Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica III Paschae

 

 

 

Iubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini eius, date glóriam laudi eius, allelúia.

 

Semper exsúltet pópulus tuus, Deus, renováta ánimae iuventúte, ut, qui nunc laetátur in adoptiónis se glóriam restitútum, resurrectiónis diem spe certae gratulatiónis exspéctet. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Stans Petrus cum Undecim levávit vocem suam et locútus est eis :

«Viri Iudaéi et qui habitátis Ierúsalem univérsi, hoc vobis notum sit, et áuribus percípite verba mea.

Iesum Nazarénum, virum approbátum a Deo apud vos virtútibus et prodígiis et signis, quae fecit per illum Deus in médio vestri, sicut ipsi scitis, hunc definíto consílio et praesciéntia Dei tráditum per manum iniquórum affigéntes interemístis, quem Deus suscitavit solútis dolóribus mortis, iuxta quod impossíbile erat tenéri illum ab ea.

David enim dicit circa eum :

“Providébam Dóminum coram me semper, quóniam a dextris meis est, ne commóvear. Propter hoc laetátum est cor meum, et exsultávit lingua mea ; insuper et caro mea requiéscet in spe. Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno neque dabis Sanctum tuum vidére corruptiónem. Notas fecísti mihi vias vitae, replébis me iucunditáte cum fácie tua”.

 

 

Psalmus

 

Consérva me, Deus, quóniam sperávi in te.

Dixi Dómino : «Dóminus meus es tu.

Dóminus pars hereditátis meae et cálicis mei : tu es qui détines sortem meam.

Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum ; ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.

Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper ; quóniam a dextris est mihi, non commovébor.

Propter hoc laetátum est cor meum, et exsultavérunt praecórdia mea ; ínsuper et caro mea requiéscet in spe.

Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.

Notas mihi fácies vias vitae, plenitúdinem laetítiae cum vultu tuo, delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Petri apóstoli

 

Si Patrem invocátis eum, qui sine acceptióne personárum iúdicat secúndum uniuscuiúsque opus, in timóre incolátus vestri témpore conversámini, sciéntes quod non corruptibílibus argénto vel auro redémpti estis de vana vestra conversatióne a pátribus trádita, sed pretióso sánguine quasi Agni incontamináti et immaculáti Christi,

praecógniti quidem ante constitutiónem mundi, manifestáti autem novíssimis tempóribus propter vos, qui per ipsum fidéles estis in Deum, qui suscitávit eum a mórtuis et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deum.

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Dómine Iesu, áperi nobis Scriptúras ; fac cor nostrum ardens dum lóqueris nobis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Ecce duo ex discípulis ibant ipsa die in castéllum, quod erat in spátio stadiórum sexagínta ab Ierúsalem nómine Emmaus, et ipsi loquebántur ad ínvicem de his ómnibus, quae accíderant.

Et factum est, dum fabularéntur et secum quaérerent, et ipse Iesus appropínquans ibat cum illis ; óculi autem illórum tenebántur, ne eum agnóscerent. Et ait ad illos :

«Qui sunt hi sermónes, quos confértis ad ínvicem ambulántes ?».

Et stetérunt tristes. Et respóndens unus, cui nomen Cléopas, dixit ei : «Tu solus peregrínus es in Ierúsalem et non cognovísti, quae facta sunt in illa his diébus ?». Quibus ille dixit :

«Quae ?».

Et illi dixérunt ei : «De Iesu Nazaréno, qui fuit vir prophéta, potens in ópere et sermóne coram Deo et omni pópulo, et quómodo eum tradidérunt summi sacerdótes et príncipes nostri in damnatiónem mortis, et crucifixérunt eum. Nos autem sperabámus quia ipse esset redemptúrus Israel ; at nunc super haec ómnia tértia dies hódie quod haec facta sunt.

Sed et mulíeres quaedam ex nostris terruérunt nos, quae ante lucem fuérunt ad monuméntum et, non invénto córpore eius, venérunt dicéntes se étiam visiónem angelórum vidísse, qui dicunt eum vívere. Et abiérunt quidam ex nostris ad monuméntum et ita invenérunt, sicut mulíeres dixérunt, ipsum vero non vidérunt».

Et ipse dixit ad eos :

«O stulti et tardi corde ad credéndum in ómnibus, quae locúti sunt Prophétae ! Nonne haec opórtuit pati Christum et intráre in glóriam suam ?».

Et incípiens a Móyse et ómnibus Prophétis interpretabátur illis in ómnibus Scriptúris, quae de ipso erant.

Et appropinquavérunt castéllo, quo ibant, et ipse se finxit lóngius ire. Et coegérunt illum dicéntes : «Mane nobíscum, quóniam advesperáscit et inclináta est iam dies».

Et intrávit, ut manéret cum illis. Et factum est, dum recúmberet cum illis, accépit panem et benedíxit ac fregit et porrigébat illis. Et apérti sunt óculi eórum et cognovérunt eum ; et ipse evánuit ab eis. Et dixérunt ad ínvicem : «Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loquerétur nobis in via et aperíret nobis Scriptúras ?».

Et surgéntes eádem hora regréssi sunt in Ierúsalem et invenérunt congregátos Undecim et eos, qui cum ipsis erant, dicéntes : «Surréxit Dóminus vere et appáruit Simóni». Et ipsi narrábant, quae gesta erant in via, et quómodo cognovérunt eum in fractióne panis.

 

 

 

Súscipe múnera, Dómine, quaésumus, exsultántis ecclésiae, et, cui causam tanti gáudii praestitísti, perpétuae fructum concéde laetítiae. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Per quem in aetérnam vitam fílii lucis oriúntur, et fidélibus regni caeléstis átria reserántur. Quia mors nostra est eius morte redémpta, et in eius resurrectióne vita ómnium resurréxit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Cognovérunt discípuli Dóminum Iesum in fractióne panis, allelúia.

 

 

 

Pópulum tuum, quaésumus, Dómine, intuére benígnus, et, quem aetérnis dignátus es renováre mystériis, ad incorruptíbilem glorificándae carnis resurrectiónem perveníre concéde. Per Christum Dóminum nostrum.

feria secunda hebdomadae III Paschae

 

 

Surréxit pastor bonus, qui ánimam suam pósuit pro óvibus suis, et pro grege suo mori dignátus est, allelúia.

 

Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre, veritátis tuae lumen osténdis, da cunctis, qui christiána professióne censéntur, et illa respúere, quae huic inimíca sunt nómini, et ea quae sunt apta sectári. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Stéphanus plenus grátia et virtúte faciébat prodígia et signa magna in pópulo.

Surrexérunt autem quidam de synagóga, quae appellátur Libertinórum et Cyrenénsium et Alexandrinórum et non póterant resístere sapiéntiae et Spirítui, quo loquebátur.

Tunc submisérunt viros, qui dícerent : «Audívimus eum dicéntem verba blásphema in Móysen et Deum» ; et commovérunt plebem et senióres et scribas, et concurréntes rapuérunt eum et adduxérunt in concílium et satuérunt testes falsos dicéntes : «Homo iste non cessat loqui verba advérsus locum sanctum et legem ; audívimus enim eum dicéntem quóniam Iesus Nazarénus hic déstruet locum istum et mutábit consuetúdines, quas trádidit nobis Móyses».

Et intuéntes eum omnes, qui sedébant in concílio, vidérunt fáciem eius tamquam fáciem ángeli.

 

 

 

Psalmus

 

Etsi príncipes sedent et advérsum me loquúntur, servus tamen tuus exercétur in iustificatiónibus tuis.

Nam et testimónia tua delectátio mea, et consílium meum iustificatiónes tuae.

Vias meas enuntiávi, et exaudísti me ; doce me iustificatiónes tuas.

Viam mandatórum tuórum fac me intellégere, et exercébor in mirabílibus tuis.

Viam mendácii avérte a me et legem tuam da mihi benígne.

Viam veritátis elégi, iudícia tua propósui mihi.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procédit de ore Dei.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navícula ália non erat ibi nisi una et quia non introísset cum discípulis Iesus in navem, sed soli discípuli eius abiíssent ; áliae supervenérunt naves a Tiberíade iuxta locum, ubi manducavérant panem, grátias agénte Dómino. Cum ergo vidísset turba quia Iesus non esset ibi neque discípuli eius, ascendérunt ipsi navículas et venérunt Caphárnaum quaeréntes Iesum. Et cum inveníssent eum trans mare, dixérunt ei : «Rabbi, quando huc venísti ?».

Respóndit eis Iesus et dixit :

«Amen, amen dico vobis :

Quaéritis me non quia vidístis signa, sed quia manducástis ex pánibus et saturáti estis. Operámini non cibum, qui perit, sed cibum, qui pérmanet in vitam aetérnam, quem Fílius hóminis vobis dabit ; hunc enim Pater signávit Deus !».

Dixérunt ergo ad eum : «Quid faciémus, ut operémur ópera Dei ?». Respóndit Iesus et dixit eis :

«Hoc est opus Dei, ut credátis in eum, quem misit ille».

 

 

 

Ascéndant ad te, Dómine, preces nostrae cum oblatiónibus hostiárum, ut, tua dignatióne mundáti, sacraméntis magnae pietátis aptémur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Per quem in aetérnam vitam fílii lucis oriúntur, et fidélibus regni caeléstis átria reserántur. Quia mors nostra est eius morte redémpta, et in eius resurrectióne vita ómnium resurréxit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis ; non quómodo mundus dat, ego do vobis, dicit Dóminus, allelúia.

 

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, qui ad aetérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, fructus in nobis paschális multíplica sacraménti, et fortitúdinem cibi salutáris nostris infúnde pectóribus. Per Christum Dóminum nostrum.

feria tertia hebdomadae III Paschae

 

 

Laudem dícite Deo nostro, omnes qui timétis Deum, pusílli et magni, quia facta est salus, et virtus, et potéstas Christi eius, allelúia.

 

Deus, qui renátis ex aqua et Spíritu Sancto caeléstis regni pandis intróitum, auge super fámulos tuos grátiam quam dedísti, ut, qui ab ómnibus sunt purgáti peccátis, nullis privéntur tua pietáte promíssis. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Dixit Stéphanus príncipi sacerdótum et scribis :

«Duri cérvice et incircumcísi córdibus et áuribus, vos semper Spirítui Sancto resístitis, sicut patres vestri et vos. Quem prophetárum non sunt persecúti patres vestri ? Et occidérunt eos, qui praenuntiábant de advéntu Iusti, cuius vos nunc proditóres et homicídae fuístis, qui accepístis legem in dispositiónibus angelórum et non custodístis».

Audiéntes autem haec, dissecabántur córdibus suis et stridébant déntibus in eum. Cum autem esset plenus Spíritu Sancto, inténdens in caelum vidit glóriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait : «Ecce vídeo caelos apértos et Fílium hóminis a dextris stantem Dei».

Exclamántes autem voce magna continuérunt aures suas et ímpetum fecérunt unanímiter in eum et eiciéntes extra civitátem lapidábant. Et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adulescéntis, qui vocabátur Saulus.

Et lapidábant Stéphanum invocántem et dicéntem : «Dómine Iesu, súscipe spíritum meum». Pósitis autem génibus clamávit voce magna : «Dómine, ne státuas illis hoc peccátum» ; et cum hoc dixísset, obdormívit.

Saulus autem erat conséntiens neci eius.

 

 

 

Psalmus

 

Esto mihi in rupem praesídii et in domum munítam, ut salvum me fácias.

Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.

In manus tuas comméndo spíritum meum ; redemísti me, Dómine, Deus veritátis.

Ego autem in Dómino sperávi.

Exsultábo et laetábor in misericórdia tua ;

Illústra fáciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericórdia tua.

Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuae a conturbatióne hóminum ;

Próteges eos in tabernáculo a contradictióne linguárum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego sum panis vitae, dicit Dóminus ; qui venit ad me, non esúriet.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Dixérunt Iesu turbae : «Quod ergo tu facis signum, ut videámus et credámus tibi ? Quid operáris ? Patres nostri manna manducavérunt in desérto, sicut scriptum est : “Panem de caelo dedit eis manducáre”».

Dixit ergo eis Iesus :

«Amen, amen dico vobis :

Non Móyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum : panis enim Dei est, qui descéndit de caelo et dat vitam mundo».

Dixérunt ergo ad eum : «Dómine, semper da nobis panem hunc».

Dixit eis Iesus :

«Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esúriet ; et, qui credit in me, non sítiet umquam».

 

 

 

Súscipe múnera, Dómine, quaésumus, exsultántis Ecclésiae, et, cui causam tanti gáudii praestitísti, perpétuae fructum concéde laetítiae. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Qui se pro nobis offérre non désinit nosque apud te perénni advocatióne deféndit ; qui immolátus iam non móritur, sed semper vivit occísus.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

 

Sanctus…

 

 

 

- Si mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo, allelúia.

 

 

 

Pópulum tuum, quaésumus, Dómine, intuére benígnus, et, quem aetérnis dignátus es renováre mystériis, ad incorruptíbilem glorificándae carnis resurrectiónem perveníre concéde. Per Christum Dóminum nostrum.

feria quarta hebdomadae III Paschae

 

 

 

Repleátur os meum laude tua, ut possim cantáre ; gaudébunt lábia mea, cum cantávero tibi, allelúia.

 

Adésto, quaésumus, Dómine, famíliae tuae, et dignánter impénde, ut, quibus fídei grátiam contulísti, in resurrectióne Unigéniti tui portiónem largiáris aetérnam. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Facta est autem in illa die persecútio magna in ecclésiam, quae erat Hierosólymis ; et omnes dispérsi sunt per regiónes Iudaéae et Samaríae praeter apóstolos.

Sepeliérunt autem Stéphanum viri timoráti et fecérunt planctum magnum super illum.

Saulus vero devastábat ecclésiam per domos intrans et trahens viros ac mulíeres tradébat in custódiam.

Igitur qui dispérsi erant, pertransiérunt evangelizántes verbum.

Philíppus autem descéndens in civitátem Samaríae praedicábat illis Christum. Intendébant autem turbae his, quae a Philíppo dicebántur, unanímiter, audiéntes et vidéntes signa, quae faciébat : ex multis enim eórum, qui habébant spíritus immúndos, clamántes voce magna exíbant ; multi autem paralýtici et claudi curáti sunt. Factum est autem magnum gáudium in illa civitáte.

 

 

Psalmus

 

Iubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite glóriae nóminis eius, glorificáte laudem eius.

Dícite Deo : «Quam terribília sunt ópera tua.

Omnis terra adóret te et psallat tibi, psalmum dicat nómini tuo».

Veníte et vidéte ópera Dei, terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.

Convértit mare in áridam, et in flúmine pertransíbunt pede ; ibi laetábimur in ipso.

Qui dominátur in virtúte sua in aetérnum, óculi eius super gentes respíciunt.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Omnis, qui credit in Fílium, habet vitam aetérnam ; et resuscitábo ego eum in novíssimo die.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Dixit Iesus turbis :

«Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esúriet ; et, qui credit in me, non sítiet umquam.

Sed dixi vobis quia et vidístis me, et non créditis.

Omne, quod dat mihi Pater, ad me véniet ; et eum, qui venit ad me, non eíciam foras, quia descéndi de caelo, non ut fáciam voluntátem meam sed voluntátem eius, qui misit me.

Haec est autem volúntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resúscitem illud in novíssimo die.

Haec est enim volúntas Patris mei, ut omnis, qui videt Fílium et credit in eum, hábeat vitam aetérnam ; et resuscitábo ego eum in novíssimo die».

 

 

 

Concéde, quaésumus, Dómine, semper nos per haec mystéria paschália gratulári, ut contínua nostrae reparatiónis operátio perpétuae nobis fiat causa laetítiae. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Quia, vetustáte destrúcta, renovántur univérsa deiécta, et vitae nobis in Christo reparátur intégritas.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Surréxit Dóminus et illúxit nobis, quos redémit sánguine suo, allelúia.

 

 

 

Exáudi, Dómine, preces nostras, ut redemptiónis nostrae sacrosáncta commércia et vitae nobis cónferant praeséntis auxílium et gáudia sempitérna concílient. Per Christum Dóminum nostrum.

feria quinta hebdomadae III Paschae

 

 

Cantémus Dómino : glorióse enim magnificátus est. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem, allelúia.

 

Omnípotens sempitérne Deus, propénsius his diébus tuam pietátem consequámur, quibus eam plénius te largiénte cognóvimus, ut, quos ab erróris calígine liberásti, veritátis tuae fírmius inhaerére fácias documéntis. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Angelus Dómini locútus est ad Philíppum dicens :

«Surge et vade contra meridiánum ad viam, quae descéndit ab Ierúsalem in Gazam ; haec est desérta».

Et surgens ábiit ; et ecce vir Aéthiops eunúchus potens Candácis regínae Aethíopum, qui erat super omnem gazam eius, qui vénerat adoráre in Ierúsalem et revertebátur sedens super currum suum et legébat prophétam Isaíam.

Dixit autem Spíritus Philíppo :

«Accéde et adiúnge te ad currum istum».

Accúrrens autem Philíppus audívit illum legéntem Isaíam prophétam et dixit : «Putásne intéllegis, quae legis ?». Qui ait : «Et quómodo possum, si non áliquis osténderit mihi ?». Rogavítque Philíppum, ut ascénderet et sedéret secum. Locus autem Scriptúrae, quem legébat, erat hic :

«Tamquam ovis ad occisiónem ductus est et sicut agnus coram tondénte se sine voce, sic non áperit os suum. In humilitáte eius iudícium eius sublátum est. Generatiónem illíus quis enarrábit ? Quóniam tóllitur de terra vita eius».

Respóndens autem eunúchus Philíppo dixit : «Obsecro te, de quo prophéta dicit hoc ? De se an de álio áliquo ?». Apériens autem Philíppus os suum et incípiens a Scriptúra ista, evangelizávit illi Iesum. Et dum irent per viam, venérunt ad quandam aquam, et ait eunúchus : «Ecce aqua ; quid próhibet me baptizári ?».

Et iussit stare currum, et descendérunt utérque in aquam Philíppus et eunúchus, et baptizávit eum.

Cum autem ascendíssent de aqua, Spíritus Dómini rápuit Philíppum, et ámplius non vidit eum eunúchus ; ibat autem per viam suam gaudens. Philíppus autem invéntus est in Azoto et pertránsiens evangelizábat civitátibus cunctis, donec veníret Caesaréam.

 

 

Psalmus

 

Benedícite, gentes, Deum nostrum, et audítam fácite vocem laudis eius ;

Qui pósuit ánimam nostram ad vitam, et non dedit in commotiónem pedes nostros.

Veníte, audíte, et narrábo, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimae meae.

Ad ipsum ore meo clamávi et exaltávi in lingua mea.

Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam et misericórdiam suam a me.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego sum panis vivus, qui de caelo descéndi, dicit Dóminus ; si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in aetérnum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Respóndit Iesus et dixit turbis :

«Nemo potest veníre ad me, nisi Pater, qui misit me, tráxerit eum ; et ego resuscitábo eum in novíssimo die.

Est scriptum in Prophétis : “Et erunt omnes docíbiles Dei”. Omnis, qui audívit a Patre et dídicit, venit ad me. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. Amen, amen dico vobis : Qui credit, habet vitam aetérnam.

Ego sum panis vitae. Patres vestri manducavérunt in desérto manna et mórtui sunt. Hic est panis de caelo descéndens, ut, si quis ex ipso manducáverit, non moriátur. Ego sum panis vivus, qui de caelo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in aetérnum ; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita».

 

 

 

Deus, qui nos, per huius sacrifícii veneránda commércia, uníus summaéque divinitátis partícipes effecísti, praesta, quaésumus, ut, sicut tuam cognóvimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Qui, oblatióne córporis sui, antíqua sacrifícia in crucis veritáte perfécit, et, seípsum tibi pro nostra salúte comméndans, idem sacérdos, altáre et agnus exhíbuit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Pro ómnibus mórtuus est Christus, ut et qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit, allelúia.

 

Pópulo tuo, quaésumus, Dómine, adésto propítius, et, quem mystériis caeléstibus imbuísti, fac ad novitátem vitae de vetustáte transíre. Per Christum Dóminum nostrum.

 

feria sexta hebdomadae III Paschae

 

 

Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem et divinitátem et sapiéntiam et fortitúdinem et honórem, allelúia.

 

Praesta, quaésumus, omnípotens Deus, ut, qui grátiam domínicae resurrectiónis cognóvimus, ipsi per amórem Spíritus in novitátem vitae resurgámus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Saulus, adhuc spirans minárum et caedis in discípulos Dómini, accéssit ad príncipem sacerdótum et pétiit ab eo epístulas in Damáscum ad synagógas, ut si quos invenísset huius viae, viros ac mulíeres, vinctos perdúceret in Ierúsalem.

Et cum iter fáceret, cóntigit ut appropinquáret Damásco, et súbito circumfúlsit eum lux de caelo, et cadens in terram audívit vocem dicéntem sibi :

«Saul, Saul, quid me perséqueris ?».

Qui dixit : «Quis es, Dómine ?».

Et ille :

«Ego sum Iesus, quem tu perséqueris ! Sed surge et ingrédere civitátem, et dicétur tibi quid te opórteat fácere».

Viri autem illi, qui comitabántur cum eo, stabant stupefácti, audiéntes quidem vocem, néminem autem vidéntes. Surréxit autem Saulus de terra apertísque óculis nihil vidébat ; ad manus autem illum trahéntes introduxérunt Damáscum. Et erat tribus diébus non videns et non manducávit neque bibit.

Erat autem quidam discípulus Damásci nómine Ananías, et dixit ad illum in visu Dóminus :

«Ananía».

At ille ait : «Ecce ego, Dómine».

Et Dóminus ad illum :

«Surgens vade in vicum, qui vocátur Rectus, et quaere in domo Iudae Saulum nómine Tarsénsem ; ecce enim orat et vidit virum Ananíam nómine intoeúntem et imponéntem sibi manus, ut visum recípiat».

Respóndit autem Ananías : «Dómine, audívi a multis de viro hoc, quanta mala sanctis tuis fécerit in Ierúsalem ; et hic habet potestátem a princípibus sacerdótum alligándi omnes, qui invócant nomen tuum».

Dixit autem ad eum Dóminus :

«Vade, quóniam vas electiónis est mihi iste, ut portet nomen meum coram géntibus et régibus et fíliis Israel ; ego enim osténdam illi quanta opórteat eum pro nómine meo pati».

Et ábiit Ananías et introívit in domum et impónens ei manus dixit : «Saul frater, Dóminus misit me, Iesus qui appáruit tibi in via, qua veniébas, ut vídeas et impleáris Spíritu Sancto».

Et conféstim cecidérunt ab óculis eius tamquam squamae, et visum recépit. Et surgens baptizátus est et, cum accepísset cibum, confortátus est.

Fuit autem cum discípulis, qui erant Damásci, per dies áliquot et contínuo in synagógis praedicábat Iesum, quóniam hic est Fílius Dei.

 

 

Psalmus

 

Laudáte Dóminum, omnes gentes, collaudáte eum, omnes pópuli.

Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, et véritas Dómini manet in aetérnum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in illo, dicit Dóminus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Litigábant Iudaéi ad ínvicem dicéntes : «Quómodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducándum ?».

Dixit ergo eis Iesus :

«Amen, amen dico vobis :

Nisi manducavéritis carnem Fílii hóminis et bibéritis eius sánguinem, non habétis vitam in vobismetípsis. Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, habet vitam aetérnam ; et ego resuscitábo eum in novíssimo die.

Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus. Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in illo.

Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem ; et, qui mandúcat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis, qui de caelo descéndit, non sicut manducavérunt patres et mórtui sunt ; qui mandúcat hunc panem, vivet in aetérnum».

 

 

 

Propítius, Dómine, quaésumus, haec dona sanctífica, et, hóstiae spiritális oblatióne suscépta, nosmetípsos tibi pérfice munus aetérnum. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Per quem in aetérnam vitam fílii lucis oriúntur, et fidélibus regni caeléstis átria reserántur. Quia mors nostra est eius morte redémpta, et in eius resurrectióne vita ómnium resurréxit.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Crucifíxus surréxit a mórtuis, et redémit nos, allelúia.

 

 

 

Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum Dóminum nostrum.

sabbato hebdomadae III Paschae

 

 

Consepúlti estis Christo in baptísmo, in quo et resurrexístis per fidem operatiónis Dei, qui suscitávit illum a mórtuis, allelúia.

 

Deus, qui credéntes in te fonte baptísmatis innovásti, hanc renátis in Christo concéde custódiam, ut, omni erróris incúrsu devícto, grátiam tuae benedictiónis fidéliter servent. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Ecclésia quidem per totam Iudaéam et Galilaéam et Samaríam habébat pacem, aedificabátur et ambulábat in timóre Dómini et consolatióne Sancti Spíritus crescébat.

Factum est autem Petrum, dum pertransíret univérsos, deveníre et ad sanctos, qui habitábant Lyddae. Invénit autem ibi hóminem quemdam nómine Aenéam ab annis octo iacéntem in grabáto, qui erat paralýticus. Et ait illi Petrus : «Aenéa, sanat te Iesus Christus ; surge et sterne tibi». Et contínuo surréxit. Et vidérunt illum omnes, qui inhabitábant Lyddam et Saron, qui convérsi sunt ad Dóminum.

In Ioppe autem erat quaedam discípula nómine Tabítha, quae interpretáta dícitur Dorcas ; haec erat plena opéribus bonis et eleemósynis, quas faciébat. Factum est autem in diébus illis ut infirmáta morerétur ; quam cum lavíssent posuérunt in cenáculo. Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discípuli audiéntes quia Petrus esset in ea, misérunt duos viros ad eum rogántes : «Ne pigritéris veníre usque ad nos !».

Exsúrgens autem Petrus venit cum illis ; et cum advenísset, duxérunt illum in cenáculum et circumstetérunt illum omnes víduae flentes et ostendéntes túnicas et vestes, quas faciébat Dorcas, cum esset cum illis. Eléctis autem ómnibus foras Petrus, et ponens génua orávit et convérsus ad corpus dixit  : «Tabítha, surge !». At illa apéruit óculos suos et, viso Petro, resédit. Dans autem illi manum eréxit eam et, cum vocásset sanctos et víduas, exhíbuit eam vivam.

Notum autem factum est per univérsam Ioppen, et credidérunt multi in Dómino.

 

 

Psalmus

 

Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quae retríbuit mihi ?

Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo.

Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius.

Pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius.

O Dómine, ego servus tuus, ego servus tuus et fílius ancíllae tuae.

Dirupísti víncula mea : tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Verba tua, Dómine, Spíritus sunt et vita sunt ; verba vitae aetérnae habes.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Multi audiéntes ex discípulis eius dixérunt : «Durus est hic sermo ! Quis potest eum audíre ?».

Sciens autem Iesus apud semetípsum quia murmurárent de hoc discípuli eius, dixit eis :

«Hoc vos scandalízat ? Si ergo vidéritis Fílium hóminis ascendéntem, ubi erat prius ?

Spíritus est, qui vivíficat, caro non prodest quidquam ; verba, quae ego locútus sum vobis, Spíritus sunt et vita sunt.

Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt».

Sciébat enim ab inítio Iesus, qui essent non credéntes, et quis traditúrus esset eum.

Et dicébat :

«Proptérea dixi vobis : Nemo potest veníre ad me, nisi fúerit ei datum a Patre».

Ex hoc multi discipulórum eius abiérunt retro et iam non cum illo ambulábant. Dixit ego Iesus ad Duódecim :

   «Numquid et vos vultis abíre ?».

Respóndit ei Simon Petrus : «Dómine, ad quem íbimus ? Verba vitae aetérnae habes ; et nos credídimus et cognóvimus quia tu es Sanctus Dei».

 

 

 

Oblatiónes famíliae tuae, quaésumus, Dómine, súscipe miserátus, ut, sub tuae protectiónis auxílio, et colláta non perdant, et ad aetérna dona pervéniant. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, Te quidem, Dómine, omni témpore confitéri, sed in hoc potíssimum gloriósius praedicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Quia, vetustáte destrúcta, renovántur univérsa deiécta, et vitae nobis in Christo reparátur intégritas.

Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Pater, pro eis rogo, ut ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misísti, dicit Dóminus, allelúia.

 

Contínua, quaésumus, Dómine, quos salvásti pietáte custódi, ut, qui Fílii tui passióne sunt redémpti, eius resurrectióne laeténtur. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année A
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :