Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica XXX per annum

 

 

 

Laetétur cor quaeréntium Dóminum. Quaérite Dóminum, et confirmámini, quaérite fáciem eius semper.

 

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum, et, ut mereámur ássequi quod promíttis, fac nos amáre quod praécipis. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Exodi

 

Advenam non ópprimes neque afflíges eum ; ádvenae enim et ipsi fuístis in terra Aegýpti.

Víduae et pupíllo non nocébitis. Si laeséritis eos, vociferabúntur ad me, et ego áudiam clamórem eórum ; et indignábitur furor meus, percutiámque vos gládio, et erunt uxóres vestrae víduae et fílii vestri pupílli.

Si pecúniam mútuam déderis in populo meo páuperi, qui hábitat tecum, non eris ei quasi créditor ; non imponétis ei usúram.

Si pignus a próximo tuo accéperis pállium, ante solis occásum reddes ei ; ipsum enim est solum, quo operítur, induméntum carnis eius, nec habet áliud, in quo dórmiat ; si clamáverit ad me, exáudiam eum, quia miséricors sum.

 

 

Psalmus

 

Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus ;

Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum ; protéctor meus et cornu salútis meae et suscéptor meus.

Laudábilem invocábo Dóminum, et ab inimícis meis salvus ero.

Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, et exaltétur Deus salútis meae.

Magníficans salútes regis sui et fáciens misericórdiam christo suo.

 

 

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses

 

Fratres,

Scitis quales fuérimus vobis propter vos. Et vos imitatóres nostri facti estis et Dómini, excipiéntes verbum in tribulatióne multa cum gáudio Spíritus Sancti, ita ut facti sitis forma ómnibus credéntibus in Macedónia et in Acháia.

A vobis enim diffamátus est sermo Dómini non solum in Macedónia et in Acháia, sed in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profécta est, ita ut non sit nobis necésse quidquam loqui ; ipsi enim de nobis annúntiant qualem intróitum habuérimus ad vos, et quómodo convérsi estis ad Deum a simulácris, servíre Deo vivo et vero et exspectáre Fílium eius de caelis, quem suscitávit ex mórtuis, Iesum, qui éripit nos ab ira ventúra.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus, et mansiónem apud eum faciémus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Pharisaéi audiéntes quod siléntium imposuísset Iesus sadducaéis, convenérunt in unum.

Et interrogávit unus ex eis legis doctor tentans eum : «Magíster, quod est mandátum magnum in Lege ?».

Ait autem illi  :

«Díliges Dóminum Deum tuum in toto corde tuo et in tota ánima tua et in tota mente tua : hoc est magnum et primum mandátum. Secúndum autem símile est huic : Díliges próximum tuum sicut teípsum.

In his duóbus mandátis univérsa Lex pendet et Prophétae».

 

 

 

Réspice, quaésumus, Dómine, múnera quae tuae offérimus maiestáti, ut, quod nostro servítio géritur, ad tuam glóriam pótius dirigátur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :  per Christum Dóminum nostrum.

Cuius hoc miríficum fuit opus per paschále mystérium, ut de peccáto et mortis iugo ad hanc glóriam vocarémur, qua nunc genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta et acquisitiónis pópulus dicerémur, et tuas annuntiarémus ubíque virtútes, qui nos de ténebris ad tuum admirábile lumen vocásti.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

  • Laetábimur in salutári tuo, et in nómine Dómini Dei nostri magnificábimur.
  • Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis, oblatiónem Deo in odórem suavitátis.

 

 

 

Perfíciant in nobis, Dómine, quaésumus, tua sacraménta quod cóntinent, ut, quae nunc spécie gérimus, rerum veritáte capiámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXX per annum

feria secunda

 

 

 

Laetétur cor quaeréntium Dóminum. Quaérite Dóminum, et confirmámini, quaérite fáciem eius semper.

 

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum, et, ut mereámur ássequi quod promíttis, fac nos amáre quod praécipis. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Fratres, debitóres sumus non carni, ut secúndum carnem vivámus. Si enim secúndum carnem vixéritis, moriémini ; si autem Spíritu ópera córporis mortificátis, vivétis.

Quicúmque enim Spíritu Dei agúntur, hi fílii Dei sunt. Non enim accepístis spíritum servitútis íterum in timóre, sed accepístis Spíritum adoptiónis filiórum, in quo clamámus : «Abba, Pater !».

Ipse Spíritus testimónium reddit una cum spíritu nostro quod sumus fílii Dei. Si autem fílii, et herédes : herédes quidem Dei, coherédes autem Christi, si tamen compátimur, ut et conglorificémur.

 

 

Psalmus

 

Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius ; et fúgiunt, qui odérunt eum, a fácie eius.

Et iusti laeténtur et exsúltent in conspéctu Dei et delecténtur in laetítia.

Pater orphanórum et iudex viduárum, Deus in habitáculo sancto suo.

Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, qui edúcit vinctos in prosperitátem.

Benedíctus Dóminus die cotídie ; portábit nos Deus salutárium nostrórum.

Deus noster, Deus ad salvándum ; et Dómini, Dómini éxitus mortis.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

 

Estóte ínvicem benígni, misericórdes, donántes ínvicem, sicut et Deus in Christo donávit nobis.

Estóte ergo imitatóres Dei sicut fílii caríssimi et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos et trádidit seípsum pro nobis oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis.

Fornicátio autem et omnis immundítia aut avarítia nec nominétur in vobis, sicut decet sanctos, et turpitúdo et stultilóquium aut scurrílitas, quae non decent, sed magis gratiárum áctio.

Hoc enim scitóte intelligéntes quod omnis fornicátor aut immúndus aut avárus, id est idolórum cultor, non habet hereditátem in regno Christi et Dei.

Nemo vos decípiat inánibus verbis ; propter haec enim venit ira Dei in fílios diffidéntiae. Nolíte ergo éffici compartícipes eórum ; erátis enim aliquándo ténebrae, nunc autem lux in Dómino.

Ut fílii lucis ambuláte.

 

 

Psalmus

 

Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum et in via peccatórum non stetit et in convéntu derisórum non sedit,

Sed in lege Dómini volúntas eius, et in lege eius meditátur die ac nocte.

Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, quod fructum suum dábit in témpore suo ;

Et fólium eius non défluet, et ómnia, quaecúmque fáciet, prosperabúntur.

Non sic ímpii, non sic, sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.

Ideo non consúrgent ímpii in iudício neque peccatóres in concílio iustórum.

Quóniam novit Dóminus viam iustórum, et iter impiórum períbit.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Sermo tuus, Dómine, véritas est ; sanctífica nos in veritáte.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Erat Iesus docens in una synagogárum sábbatis. Et ecce múlier, quae habébat spíritum infírmitátis annis decem et octo, et erat inclináta nec omníno póterat sursum respícere.

Quam cum vidísset Iesus vocávit et ait illi :

«Múlier, dimíssa es ab infirmitáte tua», et impósuit illi manus ; et conféstim erécta est et glorificábat Deum.

Respóndens autem archisynagógus, indígnans quia sábbato curásset Iesus, dicébat turbae : «Sex dies sunt, in quibus opórtet operári ; in his ergo veníte et curámini et non in die sábbati».

Respóndit autem ad illum Dóminus et dixit :

«Hypócritae, unusquísque vestrum sábbato non solvit bovem suum aut ásinum a praesépio et ducit adaquáre ? Hanc autem fíliam Abrahae, quam alligávit Sátanas ecce decem et octo annis, non opórtuit solvi a vínculo isto die sábbati ?».

Et cum haec díceret, erubescébant omnes adversárii eius, et omnis pópulus gaudébat in univérsis, quae glorióse fiébant ab eo.

 

 

 

Réspice, quaésumus, Dómine, múnera quae tuae offérimus maiestáti, ut, quod nostro servítio géritur, ad tuam glóriam pótius dirigátur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Laetábimur in salutári tuo, et in nómine Dómini Dei nostri magnificábimur.
  • Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis, oblatiónem Deo in odórem suavitátis.

 

 

 

Perfíciant in nobis, Dómine, quaésumus, tua sacraménta quod cóntinent, ut, quae nunc spécie gérimus, rerum veritáte capiámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXX per annum

feria tertia

 

 

 

Laetétur cor quaeréntium Dóminum. Quaérite Dóminum, et confirmámini, quaérite fáciem eius semper.

 

Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum, et, ut mereámur ássequi quod promíttis, fac nos amáre quod praécipis. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Exístimo quod non sunt condígnae passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quae revelánda est in nobis.

Nam exspectátio creatúrae revelatiónem filiórum Dei exspéctat ; vanitáti enim creatúra subiécta est, non volens sed propter eum, qui subiécit, in spem, quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis in libertátem glóriae filiórum Dei.

Scimus enim quod omnis creatúra congemíscit et compárturit usque adhuc ; non solum autem, sed et nos ipsi primítias Spíritus habéntes, et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum exspectántes, redemptiónem córporis nostri.

Spe enim salvi facti sumus ; spes autem, quae vidétur, non est spes ; nam, quod videt, quis sperat ? Si autem, quod non vidémus, sperámus, per patiéntiam exspectámus.

 

 

 

Psalmus

 

In converténdo Dóminus captivitátem Sion, facti sumus quasi somniántes.

Tunc replétum est gáudio os nostrum, et lingua nostra exsultatióne.

Tunc dicébant inter gentes : «Magnificávit Dóminus fácere cum eis».

Magnificávit Dóminus fácere nobíscum ; facti sumus laetántes.

Convérte, Dómine, captivitátem nostram, sicut torréntes in austro.

Qui séminant in lácrimis, in exsultatióne metent.

Eúntes ibant et flebant semen spargéndum portántes ;

Veniéntes autem vénient in exsultatióne portántes manípulos suos.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

 

Subiécti estóte ínvicem in timóre Christi.

Mulíeres viris suis sicut Dómino, quóniam vir caput est mulíeris, sicut et Christus caput est ecclésiae, ipse salvátor córporis. Sed ut ecclésia subiécta est Christo, ita et mulíeres viris in ómnibus.

Viri, dilígite uxóres, sicut et Christus diléxit ecclésiam et seípsum trádidit pro ea, ut illam sanctificáret mundans lavácro aquae in verbo, ut exhibéret ipse sibi gloriósam ecclésiam non habéntem máculam aut rugam aut áliquid eiúsmodi, sed ut sit sancta et immaculáta. Ita et viri debent dilígere uxóres suas ut córpora sua.

Qui suam uxórem díligit, seípsum díligit ; nemo enim umquam carnem suam ódio hábuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclésiam, quia membra sumus córporis eius. Propter hoc relínquet homo patrem et matrem et adhaerébit uxóri suae, et erunt duo in carne una.

Mystérium hoc magnum est ; ego autem dico de Christo et ecclésia ! Verúmtamen et vos sínguli unusquísque suam uxórem sicut seípsum díligat ; uxor autem tímeat virum.

 

 

Psalmus

 

Beátus omnis, qui timet Dóminum, qui ámbulat in viis eius.

Labóres mánuum tuárum manducábis, beátus es, et bene tibi erit.

Uxor tua sicut vitis fructífera in latéribus domus tuae ;

Fílii tui sicut novéllae olivárum in circúitu mensae tuae.

Ecce sic benedicétur homo, qui timet Dóminum.

Benedícat tibi Dóminus ex Sion, et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitae tuae.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Benedíctus es, Pater, Dómine caeli et terrae, quia mystéria regni párvulis revelásti.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dicébat Iesus :

«Cui símile est regnum Dei, et cui símile existimábo illud ?

Símile est grano sinápis, quod accéptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in árborem, et vólucres caeli requievérunt in ramis eius».

Et íterum dixit :

«Cui símile aestimábo regnum Dei ? Símile est ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farínae sata tria, donec fermentarétur totum».

 

 

 

Réspice, quaésumus, Dómine, múnera quae tuae offérimus maiestáti, ut, quod nostro servítio géritur, ad tuam glóriam pótius dirigátur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Laetábimur in salutári tuo, et in nómine Dómini Dei nostri magnificábimur.
  • Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis, oblatiónem Deo in odórem suavitátis.

 

 

 

Perfíciant in nobis, Dómine, quaésumus, tua sacraménta quod cóntinent, ut, quae nunc spécie gérimus, rerum veritáte capiámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXX per annum

feria quarta

 

 

 

Laetétur cor quaeréntium Dóminum. Quaérite Dóminum, et confirmámini, quaérite fáciem eius semper.

 

Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum, et, ut mereámur ássequi quod promíttis, fac nos amáre quod praécipis. Per Dóminum.

XXX feria quarta

 

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Simíliter et Spíritus ádiuvat infírmitátem nostram ; nam quid orémus, sicut opórtet, nescímus, sed ipse Spíritus interpéllat gemitibus inenarrabilibus ; qui autem scrutátur corda, scit quid desideret Spíritus, quia secúndum Deum postulat pro sanctis.

Scimus autem quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperantur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt.

Nam, quos praescívit, et praedestinávit conformes fíeri imáginis fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus ; quos autem praedestinávit, hos et vocávit ; et quos vocávit, hos et iustificávit ; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

 

 

Psalmus

 

Réspice et exáudi me, Dómine Deus meus. Illúmina óculos meos, ne quándo obdórmiam in morte,

Ne quando dicat inimícus meus : «Praeválui advérsus eum !» ; neque exsúltent, qui tríbulant me, si motus fúero.

Ego autem in misericórdia tua sperávi. Exsultábit cor meum in salutári tuo, cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

 

Fílii, oboedíte paréntibus vestris in Dómino, hoc enim est iustum. Honóra patrem tuum et matrem, quod est mandátum primum cum promissióne, ut bene sit tibi et sis longaévus super terram.

Et, patres, nolíte ad iracúndiam provocáre fílios vestros, sed educáte illos in disciplína et correptióne Dómini.

Servi, oboedíte dóminis carnálibus cum timóre et tremóre, in simplicitáte cordis vestri sicut Christo non ad óculum asserviéntes quasi homínibus placéntes, sed ut servi Christi faciéntes voluntátem Dei ex ánimo, cum bona voluntáte serviéntes, sicut Dómino et non homínibus, sciéntes quóniam unusquísque, si quid fécerit bonum, hoc percipiet a Dómino, sive servus sive liber.

Et, dómini, éadem fácite illis, remitténtes minas, sciéntes quia et illórum et vester Dóminus est in caelis, et personárum accéptio non est apud eum.

 

 

Psalmus

 

Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua ; et sancti tui benedícant tibi.

Glóriam regni tui dicant et poténtiam tuam loquántur,

Ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas et glóriam magnificéntiae regni tui.

Regnum tuum regnum ómnium saeculórum, et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.

Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis et sanctus in ómnibus opéribus suis.

Allevat Dóminus omnes, qui córruunt, et érigit omnes depréssos.

 

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Deus vocávit vos per evangélium in acquisitiónem glóriae Dómini nostri Iesu Christi.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Ibat Iesus per civitátes et castélla docens et iter faciens in Hierosolymam.

Ait autem illi quidam : «Dómine, pauci sunt, qui salvántur ?».

Ipse autem dixit ad illos :

«Conténdite intráre per angústam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intráre et non potérunt. Cum autem surréxerit pater famílias et cláuserit ostium, et incipiétis foris stare et pulsáre ostium dicéntes : “Dómine, aperi nobis” ; et respóndens dicet vobis : “Néscio vos unde sitis”. Tunc incipiétis dícere : “Manducavimus coram te et bíbimus, et in platéis nostris docuisti” ; et dicet loquens vobis : “Néscio vos unde sitis : discédite a me, omnes operarii iniquitátis”.

Ibi erit fletus et stridor déntium, cum vidéritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophétas in regno Dei, vos autem expélli foras. Et vénient ab oriénte et occidénte et aquilone et austro et accúmbent in regno Dei.

Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novissimi».

 

 

 

Réspice, quaésumus, Dómine, múnera quae tuae offérimus maiestáti, ut, quod nostro servítio géritur, ad tuam glóriam pótius dirigátur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Laetábimur in salutári tuo, et in nómine Dómini Dei nostri magnificábimur.
  • Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis, oblatiónem Deo in odórem suavitátis.

 

 

 

Perfíciant in nobis, Dómine, quaésumus, tua sacraménta quod cóntinent, ut, quae nunc spécie gérimus, rerum veritáte capiámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXX per annum

feria quinta

 

 

 

Laetétur cor quaeréntium Dóminum. Quaérite Dóminum, et confirmámini, quaérite fáciem eius semper.

 

Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum, et, ut mereámur ássequi quod promíttis, fac nos amáre quod praécipis. Per Dóminum.

XXX feria quinta

 

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Qui Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum, quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donábit ?

Quis accusábit advérsus eléctos Dei ? Deus, qui iustíficat ? Quis est qui condémnet ? Christus Iesus, qui mórtuus est, immo qui suscitátus est, qui et est ad déxteram Dei, qui étiam interpéllat pro nobis ?

Quis nos separábit a caritáte Christi ? Tribulátio an angústia an persecútio an fames an núditas an perículum an gládius ? Sicut scriptum est : «Propter te mortificámur tota die, aestimáti sumus ut oves occisiónis».

Sed in his ómnibus supervíncimus per eum, qui diléxit nos.

Certus sum enim quia neque mors neque vita neque ángeli neque principátus neque instántia neque futúra neque virtútes neque altitúdo neque profúndum neque ália quaélibet creatúra póterit nos separáre a caritáte Dei, quae est in Christo Iesu Dómino nostro.

 

 

Psalmus

 

Et tu, Dómine, Dómine, fac mecum propter nomen tuum, quia suávis est misericórdia tua ;

Líbera me, quia egénus et pauper ego sum, et cor meum vulnerátum est intra me.

Sicut umbra, cum declínat, pertránsii, excússus sum sicut locústae.

Adiuva me, Dómine Deus meus, salvum me fac secúndum misericórdiam tuam.

Et sciant quia manus tua haec : tu, Dómine, hoc fecísti.

Confitébor Dómino nimis in ore meo et in médio multórum laudábo eum,

Quia ástitit a dextris páuperis, ut salvam fáceret a iudicántibus ánimam eius.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

 

De cétero confortámini in Dómino et in poténtia virtútis eius. Indúite armatúram Dei, ut possítis stare advérsus insídias Diáboli.

Quia non est nobis colluctátio advérsus sánguinem et carnem sed advérsus principátus, advérsus potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, advérsus spiritália nequítiae in caeléstibus.

Proptérea accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo et, ómnibus perféctis, stare.

State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte et indúti lorícam iustítiae et calceáti pedes in praeparatióne evangélii pacis, in ómnibus suméntes scutum fídei, in quo possítis ómnia tela maligni ígnea exstínguere ; et gáleam salútis assúmite et gládium Spíritus, quod est verbum Dei, per omnem oratiónem et obsecratiónem orántes omni témpore in Spíritu, et in ipso vigilántes in omni instántia et obsecratióne pro ómnibus sanctis et pro me, ut detur mihi sermo in aperitióne oris mei cum fidúcia notum fácere mystérium evangélii, pro quo legatióne fungor in caténa, ut in ipso áudeam prout opórtet me loqui.

 

 

Psalmus

 

Benedíctus Dóminus, adiútor meus, qui docet manus meas ad proélium et dígitos meos ad bellum.

Misericórdia mea et fortitúdo mea, refúgium meum et liberátor meus ;

Scutum meum, et in ipso sperávi, qui subdit pópulum meum sub me.

Deus, cánticum novum cantábo tibi, in psaltério decachórdo psallam tibi,

Qui das salútem régibus, qui rédimis David servum tuum de gládio malígno.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Benedíctus, qui venit rex in nómine Dómini ! Pax in caelo et glória in excélsis !

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Accessérunt quidam pharisaeórum dicéntes Iesu :

«Exi et vade hinc, quia Heródes vult te occídere».

Et ait illis :

«Ite, dícite vulpi illi : “Ecce eício daemónia et sanitátes perfício hódie et cras et tértia consúmmor. Verúmtamen opórtet me hódie et cras et sequénti ambuláre, quia non capit prophétam períre extra Ierúsalem”.

Ierúsalem, Ierúsalem, quae occídis prophétas et lápidas eos, qui missi sunt ad te, quótiens vólui congregáre fílios tuos, quemádmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluístis. Ecce relínquitur vobis domus vestra. Dico autem vobis : Non vidébitis me, donec véniat cum dicétis : “Benedíctus, qui venit in nómine Dómini”».

 

 

 

Réspice, quaésumus, Dómine, múnera quae tuae offérimus maiestáti, ut, quod nostro servítio géritur, ad tuam glóriam pótius dirigátur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Laetábimur in salutári tuo, et in nómine Dómini Dei nostri magnificábimur.
  • Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis, oblatiónem Deo in odórem suavitátis.

 

 

 

Perfíciant in nobis, Dómine, quaésumus, tua sacraménta quod cóntinent, ut, quae nunc spécie gérimus, rerum veritáte capiámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXX per annum

feria sexta

 

 

 

Laetétur cor quaeréntium Dóminum. Quaérite Dóminum, et confirmámini, quaérite fáciem eius semper.

 

Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum, et, ut mereámur ássequi quod promíttis, fac nos amáre quod praécipis. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Veritátem dico in Christo, non méntior, testimónium mihi perhibénte consciéntia mea in Spíritu Sancto, quóniam tristítia est mihi magna et contínuus dolor cordi meo.

Optárem enim ipse ego anáthema esse a Christo pro frátribus meis, cognátis meis secúndum carnem, qui sunt Israelítae, quorum adóptio est filiórum et glória et testaménta et legislátio et cultus et promissiónes, quorum sunt patres, et ex quibus Christus secúndum carnem : qui est super ómnia Deus benedíctus in saécula.

Amen.

 

 

Psalmus

 

Lauda, Ierúsalem, Dóminum ; colláuda Deum tuum, Sion.

Quóniam confortávit seras portárum tuárum, benedíxit fíliis tuis in te.

Qui ponit fines tuos pacem et ádipe fruménti sátiat te.

Qui emíttit elóquium suum terrae, velóciter currit verbum eius.

Qui annúntiat verbum suum Iacob, iustítias et iudícia sua Israel.

Non fecit táliter omni natióni, et iudícia sua non manifestávit eis.

 

 

 

2.

 

Inítium Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Philippénses

 

Paulus et Timótheus servi Christi Iesu ómnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philíppis, cum epíscopis et diáconis : grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.

Grátias ago Deo meo in omni memória vestri semper in omni oratióne mea pro ómnibus vobis cum gáudio deprecatiónem fáciens super communióne vestra in evangélio a prima die usque nunc, confídens hoc ipsum, quia, qui coepit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Iesu ; sicut est mihi iustum hoc sentíre pro ómnibus vobis, eo quod hábeam in corde vos et in vínculis meis et in defensióne et confirmatióne evangélii sócios grátiae meae omnes vos esse.

Testis enim mihi Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Christi Iesu. Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia et omni sensu, ut probétis potióra, ut sitis sincéri et sine offénsa in diem Christi, repléti fructu iustítiae, qui est per Iesum Christum, in glóriam et laudem Dei.

 

 

Psalmus

 

Confitébor Dómino in toto corde meo, in consílio iustórum et congregatióne.

Magna ópera Dómini, exquirénda ómnibus, qui cúpiunt ea.

Decor et magnificéntia opus eius, et iustítia eius manet in saéculum saéculi.

Memóriam fecit mirabílium suórum, miséricors et miserátor Dóminus.

Escam dedit timéntibus se ; memor erit in saéculum testaménti sui.

Virtútem óperum suórum annuntiávit pópulo suo, ut det illis hereditátem géntium.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Oves meae vocem meam áudiunt, dicit Dóminus ; et ego cognósco eas, et sequúntur me.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Factum est cum intráret Iesus in domum cuiúsdam príncipis pharisaeórum sábbato manducáre panem, et ipsi observábant eum.

Et ecce homo quidam hydrópicus erat ante illum. Et respóndens Iesus dixit ad legis perítos et pharisaéos dicens :

«Licet sábbato curáre an non ?».

At illi tacuérunt. Ipse vero apprehénsum sanávit eum ac dimísit.

Et ad illos dixit :

«Cuius vestrum fílius aut bos in púteum cadet, et non contínuo éxtrahet illum die sábbati ?».

Et non póterant ad haec respóndere illi.

 

 

 

 

Réspice, quaésumus, Dómine, múnera quae tuae offérimus maiestáti, ut, quod nostro servítio géritur, ad tuam glóriam pótius dirigátur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Laetábimur in salutári tuo, et in nómine Dómini Dei nostri magnificábimur.
  • Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis, oblatiónem Deo in odórem suavitátis.

 

 

 

Perfíciant in nobis, Dómine, quaésumus, tua sacraménta quod cóntinent, ut, quae nunc spécie gérimus, rerum veritáte capiámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXX per annum

sabbato

 

 

 

Laetétur cor quaeréntium Dóminum. Quaérite Dóminum, et confirmámini, quaérite fáciem eius semper.

 

Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum, et, ut mereámur ássequi quod promíttis, fac nos amáre quod praécipis. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Dico ergo : Numquid réppulit Deus pópulum suum ? Absit ! Nam et ego Israelíta sum, ex sémine Abraham, tribu Béniamin. Non réppulit Deus plebem suam, quam praescívit.

Dico ergo : Numquid sic offendérunt, ut cáderent ? Absit ! Sed illórum casu salus géntibus, ut illi ad aemulatiónem adducántur. Quod si casus illórum divítiae sunt mundi et deminútio eórum divítiae géntium, quanto magis plenitúdo eórum !

Nolo enim vos ignoráre, fratres, mystérium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapiéntes, quia caécitas ex parte cóntigit in Israel, donec plenitúdo géntium intráret, et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est : «Véniet ex Sion, qui erípiat, avértet impietátes ab Iacob ; et hoc illis a me testaméntum, cum abstúlero peccáta eórum».

Secúndum evangélium quidem inimíci propter vos, secúndum electiónem autem caríssimi propter patres ; sine paeniténtia enim sunt dona et vocátio Dei !

 

 

Psalmus

 

Beátus homo, quem tu erudíeris, Dómine, et de lege tua docúeris eum,

Ut mítiges ei a diébus malis.

Quia non repéllet Dóminus plebem suam et hereditátem suam non derelínquet.

Quia ad iustítiam revertétur iudícium, et sequéntur illam omnes, qui recto sunt corde.

Nisi quia Dóminus adiúvit me, paulo minus habitásset in loco siléntii ánima mea.

Si dicébam : «Motus est pes meus», misericórdia tua, Dómine, sustentábat me.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Philippénses

 

Dum omni modo, sive sub obténtu sive in veritáte, Christus annuntiétur, et in hoc gáudeo, ; sed et gaudébo, scio enim quia hoc mihi provéniet in salútem per vestram oratiónem et subministratiónem Spíritus Iesu Christi, secúndum exspectatiónem et spem meam quia in nullo confúndar, sed in omni fidúcia sicut semper et nunc magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem.

Mihi enim vívere Christus est et mori lucrum. Quod si vívere in carne, hic mihi fructus óperis est, et quid éligam ignóro. Coártor autem ex his duóbus : desidérium habens dissólvi et cum Christo esse, multo magis mélius ; permanére autem in carne magis necessárium est propter vos.

Et hoc confídens scio quia manébo et permanébo ómnibus vobis ad proféctum vestrum et gáudium fídei, ut gloriátio vestra abúndet in Christo Iesu in me per meum advéntum íterum ad vos.

 

 

Psalmus

 

Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus.

Sitívit ánima mea ad Deum, Deum vivum ; quando véniam et apparébo ante fáciem Dei ?

Haec recordátus sum et effúdi in me ánimam meam ; quóniam transíbam in locum tabernáculi admirábilis usque ad domum Dei

In voce exsultatiónis et confessiónis multitúdinis festa celebrántis.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Tóllite iugum meum super vos, dicit Dóminus, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Factum est cum intráret Iesus in domum cuiúsdam príncipis pharisaeórum sábbato manducáre panem, et ipsi observábant eum.

Dicébat autem Iesus ad invitátos parábolam, inténdens quómodo primos accúbitus elígerent, dicens ad illos :

«Cum invitátus fúeris ab áliquo ad núptias, non discúmbas in primo loco, ne forte honorátior te sit invitátus ab eo, et véniens is qui te et illum vocávit, dicat tibi : “Da huic locum” ; et tunc incípias cum rubóre novíssimum locum tenére.

Sed cum vocátus fúeris, vade, recúmbe in novíssimo loco, ut, cum vénerit qui te invitávit, dicat tibi : “Amíce, ascénde supérius” ; tunc erit tibi glória coram ómnibus simul discumbéntibus.

Quia omnis, qui se exáltat, humiliábitur ; et, qui se humíliat, exaltábitur».

 

 

 

Réspice, quaésumus, Dómine, múnera quae tuae offérimus maiestáti, ut, quod nostro servítio géritur, ad tuam glóriam pótius dirigátur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Laetábimur in salutári tuo, et in nómine Dómini Dei nostri magnificábimur.
  • Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis, oblatiónem Deo in odórem suavitátis.

 

 

 

Perfíciant in nobis, Dómine, quaésumus, tua sacraménta quod cóntinent, ut, quae nunc spécie gérimus, rerum veritáte capiámus. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année A
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :