Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Feria IV Cinerum

 

 

 

Miseréris ómnium, Dómine, et nihil odísti eórum quae fecísti, dissímulans peccáta hóminum propter paeniténtiam, et parcens illis : quia tu es Dóminus Deus noster.

 

Concéde nobis, Dómine, praesídia milítiae christiánae sanctis inchoáre ieiúniis, ut, contra spiritáles nequítias pugnatúri, continéntiae muniámur auxíliis. Per Dóminum.

 

 

Léctio libri Ioel Prophétae

 

«Convertímini ad me, dicit Dóminus, in toto corde vestro, in ieiúnio et in fletu et in planctu ; et scíndite corda vestra et non vestiménta vestra, et convertímini ad Dóminum Deum vestrum, quia benígnus et miséricors est, pátiens et multae misericórdiae, et placábilis super malítia».

Quis scit, si convertátur et ignóscat et relínquat post se benedictiónem, oblatiónem et libatiónem Dómino Deo vestro ? Cánite tuba in Sion, sanctificáte ieiúnium, vocáte coetum ; congregáte pópulum, sanctificáte convéntum, coadunáte senes, congregáte párvulos et sugéntes úbera, egrediátur sponsus de cúbili suo et sponsa de thálamo suo.

Inter vestíbulum et altáre plorent sacerdótes minístri Dómini et dicant : «Parce, Dómine, pópulo tuo et ne des hereditátem tuam in oppróbrium, ut dominéntur eis natiónes».

Quare dicent in pópulis : «Ubi est deus eórum» ? Zelátus est Dóminus terram suam et pepércit pópulo suo.

 

 

 

Psalmus

 

Miserére mei, Deus, secúndum misericórdiam tuam ;

Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum dele iniquitátem meam.

Amplius lava me ab iniquitáte mea et a peccáto meo munda me.

Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, et peccátum meum contra me est semper.

Tibi, tibi soli peccávi et malum coram te feci,

Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.

Ne proícias me a fácie tua et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.

Redde mihi laetítiam salutáris tui et spíritu promptíssimo confírma me.

Dómine, lábia mea apéries, et os meum annuntiábit laudem tuam.

 

 

 

Léctio Epístulae alteríus beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

Pro Christo legatióne fúngimur tamquam Deo exhortánte per nos : obsecrámus pro Christo, reconciliámini Deo. Eum, qui non nóverat peccátum, pro nobis peccátum fecit, ut nos efficerémur iustítia Dei in ipso.

Adiuvántes autem et exhortámur, ne in vácuum grátiam Dei recipiátis - ait enim : «Témpore accépto exaudívi te et in die salútis adiúvi te» ; ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis.

 

 

 

Hódie nolíte obduráre corda vestra sed vocem Dómini audíte.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Atténdite, ne iustítiam vestram faciátis coram homínibus, ut videámini ab eis ; alióquin mercédem non habétis apud Patrem vestrum, qui in caelis est. Cum ergo fácies eleemósynam, noli tuba cánere ante te, sicut hypócritae fáciunt in synagógis et in vicis, ut honorificéntur ab homínibus. Amen dico vobis : Recepérunt mercédem suam.

Te autem faciénte eleemósynam, nésciat sinístra tua quid fáciat déxtera tua, ut sit eleemósyna tua in abscóndito, et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi.

Et cum orátis, non éritis sicut hypócritae, qui amant in synagógis et in ángulis plateárum stantes oráre, ut videántur ab homínibus. Amen dico vobis : Recepérunt mercédem suam. Tu autem cum orábis, intra in cubículum tuum et, clauso óstio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscóndito ; et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi.

Cum autem ieiunátis, nolíte fíeri sicut hypócritae tristes ; demoliúntur enim fácies suas, ut páreant homínibus ieiunántes. Amen dico vobis : Recepérunt mercédem suam. Tu autem cum ieiúnas, unge caput tuum et fáciem tuam lava, ne videáris homínibus ieiúnans sed Patri tuo, qui est in abscóndito ; et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi.

 

 

 

Sacrifícium quadragesimális inítii sollémniter immolámus, te, Dómine, deprecántes, ut per paeniténtiae caritatísque labóres a nóxiis voluptátibus temperémus, et, a peccátis mundáti, ad celebrándam Fílii tui passiónem mereámur esse devóti. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aéquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et praémia : per Christum Dóminum nostrum.

Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne  dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

- Qui meditátur in lege Dómini die ac nocte, dabit fructum suum in témpore suo.

 

Percépta nobis, Dómine, praébeant sacraménta subsídium, ut tibi grata sint nostra ieiúnia, et nobis profíciant ad medélam. Per Christum Dóminum nostrum.

Feria V post Cineres

 

 

 

Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam ab his, qui appropínquant mihi. Iacta cogitátum tuum in Dómino, et ipse te enútriet.

 

Actiónes nostras, quaésumus, Dómine, aspirándo praéveni et adiuvándo proséquere, ut cuncta nostra operátio a te semper incípiat, et per te coepta finiátur. Per Dóminum.

 

 

Léctio libri Deuteronómii

 

Locútus est Móyses omni pópulo :

«Consídera quod hódie proposúerim in conspéctu tuo vitam et bonum, et e contrário mortem et malum.

Si oboedíeris mandátis Dómini Dei tui, quae ego praecípio tibi hódie, ut díligas Dóminum Deum tuum et ámbules in viis eius et custódias mandáta illíus et praecépta atque iudícia, vives ; ac multiplicábit te benedicétque tibi in terra, ad quam íngrediéris possidéndam.

Sin autem avérsum fúerit cor tuum, et audíre nolúeris atque erróre decéptus adoráveris deos aliénos et servíeris eis, praedíco vobis hódie quod pereátis et parvo témpore morémini in terra, ad quam, Iordáne transmísso, íngrediéris possidéndam.

Testes ínvoco hódie contra vos caelum et terram quod proposúerim vobis vitam et mortem, benedictiónem et maledictiónem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas et semen tuum et díligas Dóminum Deum tuum atque oboédias voci eius et illi adhaéreas - ipse est enim vita tua et longitúdo diérum tuórum - ut hábites in terra, pro qua iurávit Dóminus pátribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret eam illis».

 

 

Psalmus

 

Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum et in via peccatórum non stetit et in convéntu derisórum non sedit,

Sed in lege Dómini volúntas eius, et in lege eius meditátur die ac nocte.

Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, quod fructum suum dabit in témpore suo ;

Et fólium eius non défluet, et ómnia, quaecúmque fáciet, prosperabúntur.

Non sic ímpii, non sic, sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.

Ideo non consúrgent ímpii in iudício neque peccatóres in concílio iustórum.

Quóniam novit Dóminus viam iustórum, et iter impiórum períbit.

 

 

 

Paeniténtiam ágite, dicit Dóminus ; appropinquávit regnum caelórum.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dixit Iesus discípulis suis :

«Oportet Fílium hóminis multa pati et reprobári a senióribus et princípibus sacerdótum et scribis et occídi et tértia die resúrgere».

Dicébat autem ad omnes :

«Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum et tollat crucem suam cotídie et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet illam ; qui autem perdíderit ánimam suam propter me, hic salvam fáciet illam.

Quid enim próficit homo, si lucrétur univérsum mundum, se autem ipsum perdat vel detriméntum sui fáciat ?

 

 

 

Hóstias, quaésumus, Dómine, propítius inténde, quas sacris altáribus exhibémus, ut, nobis indulgéntiam largiéndo, tuo nómini dent honórem. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aéquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui nos per abstinéntiam tibi grátias reférre voluísti, ut ipsa et nos peccatóres ab insoléntia mitigáret, et, egéntium profíciens aliménto, imitatóres tuae benignitátis effíceret.

Et ídeo, cum innúmeris Angelis, una te magnificámus, laudis voce dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

- Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.

 

Caeléstis doni benedictióne percépta, súpplices te, Deus omnípotens, deprecámur, ut hoc idem nobis semper et indulgéntiae causa sit et salútis. Per Christum Dóminum nostrum.

Feria VI post Cineres

 

 

 

Audívit Dóminus, et misértus est mihi, Dóminus factus est adiútor meus.

 

Inchoáta paeniténtiae ópera, quaésumus, Dómine, benígno favóre proséquere, ut observántiam, quam corporáliter exercémus, méntibus étiam valeámus implére sincéris. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Clama fórtiter, ne cesses ; quasi tuba exálta vocem tuam et annúntia pópulo meo scélera eórum et dómui Iacob peccáta eórum.

Me étenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt, quasi gens, quae iustítiam fécerit et iudícium Dei sui non derelíquerit. Rogant me iudícia iustítiae, appropinquáre Deum volunt. «Quare ieiunávimus, et non aspexísti, humiliávimus ánimam nostram, et nescísti ?».

Ecce, ad lites et contentiónes ieiunátis et percútitis pugno ímpie. Nolíte ieiunáre sicut hódie, ut audiátur in excélso clamor vester. Numquid tale est ieiúnium, quod elégi, dies, quo homo afflígit ánimam suam ? Numquid contórquere quasi iuncum caput suum et saccum et cínerem stérnere ? Numquid istud vocábis ieiúnium et diem acceptábilem Dómino ?

Nonne hoc est ieiúnium, quod elégi : dissólvere víncula iníqua, sólvere funes iugi, dimíttere eos, qui confrácti sunt, líberos, et omne iugum dirúmpere ? Nonne frángere erusuriénti panem tuum, et egénos, vagos indúcere in domum ? Cum víderis nudum, óperi eum et carnem tuam ne despéxeris. Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum, et sanátio tua cítius oriétur ; et anteíbit fáciem tuam iustítia tua, et glória Dómini cólliget te.

Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet, clamábis, et dicet : «Ecce adsum».

 

 

Psalmus

 

Miserére mei, Deus, secúndum misericórdiam tuam ;

Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum dele iniquitátem meam.

Amplius lava me ab iniquitáte mea et a peccáto meo munda me.

Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, et peccátum meum contra me est semper.

Tibi, tibi soli peccávi et malum coram te feci.

Non enim sacrifício delectáris ; holocáustum, si ófferam, non placébit.

Sacrifícium Deo spíritus contribulátus ; cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

 

 

 

Quaérite bonum et non malum, ut vivátis ; ut sit Dóminus vobíscum.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Accédunt ad Iesum discípuli Ioánnis dicéntes : «Quare nos et pharisaéi ieiunámus frequénter, discípuli autem tui non ieiúnant ?».

Et ait illis Iesus : «Numquid possunt convívae nuptiárum lugére, quámdiu cum illis est sponsus ? Vénient autem dies, cum auferétur ab eis sponsus, et tunc ieiunábunt.

 

 

 

Sacrifícium, Dómine, observántiae quadragesimális offérimus, quod tibi, quaésumus, mentes nostras reddat accéptas, et continéntiae promptióris nobis tríbuat facultátem. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aéquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui nos per abstinéntiam tibi grátias reférre voluísti, ut ipsa et nos peccatóres ab insoléntia mitigáret, et, egéntium profíciens aliménto, imitatóres tuae benignitátis effíceret.

Et ídeo, cum innúmeris Angelis, una te magnificámus, laudis voce dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

- Vias tuas, Dómine, demónstra nobis, et sémitas tuas édoce nos.

 

Quaésumus, omnípotens Deus, ut, huius participatióne mystérii a delíctis ómnibus expiáti, remédiis tuae pietátis aptémur. Per Christum Dóminum nostrum.

Sabbato post Cineres

 

 

 

Exáudi nos, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua ; secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice nos, Dómine.

 

Omnípotens sempitérne Deus, infirmitátem nostram propítius réspice, atque ad protegéndum nos déxteram tuae maiestátis exténde. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Si abstúleris de médio tui iugum et desíeris exténdere dígitum et loqui iniquitátem ; si effúderis esuriénti ánimam tuam et ánimam afflíctam satiáveris, oriétur in ténebris lux tua, et cáligo tua erit sicut merídies. Et te ducet Dóminus semper, et satiábit in locis áridis ánimam tuam et ossa tua firmábit ; et eris quasi hortus irríguus et sicut fons aquárum, cuius non defícient aquae.

Et reaedificábit gens tua ruínas antíquas ; fundaménta generatiónis et generatiónis suscitábis : et vocáberis restitútor ruinárum, instaurátor viárum, ut habiténtur.

Si avérteris a sábbato pedem tuum fácere negótia tua in die sancto meo et vocáveris sábbatum delícias et diem Dómino sacrum gloriósum et glorificáveris eum relínquens vias tuas et negótia tua et sermónes tuos, tunc delectáberis super Dómino ; et vehi te fáciam super altitúdines terrae et cibábo te hereditáte Iacob patris tui.

Os enim Dómini locútum est.

 

 

Psalmus

 

Inclína, Dómine, aurem tuam et exáudi me, quóniam inops et pauper sum ego.

Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum ; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te.

Miserére mei, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die.

Laetífica ánimam servi tui, quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.

Quóniam tu, Dómine, suávis et mitis et multae misericórdiae ómnibus invocántibus te.

Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam et inténde voci deprecatiónis meae.

 

 

 

Nolo mortem ímpii, dicit Dóminus, sed ut revertátur et vivat.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Vidit Iesus publicánum nómine Levi sedéntem ad telóneum et ait illi : «Séquere me».

Et relíctis ómnibus, surgens secútus est eum. Et fecit ei convívium magnum Levi in domo sua ; et erat turba multa publicanórum et aliórum, qui cum illis erant discumbéntes.

Et murmurábant pharisaéi et scribae eórum advérsus discípulos eius dicéntes : «Quare cum publicánis et peccatóribus manducátis et bíbitis ?». Et respóndens Iesus dixit ad illos :

«Non egent, qui sani sunt, médico, sed qui male habent. Non veni vocáre iustos, sed peccatóres in paeniténtiam».

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, sacrifícium placatiónis et laudis, et praesta, ut, huius operatióne mundáti, beneplácitum tibi nostrae mentis offerámus afféctum. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aéquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui nos per abstinéntiam tibi grátias reférre voluísti, ut ipsa et nos peccatóres ab insoléntia mitigáret, et, egéntium profíciens aliménto, imitatóres tuae benignitátis effíceret.

Et ídeo, cum innúmeris Angelis, una te magnificámus, laudis voce dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Misericórdiam volo et non sacrifícium, dicit Dóminus ; non enim veni vocáre iustos, sed peccatóres.

 

Caeléstis vitae múnere vegetáti, quaésumus, Dómine, ut, quod est nobis in praesénti vita mystérium, fiat aeternitátis auxílium. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année C
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :