Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

In Vigilia Paschali

 

 

 

Exsúltet iam angélica turba caelórum : exsúltent divína mystéria : et pro tanta Regis victória tuba ínsonet salutáris. Gáudeat et tellus tantis irradiáta fulgóribus : et, aetérni Regis splendóre illustráta, totíus orbis se séntiat amisísse calíginem. Laetétur et mater Ecclésia, tanti lúminis adornáta fulgóribus : et magnis populórum vócibus haec aula resúltet.

 

Dóminus vobíscum. Et cum spíritu tuo.

Sursum corda. Habémus ad Dóminum.

Grátias agámus Dómino Deo nostro. Dignum et iustum est.

 

 

Vere dignum et iustum est, invisíbilem Deum Patrem omnipoténtem Filiúmque eius unigénitum, Dóminum nostrum Iesum Christum, toto cordis ac mentis afféctu et vocis ministério personáre. Qui pro nobis aetérno Patri Adae débitum solvit, et véteris piáculi cautiónem pio cruóre detérsit.

Haec sunt enim festa paschália, in quibus verus ille Agnus occíditur, cuius sánguine postes fidélium consecrántur.

Haec nox est, in qua primum patres nostros, fílios Israel edúctos de Aegýpto, Mare Rubrum sicco vestígio transíre fecísti.

Haec ígitur nox est, quae peccatórum ténebras colúmnae illuminatióne purgávit.

Haec nox est, quae hódie per univérsum mundum in Christo credéntes, a vítiis saéculi et calígine peccatórum segregátos, reddit grátiae, sóciat sanctitáti.

Haec nox est, in qua, destrúctis vínculis mortis, Christus ab ínferis victor ascéndit.

Nihil enim nobis nasci prófuit, nisi rédimi profuísset. O mira circa nos tuae pietátis dignátio ! O inaestimábilis diléctio caritátis : ut servum redímeres, Fílium tradidísti !

O certe necessárium Adae peccátum, quod Christi morte delétum est ! O felix culpa, quae talem ac tantum méruit habére Redemptórem ! O vere beáta nox, quae sola méruit scire tempus et horam, in qua Christus ab ínferis resurréxit !

Haec nox est, de qua scriptum est : Et nox sicut dies illuminábitur : et nox illuminátio mea in delíciis meis.

Huius ígitur sanctificátio noctis fugat scélera, culpas lavat : et redit innocéntiam lapsis et maestis laetítiam. Fugat ódia, concórdiam parat et curvat impéria.

In huius ígitur noctis grátia, súscipe, sancte Pater, laudis huius sacrifícium vespertínum, quod tibi in hac cérei oblatióne sollémni, per ministrórum manus de opéribus apum, sacrosáncta reddit Ecclésia.

Sed iam colúmnae huius praecónia nóvimus, quam in honórem Dei rútilans ignis accéndit. Qui, licet sit divísus in partes, mutuáti tamen lúminis detriménta non novit. Alitur enim liquántibus ceris, quas in substántiam pretiósae huius lámpadis apis mater edúxit.

O vere beáta nox, in qua terrénis caeléstia, humánis divína iungúntur ! Orámus ergo te, Dómine, ut céreus iste in honórem tui nóminis consecrátus, ad noctis huius calíginem destruéndam, indefíciens persevéret. Et in odórem suavitátis accéptus, supérnis lumináribus miscétur. Flammae eius lúcifer matutínus invéniat : Ille, inquam, lúcifer, qui nescit occásum : Christus Fílius tuus, qui, regréssus ab ínferis, humáno géneri serénus illúxit, et vivit et regnat in saécula saeculórum.

Amen.

 

 

 

Léctio libri Génesis

 

In princípio creávit Deus caelum et terram. Terra autem erat inánis et vácua, et ténebrae super fáciem abýssi, et spíritus Dei ferebátur super aquas.

Dixítque Deus :

«Fiat lux».

Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona et divísit Deus lucem ac ténebras. Appellavítque Deus lucem Diem et ténebras Noctem. Factúmque est véspere et mane, dies unus.

Dixit quoque Deus :

«Fiat firmaméntum in médio aquárum et dívidat aquas ab aquis».

Et fecit Deus firmaméntum divisítque aquas, quae erant sub firmaménto, ab his, quae erant super firmaméntum. Et factum est ita. Vocavítque Deus firmaméntum Caelum. Et factum est véspere et mane, dies secúndus.

Dixit vero Deus :

«Congregéntur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appáreat árida».

Factúmque est ita. Et vocávit Deus áridam Terram congregationésque aquárum appellávit Mária. Et vidit Deus quod esset bonum.

Et ait Deus :

«Gérminet terra herbam viréntem et herbam faciéntem semen et lignum pomíferum fáciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetípso sit super terram».

Et factum est ita. Et prótulit terra herbam viréntem et herbam afferéntem semen iuxta genus suum lignúmque fáciens fructum, qui habet in semetípso seméntem secúndum spéciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est véspere et mane, dies tértius.

Dixit autem Deus :

«Fiant luminária in firmaménto caeli, ut dívidant diem ac noctem et sint in signa et témpora et dies et annos, ut lúceant in firmaménto caeli et illúminent terram».

Et factum est ita. Fecítque Deus duo magna luminária : lumináre maius, ut praeésset diéi, et lumináre minus, ut praeésset nocti, et stellas. Et pósuit eas Deus in firmaménto caeli, ut lucérent super terram et praeéssent diéi ac nocti et divíderent lucem ac ténebras. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est véspere et mane, dies quartus.

Dixit étiam Deus :

«Púllulent aquae réptile ánimae vivéntis, et volátile volet super terram sub firmaménto caeli».

Creavítque Deus cete grándia et omnem ánimam vivéntem atque motábilem, quam púllulant aquae secúndum spécies suas, et omne volátile secúndum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum ; benedixítque eis Deus dicens :

«Créscite et multiplicámini et repléte aquas maris, avésque multiplicéntur super terram».

Et factum est véspere et mane, dies quintus.

Dixítque quoque Deus :

«Prodúcat terra ánimam vivéntem in génere suo, iuménta et reptília et béstias terrae secúndum spécies suas».

Factúmque est ita. Et fecit Deus béstias terrae iuxta spécies suas et iuménta secúndum spécies suas et omne réptile terrae in génere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.

Et ait Deus :

«Faciámus hóminem ad imáginem et similitúdinem nostram ; et praesint píscibus maris et volatílibus caeli et béstiis universaéque terrae omníque réptili, quod movétur in terra».

Et creávit Deus hóminem ad imáginem suam ; ad imáginem Dei creávit illum ; másculum et féminam creávit eos.

Benedixítque illis Deus et ait illis Deus :

«Créscite et multiplicámini et repléte terram et subícite eam et dominámini píscibus maris et volatílibus caeli et univérsis animántibus, quae movéntur super terram».

Dixítque Deus :

«Ecce dedi vobis omnem herbam afferéntem semen super terram et univérsa ligna, quae habent in semetípsis fructum ligni portántem seméntem, ut sint vobis in escam et cunctis animántibus terrae omníque vólucri caeli et univérsis, quae movéntur in terra et in quibus est ánima vivens, omnem herbam viréntem ad vescéndum».

Et factum est ita. Vidítque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est véspere et mane, dies sextus.

Igitur perfécti sunt caeli et terra et omnis exércitus eórum.

Complevítque Deus die séptimo opus suum, quod fécerat, et requiévit die séptimo ab univérso ópere, quod patrárat.

 

 

Psalmus

 

Bénedic, ánima mea, Dómino. Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter !

Maiestátem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto.

Qui fundásti terram super stabilitátem suam, non inclinábitur in saéculum saéculi.

Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, super montes stábant aquae.

Qui emíttis fontes in torréntes ; inter médium móntium pertransíbunt,

Super ea vólucres caeli habitábunt, de médio ramórum dabunt voces.

Rigas montes de cenáculis tuis, de fructu óperum tuórum sátias terram.

Prodúcis fenum iuméntis et herbam servitúti hóminum,

Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine ! Omnia in sapiéntia fecísti, impléta est terra creatúra tua.

Bénedic, ánima mea, Dómino.

 

 

Orémus.

Omnípotens sempitérne Deus, qui es in ómnium óperum tuórum dispensatióne mirábilis, intéllegant redémpti tui, non fuísse excelléntius, quod inítio factus est mundus, quam quod in fine saeculórum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Qui vivit et regnat in saécula saeculórum.

 

Amen.

 

 

 

Léctio libri Exodi

 

Dixit Dóminus ad Móysen :

«Quid clamas ad me ? Lóquere fíliis Israel, ut proficiscántur. Tu autem éleva virgam tuam et exténde manum tuam super mare et dívide illud, ut gradiántur fílii Israel in médio mari per siccum. Ego autem indurábo cor Aegyptiórum, ut persequántur eos ; et glorificábor in pharaóne et in omni exércitu eius, in cúrribus et in aequítibus illíus. Et scient Aegýptii quia ego sum Dóminus, cum glorificátus fúero in pharaóne, in cúrribus atque in equítibus eius».

Tollénsque se ángelus Dei, qui praecedébat castra Israel, ábiit post eos, et cum eo páriter colúmna nubis, prióra dimíttens, post tergum. Stetit inter castra Aegyptiórum et castra Israel ; et erat nubes tenebrósa et illúminans noctem, ita ut ad se ínvicem toto noctis témpore accédere non valérent.

Cumque extendísset Móyses manum super mare, réppulit illud Dóminus, flante vento veheménti et urénte tota nocte, et vertit in siccum ; divisáque est aqua. Et ingréssi sunt fílii Israel per médium maris sicci ; erat enim aqua quasi murus a dextra eórum et laeva. Persequentésque Aegýptii ingréssi sunt post eos, omnis equitátus pharaónis, currus eius et équites per médium maris. Iamque advénerat vigília matutína, et ecce respíciens Dóminus super castra Aegyptiórum per colúmnam ignis et nubis perturbávit exércitum eórum; et impedívit rotas cúrruum, ita ut diffícile moveréntur. Dixérunt ergo Aegýptii : «Fugiámus Israélem ! Dóminus enim pugnat pro eis contra nos».

Et ait Dóminus ad Móysen :

«Exténde manum tuam super mare, ut revertántur aquae ad Aegýptios super currus et équites eórum».

Cumque extendísset Móyses manum contra mare, revérsum est primo dilúculo ad priórem locum ; fugientibúsque Aegýptiis occurrérunt aquae, et invólvit eos Dóminus in médiis flúctibus. Reversaéque sunt aquae et operuérunt currus et équites cuncti exércitus pharaónis, qui sequéntes ingréssi fúerant mare ; ne unus quidem supérfuit ex eis. Fílii autem Israel perrexérunt per médium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinístris.

Liberavítque Dóminus in die illo Israel de manu Aegyptiórum. Et vidérunt Aegýptios mórtuos super litus maris et manum magnam, quam exercúerat Dóminus contra eos ; timuítque pópulus Dóminum et credidérunt Dómino et Móysi servo eius.

Tunc cécinit Móyses et fílii Israel carmen hoc Dómino, et dixérunt :

 

 

Cantémus Dómino, glorióse enim magnificátus est : équum et ascensórem eius deiécit in mare !

Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Iste Deus meus, et glorificábo eum ; Deus patris mei, et exaltábo eum !

Dóminus quasi vir pugnátor ; Dóminus nomen eius !

Currus pharaónis et exércitum eius proiécit in mare, elécti bellatores eius submérsi sunt in mari Rubro.

Abyssi operuérunt eos, descendérunt in profúndum quasi lapis.

Déxtera tua, Dómine, percússit inimícum.

Introdúces eos et plantábis in monte hereditátis tuae, firmíssimo habitáculo tuo, quod operátus es, Dómine,

Sanctuário, Dómine, quod firmavérunt manus tuae.

Dóminus regnábit in aetérnum et ultra !

 

 

Orémus.

Deus, cuius antíqua mirácula étiam nostris tempóribus coruscáre sentímus, dum, quod uni pópulo a persecutióne Pharaónis liberándo déxterae tuae poténtia contulísti, id in salútem géntium per aquam regeneratiónis operáris, praesta, ut in Abrahae fílios et in Israelíticam dignitátem totíus mundi tránseat plenitúdo.

Per Christum Dóminum nostrum.

 

Amen.

 

 

 

Léctio libri Isaìae prophétae

 

Qui fecit te, erit sponsus tuus, Dóminus exercítuum nomen eius ; et redémptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocábitur.

Quia ut mulíerem derelíctam et maeréntem spíritu vocávit te Dóminus, et uxórem ab adulescéntia abiéctam dixit Deus tuus. Ad punctum in módico derelíqui te et in miseratiónibus magnis congregábo te. In moménto indignatiónis abscóndi fáciem meam parúmper a te et in misericórdia sempitérna misértus sum tui, dixit redémptor tuus Dóminus.

Sicut in diébus Noe istud mihi est, cui iurávi, ne indúcerem aquas Noe ultra supra terram ; sic iurávi, ut non iráscar tibi et non íncrepem te. Montes enim recédent, et colles movebúntur, misericórdia autem mea non recédet a te, et foedus pacis meae non movébitur, dixit miserátor tuus Dóminus.

Paupércula, tempestáte convúlsa absque ulla consolatióne, ecce ego sternam super carbúnculos lápides tuos et fundábo te in sapphíris ; et ponam iáspidem propugnácula tua et portas tuas in lápides pretiósos et omnes términos tuos in lápides desiderábiles. Univérsi fílii tui erunt discípuli Dómini, et magna erit pax fíliis tuis ; in iustítia fundáberis. Procul eris ab oppressióne, quia non timébis, et a pavóre, quia non appropinquábit tibi.

 

 

Psalmus

 

Exaltábo te, Dómine, quóniam extraxísti me, nec delectásti inimícos meos super me.

Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam, vivificásti me, ut non descénderem in lacum.

Psállite Dómino, sancti eius, et confitémini memóriae sanctitátis eius,

Quóniam ad moméntum indignátio eius et per vitam volúntas eius.

Ad vésperum demorátur fletus, ad matutínum laetítia.

Audívit Dóminus et misértus est mei, Dóminus factus est adiútor meus.

Convertísti planctum meum in choros mihi. Dómine Deus meus, in aetérnum confitébor tibi.

 

 

 

Orémus.

Omnípotens sempitérne Deus, multíplica in honórem nóminis tui quod patrum fídei spopondísti, et promissiónis fílios sacra adoptióne diláta, ut, quod prióres sancti non dubitavérunt futúrum, Ecclésia tam magna ex parte iam cognóscat implétum.

Per Christum Dóminum nostrum.

 

Amen.

 

 

 

Glória in excélsis Deo…

 

 

Orémus.

Deus, qui hanc sacratíssimam noctem glória domínicae resurrectiónis illústras, éxcita in Ecclésia tua adoptiónis spíritum, ut, córpore et mente renováti, puram tibi exhibeámus servitútem.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia saécula saeculórum.

 

Amen.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

An ignorátis quia, quicúmque baptizáti sumus in Christum Iesum, in mortem ipsíus baptizáti sumus ? Consepúlti ergo sumus cum illo per baptísmum in mortem, ut quemádmodum suscitátus est Christus a mórtuis per glóriam Patris, ita et nos in novitáte vitae ambulémus.

Si enim complantáti facti sumus similitúdini mortis eius, sed et resurrectiónis érimus ; hoc sciéntes quia vetus homo noster simul crucifíxus est, ut destruátur corpus peccáti, ut ultra non serviámus peccáto. Qui enim mórtuus est, iustificátus est a peccáto.

Si autem mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum eo ; sciéntes quod Christus suscitátus ex mórtuis iam non móritur, mors illi ultra non dominátur. Quod enim mórtuus est, peccáto mórtuus est semel ; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimáte vos mórtuos quidem esse peccáto, vivéntes autem Deo in Christo Iesu.

 

 

Allelúia, Allelúia, Allelúia

 

 

Psalmus

 

Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in saéculum misericórdia eius.

Dicat nunc Israel, quóniam bonus, quóniam in saéculum misericórdia eius.

«Déxtera Dómini fecit virtútem ! Déxtera Dómini exaltáta est ; déxtera Dómini fecit virtútem !».

Non móriar, sed vivam et narrábo ópera Dómini.

Lápidem quem reprobavérunt aedificántes, hic factus est in caput ánguli ;

A Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Sero autem post sábbatum, cum illucésceret in primam sábbati, venit María Magdaléne et áltera María vidére sepúlcrum.

Et ecce terrae motus factus est magnus : ángelus enim Dómini descéndit de caelo et accédens revólvit lápidem et sedébat super eum. Erat autem aspéctus eius sicut fulgur, et vestiméntum eius cándidum sicut nix.

Prae timóre autem eius extérriti sunt custódes et facti sunt velut mórtui.

Respóndens autem ángelus dixit muliéribus :

«Nolíte timére vos ! Scio enim quod Iesum, qui crucifíxus est, quaéritis. Non est hic : surréxit enim, sicut dixit. Veníte, vidéte locum, ubi pósitus erat. Et cito eúntes dícite discípulis eius :  “Surréxit a mórtuis et ecce praecédit vos in Galilaéam ; ibi eum vidébitis”. Ecce dixi vobis».

Et exeúntes cito de monuménto cum timóre et magno gáudio cucurrérunt nuntiáre discípulis eius.

Et ecce Iesus occúrrit illis dicens :

«Avéte».

Illae autem accessérunt et tenuérunt pedes eius et adoravérunt eum.

Tunc ait illis Iesus :

«Nolite timére ; ite ; nuntiáte frátribus meis, ut eant in Galilaéam et ibi me vidébunt».

 

 

 

Dóminum Deum nostrum, fratres caríssimi, supplíciter exorémus, ut hanc creatúram aquae benedícere dignétur, super nos aspergéndam in nostri memóriam baptísmi. Ipse autem nos renováre dignétur, ut fidéles Spirítui, quem accépimus, maneámus.

Dómine Deus noster, pópulo tuo hac nocte sacratíssima vigilánti adésto propítius ; et nobis, mirábile nostrae creatiónis opus, sed et redemptiónis nostrae mirabílius, memorántibus, hanc aquam benedícere tu dignáre.

Ipsam enim tu fecísti, ut et arva fecunditáte donáret, et levámen corpóribus nostris munditiámque praebéret.

Aquam étiam tuae minístram misericórdiae condidísti : nam per ipsam solvísti tui pópuli servitútem illiúsque sitim in desérto sedásti ; per ipsam novum foedus nuntiavérunt prophétae, quod eras cum homínibus initúrus ; per ipsam dénique, quam Christus in Iordáne sacrávit, corrúptam natúrae nostrae substántiam in regeneratiónis lavácro renovásti.

Sit igitur haec aqua nobis suscépti baptísmatis memória, et cum frátribus nostris, qui sunt in Pascháte baptizáti, gáudia nos tríbuas sociáre.

Per Christum Dóminum nostrum.

 

Amen.

 

 

 

Per paschále mystérium, (fratres caríssimi), in baptísmo consepúlti sumus cum Christo, ut cum eo in novitáte vitae ambulémus. Quaprópter, quadragesimáli observatióne absolúta, sancti baptísmatis promissiónes renovémus, quibus olim Sátanae et opéribus eius abrenuntiávimus, et Deo in sancta Ecclésia cathólica servíre promísimus.

Quaprópter :

Abrenuntiátis peccáto, ut in libertáte filiórum Dei vivátis ?

Abrenúntio.

 

Abrenuntiátis seductiónibus iniquitátis, ne peccátum vobis dominétur ?

Abrenúntio.

 

Abrenuntiátis Sátanae, qui est auctor et princeps peccáti  ?

Abrenúntio.

 

Créditis in Deum Patrem omnipoténtem, creatórem caeli et terrae ?

Credo.

 

Créditis in Iesum Christum, Fílium eius únicum, Dóminum nostrum, natum ex María Vírgine, passum et sepúltum, qui a mórtuis resurréxit et sedet ad déxteram Patris ?

Credo.

 

Créditis in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem et vitam aetérnam ?

Credo.

 

Et Deus omnípotens, Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui nos regenerávit ex aqua et Spíritu Sancto, quique nobis dedit remissiónem peccatórum, ipse nos custódiat grátia sua, in Christo Iesu Dómino nostro, in vitam aetérnam.

 

Amen.

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, preces pópuli tui cum oblatiónibus hostiárum, ut, paschálibus initiáta mystériis, ad aeternitátis nobis medélam, te operánte, profíciant. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hac potíssimum nocte gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Ipse enim verus est Agnus qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

 

Communicántes et noctem sacratissimam celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Iesu Christi secúndum carnem : sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum, quaésumus, Dómine, …

 

 

 

- Pascha nostrum immolátus est Christus : ítaque epulémur in ázymis sinceritátis et veritátis, allelúia.

 

 

 

Spíritum nobis, Dómine, tuae caritátis infúnde, ut, quos sacraméntis paschálibus satiasti, tua fácias pietáte concórdes. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Dominica Resurrectionis

 

 

 

Resurréxi, et adhuc tecum sum : posuísti super me manum tuam : mirábilis facta est sciéntia tua, allelúia.

 

Deus, qui hodiérna die, per Unigénitum tuum, aeternitátis nobis áditum, devícta morte, reserásti, da nobis, quaésumus, ut, qui resurrectiónis domínicae sollémnia cólimus, per innovatiónem tui Spíritus in lúmine vitae resurgámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Apériens Petrus os dixit :

«In veritáte compério quóniam non est personárum accéptor Deus.

Vos scitis quod factum est verbum per univérsam Iudaéam incípiens a Galilaéa post baptísmum, quod praedicávit Ioánnes : Iesum a Názareth, quómodo unxit eum Deus Spíritu Sancto et virtúte, qui pertransívit benefaciéndo et sanándo omnes oppréssos a Diábolo, quóniam Deus erat cum illo.

Et nos testes sumus ómnium, quae fecit in regióne Iudaeórum et Ierúsalem ; quem et occidérunt suspendéntes in ligno. Hunc Deus suscitávit tértia die et dedit eum maniféstum fíeri non omni pópulo, sed téstibus praeordinátis a Deo, nobis, qui manducávimus et bíbimus cum illo postquam resurréxit a mórtuis ; et praecépit nobis praedicáre pópulo et testificári quia ipse est, qui constitútus est a Deo iudex vivórum et mortuórum.

Huic omnes Prophétae testimónium pérhibent remissiónem peccatórum accípere per nomen eius omnes, qui credunt in eum».

 

 

 

Psalmus

 

Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in saéculum misericórdia eius.

Dicat nunc Israel, quóniam bonus, quóniam in saéculum misericórdia eius.

«Déxtera Dómini fecit virtútem ! Déxtera Dómini exaltáta est ; déxtera Dómini fecit virtútem !».

Non móriar, sed vivam et narrábo ópera Dómini.

Lápidem quem reprobavérunt aedificántes, hic factus est in caput ánguli ;

A Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris.

 

 

 

ad libitum

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Colossénses

 

Fratres :

Si consurrexístis Christo, quae sursum sunt quaérite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens ; quae sursum sunt sápite, non quae supra terram.

Mórtui enim estis, et vita vestra abscóndita est cum Christo in Deo !

Cum Christus apparúerit, vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

Nescítis quia módicum ferméntum totam massam corrúmpit ?

Expurgáte vetus ferméntum, ut sitis nova conspársio, sicut estis ázymi.

Etenim Pascha nostrum immolátus est Christus !

Itaque festa celebrémus, non in ferménto véteri neque in ferménto malítiae et nequítiae, sed in ázymis sinceritátis et veritátis.

 

 

Víctimae pascháli laudes ímmolent Christiáni.

Agnus redémit oves : Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.

Mors et vita duéllo conflixére mirándo : dux vitae mórtuus regnat vivus.

Dic nobis, María, quid vidísti in via ?

Sepúlcrum Christi vivéntis : et glóriam vidi resurgéntis.

Angélicos testes, sudárium et vestes.

Surréxit Christus spes mea : praecédet vos in Galilaéam.

Scimus Christum surrexisse a mórtuis vere : tu nobis, victor Rex, miserére.

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Pascha nostrum immolátus est Christus !

Itaque festa celebrémus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Prima sabbatórum María Magdaléne venit mane, cum adhuc ténebrae essent, ad monuméntum et videt lápidem sublátum a monuménto. Currit ergo et venit ad Simónem Petrum et ad álium discípulum, quem amábat Iesus, et dicit eis : «Tulérunt Dóminum de monuménto, et nescímus, ubi posuérunt eum !».

Exiit ergo Petrus et ille álius discípulus, et veniébant ad monuméntum. Currébant autem duo simul, et ille álius discípulus praecucúrrit cítius Petro et venit primus ad monuméntum ; et cum se inclinásset, videt pósita linteámina, non tamen introívit.

Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introívit in monuméntum ; et videt linteámina pósita et sudárium, quod fúerat super caput eius, non cum linteamínibus pósitum, sed separátim involútum in unum locum. Tunc ergo introívit et alter discípulus, qui vénerat primus ad monuméntum, et vidit et crédidit. Nondum enim sciébant Scriptúram quia  opórtet eum a mórtuis resúrgere.

 

 

 

Sacrifícia, Dómine, paschálibus gáudiis exsultántes offérimus, quibus Ecclésia tua mirabíliter renáscitur et nutrítur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hac potíssimum die gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Ipse enim verus est Agnus qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

Communicántes et diem sacratíssimum celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Iesu Christi secúndum carnem : sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum, quaésumus, Dómine, …

 

 

 

- Pascha nostrum immolátus est Christus : ítaque epulémur in ázymis sinceritátis et veritátis, allelúia.

 

 

 

Perpétuo, Deus, Ecclésiam tuam pio favóre tuére, ut, paschálibus renováta mystériis, ad resurrectiónis pervéniat claritátem. Per Christum Dóminum nostrum.

Feria secunda Resurrectionis

 

 

 

Introdúxit vos Dóminus in terram fluéntem lac et mel ; ut lex Dómini sit semper in ore vestro, allelúia.

 

Deus, qui Ecclésiam tuam nova semper prole multíplicas, concéde fámulis tuis, ut sacraméntum vivéndo téneant, quod fide percepérunt. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Stans Petrus cum Undecim levávit vocem suam et locútus est :

«Viri Iudaéi et qui habitátis Ierúsalem univérsi, hoc vobis notum sit, et áuribus percípite verba mea.

Viri Israelítae, audíte verba haec : Iesum Nazarénum, virum approbátum a Deo apud vos virtútibus et prodígiis et signis, quae fecit per illum Deus in médio vestri, sicut ipsi scitis, hunc definíto consílio et praesciéntia Dei tráditum per manum iniquórum affigéntes interemístis, quem Deus suscitávit solútis dolóribus mortis, iuxta quod impossíbile erat tenéri illum ab ea.

David enim dicit circa eum :

“Providébam Dóminum coram me semper, quóniam a dextris meis est, ne commóvear.

Propter hoc laetátum est cor meum, et exsultávit lingua mea ; insuper et caro mea requiéscet in spe.

Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno neque dabis Sanctum tuum vidére corruptiónem.

Notas fecísti mihi vias vitae, replébis me iucunditáte cum fácie tua”.

Viri fratres, líceat audénter dícere ad vos de patriárcha David quóniam et defúnctus est et sepúltus est et sepúlcrum eius est apud nos usque in hodiérnum diem ; prophéta ígitur cum esset et sciret quia iure iurándo iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedére super sedem eius, providens locútus est de resurrectióne Christi quia neque derelíctus est in inférno, neque caro eius vidit corruptiónem.

Hunc Iesum resuscitávit Deus, cuius omnes nos testes sumus».

 

 

Psalmus

 

Consérva me, Deus, quóniam sperávi in te.

Dixi Dómino : «Dóminus meus es tu».

Dóminus pars hereditátis meae et cálicis mei : tu es qui détines sortem meam.

Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum ; ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.

Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper ; quóniam a dextris est mihi, non commovébor.

Propter hoc laetátum est cor meum, et exsultavérunt praecórdia mea ; ínsuper et caro mea requiéscet in spe.

Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.

Notas mihi fácies vias vitae, plenitúdinem laetítiae cum vultu tuo, delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Haec est dies, quam fecit Dóminus : exsultémus et laetémur in ea.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Iesus occúrrit muliéribus dicens :

«Avéte».

Illae autem accessérunt et tenuérunt pedes eius et adoravérunt eum. Tunc ait illis Iesus :

«Nolíte timére ; ite, nuntiáte frátribus meis, ut eant in Galilaéam et ibi me vidébunt».

Quae cum abiíssent, ecce quidam de custódia venérunt in civitátem et nuntiavérunt princípibus sacerdótum ómnia, quae facta fúerant. Et congregáti cum senióribus, consílio accépto, pecúniam copiósam dedérunt milítibus dicéntes : «Dícite : “Discípuli eius nocte venérunt et furáti sunt eum, nobis dormiéntibus”. Et si hoc audítum fúerit a praéside, nos suadébimus ei et secúros vos faciémus».

At illi, accépta pecúnia, fecérunt, sicut erant docti. Et divulgátum est verbum istud apud Iudaéos usque in hodiérnum diem.

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, múnera tuórum propítius populórum, ut, confessióne tui nóminis et baptísmate renováti, sempitérnam beatitúdinem consequántur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hac potíssimum die gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Ipse enim verus est Agnus qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

Communicántes et diem sacratíssimum celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Iesu Christi secúndum carnem : sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum, quaésumus, Dómine, …

 

 

 

- Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, mors illi ultra non dominábitur, allelúia.

 

 

 

Exúberet, quaésumus, Dómine, méntibus nostris paschális grátia sacraménti, ut, quos viam fecísti perpétuae salútis intráre, donis tuis dignos effícias. Per Christum Dóminum nostrum.

Feria tertia Resurrectionis

 

 

Aqua sapiéntiae potávit eos ; firmábitur in illis, et non flectétur, exaltábit eos in aetérnum, allelúia.

 

Deus, qui paschália nobis remédia contulísti, pópulum tuum caelésti dono proséquere, ut, perféctam libertátem assecútus, in caelis gáudeat, unde nunc in terris exsúltat. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Stans Petrus levávit vocem suam et locútus est :

«Viri Iudaéi et qui habitátis Ierúsalem univérsi, certíssime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dóminum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixístis».

His audítis, compúncti sunt corde et dixérunt ad Petrum et relíquos apóstolos : «Quid faciémus, viri fratres ?».

Petrus vero ad illos : «Paeniténtiam, inquit, ágite, et baptizétur unusquísque vestrum in nómine Iesu Christi in remissiónem peccatórum vestrórum, et accipiétis donum Sancti Spíritus ; vobis enim est repromíssio et fíliis vestris et ómnibus, qui longe sunt, quoscúmque advocáverit Dóminus Deus noster».

Aliis étiam verbis plúribus testificátus est et exhortabátur eos dicens :

«Salvámini a generatióne ista prava».

Qui ergo, recépto sermóne eius, baptizáti sunt ; et appósitae sunt in illa die ánimae círciter tria mília.

 

 

Psalmus

 

Rectum est verbum Dómini, et ómnia ópera eius in fide.

Díligit iustítiam et iudícium, misericórdia Dómini plena est terra.

Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, in eos, qui sperant super misericórdia eius,

Ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame.

Anima nostra sústinet Dóminum, quóniam adiútor et protéctor noster est ;

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te.

 

 

 

Allelúia.

 

Haec est dies, quam fecit Dóminus : exsultémus et laetémur in ea.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

María stabat ad monuméntum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinávit se in monuméntum et videt duos ángelos in albis sedéntes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi pósitum fúerat corpus Iesu. Et dicunt ei illi :

«Múlier, quid ploras ?».

Dicit eis : «Tulérunt Dóminum meum, et néscio, ubi posuérunt eum». Haec cum dixísset, convérsa est retrórsum et videt Iesum stantem et non sciébat quia Iesus est.

Dicit ei Iesus :

«Múlier, quid ploras ? Quem quaeris ?».

Illa, exístimans quia hortulánus esset, dicit ei : «Dómine, si tu sustulísti eum, dícito mihi, ubi posuísti eum, et ego eum tollam». Dicit ei Iesus :

«María !».

Convérsa illa dicit ei Hebráice : «Rabbúni !» - quod dícitur Magíster-.

Dicit ei Iesus :

«Iam noli me tenére, nondum enim ascéndi ad Patrem ; vade autem ad fratres meos et dic eis : Ascéndo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum».

Venit María Magdaléne annúntians discípulis : «Vidi Dóminum !» et quia haec dixit ei.

 

 

 

Oblatiónes famíliae tuae, quaésumus, Dómine súscipe miserátus, ut, sub tuae protectiónis auxílio, et colláta non perdat, et ad aetérna dona pervéniat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hac potíssimum die gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Ipse enim verus est Agnus qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

Communicántes et diem sacratíssimum celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Iesu Christi secúndum carnem : sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum, quaésumus, Dómine, …

 

 

 

- Si conresurrexístis Christo, quae sursum sunt quaérite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens ; quae sursum sunt sápite, allelúia.

 

 

 

Exáudi nos, omnípotens Deus, et famíliae tuae corda, cui perféctam baptísmatis grátiam contulísti, ad promeréndam beatitúdinem aptes aetérnam. Per Christum Dóminum nostrum.

Feria quarta Resurrectionis

 

 

 

Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum, quod vobis parátum est ab origine mundi, allelúia.

 

Deus, qui nos resurrectiónis domínicae ánnua sollemnitáte laetíficas, concéde propítius, ut, per temporália festa quae ágimus, perveníre ad gáudia aetérna mereámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Petrus et Ioánnes ascendébant in templum ad horam oratiónis nonam.

Et quidam vir, qui erat claudus ex útero matris suae, baiulabátur, quem ponébant cótidie ad portam templi, quae dícitur Speciósa, ut péteret eleemósynam ab introeúntibus in templum ; is cum vidísset Petrum et Ioánnem incipiéntes introíre in templum, rogábat, ut eleemósynam accíperet.

Intuens autem in eum Petrus cum Ioánne dixit : «Réspice in nos». At ille intendébat in eos, sperans se áliquid acceptúrum ab eis. Petrus autem dixit : «Argéntum et aurum non est mihi ; quod autem hábeo, hoc tibi do : In nómine Iesu Christi Nazaréni surge et ámbula !». Et apprehénsa ei manu déxtera, allevávit eum; et prótinus consolidátae sunt bases eius et tali, ex exsíliens stetit et ambulábat et intrávit cum illis in templum, ámbulans et exsíliens et laudans Deum.

Et vidit omnis pópulus eum ambulántem et laudántem Deum ; cognoscébant autem illum quóniam ipse erat, qui ad eleemósynam sedébat ad Speciósam portam templi, et impléti sunt stupóre et éxstasi in eo, quod contígerat illi.

 

 

Psalmus

 

Confitémini Dómino et invocáte nomen eius, annuntiáte inter gentes ópera eius.

Cantáte ei et psállite ei, meditámini in ómnibus mirabílibus eius.

Laudámini in nómine sancto eius, laetétur cor quaeréntium Dóminum.

Quaérite Dóminum et poténtiam eius, quaérite fáciem eius semper.

Semen Abraham, servi eius, fílii Iacob, elécti eius.

Ipse Dóminus Deus noster ; in univérsa terra iudícia eius.

Memor fuit in saéculum testaménti sui, verbi, quod mandávit in mille generatiónes,

Quod dispósuit cum Abraham, et iuraménti sui ad Isaac.

 

 

 

Allelúia.

 

Haec est dies, quam fecit Dóminus : exsultémus et laetémur in ea.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Ecce duo ex discípulis ibant ipsa die in castéllum, quod erat in spátio stadiórum sexagínta ab Ierúsalem nómine Emmaus, et ipsi loquebántur ad ínvicem de his ómnibus, quae accíderant.

Et factum est, dum fabularéntur et secum quaérerent, et ipse Iesus appropínquans ibat cum illis ; óculi autem illórum tenebántur, ne eum agnóscerent. Et ait ad illos :

«Qui sunt hi sermónes, quos confértis ad ínvicem ambulántes ?». Et stetérunt tristes.

Et respóndens unus, cui nomen Cléopas, dixit ei : «Tu solus peregrínus es in Ierúsalem et non cognovísti, quae facta sunt in illa his diébus ?». Quibus ille dixit :

«Quae ?».

Et illi dixérunt ei : «De Iesu Nazaréno, qui fuit vir prophéta, potens in ópere et sermóne coram Deo et omni pópulo, et quómodo eum tradidérunt summi sacerdótes et príncipes nostri in damnatiónem mortis, et crucifixérunt eum. Nos autem sperabámus quia ipse esset redemptúrus Israel ; at nunc super haec ómnia tértia dies hódie quod haec facta sunt.

Sed et mulíeres quaedam ex nostris terruérunt nos, quae ante lucem fuérunt ad monuméntum et, non invénto córpore eius, venérunt dicéntes se étiam visiónem angelórum vidísse, qui dicunt eum vívere. Et abiérunt quidam ex nostris ad monuméntum et ita invenérunt, sicut mulíeres dixérunt, ipsum vero non vidérunt».

Et ipse dixit ad eos :

«O stulti et tardi corde ad credéndum in ómnibus, quae locúti sunt Prophétae ! Nonne haec opórtuit pati Christum et intráre in glóriam suam ?».

Et incípiens a Móyse et ómnibus Prophétis interpretabátur illis in ómnibus Scriptúris, quae de ipso erant.

Et appropinquavérunt castéllo, quo ibant, et ipse se finxit lóngius ire. Et coegérunt illum dicéntes : «Mane nobíscum, quóniam advesperáscit et inclináta est iam dies». Et intrávit, ut manéret cum illis. Et factum est, dum recúmberet cum illis, accépit panem et benedíxit ac fregit et porrigébat illis. Et apérti sunt óculi eórum et cognovérunt eum ; et ipse evánuit ab eis. Et dixérunt ad ínvicem : «Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loquerétur nobis in via et aperíret nobis Scriptúras ?».

Et surgéntes eádem hora regréssi sunt in Ierúsalem et invenérunt congregátos Undecim et eos, qui cum ipsis erant, dicéntes : «Surréxit Dóminus vere et appáruit Simóni». Et ipsi narrábant, quae gesta erant in via, et quómodo cognovérunt eum in fractióne panis.

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, hóstias redemptiónis humánae, et salútem nobis mentis et córporis operáre placátus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hac potíssimum die gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Ipse enim verus est Agnus qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

 

Communicántes et diem sacratíssimum celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Iesu Christi secúndum carnem : sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum, quaésumus, Dómine, …

 

 

 

- Cognovérunt discípuli Dóminum Iesum in fractióne panis, allelúia.

 

 

Ab omni nos, quaésumus, Dómine, vetustáte purgátos, sacraménti Fílii tui veneránda percéptio in novam tránsferat creatúram. Per Christum Dóminum nostrum.

Feria quinta Resurrectionis

 

 

 

Victrícem manum tuam, Dómine, laudavérunt páriter, quia sapiéntia apéruit os mutum, et linguas infántium fecit disértas, allelúia.

 

Deus, qui diversitátem géntium in confessióne tui nóminis adunásti, da, ut renátis fonte baptísmatis una sit fides méntium et píetas actiónum. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Cum (claudus sanátus) tenéret Petrum et Ioánnem, concúrrit omnis pópulus ad eos ad pórticum, qui appellátur Salomónis, stupéntes. Videns autem Petrus respóndit ad pópulum :

«Viri Israelítae, quid mirámini in hoc aut nos quid intuémini, quasi nostra virtúte aut pietáte fecérimus hunc ambuláre ? Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrórum glorificávit púerum suum Iesum, quem vos quidem tradidístis et negástis ante fáciem Piláti, iudicánte illo dimítti ; vos autem Sanctum et Iustum negástis et petístis virum homicídam donári vobis, ducem vero vitae interfecístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, cuius nos testes sumus. Et in fide nóminis eius hunc, quem vidétis et nostis, confirmávit nomen eius, et fides, quae per eum est, dedit huic integritátem istam in conspéctu ómnium vestrum.

Et nunc, fratres, scio quia per ignorántiam fecístis, sicut et príncipes vestri ; Deus autem, quae praenuntiávit per os ómnium prophetárum pati Christum suum, implévit sic.

Paenitémini ígitur et convertímini, ut deleántur vestra peccáta, ut véniant témpora refrigérii a conspéctu Dómini, et mittat eum, qui praedestinátus est vobis Christus, Iesum, quem opórtet caelum quidem suscípere usque in témpora restitutiónis ómnium, quae locútus est Deus per os sanctórum a saéculo suórum prophetárum. Móyses quidem dixit : “Prophétam vobis suscitábit Dóminus Deus vester de frátribus vestris tamquam me ; ipsum audiétis iuxta ómnia, quaecúmque locútus fúerit vobis. Erit autem : omnis ánima, quae non audíerit prophétam illum, exterminábitur de plebe”. Et omnes prophétae a Sámuel et deínceps quotquot locúti sunt, étiam annuntiavérunt dies istos.

Vos estis fílii prophetárum et testaménti, quod dispósuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham : “Et in sémine tuo benedicéntur omnes famíliae terrae”. Vobis primum Deus súscitans Púerum suum, misit eum benedicéntem vobis in averténdo unumquémque a nequítiis vestris».

 

 

Psalmus

 

Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,

Quid est homo, quod memor es eius, aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum ?

Minuísti eum paulo minus ab ángelis, glória et honóre coronásti eum et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

Omnia subiecísti sub pédibus eius, oves et boves univérsas, ínsuper et pécora campi,

Vólucres caeli et pisces maris, quaecúmque perámbulant sémitas maris.

 

 

 

Allelúia.

 

Haec est dies, quam fecit Dóminus : exsultémus et laetémur in ea.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Duo discípuli narrábant, quae gesta erant in via, et quómodo cognovérunt eum in fractióne panis.

Dum haec autem loquúntur, ipse stetit in médio eórum et dicit eis :

«Pax vobis !».

Conturbáti vero et contérriti existimábant se spíritum vidére. Et dixit eis :

«Quid turbáti estis, et quare cogitatiónes ascéndunt in corda vestra ? Vidéte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum ! Palpáte me et vidéte, quia spíritus carnem et ossa non habet, sicut me vidétis habére».

Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credéntibus prae gáudio et mirántibus, dixit eis :

«Habétis hic áliquid, quod manducétur ?».

At illi obtulérunt ei partem piscis assi. Et sumens coram eis manducávit.

Et dixit ad eos :

«Haec sunt verba, quae locútus sum ad vos, cum adhuc essem vobíscum, quóniam necésse est impléri ómnia, quae scripta sunt in Lege Móysis et Prophétis et Psalmis de me».

Tunc apéruit illis sensum, ut intellégerent Scriptúras. Et dixit eis :

«Sic scriptum est, Christum pati et resúrgere a mórtuis die tértia, et praedicári in nómine eius paeniténtiam in remissiónem peccatórum in omnes gentes, incipiéntibus ab Ierúsalem. Vos estis testes horum. Et ecce ego mitto promíssum Patris mei in vos ; vos autem sedéte in civitáte, quoadúsque induámini virtútem ex alto».

 

 

 

Hóstias, quaésumus, Dómine, placátus assúme, quas et pro renátis gratánter deférimus, et pro acceleratióne caeléstis auxílii. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hac potíssimum die gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Ipse enim verus est Agnus qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

Communicántes et diem sacratíssimum celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Iesu Christi secúndum carnem : sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum, quaésumus, Dómine, …

 

 

 

- Pópulus acquisitiónis, annuntiáte virtútes eius, qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum, allelúia.

 

 

Exáudi, Dómine, preces nostras, ut redemptiónis nostrae sacrosáncta commércia et vitae nobis cónferant praeséntis auxílium, et gáudia sempitérna concílient. Per Christum Dóminum nostrum.

Feria sexta Resurrectionis

 

 

Edúxit Dóminus pópulum suum in spe, et inimícos eórum opéruit mare, allelúia.

 

Omnípotens sempitérne Deus, qui paschále sacraméntum in reconciliatiónis humánae foédere contulísti, da méntibus nostris, ut, quod professióne celebrámus, imitémur efféctu. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Loquéntibus Petro et Ioánne ad pópulum, supervenérunt eis sacerdótes et magistrátus templi et sadducaéi, doléntes quod docérent pópulum et annuntiárent in Iesu resurrectiónem ex mórtuis, et iniecérunt in eos manus et posuérunt in custódiam in crástinum ; erat enim iam véspera. Multi autem eórum, qui audiérant verbum, credidérunt ; et factus est númerus virórum quinque mília.

Factum est autem in crástinum, ut congregaréntur príncipes eórum et senióres et scribae in Ierúsalem, et Annas princeps sacerdótum et Cáiphas et Ioánnes et Alexánder et quotquot erant de génere sacerdotáli, et statuéntes eos in médio interrogábant : «In qua virtúte aut in quo nómine fecístis hoc vos ?».

Tunc Petrus replétus Spíritu Sancto dixit ad eos :

«Príncipes pópuli et senióres, si nos hódie diiudicámur in benefácto hóminis infírmi, in quo iste salvus factus est, notum sit ómnibus vobis et omni plebi Israel quia in nómine Iesu Christi Nazaréni, quem vos crucifixístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. Hic est lapis, qui reprobátus est a vobis aedificatóribus, qui factus est in caput ánguli.

Et non est in álio áliquo salus, nec enim nomen áliud est sub caelo datum in homínibus, in quo opórtet nos salvos fíeri».

 

 

Psalmus

 

Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in saéculum misericórdia eius.

Dicat nunc Israel, quóniam bonus, quóniam in saéculum misericórdia eius.

Dicant nunc, qui timent Dóminum, quóniam in saéculum misericórdia eius.

Lápidem quem reprobavérunt aedificántes, hic factus est in caput ánguli ;

A Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris.

Haec est dies, quam fecit Dóminus : exsultémus et laetémur in ea.

O Dómine, salvum me fac ; o Dómine, da prosperitátem !

Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Benedícimus vobis de domo Dómini.

Deus Dóminus et illúxit nobis.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Haec est dies, quam fecit Dóminus : exsultémus et laetémur in ea.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Manifestávit se íterum Iesus discípulis ad mare Tiberíadis ; manifestávit autem sic.

Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dícitur Dídymus, et Nathánael, qui erat a Cana Galilaéa, et fílii Zebedaéi et álii ex discípulis eius duo. Dicit eis Simon Petrus : «Vado piscári». Dicunt ei : «Venímus et nos tecum». Exiérunt et ascendérunt in navem ; et illa nocte nihil prendidérunt.

Mane autem iam facto, stetit Iesus in lítore ; non tamen sciébant discípuli quia Iesus est ; dicit ergo eis Iesus :

«Púeri, numquid pulmentárium habétis ?».

Respondérunt ei : «Non». Ille autem dixit eis :

«Míttite in déxteram navígii rete et inveniétis».

Misérunt ergo et iam non valébant illud tráhere a multitúdine píscium.

Dicit ergo discípulus ille, quem diligébat Iesus, Petro : «Dóminus est !». Simon ergo Petrus, cum audísset quia Dóminus est, túnicam succínxit se, erat enim nudus, et misit se in mare ; álii autem discípuli navígio venérunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cúbitis ducéntis, trahéntes rete píscium.

 

 

 

Pérfice, Dómine benígnus in nobis paschálium múnerum votíva commércia, ut a terrénis afféctibus ad caeléste desidérium transferámur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hac potíssimum die gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Ipse enim verus est Agnus qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

Communicántes et diem sacratíssimum celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Iesu Christi secúndum carnem : sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum, quaésumus, Dómine, …

 

 

 

- Dixit Iesus discípulis suis : Veníte, prandéte. Et accépit panem, et dedit eis, allelúia.

 

 

Contínua, quaésumus, Dómine, quos salvásti pietáte custódi, ut, qui Fílii tui passióne sunt redémpti, eius resurrectióne laeténtur. Per Christum Dóminum nostrum.

Sabbato Resurrectionis

 

 

Edúxit Dóminus pópulum suum in exsultatióne, et eléctos suos in laetítia, allelúia.

 

Deus, qui credéntes in te pópulos grátiae tuae largitáte multíplicas, ad electiónem tuam propítius intuére, ut, qui sacraménto baptísmatis sunt renáti, beáta fácias immortalitáte vestíri. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Vidéntes príncipes et senióres et scribae Petri fidúciam et Ioánnis, et compérto quod hómines essent sine lítteris et idiótae, admirabántur et cognoscébant eos quóniam cum Iesu fúerant ; hóminem quoque vidéntes stantem cum eis, qui curátus fúerat, nihil póterant contradícere.

Iubéntes autem eos foras extra concílium secédere, conferébant ad ínvicem dicéntes : «Quid faciémus homínibus istis ? Quóniam quidem notum signum factum est per eos ómnibus habitántibus in Ierúsalem maniféstum, et non póssumus negáre ; sed ne ámplius divulgétur in pópulum, comminémur eis, ne ultra loquántur in nómine hoc ulli hóminum».

Et vocántes eos denuntiavérunt, ne omníno loqueréntur neque docérent in nómine Iesu. Petrus vero et Ioánnes respondéntes dixérunt ad eos : «Si iustum est in conspéctu Dei vos pótius audíre quam Deum, iudicáte ; non enim póssumus nos, quae vídimus et audívimus, non loqui».

At illi ultra comminántes dimisérunt eos, nequáquam inveniéntes, quómodo punírent eos, propter pópulum, quia omnes glorificábant Deum in eo, quod accíderat.

 

 

Psalmus

 

Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in saéculum misericórdia eius.

Fortitúdo mea et laus mea Dóminus et factus est mihi in salútem.

Vox iubilatiónis et salútis in tabernáculis iustórum :

«Déxtera Dómini fecit virtútem ! Déxtera Dómini exaltáta est ; déxtera Dómini fecit virtútem !».

Non móriar, sed vivam et narrábo ópera Dómini.

Castígans castigávit me Dóminus, et morti non trádidit me.

Aperíte mihi portas iustítiae ; ingréssus in eas confitébor Dómino.

Confitébor tibi, quóniam exaudísti me et factus es mihi in salútem.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Haec est dies, quam fecit Dóminus : exsultémus et laetémur in ea.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Surgens Christus mane, prima sábbati, appáruit primo Maríae Magdalénae, de qua eiécerat septem daemónia. Illa vadens nuntiávit his, qui cum eo fúerant, lugéntibus et fléntibus ; et illi audiéntes quia víveret et visus esset ab ea, non credidérunt.

Post haec autem duóbus ex eis ambulántibus osténsus est in ália effígie eúntibus in villam ; et illi eúntes nuntiavérunt céteris, nec illis credidérunt.

Novíssime recumbéntibus illis Undecim appáruit, et exprobrávit incredulitátem illórum et durítiam cordis, quia his, qui víderant eum resuscitátum, non credíderant.

Et dixit eis :

«Eúntes in mundum univérsum praedicáte evangélium omni creatúrae».

 

 

 

Concéde, quaésumus, Dómine, semper nos per haec mystéria paschália gratulári, ut contínua nostrae reparatiónis operátio perpétuae nobis fiat causa laetítiae. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hac potíssimum die gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Ipse enim verus est Agnus qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

Te ígitur…

 

Meménto…

 

Communicántes et diem sacratíssimum celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Iesu Christi secúndum carnem : sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi : …

 

Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum, quaésumus, Dómine, …

 

 

 

- Omnes qui in Christo baptizáti estis, Christum induístis, allelúia.

 

 

 

Pópulum tuum, quaésumus, Dómine, intuére benígnus, et, quem aetérnis dignátus es renováre mystériis, ad incorruptíbilem glorificándae carnis resurrectiónem perveníre concéde. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année A
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :