Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica IV Adventus

 

 

 

Roráte, caeli, désuper, et nubes pluant iustum : aperiátur terra et gérminet Salvatórem.

 

Grátiam tuam, quaésumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Adiécit Dóminus loqui ad Achaz dicens :

«Pete tibi signum a Dómino Deo tuo in profúndum inférni sive in excélsum supra».

Et dixit Achaz : «Non petam et non tentábo Dóminum».

Et dixit :

«Audite ergo, domus David ; numquid parum vobis est moléstos esse homínibus, quia molésti estis et Deo meo ? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce, virgo concípiet et páriet fílium et vocábit nomen eius Emmanuel».

 

 

 

Psalmus

 

Dómini est terra et plenitúdo eius, orbis terrárum et qui hábitant in eo.

Quia ipse super mária fundávit eum et super flúmina firmávit eum.

Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius ?

Innocens mánibus et mundo corde, qui non levávit ad vana ánimam suam, nec iurávit in dolum.

Hic accípiet benedictiónem a Dómino et iustificatiónem a Deo salutári suo.

Haec est generátio quaeréntium eum, quaeréntium fáciem Dei Iacob.

 

 

 

Inítium Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Paulus servus Christi Iesu, vocátus apóstolus, segregátus in evangélium Dei, quod ante promíserat per prophétas suos in Scriptúris sanctis de Fílio suo,

qui factus est ex sémine David secúndum carnem, qui constitútus est Fílius Dei in virtúte secúndum Spíritum sanctificatiónis ex resurrectióne mortuórum, Iesu Christo Dómino nostro, per quem accépimus grátiam et apostolátum ad oboeditiónem fídei in ómnibus géntibus pro nómine eius, in quibus estis et vos vocáti Iesu Christi,

ómnibus, qui sunt Romae diléctis Dei, vocátis sanctis :

grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ecce ancílla Dómini ; fiat mihi secúndum verbum tuum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secundum Matthaéum

 

Iesu Christi generátio sic erat.

Cum esset desponsáta mater eius María Ioseph, ántequam convenírent invénta est in útero habens de Spíritu Sancto.

Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Haec autem eo cogitánte, ecce ángelus Dómini in somnis appáruit ei dicens : «Ioseph fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est ; páriet autem fílium, et vocábis nomen eius Iesum ; ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum».

Hoc autem totum factum est, ut adimplerétur id, quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem : «Ecce, virgo in útero habébit et páriet fílium, et vocábunt nomen eius Emmánuel», quod est interpretátum Nobíscum-Deus.

Exsúrgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecépit ei ángelus Dómini, et accépit cóniugem suam.

 

 

 

Altári tuo, Dómine, superpósita múnera Spíritus ille sanctíficet, qui beátae Maríae víscera sua virtúte replévit. Per Christum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus : per Christum Dóminum nostrum.

Quem praedixérunt cunctórum praecónia prophetárum, Virgo Mater ineffábili dilectióne sustínuit, Ioánnes cécinit affutúrum et adésse monstrávit. Qui suae nativitátis mystérium tríbuit nos praeveníre gaudéntes, ut et in oratióne pervígiles et in suis invéniat láudibus exsultántes.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Ecce Virgo concípiet, et páriet fílium : et vocábitur nomen eius Emmánuel.

 

Sumpto pígnore redemptiónis aetérnae, quaésumus, omnípotens Deus, ut quanto magis dies salutíferae festivitátis accédit, tanto devótius proficiámus ad Fílii tui digne nativitátis mystérium celebrándum. Per Christum.

Tag(s) : #Année A
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :