Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

hebdomada VI per annum

feria secunda

 

(vide Festum Mariae Ecclesiae Matris)

 

 

hebdomada VI per annum

feria tertia

 

 

 

Esto mihi in Deum protectórem, et in locum refúgii, ut salvum me fácias. Quóniam firmaméntum meum et refúgium meum es tu, et propter nomen tuum dux mihi eris, et enútries me.

 

Deus, qui te in rectis et sincéris manere pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere, in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Génesis

 

Videns Dóminus quod multa malítia hóminum esset in terra, et cuncta cogitátio cordis eórum non inténta esset nisi ad malum omni témpore, paenítuit Dóminum quod hóminem fecísset in terra. Et tactus dolóre cordis intrínsecus :

«Delébo, inquit, hóminem, quem creávi, a fácie terrae, ab hómine usque ad pecus, usque ad réptile et usque ad vólucres caeli ; paénitet enim me fecísse eos».

Noe vero invénit grátiam coram Dómino.

Dixítque Dóminus ad Noe :

«Ingrédere tu et omnis domus tua arcam ; te enim vidi iustum coram me in generatióne hac. Ex ómnibus pecóribus mundis tolle septéna septéna, másculum et féminam ; de pecóribus vero non mundis duo duo, másculum et féminam. Sed et de volatílibus caeli septéna septéna, másculum et féminam, ut salvétur semen super fáciem univérsae terrae.

Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadragínta diébus et quadragínta nóctibus et delébo omnem substántiam, quam feci, de superfície terrae».

Fecit ergo Noe ómnia, quae mandáverat ei Dóminus. Cumque transíssent septem dies, aquae dilúvii inundavérunt super terram.

 

 

Psalmus

 

Afférte Dómino, fílii Dei, afférte Dómino glóriam et poténtiam,

Afférte Dómino glóriam nóminis eius, adoráte Dóminum in splendóre sancto.

Vox Dómini super aquas ; Deus maiestátis intónuit, Dóminus super aquas multas.

Vox Dómini in virtúte, vox Dómini in magnificéntia.

In templo eius omnes dicent glóriam.

Dóminus super dilúvium hábitat, et sedébit Dóminus rex in aetérnum.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Iacóbi apóstoli

 

Beátus vir, qui suffert tentatiónem, quia, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitae, quam repromísit Deus diligéntibus se.

Nemo, cum tentátur, dicat : «A Deo tentor» ; Deus enim non tentátur malis, ipse autem néminem tentat. Unusquísque vero tentátur a concupiscéntia sua abstráctus et illéctus ; dein concupiscéntia, cum concéperit, parit peccátum, peccátum vero, cum consummátum fúerit, génerat mortem.

Nolíte erráre, fratres mei dilectíssimi. Omne datum óptimum et omne donum perféctum de sursum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio nec vicissitúdinis obumbrátio. Voluntárie génuit nos verbo veritátis, ut simus primítiae quaedam creatúrae eius.

 

 

Psalmus

 

Beátus homo, quem tu erudíeris, Dómine, et de lege tua docúeris eum,

Ut mítiges ei a diébus malis.

Quia non repéllet Dóminus plebem suam et hereditátem suam non derelínquet.

Quia ad iustítiam revertétur iudícium, et sequéntur illam omnes, qui recto sunt corde.

Si dicébam : «Motus est pes meus», misericórdia tua, Dómine, sustentábat me.

In multitúdine sollicitúdinum meárum in corde meo, consolatiónes tuae laetificavérunt ánimam meam.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

  

Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Oblíti sunt discípuli súmere panes et nisi unum panem non habébant secum in navi.

Et praecipiébat eis Iesus dicens :

«Vidéte, cavéte a ferménto pharisaeórum et ferménto Heródis !».

Et disputábant ad ínvicem, quia panes non habérent. Quo cógnito ait illis :

«Quid disputátis, quia panes non habétis ? Nondum cognóscitis nec intellégitis ? Caecátum habétis cor vestrum ? Oculos habéntes non vidétis, et aures habéntes non audítis ? Nec recordámini, quando quinque panes fregi in quinque mília, quot cóphinos fragmentórum plenos sustulístis ?».

Dicunt ei : «Duódecim».

«Quando illos septem in quáttuor mília, quot sportas plenas fragmentórum tulístis ?».

Et dicunt ei : «Septem».

Et dicébat eis :

«Nondum intellégitis ?».

 

 

 

Haec nos oblátio, quaésumus, Dómine, mundet et rénovet atque tuam exsequéntibus voluntátem fiat causa remuneratiónis aetérnae. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

  • Manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis Dóminus ; non sunt fraudáti a desidério suo.
  • Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret, ut omnis qui credit in eum non péreat, sed hábeat vitam aetérnam.

 

Caeléstibus, Dómine, pasti delíciis, quaésumus, ut semper éadem, per quae veráciter vívimus, appetámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada VI per annum

feria quarta

 

 

 

Esto mihi in Deum protectórem, et in locum refúgii, ut salvum me fácias. Quóniam firmaméntum meum et refúgium meum es tu, et propter nomen tuum dux mihi eris, et enútries me.

 

Deus, qui te in rectis et sincéris manere pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere, in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Génesis

 

Cum transíssent quadragínta dies, apériens Noe fenéstram arcae, quam fécerat, dimísit corvum ; qui egrediebátur éxiens et rédiens, donec siccaréntur aquae super terram.

Emísit quoque colúmbam a se, ut vidéret si iam cessássent aquae super fáciem terrae. Quae, cum non invenísset, ubi resquiésceret pes eius, revérsa est ad eum in arcam ; aquae enim erant super univérsam terram. Extendítque manum et apprehénsam íntulit in arcam.

Exspectátis autem ultra septem diébus áliis, rursum dimísit colúmbam ex arce. At illa venit ad eum ad vésperam portans ramum olívae viréntibus fóliis in ore suo. Intelléxit ergo Noe quod cessássent aquae super terram. Exspectavítque nihilóminus septem álios dies ; et emísit colúmbam, quae non est revérsa ultra ad eum.

Igitur sescentésimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccátae sunt aquae super terram ; et apériens Noe tectum arcae, et ecce aspéxit vidítque quod exsiccáta erat superfícies terrae.

Aedificávit autem Noe altáre Dómino ; et tollens de cunctis pecóribus mundis et volúcribus mundis óbtulit holocáusta super altáre. Odoratúsque est Dóminus odórem suávitátis et locútus est Dóminus ad cor suum :

«Nequáquam ultra maledícam terrae propter hómines, quia cogitátio humáni cordis in malum prona est ab adulescéntia sua. Non ígitur ultra percútiam omnem ánimam vivéntem, sicut feci. Cunctis diébus terrae, seméntis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, dies et nox non requiéscent».

 

 

Psalmus

 

Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quae retríbuit mihi ?

Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo.

Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius.

Pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius.

Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius

In átriis domus Dómini, in médio tui, Ierúsalem.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Iacóbi apóstoli

 

Scitis, fratres mei dilécti. Sit autem omnis homo velox ad audiéndum, tardus autem ad loquéndum et tardus ad iram ; ira enim viri iustítiam Dei non operátur. Propter quod abiciéntes omnem immundítiam et abundántiam malítiae in mansuetúdine suscípite insítum verbum, quod potest salváre ánimas vestras.

Estóte autem factóres verbi et non auditóres tantum falléntes vosmetípsos. Quia si quis audítor est verbi et non factor, hic comparábitur viro consideránti vultum nativitátis suae in spéculo ; considerávit enim se et ábiit, et statim oblítus est qualis fúerit. Qui autem perspéxerit in lege perfécta libertátis et permánserit, non audítor obliviósus in lege perfécta libertátis et permánserit, non audítor obliviósus factus sed factor óperis, hic beátus in facto suo erit.

Si quis putat se religiósum esse non freno circumdúcens linguam suam sed sedúcens cor suum, huius vana est relígio. Relígio munda et immaculáta apud Deum et Patrem haec est : visitáre pupíllos et víduas in tribulatióne eórum, immaculátum se custodíre ab hoc saéculo.

 

 

Psalmus

 

Qui ingréditur sine mácula et operátur iustítiam, qui lóquitur veritátem in corde suo,

Qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit próximo suo malum et oppróbrium non íntulit próximo suo.

Ad níhilum reputátus est in conspéctu eius malígnus, timéntes autem Dóminum gloríficat.

Qui iurávit in detriméntum suum et non mutat, qui pecúniam suam non dedit ad usúram et múnera super innocéntem non accépit.

Qui facit haec, non movébitur in aetérnum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

  

Pater Dómini nostri Iesu Christi illúminet óculos cordis nostri, ut sciámus quae sit spes vocatiónis nostrae.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Véniunt Iesus et discípuli Bethsáida. Et addúcunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat.

Et apprehéndens manum caeci edúxit eum extra vicum et éxspuens in óculos eius, impósitis mánibus ei, interrogábat eum :

«Vides áliquid ?».

Et aspíciens dicébat : «Vídeo hómines, quia velut árbores vídeo ambulántes».

Deinde íterum impósuit manus super óculos eius ; et coepit vidére et restitútus est et vidébat clare ómnia.

Et misit illum in domum suam dicens  :

«Nec in vicum introíeris».

 

 

 

Haec nos oblátio, quaésumus, Dómine, mundet et rénovet atque tuam exsequéntibus voluntátem fiat causa remuneratiónis aetérnae. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

  • Manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis Dóminus ; non sunt fraudáti a desidério suo.
  • Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret, ut omnis qui credit in eum non péreat, sed hábeat vitam aetérnam.

 

Caeléstibus, Dómine, pasti delíciis, quaésumus, ut semper éadem, per quae veráciter vívimus, appetámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada VI per annum

feria quarta

 

 

 

Esto mihi in Deum protectórem, et in locum refúgii, ut salvum me fácias. Quóniam firmaméntum meum et refúgium meum es tu, et propter nomen tuum dux mihi eris, et enútries me.

 

Deus, qui te in rectis et sincéris manere pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere, in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Génesis

 

Benedixit Deus Noe et fíliis eius et dixit ad eos :

«Créscite et multiplicámini et impléte terram. Et terror vester ac tremor sit super cuncta animália terrae et super omnes vólucres caeli cum univérsis, quae movéntur super terram ; omnes pisces maris mánui vestrae tráditi sunt. Omne, quod movétur et vivit, erit vobis in cibum ; quasi hólera viréntia trádidi vobis ómnia, excépto quod carnem cum ánima, quae est in sánguine, non comedétis.

Sánguinem enim animárum vestrárum requíram de manu cunctárum bestiárum ; et de manu hóminis, de manu viri fratris eius requíram ánimam hóminis. Quicúmque effúderit humánum sánguinem, per hóminem fundétur sanguis illíus ; ad imáginem quippe Dei factus est homo.

Vos autem créscite et multiplicámini et pulluláte super terram et dominámini ei».

Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad fílios eius cum eo :

«Ecce ego státuam pactum meum vobíscum et cum sémine vestro post vos et ad omnem ánimam vivéntem, quae est vobíscum tam in volúcribus quam in iuméntis et in ómnibus béstiis terrae, quae sunt vobíscum, cunctis, quae egréssa sunt de arca, univérsis béstiis terrae. Státuam pactum meum vobíscum ; et nequáquam ultra interficiétur omnis caro aquis dilúvii, neque erit deínceps dilúvium díssipans terram».

Dixítque Deus :

«Hoc signum foéderis, quod do inter me et vos et ad omnem ánimam vivéntem, quae est vobíscum, in generatiónes sempitérnas : arcum meum ponam in núbibus, et erit signum foéderis inter me et inter terram».

 

 

 

Psalmus

 

Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terrae glóriam tuam,

Quia aedificávit Dóminus Sion et appáruit in glória sua.

Respéxit in oratiónem ínopum et non sprevit precem eórum.

Scribántur haec pro generatióne áltera, et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, Dóminus de caelo in terram aspéxit,

Ut audíret gémitus compeditórum, ut sólveret fílios mortis ;

Ut annúntient in Sion nomen Dómini et laudem eius in Ierúsalem,

Cum congregáti fúerint pópuli in unum et regna, ut sérviant Dómino.

Fílii servórum tuórum habitábunt, et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur».

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Iacóbi apóstoli

 

Fratres mei, nolíte in personárum acceptióne habére fidem Dómini nostri Iesu Christi glóriae.

Etenim si introíerit in synagógam vestram vir áureum ánulum habens in veste cándida, introíerit autem et pauper in sórdido hábitu, et intendátis in eum, qui indútus est veste praeclára, et dixéritis : «Tu sede hic bene», páuperi autem dicátis : «Tu sta illic aut sede sub scabéllo meo», nonne iudicátis apud vosmetípsos et facti estis iúdices cogitatiónum iniquárum ?

Audíte, fratres mei dilectíssimi. Nonne Deus elégit, qui páuperes sunt mundo, dívites in fide et herédes regni, quod repromísit diligéntibus se ? Vos autem exhonorástis páuperem. Nonne dívites ópprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudícia ? Nonne ipsi blasphémant bonum nomen, quod invocátum est super vos ? Si tamen legem perfícitis regálem secúndum Scriptúram : «Díliges próximum tuum sicut teípsum», bene fácitis ; si autem persónas accípitis, peccátum operámini, redargúti a lege quasi transgressóres.

 

 

Psalmus

 

Benedícam Dóminum in omni témpore, semper laus eius in ore meo.

In Dómino gloriábitur ánima mea, áudiant mansuéti et laeténtur.

Magnificáte Dóminum mecum, et exaltémus nomen eius in idípsum.

Exquisívi Dóminum, et exaudívit me et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.

Respícite ad eum, et illuminámini et fácies vestrae non confundéntur.

Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

  

Verba tua, Dómine, Spíritus sunt et vita sunt ; verba vitae aetérnae habes.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Egréssus est Iesus et discípuli eius in castélla Caesaréae Philíppi ; et in via interrogábat discípulos suos dicens eis :

«Quem me dicunt esse hómines ?».

Qui respondérunt illi dicéntes : «Ioánnem Baptístam, álii Elíam, álii vero unum de prophétis».

Et ipse interrogábat eos :

«Vos vero quem me dícitis esse ?».

Respóndens Petrus ait ei : «Tu es Christus».

Et comminátus est eis, ne cui dícerent de illo. Et coepit docére illos :

«Opórtet Filium hóminis multa pati et reprobári a senióribus et a summis sacerdótibus et scribis et occídi et post tres dies resúrgere» ; et palam verbum loquebátur.

Et apprehéndens eum Petrus coepit increpáre eum. Qui convérsus et videns discípulos suos comminátus est Petro et dicit :

«Vade retro me, Sátana, quóniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hóminum».

 

 

 

Haec nos oblátio, quaésumus, Dómine, mundet et rénovet atque tuam exsequéntibus voluntátem fiat causa remuneratiónis aetérnae. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

  • Manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis Dóminus ; non sunt fraudáti a desidério suo.
  • Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret, ut omnis qui credit in eum non péreat, sed hábeat vitam aetérnam.

 

Caeléstibus, Dómine, pasti delíciis, quaésumus, ut semper éadem, per quae veráciter vívimus, appetámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada VI per annum

feria sexta

 

 

 

Esto mihi in Deum protectórem, et in locum refúgii, ut salvum me fácias. Quóniam firmaméntum meum et refúgium meum es tu, et propter nomen tuum dux mihi eris, et enútries me.

 

Deus, qui te in rectis et sincéris manere pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere, in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Génesis

 

Erat univérsa terra lábii uníus et sermónum eorúndem. Cumque proficisceréntur de oriénte, invenérunt campum in terra Sénnaar et habitavérunt in eo.

Dixítque alter ad próximum suum : «Veníte, faciámus láteres et coquámus eos igni». Habuerúntque láteres pro saxis et bitúmen pro caeménto. Et dixérunt : «Veníte, faciámus nobis civitátem et turrim, cuius culmen pertíngat ad caelum, et faciámus nobis nomen, ne dividámur super fáciem univérsae terrae».

Descéndit autem Dóminus, ut vidéret civitátem et turrim, quam aedificavérunt fílii hóminum, et dixit Dóminus :

«Ecce unus est pópulus et unum lábium ómnibus ; et hoc est inítium operatiónis eórum, nec eis erit deínceps diffícile, quidquid cogitáverint fácere. Veníte ígitur, descendámus et confundámus ibi linguam eórum, ut non intéllegat unusquísque vocem próximi sui».

Atque ita divísit eos Dóminus ex illo loco super fáciem univérsae terrae, et cessavérunt aedificáre civitátem.

Et idcírco vocátum est nomen eius Babel, quia ibi confúsum est lábium univérsae terrae, et inde dispérsit eos Dóminus super fáciem univérsae terrae.

 

 

Psalmus

 

Dóminus díssipat consília géntium, írritas facit cogitatiónes populórum.

Consílium autem Dómini in aetérnum manet, cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem.

Beáta gens, cui Dóminus est Deus, pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.

De caelo respéxit Dóminus, vidit omnes fílios hóminum.

De loco habitáculi sui respéxit super omnes, qui hábitant terram,

Qui finxit singillátim corda eórum, qui intéllegit ómnia ópera eórum.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Iacóbi apóstoli

 

Quid próderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habére, ópera autem non habet ? Numquid póterit fides salváre eum ?

Si frater aut soror nudi sunt et índigent victu cotidiáno, dicat autem áliquis de vobis illis : «Ite in pace, calefacímini et saturámini», non dedéritis autem eis, quae necessária sunt córporis, quid próderit ? Sic et fides, si non hábeat ópera, mórtua est in semetípsa.

Sed dicet quis : «Tu fidem habes, et ego ópera habeo». Osténde mihi fidem tuam sine opéribus, et ego tibi osténdam ex opéribus meis fidem. Tu credis quóniam unus est Deus ? Bene facis ; et daemónes credunt et contremíscunt ! Vis autem scire, o homo inánis, quóniam fides sine opéribus otiósa est ?

Abraham pater noster nonne ex opéribus iustificátus est ófferens Isaac fílium suum super altáre ? Vides quóniam fides cooperabátur opéribus illíus, et ex opéribus fides consummáta est, et suppléta est Scriptúra dicens : «Crédidit Abraham Deo, et reputátum est illi ad iustítiam», et amícus Dei appellátus est.

Vidétis quóniam ex opéribus iustificátur homo et non ex fide tantum. Sicut enim corpus sine spíritu emórtuum est, ita et fides sine opéribus mórtua est.

 

 

Psalmus

 

Beátus vir, qui timet Dóminum, in mandátis eius cupit nimis.

Potens in terra erit semen eius, generátio rectórum benedicétur.

Glória et divítiae in domo eius, et iustítia eius manet in saéculum saéculi.

Exórtum est in ténebris lumen rectis, miséricors et miserátor et iustus.

Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat, dispónet res suas in iudício, quia in aetérnum non commovébitur.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

  

Vos dixi amícos, dicit Dóminus, quia ómnia quaecúmque audívi a Patre meo nota feci vobis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Convocáta turba cum discípulis suis, dixit eis Iesus :

«Si quis vult post me sequi, déneget semetípsum et tollat crucem suam et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam ; qui autem perdíderit ánimam suam propter me et evangélium, salvam eam fáciet.

Quid enim prodest hómini, si lucrétur mundum totum et detriméntum fáciat ánimae suae ? Quid enim dabit homo commutatiónem pro ánima sua ?

Qui enim me confúsus fúerit et mea verba in generatióne ista adúltera et peccatríce, et Fílius hóminis confundétur eum, cum vénerit in glória Patris sui cum ángelis sanctis».

Et dicébat illis :

«Amen dico vobis :

Sunt quidam de hic stántibus, qui non gustábunt mortem, donec vídeant regnum Dei venísse in virtúte».

 

 

 

Haec nos oblátio, quaésumus, Dómine, mundet et rénovet atque tuam exsequéntibus voluntátem fiat causa remuneratiónis aetérnae. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

  • Manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis Dóminus ; non sunt fraudáti a desidério suo.
  • Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret, ut omnis qui credit in eum non péreat, sed hábeat vitam aetérnam.

 

Caeléstibus, Dómine, pasti delíciis, quaésumus, ut semper éadem, per quae veráciter vívimus, appetámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada VI per annum

sabbato

 

 

 

Esto mihi in Deum protectórem, et in locum refúgii, ut salvum me fácias. Quóniam firmaméntum meum et refúgium meum es tu, et propter nomen tuum dux mihi eris, et enútries me.

 

Deus, qui te in rectis et sincéris manere pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere, in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae ad Hebraéos

 

Est fides sperandórum substántia, rerum arguméntum non apparéntium. In hac enim testimónium consecúti sunt senióres.

Fide intellégimus aptáta esse saécula verbo Dei, ut ex invisibílibus visibília facta sint.

Fide ampliórem hóstiam Abel quam Cain óbtulit Deo, per quam testimónium consecútus est esse iustus, testimónium perhibénte munéribus eius Deo, et per illam defúnctus adhuc lóquitur.

Fide Henoch translátus est, ne vidéret mortem, et non inveniebátur, quia tránstulit illum Deus ; ante translatiónem enim testimónium accépit placuísse Deo. Sine fide autem impossíbile placére ; crédere enim opórtet accedéntem ad Deum quia est et inquiréntibus se remunerátor fit.

Fide Noe respónso accépto de his, quae adhuc non videbántur, revéritus aptávit arcam in salútem domus suae ; per aquam damnávit mundum, et iustítiae, quae secúndum fidem est, heres est institútus.

 

 

Psalmus

 

Per síngulos dies benedícam tibi et laudábo nomen tuum in saéculum et in saéculum saéculi.

Magnus Dóminus et laudábilis nimis, et magnitúdinis eius non est investigátio.

Generátio generatióni laudábit ópera tua, et poténtiam tuam pronuntiábunt.

Magnificéntiam glóriae maiestátis tuae loquéntur et mirabília tua enarrábunt.

Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua ; et sancti tui benedícant tibi.

Glóriam regni tui dicant et poténtiam tuam loquántur,

 

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Iacóbi apóstoli

 

Nolíte plures magístri fíeri, fratres mei, sciéntes quóniam maius iudícium accipiémus. In multis enim offéndimus omnes.

Si quis in verbo non offéndit, hic perféctus est vir, potens étiam freno circumdúcere totum corpus. Si autem equórum frenos in ora míttimus ad oboediéndum nobis, et omne corpus illórum circumférimus. Ecce et naves, cum tam magnae sint et a ventis válidis minéntur, circumferúntur a mínimo gubernáculo, ubi ímpetus dirigéntis volúerit ; ita et lingua módicum quidem membrum est et magna exsúltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incéndit ! Et lingua ignis est, univérsitas iniquitátis ; lingua constitúitur in membris nostris, quae máculat totum corpus et inflámmat rotam nativitátis et inflammátur a gehénna.

Omnis enim natúra et bestiárum et vólucrum et serpéntium et étiam cetórum domátur et dómita est a natúra humána ; linguam autem nullus hóminum domáre potest, inquiétum malum, plena venéno mortífero. In ipsa benedícimus Dóminum et Patrem et in ipsa maledícimus hómines, qui ad similitúdinem Dei facti sunt ; ex ipso ore procédit benedíctio et maledíctio. Non opórtet, fratres mei, haec ita fíeri.

 

 

Psalmus

 

Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum ; in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt.

Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa et linguam magníloquam.

Qui dixérunt : «Lingua nostra magnificábimur, lábia nostra a nobis sunt ; quis noster dóminus est ?».

Elóquia Dómini elóquia casta, argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum.

Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos a generatióne hac in aetérnum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Caeli apérti sunt et vox Patris intónuit : «Hic est Fílius meus diléctus ; audíte illum».

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Assúmit Iesus Petrum et Iacóbum et Ioánnem, et ducit illos in montem excélsum seórsum solos.

Et transfigurátus est coram ipsis ; et vestiménta eius facta sunt splendéntia, cándida nimis, quália fullo super terram non potest tam cándida fácere.

Et appáruit illis Elías cum Móyse, et erant loquéntes cum Iesu. Et respóndens Petrus ait Iesu : «Rabbi, bonum est nos hic esse ; et faciámus tria tabernácula : tibi unum et Móysi unum et Elíae unum». Non enim sciébat quid respondéret, erant enim extérriti.

Et facta est nubes obúmbrans eos, et venit vox de nube :

«Hic est Fílius meus diléctus ; audíte illum».

Et statim circumspiciéntes néminem ámplius vidérunt nisi Iesum tantum secum.

Et descendéntibus illis de monte, praecépit illis, ne cui, quae vidíssent, narrárent, nisi cum Fílius hóminis a mórtuis resurréxerit. Et verbum continuérunt apud se, conquiréntes quid esset illud : «a mórtuis resúrgere». Et interrogábant eum dicéntes: «Quid ergo dicunt scribae quia Elíam opórteat veníre primum ?».

Qui ait illis :

«Elías véniens primo, restítuit ómnia ; et quómodo scriptum est super Fílio hóminis, ut multa patiátur et contemnátur ? Sed dico vobis : Et Elías venit ; et fecérunt illi, quaecúmque volébant, sicut scriptum est de eo».

 

 

 

Haec nos oblátio, quaésumus, Dómine, mundet et rénovet atque tuam exsequéntibus voluntátem fiat causa remuneratiónis aetérnae. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

  • Manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis Dóminus ; non sunt fraudáti a desidério suo.
  • Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret, ut omnis qui credit in eum non péreat, sed hábeat vitam aetérnam.

 

Caeléstibus, Dómine, pasti delíciis, quaésumus, ut semper éadem, per quae veráciter vívimus, appetámus. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année B
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :