Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica XV per annum

 

 

 

Ego autem cum iustítia apparébo in conspéctu tuo ; satiábor dum manifestábitur glória tua.

 

Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre, veritátis tuae lumen osténdis, da cunctis qui christiána professióne censéntur, et illa respúere, quae huic inimíca sunt nómini, et ea quae sunt apta sectári. Per Dóminum.

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Quómodo descéndit imber et nix de caelo et illuc ultra non revértitur, sed inébriat terram et infúndit eam et germináre eam facit et dat semen serénti et panem comedénti,

sic erit verbum meum, quod egrediétur de ore meo : non revertétur ad me vácuum, sed fáciet, quaecúmque vólui, et prosperábitur in his, ad quae misi illud.

 

 

Psalmus

 

Visitásti terram et inebriásti eam ; multiplicásti locupletáre eam.

Flumen Dei replétum est aquis ; parásti fruménta illórum, quóniam ita parásti eam.

Sulcos eius írrigans, glebas eius complánans ; ímbribus emóllis eam, benedícis gérmini eius.

Coronásti annum benignitáte tua, et vestígia tua stillábunt pinguédinem.

Stillábunt páscua desérti, et exsultatióne colles accingéntur.

Indúta sunt óvibus prata, et valles abundábunt fruménto ; clamábunt, étenim hymnum dicent.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Exístimo quod non sunt condígnae passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quae revelánda est in nobis.

Nam exspectátio creatúrae revelatiónem filiórum Dei exspéctat ; vanitáti enim creatúra subiécta est, non volens sed propter eum, qui subiécit, in spem, quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis in libertátem glóriae filiórum Dei.

Scimus enim quod omnis creatúra congemíscit et compárturit usque adhuc ; non solum autem, sed et nos ipsi primítias Spíritus habéntes, et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum exspectántes, redemptiónem córporis nostri.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Semen est verbum Dei, sator autem Christus ; omnis qui invénit eum, manébit in aetérnum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo die éxiens Iesus de domo sedébat secus mare ; et congregátae sunt ad eum turbae multae, ita ut in navículam ascéndens sedéret, et omnis turba stabat in lítore.

Et locútus est eis multa in parábolis dicens  :

«Ecce éxiit, qui séminat, semináre. Et dum séminat, quaedam cecidérunt secus viam, et venérunt vólucres et comedérunt ea. Alia autem cecidérunt in petrósa, ubi non habébant terram multam, et contínuo exórta sunt, quia non habébant altitúdinem terrae ; sole autem orto, aestuavérunt et, quia non habébant radícem, aruérunt. Alia autem cecidérunt in spinas, et crevérunt spinae et suffocavérunt ea. Alia vero cecidérunt in terram bonam et dabant fructum : áliud centésimum, áliud sexagésimum, áliud tricésimum. Qui habet aures, áudiat».

Et accedéntes discípuli dixérunt ei : «Quare in parábolis loquéris eis ?». Qui respóndens ait illis :

«Quia vobis datum est nosse mystéria regni caelórum, illis autem non est datum. Qui enim habet, dábitur ei, et abundábit ; qui autem non habet, et quod habet, auferétur ab eo. Ideo in parábolis loquor eis, quia vidéntes non vident et audiéntes non áudiunt neque intéllegunt ; et adimplétur eis prophétia Isaíae dicens : “Auditu audiétis et non intellegétis et vidéntes vidébitis et non vidébitis; Incrassátum est enim cor pópuli huius, et áuribus gráviter audiérunt et óculos suos clausérunt, ne quando óculis vídeant et áuribus áudiant et corde intéllegant et convertántur, et sanem eos”.

Vestri autem beáti óculi, quia vident, et aures vestrae, quia áudiunt.

Amen quippe dico vobis :

Multi prophétae et iusti cupiérunt vidére, quae vidétis, et non vidérunt, et audíre, quae audítis, et non audiérunt !

Vos ergo audíte parábolam seminántis. Omnis, qui audit verbum regni et non intéllegit, venit Malus et rapit, quod seminátum est in corde eius ; hic est, qui secus viam seminátus est.

Qui autem supra petrósa seminátus est, hic est, qui verbum audit et contínuo cum gáudio áccipit illud, non habet autem in se radícem, sed est temporális ; facta autem tribulatióne vel persecutióne propter verbum, contínuo scandalizátur. Qui autem est seminátus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitúdo saéculi et fallácia divitiárum súffocat verbum, et sine fructu effícitur.

Qui vero in terra bona seminátus est, hic est, qui audit verbum et intéllegit et fructum affert et facit áliud quidem centum, áliud autem sexagínta, porro áliud trigínta».

 

 

 

Réspice, Dómine, múnera supplicántis Ecclésiae, et pro credéntium sanctificatiónis increménto suménda concéde. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Ipse enim nascéndo vetustátem hóminum renovávit, patiéndo delévit nostra peccáta, aetérnae vitae áditum praéstitit a mórtuis resurgéndo, ad te Patrem ascendéndo caeléstes iánuas reserávit.

Et ídeo, cum Angelórum atque Sanctórum turba, hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

  • Passer invénit sibi domum et turtur nidum, ubi repónat pullos suos. Altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus ! Beáti qui hábitant in domo tua, in saéculum saéculi laudábunt te.
  • Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo, dicit Dóminus.

 

 

Sumptis munéribus, quaésumus, Dómine, ut, cum frequentatióne mystérii, crescat nostrae salútis efféctus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

hebdomada XV per annum

feria secunda

 

 

 

Ego autem cum iustítia apparébo in conspéctu tuo ; satiábor dum manifestábitur glória tua.

 

Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre, veritátis tuae lumen osténdis, da cunctis qui christiána professióne censéntur, et illa respúere, quae huic inimíca sunt nómini, et ea quae sunt apta sectári. Per Dóminum.

 

 

 

 

1.

 

Léctio libri Exodi

 

Surréxit rex novus super Aegýptum, qui ignorábat Ioseph ; et ait ad pópulum suum : «Ecce, pópulus filiórum Israel multus et fórtior nobis est : veníte, prudénter agámus cum eo, ne forte multiplicétur et, si ingrúerit contra nos bellum, addátur inimícis nostris, expugnatísque nobis, egrediátur de terra».

Praepósuit ítaque eis magístros óperum, ut afflígerent eos onéribus ; aedificaverúntque urbes promptuárias pharaóni, Phithom et Ramésses. Quantóque opprimébant eos, tanto magis multiplicabántur et crescébant. Formidaverúntque fílios Israel Aegýptii et in servitútem redegérunt eos atque ad amaritúdinem perducébant vitam eórum opéribus duris luti et láteris omníque famulátu, quo in terrae opéribus premebántur.

Praecépit ergo phárao omni pópulo suo dicens : «Quidquid masculíni sexus natum fúerit, in flumen proícite ; quidquid femínei, reserváte».

 

 

Psalmus

 

Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi quia Dóminus erat in nobis, cum exsúrgerent hómines in nos :

Forte vivos deglutíssent nos, cum irascerétur furor eórum in nos.

Fórsitan aqua absorbuísset nos, torrens pertransísset ánimam nostram.

Benedíctus Dóminus, qui non dedit nos in direptiónem déntibus eórum.

Anima nostra sicut passer erépta est de láqueo venántium :

Láqueus contrítus est, et nos erépti sumus.

Adiutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit caelum et terram.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

«Quo mihi multitúdinem victimárum vestrárum ?, dicit Dóminus. Plenus sum holocáustis aríetum et ádipe pínguium ; et sánguinem vitulórum et agnórum et hircórum nólui.

Cum venéritis ante conspéctum meum, quis quaesívit haec de mánibus vestris, ut ambularétis in átriis meis ? Ne afferátis ultra sacrifícium vanum ; abominátio mihi incénsum, neoménia et sábbatum et convéntus ; non feram scelus cum coetu sollémni ; caléndas vestras et sollemnitátes vestras odívit ánima mea, facta sunt mihi molésta, laborávi sústinens.

Et cum extendéritis manus vestras, avértam óculos meos a vobis ; et cum multiplicavéritis oratiónem, non exáudiam : manus enim vestrae sánguine plenae sunt.

Lavámini, mundi estóte, auférte malum cogitatiónum vestrárum ab óculis meis ; quiéscite ágere pervérse, díscite benefácere : quaérite iudícium, subveníte opprésso, iudicáte pupíllo, deféndite víduam».

 

 

Psalmus

 

Non in sacrifíciis tuis árguam te ; holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

Non accípiam de domo tua vítulos neque de grégibus tuis hircos.

Quare tu enárras praecépta mea et assúmis testaméntum meum in os tuum ?

Tu vero odísti disciplínam et proiecísti sermónes meos retrórsum.

Existimásti quod eram tui símilis. Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam.

Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, et, qui immaculátus est in via, osténdam illi salutáre Dei».

 

 

 

Alleluia, alleluia.

 

Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Alleluia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Dicébat Iesus duódecim apóstolis :

«Nolíte arbitrári quia vénerim míttere pacem in terram ; non veni pacem míttere sed gládium. Veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum et fíliam advérsus matrem suam et nurum advérsus socrum suam ; et inimíci hóminis doméstici eius.

Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus ; et, qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus ; et, qui non áccipit crucem suam et séquitur me, non est me dignus. Qui invénerit ánimam suam, perdet illam ; et, qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam.

Qui récipit vos, me récipit ; et, qui me récipit, récipit eum, qui me misit. Qui récipit prophétam in nómine prophétae, mercédem prophétae accípiet ; et, qui récipit iustum in nómine iusti, mercédem iusti accípiet. Et, quicúmque potum déderit uni ex mínimis istis cálicem aquae frígidae tantum in nómine discípuli, amen dico vobis : Non perdet mercédem suam».

Et factum est cum consummásset Iesus praecípiens Duódecim discípulis suis, tránsiit inde, ut docéret et praedicáret in civitátibus eórum.

 

 

 

Réspice, Dómine, múnera supplicántis Ecclésiae, et pro credéntium sanctificatiónis increménto suménda concéde. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Passer invénit sibi domum et turtur nidum, ubi repónat pullos suos. Altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus ! Beáti qui hábitant in domo tua, in saéculum saéculi laudábunt te.
  • Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo, dicit Dóminus.

 

 

Sumptis munéribus, quaésumus, Dómine, ut, cum frequentatióne mystérii, crescat nostrae salútis efféctus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

hebdomada XV per annum

feria tertia

 

 

 

Ego autem cum iustítia apparébo in conspéctu tuo ; satiábor dum manifestábitur glória tua.

 

Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre, veritátis tuae lumen osténdis, da cunctis qui christiána professióne censéntur, et illa respúere, quae huic inimíca sunt nómini, et ea quae sunt apta sectári. Per Dóminum.

 

 

1.

 

Léctio libri Exodi

 

Egréssus est vir de domo Levi et accépit uxórem stirpis suae ; quae concépit et péperit fílium et videns eum elegántem abscóndit tribus ménsibus. Cumque iam celáre non posset, sumpsit fiscéllam scírpeam et linvit eam bitúmine ac pice ; posuítque intus infántulum et expósuit eum in carécto ripae flúminis, stante procul soróre eius et consideránte evéntum rei.

Ecce autem descendébat fília pharaónis, ut lavarétur in flúmine, et puéllae eius gradiebántur per crepídinem alvéi. Quae cum vidísset fiscéllam in papyrióne, misit unam e famulábus suis ; et allátam apériens cernénsque in ea párvulum vagiéntem, misérta eius ait : «De infántibus Hebraeórum est hic».

Cui soror púeri : «Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulíerem Hebraéam, quae nutríre possit tibi infántulum ?». Respóndit : «Vade». Perréxit puélla et vocávit matrem infántis. Ad quam locúta fília pharaónis : «Accipe, ait, púerum istum et nutri mihi ; ego dabo tibi mercédem tuam».

Suscépit múlier et nutrivit púerum adultúmque trádidit fíliae pharaónis. Quem illa adoptávit in locum fílii vocavítque nomen eius Moyen dicens : «Quia de aqua tuli eum».

In diébus illis, postquam créverat, Móyses egréssus est ad fratres suos ; vidítque afflictiónem eórum et virum Aegýptium percutiéntem quendam de Hebraéis frátribus suis. Cumque circumspexísset huc atque illuc et nullum adésse vidísset, percússum Aegýptium abscóndit sábulo.

Et egréssus die áltero conspéxit duos Hebraéos rixántes dixítque ei, qui faciébat iniúriam : «Quare pércutis próximum tuum?». Qui respóndit : «Quis te constítuit príncipem et iúdicem super nos ? Num occídere me tu vis, sicut occidísti Aegýptium ?». Tímuit Móyses et ait : «Quómodo palam factum est verbum istud ?».

Audivítque phárao sermónem hunc et quaerébat occídere Móysen. Qui fúgiens de conspéctu eius morátus est in terra Mádian.

 

 

Psalmus

 

Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia ; veni in profúnda aquárum.

Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine, in témpore benepláciti, Deus.

In multitúdine misericórdiae tuae exáudi me, in veritáte salútis tuae.

Ego autem sum pauper et dolens ; salus tua, Deus, súscipit me.

Laudábo nomen Dei cum cántico et magnificábo eum in laude.

Vídeant húmiles et laeténtur ; quaérite Deum, et vivet cor vestrum,

Quóniam exaudívit páuperes Dóminus et vinctos suos non despéxit.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Factum est in diébus Achaz fílii Ióatham fílii Ozíae regis Iudae, ascéndit Rasin rex Sýriae et Phácee fílius Romelíae rex Israel in Ierúsalem ad proeliándum contra eam ; et non potuérunt debelláre eam.

Et nuntiavérunt dómui David dicéntes : «Requiévit Sýria super Ephraim». Et commótum est cor eius et cor pópuli eius, sicut movéntur ligna silvárum a fácie venti.

Et dixit Dóminus ad Isaíam :

«Egrédere in occúrsum Achaz, tu et Seariásub (id est Relíquiae reverténtur) fílius tuus, ad extrémum aquaedúctus piscínae superióris in viam agri fullónis ; et dices ad eum :

Vide, ut síleas ; noli timére, et cor tuum ne formídet a duábus caudis titiónum fumigántium istórum, ob ardórem irae Rasin et Sýriae et fílii Romelíae, eo quod consílium malum iníerit contra te Sýria, Ephraim et fílius Romelíae dicéntes : “Ascendámus ad Iudam et terrórem iniciámus ei et avellámus eum ad nos et ponámus regem in médio eius fílium Tábeel”».

Haec dicit Dóminus Deus :

«Non stabit et non erit ! Caput enim Sýriae Damáscus, et caput Damásci Rasin ; et adhuc sexagínta et quinque anni, et désinet Ephraim esse pópulus ; et caput Ephraim Samaría, et caput Samaríae fílius Romelíae.

Si non credidéritis, non permanébitis».

 

 

Psalmus

 

Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.

Mons sanctus eius collis speciósus, exsultátio univérsae terrae.

Mons Sion, extréma aquilónis, cívitas regis magni.

Deus in dómibus eius notus factus est ut refúgium.

Quóniam ecce reges congregáti sunt, convenérunt in unum.

Ipsi cum vidérunt, sic admiráti sunt, conturbáti sunt, diffugérunt ;

Illic tremor apprehéndit eos, dolóres ut parturiéntis.

In spíritu oriéntis cónteres naves Tharsis.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Hódie, nolíte obduráre corda vestra, sed vocem Dómini audíte.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Coepit Iesus exprobráre civitátibus, in quibus factae sunt plúrimae virtútes eius, quia non egíssent paeniténtiam :

«Vae tibi, Chórazin ! Vae tibi, Bethsáida ! Quia si in Tyro et Sidóne factae essent virtútes, quae factae sunt in vobis, olim in cilício et cínere paeniténtiam egíssent. Verúmtamen dico vobis : Tyro et Sidóni remíssius erit in die iudícii quam vobis.

Et tu, Caphárnaum, numquid usque in caelum exaltáberis ? Usque in inférnum descéndes ! Quia si in Sódomis factae fuíssent virtútes, quae factae sunt in te, mansíssent usque in hunc diem. Verúmtamen dico vobis : Terrae Sodomórum remíssius erit in die iudícii quam tibi».

 

 

 

Réspice, Dómine, múnera supplicántis Ecclésiae, et pro credéntium sanctificatiónis increménto suménda concéde. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Passer invénit sibi domum et turtur nidum, ubi repónat pullos suos. Altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus ! Beáti qui hábitant in domo tua, in saéculum saéculi laudábunt te.
  • Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo, dicit Dóminus.

 

 

Sumptis munéribus, quaésumus, Dómine, ut, cum frequentatióne mystérii, crescat nostrae salútis efféctus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

hebdomada XV per annum

feria quarta

 

 

 

Ego autem cum iustítia apparébo in conspéctu tuo ; satiábor dum manifestábitur glória tua.

 

Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre, veritátis tuae lumen osténdis, da cunctis qui christiána professióne censéntur, et illa respúere, quae huic inimíca sunt nómini, et ea quae sunt apta sectári. Per Dóminum.

 

 

1.

 

Léctio libri Exodi

 

Móyses pascébat oves Iethro sóceri sui sacerdótis Mádian ; cumque minásset gregem ultra desértum, venit ad montem Dei Horeb. Apparuítque ei ángelus Dómini in flamma ignis de médio rubi ; et vidébat quod rubus ardéret et non comburerétur.

Dixit ergo Móyses : «Vadam et vidébo visiónem hanc magnam, quare non comburátur rubus».

Cernens autem Dóminus quod pérgeret ad vidéndum, vocávit eum Deus de médio rubi et ait :

«Móyses, Móyses».

Qui respóndit : «Adsum».

At ille :

«Ne apprópies, inquit, huc ; solve calceaméntum de pédibus tuis ; locus enim, in quo stas, terra sancta est». Et ait :

«Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob».

Abscóndit Móyses fáciem suam ; non enim audébat aspícere contra Deum. Cui ait Dóminus :

«Clamor filiórum Israel venit ad me, vidíque afflictiónem eórum, qua ab Aegýptiis opprimúntur ; sed veni, mittam te ad pharaónem, ut edúcas pópulum meum, fílios Israel, de Aegýpto».

Dixítque Móyses ad Deum : «Quis sum ego, ut vadam ad pharaónem et edúcam fílios Israel de Aegýpto ?».

Qui dixit ei :

«Ego ero tecum ; et hoc habébis signum quod míserim te : cum edúxeris pópulum de Aegýpto, serviétis Deo super montem istum».

 

 

Psalmus

 

Bénedic, ánima mea, Dómino, et ómnia, quae intra me sunt, nómini sancto eius.

Bénedic, ánima mea, Dómino et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, qui sanat omnes infirmitátes tuas ;

Qui rédimit de intéritu vitam tuam, qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus ;

Fáciens iustítias Dóminus et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

Notas fecit vias suas Móysi, fíliis Israel adinventiónes suas.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Vae Assur, virga furóris mei et báculus in manu mea, indignátio mea ! Ad gentem ímpiam mitto eum et contra pópulum furóris mei mando illi, ut áuferat spólia et dirípiat praedam et ponat illum in conculcatiónem quasi lutum plateárum. Ipse autem non sic arbitrátur, et cor eius non ita exístimat ; sed in corde suo ad conteréndum et ad interneciónem géntium non paucárum.

Dixit enim Dóminus :

«In fortitúdine manus meae feci et in sapiéntia mea, prudens sum enim ; et ábstuli términos populórum, et scrínia eórum depraedátus sum et detráxi quasi potens in sublími sedéntes ; et apprehéndit quasi nidum manus mea fortitúdinem populórum ; et sicut colligúntur ova derelícta, sic univérsam terram ego congregávi, et non fuit qui movéret pennam aut apériet os et ganníret».

Numquid gloriábitur secúris contra eum, qui secat in ea ? Aut exaltábitur serra contra eum, qui trahit eam ? Quómodo si ágitet virga elevantem eam, et exáltet báculus eum, qui non est lignum. Propter hoc mittet Dominátor Dóminus exercítuum in pingues eius tenuitátem ; et subtus glóriam eius ardor ardébit quasi combústio ignis.

 

 

Psalmus

 

Pópulum tuum, Dómine, humíliant et hereditátem tuam vexant.

Et dixérunt : «Non vidébit Dóminus nec intélleget Deus Iacob».

Intellégite, insipiéntes in pópulo, et, stulti, quando sapiétis ?

Qui plantávit aurem, non áudiet, aut qui finxit óculum, non respíciet ?

Qui córripit gentes, non árguet, qui docet hóminem sciéntiam ?

Quia non repéllet Dóminus plebem suam et hereditátem suam non derelínquet.

Quia ad iustítiam revertétur iudícium, et sequéntur illam omnes, qui recto sunt corde.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Benedíctus es, Pater, Dómine caeli et terrae, quia mystéria regni párvulis revelásti.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore respóndens Iesus dixit :

«Confíteor tibi, Pater, Dómine caeli et terrae, quia abscondísti haec a sapiéntibus et prudéntibus et revelásti ea párvulis.

Ita, Pater, quóniam sic fuit plácitum ante te.

Omnia mihi trádita sunt a Patre meo ; et nemo novit Fílium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Fílius et cui volúerit Fílius reveláre».

 

 

 

Réspice, Dómine, múnera supplicántis Ecclésiae, et pro credéntium sanctificatiónis increménto suménda concéde. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Passer invénit sibi domum et turtur nidum, ubi repónat pullos suos. Altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus ! Beáti qui hábitant in domo tua, in saéculum saéculi laudábunt te.
  • Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo, dicit Dóminus.

 

 

Sumptis munéribus, quaésumus, Dómine, ut, cum frequentatióne mystérii, crescat nostrae salútis efféctus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

hebdomada XV per annum

feria quinta

 

 

 

Ego autem cum iustítia apparébo in conspéctu tuo ; satiábor dum manifestábitur glória tua.

 

Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre, veritátis tuae lumen osténdis, da cunctis qui christiána professióne censéntur, et illa respúere, quae huic inimíca sunt nómini, et ea quae sunt apta sectári. Per Dóminum.

 

 

1.

 

Léctio libri Exodi

 

Ait Móyses ad Deum : «Ecce, ego vadam ad fílios Israel et dicam eis : Deus patrum vestrórum misit me ad vos. Si díxerint mihi : “Quod est nomen eius ?”, quid dicam eis ?».

Dixit Deus ad Móysen :

«Ego sum qui sum».

Ait :

«Sic dices fíliis Israel : Qui sum misit me ad vos».

Dixítque íterum Deus ad Móysen :

«Haec dices fíliis Israel :

Dóminus Deus patrum vestrórum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, misit me ad vos ; hoc nomen mihi est in aetérnum, et hoc memoriále meum in generatiónem et generatiónem.

Vade et cóngrega senióres Israel et dices ad eos :

Dóminus, Deus patrum vestrórum, appáruit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, dicens : Vísitans visitávi vos et vidi ómnia, quae accidérunt vobis in Aegýpto ; et dixi : Edúcam vos de afflictióne Aegýpti in terram Chananaéi et Hetthaéi et Amorraéi et Pherezaéi et Hevaéi et Iebusaéi, ad terram fluéntem lacte et melle.

Et áudient vocem tuam, ingredierísque tu et senióres Israel ad regem Aegýpti, et dicétis ad eum : Dóminus, Deus Hebraeórum, occúrrit nobis ; et nunc eámus viam trium diérum in solitúdinem, ut immolémus Dómino Deo nostro.

Sed scio quod non dimíttet vos rex Aegýpti, ut eátis, nisi per manum válidam. Exténdam enim manum meam et percútiam Aegýptum in cunctis mirabílibus meis, quae factúrus sum in médio eius : post haec dimíttet vos».

 

 

Psalmus

 

Confitémini Dómino et invocáte nomen eius, annuntiáte inter gentes ópera eius.

Mementóte mirabílium eius, quae fecit, prodígia eius et iudícia oris eius,

Memor fuit in saéculum testaménti sui, verbi, quod mandávit in mille generatiónes,

Quod dispósuit cum Abraham, et iuraménti sui ad Isaac.

Et auxit pópulum suum veheménter et confortávit eum super inimícos eius.

Convértit cor eórum, ut odírent pópulum eius et dolum fácerent in servos eius.

Misit Móysen servum suum, Aaron, quem elégit.

Pósuit in eis verba signórum suórum et prodigiórum in terra Cham.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Sémita iusti recta est ; rectum callem iusti complánas. Et in sémita iudiciórum tuórum, Dómine, sperávimus in te ; ad nomen tuum et ad memoriále tuum desidérium ánimae. Anima mea desíderat te in nocte, sed et spíritu meo in praecórdiis meis te quaero. Cum resplendúerint iudícia tua in terra, iustítiam discent habitatóres orbis.

Dómine, dabis pacem nobis ; ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.

Dómine, in angústia quaesiérunt te, fudérunt incantatiónem, castigátio tua in eis. Sicut quae cóncipit, cum appropinquáverit ad partum dolens clamat in dolóribus suis, sic facti sumus a fácie tua, Dómine.

Concépimus et parturívimus, quasi pepérimus ventum. Salútes non fécimus in terra, ideo non nati sunt habitatóres terrae.

Revivíscent mórtui tui, interfécti mei resúrgent. Expergiscímini et laudáte, qui habitátis in púlvere, quia ros lucis ros tuus, et terra defúnctos suos edet in lucem.

 

 

Psalmus

 

Tu autem, Dómine, in aetérnum pérmanes, et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

Tu exsúrgens miserebéris Sion, quia tempus miseréndi eius,

Quóniam placuérunt servis tuis lápides eius et púlveris eius miseréntur.

Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terrae glóriam tuam,

Quia aedificávit Dóminus Sion et appáruit in glória sua.

Respéxit in oratiónem ínopum et non sprevit precem eórum.

Scribántur haec pro generatióne áltera, et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, Dóminus de caelo in terram aspéxit,

Ut audíret gémitus compeditórum, ut sólveret fílios mortis.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos, dicit Dóminus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Dixit Iesus :

«Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos.

Tóllite iugum meum super vos et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, et inveniétis réquiem animábus vestris.

Iugum enim meum suave et onus meum leve est».

 

 

 

Réspice, Dómine, múnera supplicántis Ecclésiae, et pro credéntium sanctificatiónis increménto suménda concéde. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Passer invénit sibi domum et turtur nidum, ubi repónat pullos suos. Altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus ! Beáti qui hábitant in domo tua, in saéculum saéculi laudábunt te.
  • Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo, dicit Dóminus.

 

 

Sumptis munéribus, quaésumus, Dómine, ut, cum frequentatióne mystérii, crescat nostrae salútis efféctus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

hebdomada XV per annum

feria sexta

 

 

 

Ego autem cum iustítia apparébo in conspéctu tuo ; satiábor dum manifestábitur glória tua.

 

Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre, veritátis tuae lumen osténdis, da cunctis qui christiána professióne censéntur, et illa respúere, quae huic inimíca sunt nómini, et ea quae sunt apta sectári. Per Dóminum.

 

 

1.

 

Léctio libri Exodi

 

Móyses et Aaron fecérunt ómnia osténta haec coram pharaóne ; et indurávit Dóminus cor pharaónis, nec dimísit fílios Israel de terra sua.

Dixit Dóminus ad Móysen et Aaron in terra Aegýpti :

«Mensis iste vobis princípium ménsium, primus erit in ménsibus anni. Loquímini ad univérsum coetum filiórum Israel et dícite eis :

Décima die mensis huius tollat unusquísque agnum per famílias et domos suas. Sin autem minor est númerus, ut suffícere possit ad vescéndum agnum, assúmet vicínum suum, qui iunctus est dómui suae, iuxta númerum animárum, quae suffícere possunt ad esum agni.

Erit autem vobis agnus absque mácula, másculus, annículus ; quem de agnis vel haedis tollétis et servábitis eum usque ad quartam décimam diem mensis huius ; immolabítque eum univérsa congregátio filiórum Israel ad vésperam.

Et sument de sánguine eius ac ponent super utrúmque postem et in superlimináribus domórum, in quibus cómedent illum ; et edent carnes nocte illa assas igni et ázymos panes cum lactúcis amáris.

Non comedétis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni ; caput cum pédibus eius et intestínis vorábitis. Nec remanébit quidquam ex eo usque mane ; si quid resíduum fúerit, igne comburétis.

Sic autem comedétis illum : renes vestros accingétis, calceaménta habébitis in pédibus, tenéntes báculos in mánibus, et comedétis festinánter ; est enim Pascha (id est Tránsitus) Dómini !

Et transíbo per terram Aegýpti nocte illa percutiámque omne primogénitum in terra Aegýpti ab hómine usque ad pecus ; et in cunctis diis Aegýpti fáciam iudícia, ego Dóminus. Erit autem sanguis vobis in signum in aédibus, in quibus éritis ; et vidébo sánguinem et transíbo vos, nec erit in vobis plaga dispérdens, quando percússero terram Aegýpti. Habébitis autem hanc diem in monuméntum et celebrábitis eam sollémnem Dómino in generatiónibus vestris cultu sempitérno».

 

 

Psalmus

 

Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quae retríbuit mihi ?

Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo.

Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius.

Dirupísti víncula mea : tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.

Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

In diébus illis aegrotávit Ezechías usque ad mortem. Et introívit ad eum Isaías fílius Amos prophéta et dixit ei :

«Haec dicit Dóminus :

Dispóne dómui tuae, quia moriéris tu et non vives».

Et convérit Ezechías fáciem suam ad paríetem et orávit ad Dóminum et dixit : «Obsecro, Dómine ; meménto, quaeso, quómodo ambuláverim coram te in veritáte et in corde perfécto et, quod bonum est in óculis tuis, fécerim». Et flevit Ezechías fletu magno.

Et factum est verbum Dómini ad Isaíam dicens :

«Vade et dic Ezechíae :

“Haec dicit Dóminus, Deus David patris tui :

Audívi oratiónem tuam, vidi lácrimas tuas ; ecce ego adíciam super dies tuos quíndecim annos, et de manu regis Assyriórum éruam te et civitátem istam, et prótegam hanc civitátem”».

Et dixit Ezechías : «Quod erit signum quia ascéndam in domum Dómini ?».

«Hoc autem tibi erit signum a Dómino quia fáciet Dóminus verbum hoc, quod locútus est : Ecce ego revérti fáciam umbram gráduum, per quos descénderat in horológio Achaz in sole retrórsum decem grádibus».

Et revérsus est sol decem grádibus per gradus, quos descénderat.

 

 

Canticum

 

Ego dixi : In dimídio diérum meórum vadam ad portas ínferi ;

Quaesívi resíduum annórum meórum. Dixi : Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium,

Non aspíciam hóminem ultra inter habitatóres orbis.

Habitáculum meum ablátum est et abdúctum longe a me quasi tabernáculum pastórum ;

Convólvit sicut textor vitam meam ; de stámine succídit me. De mane usque ad vésperam confecísti me.

Dómine, in te sperat cor meum ; vivat spíritus meus, sana me et vivífica me.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Oves meae vocem meam áudiunt, dicit Dóminus ; et ego cognósco eas, et sequúntur me.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore ábiit Iesus sábbatis per sata ; discípuli autem eius esuriérunt et coepérunt véllere spicas et manducáre. Pharisaéi autem vidéntes dixérunt ei : «Ecce discípuli tui fáciunt, quod non licet fácere sábbato».

At ille dixit eis :

«Non legístis quid fécerit David, quando esúriit, et qui cum eo erant ? Quómodo intrávit in domum Dei et panes propositiónis comédit, quod non licébat ei édere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdótibus ?

Aut non legístis in Lege quia sábbatis sacerdótes in templo sábbatum víolant et sine crímine sunt ? Dico autem vobis quia templo maior est hic. Si autem scirétis quid est : “Misericórdiam volo et non sacrifícium”, numquam condemnassétis innocéntes.

Dóminus est enim Fílius hóminis sábbati».

 

 

 

Réspice, Dómine, múnera supplicántis Ecclésiae, et pro credéntium sanctificatiónis increménto suménda concéde. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Passer invénit sibi domum et turtur nidum, ubi repónat pullos suos. Altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus ! Beáti qui hábitant in domo tua, in saéculum saéculi laudábunt te.
  • Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo, dicit Dóminus.

 

 

Sumptis munéribus, quaésumus, Dómine, ut, cum frequentatióne mystérii, crescat nostrae salútis efféctus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

hebdomada XV per annum

sabbato

 

 

 

Ego autem cum iustítia apparébo in conspéctu tuo ; satiábor dum manifestábitur glória tua.

 

Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre, veritátis tuae lumen osténdis, da cunctis qui christiána professióne censéntur, et illa respúere, quae huic inimíca sunt nómini, et ea quae sunt apta sectári. Per Dóminum.

 

 

1.

 

Léctio libri Exodi

 

Profectíque sunt fílii Israel de Ramésse in Succoth, sescénta fere mília péditum virórum absque párvulis. Sed et vulgus promíscuum innumerábile ascéndit cum eis, oves et arménta, animántia multa nimis.

Coxerúntque farínam, quam dudum de Aegýpto conspérsam túlerant, et fecérunt subcinerícios panes ázymos ; neque enim póterant fermentári, cogéntibus exíre Aegýptiis et nullam fácere sinéntibus moram ; nec pulménti quidquam occurrérant praeparáre.

Habitátio autem filiórum Israel, qua mansérant in Aegýpto, fuit quadringentórum trigínta annórum. Quibus explétis, eádem die egréssus est omnis exércitus Dómini de terra Aegýpti.

Nox ista vigiliárum Dómino, quando edúxit eos de terra Aegýpti : hanc observáre debent Dómino omnes fílii Israel in generatiónibus suis.

 

 

Psalmus

 

Confitémini Dómino, quóniam bonus,

quóniam in aetérnum misericórdia eius.

Qui percússit Aegýptum in primogénitis eórum,

quóniam in aetérnum misericórdia eius.

Qui edúxit Israel de médio eórum,

quóniam in aetérnum misericórdia eius ;

In manu poténti et bráchio exténto,

quóniam in aetérnum misericórdia eius.

Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, 

quóniam in aetérnum misericórdia eius.

Et tradúxit Israel per médium eius,

quóniam in aetérnum misericórdia eius.

Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri,

quóniam in aetérnum misericórdia eius ;

Et redémit nos ab inimícis nostris,

quóniam in aetérnum misericórdia eius.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Michaéae prophétae

 

Vae, qui cógitant iniquitátem et operántur malum in cubílibus suis ! In luce matutína fáciunt illud, quóniam est in potestáte manus eórum. Concupíscunt agros, et violénter tollunt, domos, et rápiunt. Et opprímunt virum et domum eius, hóminem et hereditátem eius.

Idcírco haec dicit Dóminus :

«Ecce ego cógito super famíliam istam malum, unde non auferétis colla vestra ; et non ambulábitis erécti, quóniam tempus péssimum est.

In die illa sumétur super vos parábola, et assumétur laméntum dicéntium : “Depopulatióne vastáti sumus ; pars pópuli mei commutátur, quam nemo ei restítuet ; infidéli regiónes nostrae dividúntur”.

Propter hoc non erit tibi mittens funículum sortis in coetu Dómini».

 

 

Psalmus

 

Ut quid, Dómine, stas a longe, abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne ?

Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem ; comprehendántur in consíliis, quae cógitant.

Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimae suae, et avárus sibi benedícit.

Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua : «Non requíret, non est Deus».

Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, sub lingua eius labor et nequítia.

Sedet in insídiis ad vicos, in occúltis intérficit innocéntem.

Vidísti : tu labórem et dolórem consíderas, ut tradas eos in manus tuas.

Tibi derelíctus est pauper, órphano tu factus es adiútor.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Exeúntes pharisaéi consílium faciébant advérsus Iesum, quómodo eum pérderent.

Iesus autem sciens secéssit inde. Et secúti sunt eum multi, et curávit eos omnes et comminátus est eis, ne maniféstum eum fácerent, ut adimplerétur, quod dictum est per Isaíam prophétam dicéntem :

«Ecce puer meus, quem elégi, diléctus meus, in quo bene plácuit ánimae meae ; ponam Spíritum meum super eum, et iudícium géntibus nuntiábit.

Non conténdet neque clamábit, neque áudiet áliquis in platéis vocem eius.

Arúndinem quassátam non confrínget et linum fúmigans non exstínguet, donec eíciat ad victóriam iudícium; et in nómine eius gentes sperábunt».

 

 

 

Réspice, Dómine, múnera supplicántis Ecclésiae, et pro credéntium sanctificatiónis increménto suménda concéde. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Passer invénit sibi domum et turtur nidum, ubi repónat pullos suos. Altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus ! Beáti qui hábitant in domo tua, in saéculum saéculi laudábunt te.
  • Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo, dicit Dóminus.

 

 

Sumptis munéribus, quaésumus, Dómine, ut, cum frequentatióne mystérii, crescat nostrae salútis efféctus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

Tag(s) : #Année A
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :