Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica XIII per annum

 

 

 

Omnes gentes, pláudite mánibus, iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

 

 

 

Deus, qui, per adoptiónem grátiae, lucis nos esse fílios voluísti, praesta, quaésumus, ut errórum non involvámur ténebris, sed in splendóre veritátis semper maneámus conspícui. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri alteríus Regum

 

Transíbat Eliséus per Sunam. Erat autem ibi múlier magna, quae ténuit eum, ut coméderet panem. Quotiescúmque inde transíbat, divertébat ad eam, ut coméderet panem.

Quae dixit ad virum suum : «Animadvérto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequénter. Faciámus ergo cenáculum murátum parvum et ponámus ei in eo léctulum et mensam et sellam et candelábrum, ut, cum vénerit ad nos, máneat ibi».

Facta est ergo dies quaedam, et véniens divértit in cenáculum et requiévit ibi.

Ait Eliséus púero suo Giézi : «Quid vult, ut fáciam ei ?». Dixítque Giézi : «Ne quaeras ; fílium enim non habet, et vir eius senex est».

Praecépit ítaque, ut vocáret eam ; quae cum vocáta fuísset et stetísset ad óstium, dixit ad eam : «In témpore isto, in anno áltero, amplexáberis fílium».

 

 

Psalmus

 

Misericórdias Dómini in aetérnum cantábo, in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

Quóniam dixísti : «In aetérnum misericórdia aedificábitur», in caelis firmábitur véritas tua.

Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

Et in nómine tuo exsultábunt tota die et in iustítia tua exaltabúntur,

Quóniam decor virtútis eórum tu es, et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

Quia Dómini est scutum nostrum, et Sancti Israel rex noster.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

An ignorátis quia, quicúmque baptizáti sumus in Christum Iesum, in mortem ipsíus baptizáti sumus ? Consepúlti ergo sumus cum illo per baptísmum in mortem, ut quemádmodum suscitátus est Christus a mórtuis per glóriam Patris, ita et nos in novitáte vitae ambulémus.

Si autem mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum eo ; sciéntes quod Christus suscitátus ex mórtuis iam non móritur, mors illi ultra non dominátur. Quod enim mórtuus est, peccáto mórtuus est semel ; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimáte vos mórtuos quidem esse peccáto, vivéntes autem Deo in Christo Iesu.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Vos genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Dixit Iesus Apóstolis suis :

«Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus ; et, qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus  ; et, qui non áccipit crucem suam et séquitur me, non est me dignus.

Qui invénerit ánimam suam, perdet illam ; et, qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam.

Qui récipit vos, me récipit ; et, qui me récipit, récipit eum, qui me misit.

Qui récipit prophétam in nómine prophétae, mercédem prophétae accípiet ; et, qui récipit iustum in nómine iusti, mercédem iusti accípiet.

Et, quicúmque potum déderit uni ex mínimis istis cálicem aquae frígidae tantum in nómine discípuli, amen dico vobis : Non perdet mercédem suam».

 

 

 

Deus, qui mysteriórum tuórum dignánter operáris efféctus, praesta, quaésumus, ut sacris apta munéribus fiant nostra servítia. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Ipse enim nascéndo vetustátem hóminum renovávit, patiéndo delévit nostra peccáta, aetérnae vitae áditum praéstitit a mórtuis resurgéndo, ad te Patrem ascendéndo caeléstes iánuas reserávit.

Et ídeo, cum Angelórum atque Sanctórum turba, hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

  • Bénedic, ánima mea, Dómino, et ea quae intra me sunt nómini sancto eius.
  • Pater, pro eis rogo, ut ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misísti, dicit Dóminus.

 

 

 

Vivíficet nos, quaésumus, Dómine, divína quam obtúlimus et súmpsimus hóstia, ut, perpétua tibi caritáte coniúncti, fructum qui semper máneat afferámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XIII per annum

feria secunda

 

 

 

Omnes gentes, pláudite mánibus, iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

 

 

 

Deus, qui, per adoptiónem grátiae, lucis nos esse fílios voluísti, praesta, quaésumus, ut errórum non involvámur ténebris, sed in splendóre veritátis semper maneámus conspícui. Per Dóminum.

 

 

 

1.

 

Léctio libri Génesis

 

Cum ergo surrexíssent inde viri, direxérunt óculos contra Sódomam ; et Abraham simul gradiebátur déducens eos. Dixítque Dóminus :

«Num celáre pótero Abraham, quae gestúrus sum, cum futúrus sit in gentem magnam ac robustíssimam, et benedicéndae sint in illo omnes natiónes terrae ? Nam elégi eum, ut praecípiat fíliis suis et dómui suae post se, ut custódiant viam Dómini et fáciant iustítiam et iudícium, ut addúcat Dóminus super Abraham ómnia, quae locútus est ad eum».

Dixit ítaque Dóminus :

«Clamor contra Sódomam et Gomórram multiplicátus est, et peccátum eórum aggravátum est nimis. Descéndam et vidébo utrum clamórem, qui venit ad me, ópere compléverint an non ; sciam».

Converterúntque se inde viri et abiérunt Sódomam ; Abraham vero adhuc stabat coram Dómino. Et appropínquans ait : «Numquid vere perdes iustum cum ímpio ? Si forte fúerint quinquagínta iusti in civitáte, vere perdes et non parces loco illi propter quinquagínta iustos, si fúerint in eo ? Absit a te, ut rem hanc fácias et occídas iustum cum ímpio, fiátque iustus sicut ímpius ; absit a te. Nonne iudex univérsae terrae fáciet iudícium ?».

Dixítque Dóminus :

«Si invénero Sódomae quinquagínta iustos in médio civitátis, dimíttam omni loco propter eos».

Respondénsque Abraham ait : «Ecce coepi loqui ad Dóminum meum, cum sim pulvis et cinis. Quid, si forte minus quinquagínta iustis quinque fúerint ? Delébis propter quinque univérsam urbem ?». Et ait :

«Non delébo, si invénero ibi quadragínta quinque».

Rursúmque locútus est ad eum : «Si forte invénti fúerint ibi quadragínta ?». Ait :

«Non percútiam propter quadragínta».

«Ne quaeso, inquit, indignétur Dóminus meus, si loquar. Si forte ibi invénti fúerint trigínta ?». Respóndit :

«Non fáciam, si invénero ibi trigínta».

«Ecce, ait, coepi loqui ad Dóminum meum. Si forte invénti fúerint ibi vigínti ?». Dixit :

«Non interfíciam propter vigínti».

«Obsecro, inquit, ne irascátur Dóminus meus, si loquar adhuc semel. Si forte invénti fúerint ibi decem ?». Dixit :

«Non delébo propter decem».

Abiit Dóminus, postquam cessávit loqui ad Abraham ; et ille revérsus est in locum suum.

 

 

Psalmus

 

Bénedic, ánima mea, Dómino, et ómnia, quae intra me sunt, nómini sancto eius.

Bénedic, ánima mea, Dómino et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, qui sanat omnes infirmitátes tuas ;

Qui rédimit de intéritu vitam tuam, qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus ;

Miserátor et miséricors Dóminus, longánimis et multae misericórdiae.

Non in perpétuum conténdet neque in aetérnum irascétur.

Non secúndum peccáta nostra fecit nobis neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.

Quóniam, quantum exaltátur caelum a terra, praeváluit misericórdia eius super timéntes eum.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Amos prophétae

 

Haec dicit Dóminus :

«Super tribus sceléribus Israel et super quáttuor verbum non revocábo : eo quod vendíderint pro argénto iustum et páuperem pro calceaméntis ; qui contríverint super púlverem terrae cápita páuperum et viam humílium declináverint, et fílius ac pater eius íverint ad puéllam, ut violárent nomen sanctum meum ; et super vestiméntis pignorátis accubúerint iuxta omne altáre, et vinum damnatórum bíberint in domo Dei sui.

Ego autem extermináveram Amorraéum a fácie eórum, cuius altitúdo sicut altitúdo cedrórum et fortitúdo quasi quércuum ; extermináveram fructum eius désuper et radíces eius subter. Ego ascéndere vos feci de terra Aegýpti et duxi vos in desérto quadragínta annis, ut possiderétis terram Amorraéi.

Ecce ego comprímam vos ad solum, sicut cómprimit plaustrum onústum feno ; déerit fuga a velóce, et fortis non firmábit virtútem suam, et robústus non salvábit ánimam suam ; tenens arcum non stabit, et velox pédibus suis non salvábitur ; ascénsor equi non salvábit ánimam suam, et fortíssimus corde inter robústos nudus fúgiet in illa die», dicit Dóminus.

 

 

Psalmus

 

Quare tu enárras praecépta mea et assúmis testaméntum meum in os tuum ?

Tu vero odísti disciplínam et proiecísti sermónes meos retrórsum.

Si vidébas furem, currébas cum eo ; et cum adúlteris erat pórtio tua.

Os tuum dimittébas ad malítiam, et lingua tua concinnábat dolos.

Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris et advérsus fílium matris tuae proferébas oppróbrium.

Haec fecísti, et tácui. Existimásti quod eram tui símilis. Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam.

Intellégite haec, qui obliviscímini Deum, ne quando rápiam, et non sit qui erípiat.

Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, et, qui immaculátus est in via, osténdam illi salutáre Dei.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Hódie, nolíte obduráre corda vestra, sed vocem Dómini audíte.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Videns Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.

Et accédens unus scriba ait illi : «Magíster, sequar te quocúmque íeris».

Et dicit ei Iesus :

«Vulpes fóveas habent et vólucres caeli tabernácula, Fílius autem hóminis non habet, ubi caput réclinet».

Alius autem de discípulis eius ait illi : «Dómine, permítte me primum ire et sepelíre patrem meum».

Iesus autem ait illi :

«Séquere me et dimítte mórtuos sepelíre mórtuos suos».

 

 

 

Deus, qui mysteriórum tuórum dignánter operáris efféctus, praesta, quaésumus, ut sacris apta munéribus fiant nostra servítia. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Bénedic, ánima mea, Dómino, et ea quae intra me sunt nómini sancto eius.
  • Pater, pro eis rogo, ut ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misísti, dicit Dóminus.

 

 

 

Vivíficet nos, quaésumus, Dómine, divína quam obtúlimus et súmpsimus hóstia, ut, perpétua tibi caritáte coniúncti, fructum qui semper máneat afferámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XIII per annum

feria tertia

 

 

 

Omnes gentes, pláudite mánibus, iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

 

 

 

Deus, qui, per adoptiónem grátiae, lucis nos esse fílios voluísti, praesta, quaésumus, ut errórum non involvámur ténebris, sed in splendóre veritátis semper maneámus conspícui. Per Dóminum.

 

 

 

1.

 

Léctio libri Génesis

 

Cumque esset mane, cogébant Lot ángeli dicéntes : «Surge, tolle uxórem tuam et duas fílias, quas habes hic, ne péreas in scélere civitátis». Tardánte illo, apprehendérunt viri manum eius et manum uxóris ac duárum filiárum eius, eo quod párceret Dóminus illi.

Et eduxérunt eum posuerúntque extra civitátem. Ibi locútus est : «Salváre, ágitur de vita tua : noli respícere post tergum, nec stes in omni circa regióne ; sed in monte salvum te fac, ne péreas».

Dixítque Lot ad eos : «Non, quaeso, Dómine. Ecce invénit servus tuus grátiam coram te, et magnificásti misericórdiam tuam, quam fecísti mecum, ut salváres ánimam meam ; nec possum in monte salvári, ne forte apprehéndat me malum et móriar.

Ecce, cívitas haec iuxta, ad quam possum fúgere, parva, et salvábor in ea - numquid non módica est ? - et vivet ánima mea».

Dixítque ad eum : «Ecce, étiam in hoc suscépi preces tuas, ut non subvértam urbem, pro qua locútus es. Festína et salváre ibi, quia non pótero fácere quidquam, donec ingrediáris illuc». Idcírco vocátum est nomen urbis illíus Segor. Sol egréssus est super terram, et Lot ingréssus est Segor.

Igitur Dóminus pluit super Sódomam et Gommórram sulphur et ignem a Dómino de caelo et subvértit civitátes has et omnem circa regiónem, univérsos habitatóres úrbium et cuncta terrae viréntia. Respiciénsque uxor eius post se versa est in státuam salis.

Abraham autem consúrgens mane venit ad locum, ubi stéterat prius cum Dómino, intuítus est Sódomam et Gomórram et univérsam terram regiónis illíus ; vidítque ascendéntem favíllam de terra quasi fornácis fumum.

Cum enim subvérteret Deus civitátes regiónis illíus, recordátus Abrahae liberávit Lot de subversióne úrbium, in quibus habitáverat.

 

 

Psalmus

 

Proba me, Dómine, et tenta me ; ure renes meos et cor meum.

Quóniam misericórdia tua ante óculos meos est, et ambulávi in veritáte tua.

Ne cólligas cum ímpiis ánimam meam et cum viris sánguinum vitam meam,

In quorum mánibus iniquitátes sunt, déxtera eórum repléta est munéribus.

Ego autem in innocéntia mea ingréssus sum, rédime me et miserére mei.

Pes meus stetit in dirécto, in ecclésiis benedícam Dómino.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Amos prophétae

 

Audíte verbum hoc, quod locútus est Dóminus super vos, fílii Israel, super omnem cognatiónem, quam edúxi de terra Aegýpti, dicens :

«Tantúmmodo vos cognóvi ex ómnibus cognatiónibus terrae ; idcírco visitábo super vos omnes iniquitátes vestras. Numquid ambulábunt duo páriter, nisi convénerint ? Numquid rúgiet leo in saltu, nisi habúerit praedam ? Numquid dabit cátulus leónis vocem de cúbili suo, nisi áliquid apprehénderit ? Numquid cadet avis super terram absque láqueo ?Numquid laxátur láqueus de terra, ántequam quid céperit ?

Si clanget tuba in civitáte, pópulus non expavéscet ? Si erit malum in civitáte, nonne Dóminus fecit ? Nihil enim fáciet Dóminus Deus, nisi reveláverit secrétum suum ad servos suos prophétas. Leo rugit, quis non timébit ? Dóminus Deus locútus est, quis non prophetábit ?

Subvérti vos, sicut subvértit Deus Sódomam et Gomórram, et facti estis quasi torris raptus ab incéndio ; sed non redístis ad me», dicit Dóminus. Quaprópter haec fáciam tibi, Israel, et quia haec fáciam tibi, praeparáre in occúrsum Dei tui, Israel».

 

 

Psalmus

 

Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es ; neque habitábit iuxta te malígnus,

Neque permanébunt iniústi ante óculos tuos.

Odísti omnes, qui operántur iniquitátem, perdes omnes, qui loquúntur mendácium ; virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus.

Ego autem in multitúdine misericórdiae tuae introíbo in domum tuam ; adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Spero in Dóminum, spero in verbum eius.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Ascendénte Iesu in naviculam, secúti sunt eum discípuli eius.

Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navícula operirétur flúctibus ; ipse vero dormiébat. Et accessérunt et suscitavérunt eum dicéntes : «Dómine, salva nos, perímus !».

Et dicit eis :

«Quid tímidi estis, módicae fídei ?».

Tunc surgens increpávit ventis et mari, et facta est tranquíllitas magna.

Porro hómines miráti sunt dicéntes : «Qualis est hic, quia et venti et mare oboédiunt ei ?».

 

 

 

Deus, qui mysteriórum tuórum dignánter operáris efféctus, praesta, quaésumus, ut sacris apta munéribus fiant nostra servítia. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Bénedic, ánima mea, Dómino, et ea quae intra me sunt nómini sancto eius.
  • Pater, pro eis rogo, ut ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misísti, dicit Dóminus.

 

 

 

Vivíficet nos, quaésumus, Dómine, divína quam obtúlimus et súmpsimus hóstia, ut, perpétua tibi caritáte coniúncti, fructum qui semper máneat afferámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XIII per annum

feria quarta

 

 

 

Omnes gentes, pláudite mánibus, iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

 

 

 

Deus, qui, per adoptiónem grátiae, lucis nos esse fílios voluísti, praesta, quaésumus, ut errórum non involvámur ténebris, sed in splendóre veritátis semper maneámus conspícui. Per Dóminum.

 

 

 

1.

 

Léctio libri Génesis

 

Cum Abraham centum esset annórum, natus est ei Isaac fílius eius.

Crevit ígitur puer et ablactátus est. Fecítque Abraham grande convívium in die ablactatiónis eius.

Cumque vidísset Sara fílium Agar Aegýptiae iocántem cum Isaac fílio suo, dixit ad Abraham : «Eíce ancíllam hanc et fílium eius ; non enim erit heres fílius ancíllae cum fílio meo Isaac». Dure accépit hoc Abraham propter fílium suum. Cui dixit Deus :

«Non tibi vidétur ásperum super púero et super ancílla tua : ómnia, quae díxerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocábitur tibi semen. Sed et fílium ancíllae fáciam in gentem magnam, quia semen tuum est».

Surréxit ítaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae impósuit scápulae eius tradidítque púerum et dimísit eam.

Quae, cum abísset, errábat in desérto Bersabée. Cumque consúmpta esset aqua in utre, abiécit púerum subter unum arbústum et ábiit ; sedítque e regióne procul, quantum potest arcus iácere. Dixit enim : «Non vidébo moriéntem púerum». Et sedens contra levávit vocem suam et flevit.

Exaudívit autem Deus vocem púeri : vocavítque ángelus Dei Agar de caelo dicens :

«Quid tibi, Agar ? Noli timére ; exaudívit enim Deus vocem púeri de loco, in quo est. Surge, tolle púerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam fáciam eum».

Aperuítque Deus óculos eius ; quae videns púteum aquae ábiit et implévit utrem dedítque púero bíbere. Et fuit Deus cum eo ; qui crevit et morátus est in solitúdine factúsque est iúvenis sagittárius.

 

 

Psalmus

 

Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.

Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum et erípiet eos.

Timéte Dóminum, sancti eius, quóniam non est inópia timéntibus eum.

Dívites eguérunt et esuriérunt, inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono.

Veníte, fílii, audíte me : timórem Dómini docébo vos.

Quis est homo, qui vult vitam, díligit dies, ut vídeat bonum ?

 

 

 

2.

 

Léctio libri Amos prophétae

 

Quaérite bonum et non malum, ut vivátis, ita ut sit Dóminus, Deus exercítuum, vobíscum, sicut dixístis. Odíte malum et dilígite bonum et constitúite in porta iudícium, si forte misereátur Dóminus, Deus exercítuum, relíquiis Ioseph.

Odi, proiéci festivitátes vestras et non deléctor coétibus vestris. Quod si obtuléritis mihi holocautómata, oblatiónes vestras non suscípiam et sacrifícia pínguium vestrórum non respíciam.

Aufer a me tumúltum cárminum tuórum, et cánticum lyrárum tuárum non áudiam. Et áffluat quasi aqua iudícium, et iustítia quasi torrens perénnis.

 

 

Psalmus

 

Audi, pópulus meus, et loquar, Israel, et testificábor advérsum te : Deus, Deus tuus ego sum.

Non in sacrifíciis tuis árguam te ; holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

Non accípiam de domo tua vítulos neque de grégibus tuis hircos.

Quóniam meae sunt omnes ferae silvárum, iumentórum mille in móntibus.

Cognóvi ómnia volatília caeli, et, quod movétur in agro, meum est.

Si esuríero non dicam tibi ; meus est enim orbis terrae et plenitúdo eius.

Numquid manducábo carnes taurórum aut sánguinem hircórum potábo ?

Quare tu enárras praecépta mea et assúmis testaméntum meum in os tuum ?

Tu vero odísti disciplínam et proiecísti sermónes meos retrórsum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Voluntárie génuit nos pater verbo veritátis, ut simus primítiae quaedam creatúrae eius.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Cum venísset Iesus trans fretum in regiónem Gadarenórum, occurrérunt ei duo habéntes daemónia, de monuméntis exeúntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transíre per viam illam. Et ecce clamavérunt dicéntes : «Quid nobis et tibi, Fili Dei ? Venísti huc ante tempus torquére nos ?».

Erat autem longe ab illis grex porcórum multórum pascens. Daemónes autem rogábant eum dicéntes : «Si eícis nos, mitte nos in gregem porcórum».

Et ait illis : «Ite».

Et illi exeúntes abiérunt in porcos ; et ecce ímpetu ábiit totus grex per praeceps in mare, et mórtui sunt in aquis.

Pastóres autem fugérunt et veniéntes in civitátem nuntiavérunt ómnia et de his, qui daemónia habuérant. Et ecce tota cívitas éxiit óbviam Iesu, et viso eo rogábant, ut transíret a fínibus eórum.

 

 

 

Deus, qui mysteriórum tuórum dignánter operáris efféctus, praesta, quaésumus, ut sacris apta munéribus fiant nostra servítia. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Bénedic, ánima mea, Dómino, et ea quae intra me sunt nómini sancto eius.
  • Pater, pro eis rogo, ut ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misísti, dicit Dóminus.

 

 

 

Vivíficet nos, quaésumus, Dómine, divína quam obtúlimus et súmpsimus hóstia, ut, perpétua tibi caritáte coniúncti, fructum qui semper máneat afferámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XIII per annum

feria quinta

 

 

 

Omnes gentes, pláudite mánibus, iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

 

 

 

Deus, qui, per adoptiónem grátiae, lucis nos esse fílios voluísti, praesta, quaésumus, ut errórum non involvámur ténebris, sed in splendóre veritátis semper maneámus conspícui. Per Dóminum.

 

 

 

1.

 

Léctio libri Génesis

 

Tentávit Deus Abraham et dixit ad eum :

«Abraham».

Ille respóndit : «Adsum».

Ait :

«Tolle fílium tuum unigénitum, quem díligis, Isaac et vade in terram Moría ; atque offer eum ibi in holocáustum super unum móntium, quem monstrávero tibi».

Igitur Abraham de nocte consúrgens stravit ásinum suum ducens secum duos iúvenes suos et Isaac fílium suum. Cumque concidísset ligna in holocáustum, surréxit et ábiit ad locum, quem praecéperat ei Deus. Die autem tértio, elevátis óculis, vidit locum procul dixítque ad púeros suos : «Exspectáte hic cum ásino. Ego et puer illuc usque properántes, postquam adoravérimus, revertémur ad vos».

Tulit quoque ligna holocáusti et impósuit super Isaac fílium suum ; ipse vero portábat in mánibus ignem et cultrum. Cumque duo pérgerent simul, dixit Isaac Abrahae patri suo : «Pater mi». Ille respóndit : «Quid vis, fili ?». «Ecce, inquit, ignis et ligna ; ubi est víctima holocáusti ?». Dixit Abraham : «Deus providébit sibi víctimam holocáusti, fili mi».

Pergébant ambo páriter ; et venérunt ad locum, quem osténderat ei Deus, in quo aedificávit Abraham altáre et désuper ligna compósuit. Cumque colligásset Isaac fílium suum, pósuit eum in altári super struem lignórum extendítque Abraham manum et arrípuit cultrum, ut immoláret fílium suum.

Et ecce ángelus Dómini de caelo clamávit :

«Abraham, Abraham».

Qui respóndit : «Adsum».

Dixítque :

«Non exténdas manum tuam super púerum neque fácias illi quidquam. Nunc cognóvi quod times Deum et non pepercísti fílio tuo unigénito propter me».

Levávit Abraham óculos suos vidítque aríetem unum inter vepres haeréntem córnibus ; quem assúmens óbtulit holocáustum pro fílio. Appellavítque nomen loci illíus : «Dóminus videt». Unde usque hódie dícitur  «In monte Dóminus vidétur».

Vocávit autem ángelus Dómini Abraham secúndo de caelo et dixit :

«Per memetípsum iurávi, dicit Dóminus : quia fecísti hanc rem et non pepercísti fílio tuo unigénito, benedícam tibi et multiplicábo semen tuum sicut stellas caeli et velut arénam, quae est in lítore maris. Possidébit semen tuum portas inimicórum suórum, et benedicéntur in sémine tuo omnes gentes terrae, quia oboedísti voci meae».

Revérsus est Abraham ad púeros suos, et surrexérunt abierúntque Bersabée simul, et habitávit Abraham in Bersabée.

 

 

Psalmus

 

Diléxi, quóniam exáudit Dóminus vocem deprecatiónis meae.

Quia inclinávit aurem suam mihi, cum in diébus meis invocábam.

Circumdedérunt me funes mortis, et angústiae inférni invenérunt me.

Tribulatiónem et dolórem invéni et nomen Dómini invocábam : «O Dómine, líbera ánimam meam».

Miséricors Dóminus et iustus, et Deus noster miserétur.

Custódiens párvulos Dóminus ; humiliátus sum, et salvum me fáciet.

Quia erípuit ánimam meam de morte, óculos meos a lácrimis, pedes meos a lapsu.

Ambulábo coram Dómino in regióne vivórum.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Amos prophétae

 

Misit Amasías sacérdos Bethel ad Ieróboam regem Israel dicens : «Conspirávit contra te Amos in médio domus Israel ; non póterit terra sustinére univérsos sermónes eius. Haec enim dicit Amos : “In gládio moriétur Ieróboam, et Israel captívus migrábit de terra sua”».

Et dixit Amasías ad Amos : «Qui vides, gradére. Fuge in terram Iudae et cómede ibi panem et prophetábis ibi ; et in Bethel non adícies ultra ut prophétes, quia sanctuárium regis est, et domus regni est».

Respondítque Amos et dixit ad Amasíam : «Non sum prophéta et non sum fílius prophétae ; sed armentárius ego sum, véllicans sycómoros. Et tulit me Dóminus, cum sequérer gregem, et dixit Dóminus ad me : “Vade, prophéta ad pópulum meum Israel”.

Et nunc audi verbum Dómini. Tu dicis : “Non prophetábis super Israel et non stillábis verba super domum Isaac”. Propter hoc haec dicit Dóminus :

“Uxor tua in civitáte fornicábitur, et fílii tui et fíliae tuae in gládio cadent, et humus tua funículo metiétur ; et tu in terra pollúta moriéris, et Israel captívus migrábit de terra sua”».

 

 

Psalmus

 

Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam, testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam praestans párvulis.

Iustítiae Dómini rectae, laetificántes corda, praecéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

Timor Dómini mundus, pérmanens in saéculum saéculi, iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,

Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum et dulcióra super mel et favum stillántem.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Ascéndens Iesus in navículam transfretávit et venit in civitátem suam. Et ecce offerébant ei paralýticum iacéntem in lecto.

Et videns Iesus fidem illórum, dixit paralýtico :

«Confíde, fili ; remittúntur peccáta tua».

Et ecce quidam de scribis dixérunt intra se : «Hic blasphémat».

Et cum vidísset Iesus cogitatiónes eórum, dixit :

«Ut quid cogitátis mala in córdibus vestris ? Quid enim est facílius, dícere : “Dimittuntur peccáta tua”, aut dícere : “Surge et ámbula” ?

Ut sciátis autem quóniam Fílius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta - tunc ait paralýtico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam».

Et surréxit et ábiit in domum suam.

Vidéntes autem turbae timuérunt et glorificavérunt Deum, qui dedit potestátem talem homínibus.

 

 

 

Deus, qui mysteriórum tuórum dignánter operáris efféctus, praesta, quaésumus, ut sacris apta munéribus fiant nostra servítia. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Bénedic, ánima mea, Dómino, et ea quae intra me sunt nómini sancto eius.
  • Pater, pro eis rogo, ut ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misísti, dicit Dóminus.

 

 

 

Vivíficet nos, quaésumus, Dómine, divína quam obtúlimus et súmpsimus hóstia, ut, perpétua tibi caritáte coniúncti, fructum qui semper máneat afferámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XIII per annum

feria sexta

 

 

 

Omnes gentes, pláudite mánibus, iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

 

 

 

Deus, qui, per adoptiónem grátiae, lucis nos esse fílios voluísti, praesta, quaésumus, ut errórum non involvámur ténebris, sed in splendóre veritátis semper maneámus conspícui. Per Dóminum.

 

 

 

1.

 

Léctio libri Génesis

 

Vixit Sara centum vigínti septem annis et mórtua est in Cariathárbe, quae est Hebron, in terra Chánaan ; venítque Abraham, ut plángeret et fleret eam.

Cumque surrexísset ab offício fúneris, locútus est ad fílios Heth dicens : «Advena sum et inquílinus apud vos ; date mihi possessiónem sepúlcri vobíscum, ut sepéliam mórtuum meum».

Sepelívit Abraham Saram uxórem suam in spelúnca agri Machpéla, qui respiciébat Mambre - haec est Hebron - in terra Chánaan.

Erat autem Abraham senex dierúmque multórum ; et Dóminus in cunctis benedíxerat ei.

Dixítque Abraham ad servum seniórem domus suae, qui praéerat ómnibus, quae habébat : «Pone manum tuam subter femur meum, ut adiúrem te per Dóminum, Deum caeli et Deum terrae, ut non accípias uxórem fílio meo de filiábus Chananaeórum, inter quos hábito ; sed ad terram et cognatiónem meam proficiscáris et inde accípias uxórem fílio meo Isaac».

Respóndit servus : «Si nolúerit múlier veníre mecum in terram hanc, num redúcere débeo fílium tuum ad terram, a quo tu egréssus es ?». Dixit Abraham : «Cave, ne quando redúcas illuc fílium meum. Dóminus, Deus caeli, qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitátis meae, qui locútus est mihi et iurávit mihi dicens : “Sémini tuo dabo terram hanc”, ipse mittet ángelum suum coram te, et accípies inde uxórem fílio meo. Sin autem nolúerit múlier sequi te, non tenebéris iuraménto ; fílium tantum meum ne redúcas illuc».

Isaac autem vénerat a regióne pútei Lahairoi et habitábat in terra Nageb. Et egréssus est Isaac ad lamentándum in agro, inclináta iam die. Cumque levásset óculos, vidit camélos veniéntes. Rebécca quoque levávit óculos et vidit Isaac ; descendítque de camélo et ait ad púerum : «Quis est ille homo, qui venit per agrum in occúrsum nobis ?». Dixítque ei : «Ipse est dóminus meus». At illa tollens cito velum opéruit se. Servus autem cuncta, quae gésserat, narrávit Isaac ; qui introdúxit eam in tabernáculum Sarae matris suae et accépit Rebéccam uxórem ; et diléxit eam et consolátus est a morte matris suae.

 

 

Psalmus

 

Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in saéculum misericórdia eius.

Quis loquétur poténtias Dómini, audítas fáciet omnes laudes eius ?

Beáti, qui custódiunt iudícium et fáciunt iustítiam in omni témpore.

Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui, vísita nos in salutári tuo,

Ut videámus bona electórum tuórum, ut laetémur in laetítia gentis tuae, ut gloriémur cum hereditáte tua.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Amos prophétae

 

Audíte hoc, qui contéritis páuperem et defícere fácitis egénos terrae, dicéntes : “Quando transíbit neoménia, et venumdábimus merces ? Et sábbatum, et aperiémus fruméntum, ut imminuámus mensúram et augeámus siclum et supponámus statéras dolósas, ut possideámus in argénto egénos et páuperem pro calceaméntis et quisquílias fruménti vendámus ?”.

Et erit : in die illa, dicit Dóminus Deus, occídere fáciam solem in merídie et tenebréscere fáciam terram in die lúminis et convértam festivitátes vestras in luctum et ómnia cántica vestra in planctum ; et indúcam super omnes lumbos saccum et super omne caput calvítium, et ponam eam quasi luctum unigéniti et novíssima eius quasi diem amárum.

Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et mittam famem in terram ; non famem panis neque sitim aquae, sed audiéndi verbum Dómini».

Et fugient a mari usque ad mare ; et ab aquilóne usque ad oriéntem circuíbunt, quaeréntes verbum Dómini, et non invénient.

 

 

Psalmus

 

Beáti, qui ámbulant in lege Dómini.

Beáti, qui servant testimónia eius, in toto corde exquírunt eum.

In toto corde meo exquisívi te, ne erráre me fácias a praecéptis tuis.

Defécit ánima mea in desiderándo iudícia tua in omni témpore.

Viam veritátis elégi, iudícia tua propósui mihi.

Ecce concupívi mandáta tua ; in iustítia tua vivífica me.

Os meum apérui et attráxi spíritum, quia praecépta tua desiderábam.

 

 

 

Alleuia, allelúia.

 

Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos, dicit Dóminus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Iesus vidit hóminem sedéntem in telóneo, Matthaéum nómine, et ait illi :

«Séquere me».

Et surgens secútus est eum.

Et factum est, discumbénte eo in domo, ecce multi publicáni et peccatóres veniéntes simul discumbébant cum Iesu et discípulis eius. Et vidéntes pharisaéi dicébant discípulis eius : «Quare cum publicánis et peccatóribus mandúcat magíster vester ?».

At ille áudiens ait :

«Non est opus valéntibus médico, sed male habéntibus. Eúntes autem díscite quid est : “Misericórdiam volo et non sacrifícium”.

Non enim veni vocáre iustos, sed peccatóres».

 

 

 

Deus, qui mysteriórum tuórum dignánter operáris efféctus, praesta, quaésumus, ut sacris apta munéribus fiant nostra servítia. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Bénedic, ánima mea, Dómino, et ea quae intra me sunt nómini sancto eius.
  • Pater, pro eis rogo, ut ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misísti, dicit Dóminus.

 

 

 

Vivíficet nos, quaésumus, Dómine, divína quam obtúlimus et súmpsimus hóstia, ut, perpétua tibi caritáte coniúncti, fructum qui semper máneat afferámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XIII per annum

sabbato

 

 

 

Omnes gentes, pláudite mánibus, iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

 

 

 

Deus, qui, per adoptiónem grátiae, lucis nos esse fílios voluísti, praesta, quaésumus, ut errórum non involvámur ténebris, sed in splendóre veritátis semper maneámus conspícui. Per Dóminum.

 

 

 

1.

 

Léctio libri Génesis

 

Sénuit Isaac, et caligavérunt óculi eius, et vidére non póterat. Vocavítque Esau fílium suum maiórem et dixit ei : «Fili mi». Qui respóndit : «Adsum».

Cui pater : «Vides, inquit, quod senúerim et ignórem diem mórtis meae ; sume arma tua, pharétram et arcum, et egrédere in agrum. Cumque venátu áliquid apprehénderis, fac mihi inde pulméntum, sicut velle me nosti, et affer, ut cómedam ; et benedícat tibi ánima mea, ántequam móriar».

Rebécca autem audíerat Isaac loquéntem cum Esau fílio suo. Esau ergo ábiit in agrum, ut venatiónem cáperet et offérret eam.

Et véstibus Esau valde bonis, quas apud se habébat domi, índuit (Iacob) pelliculásque haedórum circumdédit mánibus et colli nuda protéxit ; dedit pulméntum óptimum et panes, quos cóxerat, in manus fílii sui Iacob.

Qui ingréssus ad patrem suum dixit : «Pater mi». At ille respóndit : «Audio. Quis es tu, fili mi ?». Dixítque Iacob ad patrem suum : «Ego sum Esau primogénitus tuus. Feci sicut praecepísti mihi ; surge, sede et cómede de venatióne mea, ut benedícat mihi ánima tua».

Rursum Isaac ad fílium suum: «Quómodo, inquit, tam cito inveníre potuísti, fili mi ?». Qui respóndit : «Volúntas Dómini Dei tui fuit, ut occúrreret mihi».

Dixítque Isaac ad Iacob : «Accéde huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis fílius meus Esau an non». Accéssit ille ad patrem et, palpáto eo, dixit Isaac : «Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau».

Et non cognóvit eum, quia pilósae manus similitúdinem maióris exprésserant. Benedíxit ergo illi. Ait : «Tu es fílius meus Esau ?». Respóndit : «Ego sum».

At ille : «Affer, inquit, mihi, et cómedam de venatione tua, fili mi, ut benedícat tibi ánima mea». Quos cum oblátos comedísset, óbtulit ei étiam vinum. Quo háusto, dixit ad eum Isaac pater eius : «Accéde ad me et da mihi ósculum, fili mi».

Accéssit et osculátus est eum. Statímque, ut sensit vestiméntum illíus fragrántiam, benedícens illi ait :

«Ecce odor fílii mei sicut odor agri pleni, cui benedíxit Dóminus.

Det tibi Deus de rore caeli et de pinguédine terrae et abundántiam fruménti et vini.

Et sérviant tibi pópuli, et adórent te natiónes ; esto dóminus fratrum tuórum, et incurvéntur ante te fílii matris tuae.

Qui maledíxerit tibi, sit maledíctus ; et, qui benedíxerit tibi, sit benedíctus !».

 

 

Psalmus

 

Laudáte nomen Dómini, laudáte, servi Dómini,

Qui státis in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri.

Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus ; psállite nómini eius, quóniam suáve.

Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, Israel in pecúlium sibi.

Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus et Deus noster prae ómnibus diis.

Omnia, quaecúmque vóluit, Dóminus fecit in caelo et in terra, in mari et in ómnibus abýssis.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Amos prophétae

 

«In die illa suscitábo tabernáculum David, quod cécidit, et reaedificábo ruptúras eius ; et ea, quae corrúerant, instaurábo et reaedificábo illud sicut diébus antíquis, ut possídeant relíquias Edom et omnes natiónes, super quas invocátum est nomen meum, dicit Dóminus, qui fáciet haec.

Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et comprehéndet arátor messórem et calcátor uvae mitténtem semen ; et stillábunt montes mustum, et omnes colles liquefíent.

Et convértam captivitátem pópuli mei Israel ; et aedificábunt civitátes vastátas et inhabitábunt et plantábunt víneas et bibent vinum eárum et fácient hortos et cómedent fructus eórum.

Et plantábo eos super humum suam, et non evelléntur ultra de terra sua, quam dedi eis», dicit Dóminus Deus tuus.

 

 

Psalmus

 

Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos et ad eos, qui convertúntur corde.

Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, iustítia et pax osculátae sunt.

Véritas de terra orta est, et iustítia de caelo prospéxit.

Etenim Dóminus dabit benignitátem, et terra nostra dabit fructum suum.

Iustítia ante eum ambulábit, et ponet in via gressus suos.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Oves meae vocem meam áudiunt, dicit Dóminus ; et ego cognósco eas, et sequúntur me.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Accédunt ad Iesum discípuli Ioánnis dicéntes : «Quare nos et pharisaéi ieiunámus frequénter, discípuli autem tui non ieiúnant ?».

Et ait illis Iesus :

«Numquid possunt convívae nuptiárum lugére, quámdiu cum illis est sponsus ? Vénient autem dies, cum auferétur ab eis sponsus, et tunc ieiunábunt.

Nemo autem immíttit commissúram panni rudis in vestiméntum vetus ; tollit enim suppleméntum eius a vestiménto, et peior scissúra fit.

Neque mittunt vinum novum in utres véteres, alióquin rumpúntur utres, et vinum effúnditur, et utres péreunt ; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservántur».

 

 

 

Deus, qui mysteriórum tuórum dignánter operáris efféctus, praesta, quaésumus, ut sacris apta munéribus fiant nostra servítia. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Bénedic, ánima mea, Dómino, et ea quae intra me sunt nómini sancto eius.
  • Pater, pro eis rogo, ut ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misísti, dicit Dóminus.

 

 

 

Vivíficet nos, quaésumus, Dómine, divína quam obtúlimus et súmpsimus hóstia, ut, perpétua tibi caritáte coniúncti, fructum qui semper máneat afferámus. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année A
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :