Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo beátae Maríae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem : sed et memóriam venerántes, in primis eiúsdem gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

 

 

- Hi empti sunt ex homínibus, primítiae Deo et Agno ; hi sequúntur Agnum quocúmque íerit.

 

 

Salvatiónis abundántiam tríbue, Dómine, fidélibus in eórum festivitáte tua sancta suméntibus, qui, Fílium tuum humána necdum voce profiténtes, caelésti sunt grátia pro eius nativitáte coronáti. Per Christum.

 

 

die 29 decembris

 

 

 

Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret, ut omnis qui credit in eum non péreat, sed hábeat vitam aetérnam.

 

Omnípotens et invisíbilis Deus, qui tuae lucis advéntu mundi ténebras effugásti, seréno vultu nos, quaésumus, intuére, ut magnificéntiam nativitátis Unigéniti tui dignis praecóniis collaudémus. Qui tecum vivit.

 

 

 

Léctio Epístulae primae beáti Ioánnis apóstoli

 

In hoc cognóscimus quóniam nóvimus eum : si mandáta eius servémus. Qui dicit : «Novi eum», et mandáta eius non servat, mendax est, et in isto véritas non est ; qui autem servat verbum eius, vere in hoc cáritas Dei consummáta est. In hoc cognóscimus quóniam in ipso sumus. Qui dicit se in ipso manére, debet, sicut ille ambulávit, et ipse ambuláre.

Caríssimi, non mandátum novum scribo vobis, sed mandátum vetus, quod habuístis ab inítio : mandátum vetus est verbum, quod audístis. Verúmtamen mandátum novum scribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quóniam ténebrae tránseunt, et lumen verum iam lucet.

Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit, in ténebris est usque adhuc. Qui díligit fratrem suum, in lúmine manet, et scándalum ei non est ; qui autem odit fratrem suum, in ténebris est et in ténebris ámbulat et nescit quo vadat, quóniam ténebrae obcaecavérunt óculos eius.

 

 

Psalmus

 

Cantáte Dómino cánticum novum, cantáte Dómino, omnis terra.

Cantáte Dómino, benedícite nómini eius, annuntiáte de die in diem salutáre eius.

Annuntiáte inter gentes glóriam eius, in ómnibus pópulis mirabília eius.

Dóminus autem caelos fecit.

Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius, poténtia et decor in sanctuário eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuae Israel.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secundum Lucam

 

Postquam impléti sunt dies purgatiónis eórum secúndum legem Móysis, tulérunt Iesum paréntes eius in Hierosólymam, ut sísterent Dómino, sicut scriptum est in lege Dómini : «Omne masculínum adapériens vulvam sanctum Dómino vocábitur», et ut darent hóstiam secúndum quod dictum est in lege Dómini : par túrturum aut duos pullos columbárum.

Et ecce homo erat in Ierúsalem, cui nomen Símeon, et homo iste iustus et timorátus, exspéctans consolatiónem Israel, et Spíritus Sanctus erat super eum, et respónsum accéperat ab Spíritu Sancto non visúrum se mortem nisi prius vidéret Christum Dómini.

Et venit in Spíritu in templum. Et cum indúcerent púerum Iesum paréntes eius, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo, et ipse accépit eum in ulnas suas et benedíxit Deum et dixit :

«Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace, quia vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum, lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuae Israel».

Et erat pater eius et mater mirántes super his, quae dicebántur de illo.

Et benedíxit illis Símeon et dixit ad Maríam matrem eius : «Ecce pósitus est hic in ruínam et in resurrectiónem multórum in Israel et in signum, cui contradicétur - et tuam ipsíus ánimam pertránsiet gládius - ut reveléntur ex multis córdibus cogitatiónes».

 

 

 

Súscipe, Dómine, múnera nostra, quibus exercéntur commércia gloriósa, ut, offeréntes quae dedísti, teípsum mereámur accípere. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui, in huius venerándi festivitáte mystérii, invisíbilis in suis, visíbilis in nostris appáruit, et ante témpora génitus esse coepit in témpore ; ut, in se érigens cuncta deiécta, in íntegrum restituéret univérsa, et hóminem pérditum ad caeléstia regna revocáret.

Unde et nos, cum ómnibus Angelis te laudámus, iucúnda celebratióne clamántes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo beátae Maríae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem : sed et memóriam venerántes, in primis eiúsdem gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

 

 

- Per víscera misericórdiae Dei nostri, visitávit nos Oriens ex alto.

 

 

Da, quaésumus, omnípotens Deus, ut mysteriórum virtúte sanctórum iúgiter vita nostra firmétur. Per Christum.

 

 

die 30 decembris

(excepto anno 2044,

in quo celebratur festum Sanctae Familiae)

 

 

Cum quiétum siléntium continérent ómnia, et nox in suo cursu médium iter habéret, omnípotens sermo tuus, Dómine, de caelo a regálibus sédibus prosilívit.

 

 

Concéde, quaésumus, omnípotens Deus, ut nos Unigéniti tui nova per carnem natívitas líberet, quos sub peccáti iugo vetústa sérvitus tenet. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae primae beáti Ioánnis apóstoli

 

Scribo vobis, filíoli : Remíssa sunt vobis peccáta propter nomen eius. Scribo vobis, patres : Nostis eum, qui ab inítio est. Scribo vobis, adulescéntes : Vicístis Malígnum. Scripsi vobis, párvuli : Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres : Nostis eum, qui ab inítio est. Scripsi vobis, adolescéntes : Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicístis Malígnum.

Nolíte dilígere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis díligit mundum, non est cáritas Patris in eo ; quóniam omne, quod est in mundo, concupiscéntia carnis et concupiscéntia oculórum et iactántia divitiárum, non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscéntia eius ; qui autem facit voluntátem Dei, manet in aetérnum.

 

 

Psalmus

 

Afférte Dómino, famíliae populórum, afférte Dómino glóriam et poténtiam, afférte Dómino glóriam nóminis eius.

Tóllite hóstias et introíte in átria eius, adoráte Dóminum in splendóre sancto.

Contremíscite a fácie eius, univérsa terra, dícite in géntibus : «Dóminus regnávit !».

Etenim corréxit orbem terrae, qui non commovébitur ; iudicábit pópulos in aequitáte.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Dies sanctificátus illúxit nobis. Veníte, gentes, et adoráte Dóminum : quia hódie descéndit lux magna super terram.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secundum Lucam

 

Et erat Anna prophetíssa, fília Phánuel, de tribu Aser. Haec procésserat in diébus multis et víxerat cum viro annis septem a virginitáte sua ; et haec vídua usque ad annos octogínta quáttuor, quae non discedébat de templo, ieiúniis et obsecratiónibus sérviens nocte ac die. Et haec ipsa hora supervéniens confitebátur Deo et loquebátur de illo ómnibus, qui exspectábant redemptiónem Ierúsalem.

Et ut perfecérunt ómnia secúndum legem Dómini, revérsi sunt in Galilaéam in civitátem suam Názareth.

Puer autem crescébat et confortabátur plenus sapiéntia ; et grátia Dei erat super illum.

 

 

 

Múnera, quaésumus, Dómine, tuae plebis propitiátus assúme, ut, quae fídei pietáte profiténtur, sacraméntis caeléstibus apprehéndant. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui, in huius venerándi festivitáte mystérii, invisíbilis in suis, visíbilis in nostris appáruit, et ante témpora génitus esse coepit in témpore ; ut, in se érigens cuncta deiécta, in íntegrum restituéret univérsa, et hóminem pérditum ad caeléstia regna revocáret.

Unde et nos, cum ómnibus Angelis te laudámus, iucúnda celebratióne clamántes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo beátae Maríae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem : sed et memóriam venerántes, in primis eiúsdem gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

 

 

- De plenitúdine eius nos omnes accépimus, et grátiam pro grátia.

 

 

Deus, qui nos sacraménti tui participatióne contíngis, virtútis eius efféctus in nostris córdibus operáre, ut suscipiéndo múneri tuo per ipsum munus aptémur. Per Christum.

 

 

 

die 31 decembris

 

 

 

Puer natus est nobis, et fílius datus est nobis, cuius impérium super húmerum eius, et vocábitur nomen eius magni consílii Angelus.

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, qui in Fílii tui nativitáte tribuísti totíus religiónis inítium perfectionémque constáre, da nobis, quaésumus, in eius portióne censéri, in quo totíus salútis humánae summa consístit. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Epístulae primae beáti Ioánnis apóstoli

 

Filíoli, novíssima hora est ; et sicut audístis quia antichístus venit, ita nunc antichrísti multi adsunt, unde cognóscimus quóniam novíssima hora est. Ex nobis prodiérunt, sed non erant ex nobis, nam si fuíssent ex nobis, permansíssent nobíscum ; sed ut manifestarétur quóniam illi omnes non sunt ex nobis.

Sed vos unctiónem habétis a Sancto, et scitis omnes. Non scripsi vobis quasi nesciéntibus veritátem sed quasi sciéntibus eam, et quóniam omne mendácium ex veritáte non est.

 

 

Psalmus

 

Cantáte Dómino cánticum novum, cantáte Dómino, omnis terra.

Cantáte Dómino, benedícite nómini eius, annuntiáte de die in diem salutáre eius.

Laeténtur caeli, et exsúltet terra, sonet mare et plenitúdo eius ; gaudébunt campi et ómnia, quae in eis sunt.

Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit, quóniam venit iudicáre terram.

Iudicábit orbem terrae in iustítia et pópulos in veritáte sua.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Verbum caro factum est, et habitávit in nobis. Quotquot recepérunt eum, dedit eis potestátem Fílios Dei fíeri.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secundum Ioánnem

 

In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est ; in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum, et lux in ténebris lucet, et ténebrae eam non comprehendérunt.

Fuit homo missus à Deo, cui nomen erat Ioánnes ; hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine.

Erat lux vera, quae illúminat omnem hóminem, véniens in mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt.

Quotquot autem accepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his, qui credunt in nómine eius, qui non ex sanguínibus neque ex voluntáte carnis neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt.

Et Verbum caro factum est et habitávit in nobis ; et vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiae et veritátis.
Ioánnes testimónium pérhibet de ipso et clamat dicens : «Hic erat, quem dixi : Qui post me ventúrus est, ante me factus est, quia prior me erat».

Et de plenitúdine eius nos omnes accépimus, et grátiam pro grátia ; quia lex per Móysen data est, grátia et véritas per Iesum Christum facta est. Deum nemo vidit umquam ; unigénitus Deus, qui est in sinu Patris, ipse enarrávit.

 

 

 

Deus, auctor sincérae devotiónis et pacis, da, quaésumus, ut et maiestátem tuam conveniénter hoc múnere venerémur, et sacri participatióne mystérii fidéliter sénsibus uniámur. Per Christum.

 

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Qui, in huius venerándi festivitáte mystérii, invisíbilis in suis, visíbilis in nostris appáruit, et ante témpora génitus esse coepit in témpore ; ut, in se érigens cuncta deiécta, in íntegrum restituéret univérsa, et hóminem pérditum ad caeléstia regna revocáret.

Unde et nos, cum ómnibus Angelis te laudámus, iucúnda celebratióne clamántes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo beátae Maríae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem : sed et memóriam venerántes, in primis eiúsdem gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

 

 

- Misit Deus Fílium suum unigénitum in mundum, ut vivámus per eum.

 

 

Divérsis plebs tua, Dómine, gubernáta subsídiis, et praeséntia pietátis tuae remédia cápiat et futúra, ut, transeúntium rerum necessária consolatióne fovénte, fiduciálius ad aetérna conténdat. Per Christum.

Tag(s) : #Année B
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :