Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica IV Quadragesimae

 

 

 

Laetáre, Ierúsalem, et convéntum fácite, omnes qui dilígitis eam : gaudéte cum laetítia, qui in tristítia fuístis, ut exsultétis, et satiémini ab ubéribus consolatiónis vestrae.

 

 

Deus, qui per Verbum tuum humáni géneris reconciliatiónem mirabíliter operáris, praesta, quaésumus, ut pópulus christiánus prompta devotióne et álacri fide ad ventúra sollémnia váleat festináre. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri alteríus Paralipoménon

 

Univérsi príncipes sacerdótum et pópulus multiplicavérunt praevaricatiónes suas iuxta univérsas abominatiónes géntium et polluérunt domum Dómini, quam sanctificáverat in Ierúsalem.

Mittébat autem Dóminus, Deus patrum suórum, ad illos per manum nuntiórum suórum de nocte consúrgens et cotídie cómmonens, eo quod párceret pópulo et habitáculo suo. At illi subsannábant núntios Dei et parvipendébant sermónes eius illudebántque prophétis, donec ascénderet furor Dómini in pópulum eius, et esset nulla curátio.

Incendérunt hostes domum Dei destruxerúntque murum Ierúsalem, univérsa palátia combussérunt et, quidquid pretiósum fúerat, demolíti sunt. Si quis eváserat gládium, ductus in Babylónem servívit regi et fíliis eius, donec imperáret rex Persárum, ut complerétur septuagínta anni.

Anno autem primo Cyri regis Persárum ad expléndum sermónem Dómini, quem locútus fúerat per os Ieremíae, suscitávit Dóminus spíritum Cyri regis Persárum, qui iussit praedicári in univérso regno suo étiam per scriptúram dicens : «Haec dicit Cyrus rex Persárum : Omnia regna terrae dedit mihi Dóminus, Deus caeli, et ipse praecépit mihi, ut aedificárem ei domum in Ierúsalem, quae est in Iudaéa. Quis ex vobis est de omni pópulo eius ? Sit Dóminus Deus suus cum eo, et ascéndat».

 

 

Psalmus

 

Super flúmina Babylónis, illic sédimus et flévimus, cum recordarémur Sion.

In salícibus in médio eius suspéndimus cítharas nostras.

Quia illic rogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, verba cantiónum,

Et, qui affligébant nos, laetítiam : «Cantáte nobis de cánticis Sion».

Quómodo cantábimus cánticum Dómini in terra aliéna ?

Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, oblivióni detur  déxtera mea ;

Adhaéreat lingua mea fáucibus meis, si non memínero tui,

Si non praeposúero Ierúsalem in cápite laetítiae meae.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

 

Deus qui dives est in misericórdia, propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos, et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Christo - grátia estis salváti - et conresuscitávit et consedére fecit in caeléstibus in Christo Iesu, ut osténderet in saéculis superveniéntibus abundántes divítias grátiae suae in bonitáte super nos in Christo Iesu.

Grátia enim estis salváti per fidem ; et hoc non ex vobis, Dei donum est : non ex opéribus, ut ne quis gloriétur. Ipsíus enim sumus factúra, creáti in Christo Iesu in ópera bona, quae praeparávit Deus, ut in illis ambulémus.

 

 

 

Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret ; omnis qui credit in eum habet vitam aetérnam.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Dixit Iesus Nicodémo :

«Sicut Móyses exaltávit serpéntem in desérto, ita exaltári opórtet Fílium hóminis, ut omnis, qui credit, in ipso hábeat vitam aetérnam».

Sic enim diléxit Deus mundum, ut fílium suum unigénitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam aetérnam. Non enim misit Deus Fílium in mundum ut iúdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non iudicátur ; qui autem non credit, iam iudicátus est, quia non crédidit in nomen Unigéniti Fílii Dei.

Hoc est autem iudícium :

Lux venit in mundum, et dilexérunt hómines magis ténebras quam lucem ; erant enim eórum mala ópera. Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguántur ópera eius ; qui autem facit veritátem, venit ad lucem, ut manifesténtur eius ópera, quia in Deo sunt facta.

 

 

 

Remédii sempitérni múnera, Dómine, laetántes offérimus, supplíciter exorántes, ut éadem nos et fidéliter venerári, et pro salúte mundi congruénter exhibére perfícias. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui fíliis tuis ad reparándam méntium puritátem, tempus praecípuum salúbriter statuísti, quo, mente ab inordinátis afféctibus expedíta, sic incúmberent transitúris ut rebus pótius perpétuis inhaerérent.

Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis, te collaudámus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

 

- Ierúsalem, quae aedificáta est ut cívitas, sibi compácta in idípsum. Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, ad confiténdum nómini Dómini.

 

 

 

Deus, qui illúminas omnem hóminem veniéntem in hunc mundum, illúmina, quaésumus, corda nostra grátiae tuae splendóre, ut digna ac plácita maiestáti tuae cogitáre semper, et te sincére dilígere valeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

Feria secunda hebdomadae IV Quadragesimae

 

 

 

Ego autem in Dómino sperábo. Exsultábo, et laetábor in tua misericórdia, quia respexísti humilitátem meam.

 

Deus, qui ineffabílibus mundum rénovas sacraméntis, praesta, quaésumus, ut Ecclésia tua et aetérnis profíciat institútis, et temporálibus non destituátur auxíliis. Per Dóminum.

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Dicit Dóminus Deus :

«Ecce ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memória prióra et non ascéndent super cor. Sed gaudébunt et exsultábunt usque in sempitérnum in his, quae ego creo, quia ecce ego creo Ierúsalem exsultatiónem et pópulum eius gáudium.

Et exsultábo in Ierúsalem et gaudébo in pópulo meo, et non audiétur in ea ultra vox fletus et vox clamóris.

Non erit ibi ámplius infans diérum et senex, qui non ímpleat dies suos. Quóniam puer erit, qui centenárius moriátur ; et, qui non attíngat centum annos, maledíctus erit.

Et aedificábunt domos et habitábunt et plantábunt víneas et cómedent fructus eárum».

 

 

Psalmus

 

Exaltábo te, Dómine, quóniam extraxísti me, nec delectásti inimícos meos super me.

Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam, vivificásti me, ut non descénderem in lacum.

Psállite Dómino, sancti eius, et confitémini memóriae sanctitátis eius,

Quóniam ad moméntum indignátio eius et per vitam volúntas eius.

Ad vésperum demorátur fletus, ad matutínum laetítia.

Audívit Dóminus et misértus est mei, Dóminus factus est adiútor meus.

Convertísti planctum meum in choros mihi,

Dómine Deus meus, in aetérnum confitébor tibi.

 

 

 

Quaérite bonum et non malum, ut vivátis ; ut sit Dóminus vobíscum.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Exiit Iesus in Galilaéam ; ipse enim Iesus testimónium perhíbuit quia prophéta in sua pátria honórem non habet. Cum ergo venísset in Galilaéam, excepérunt eum Galilaéi, cum ómnia vidíssent, quae fécerat Hierosólymis in die festo ; et ipsi enim vénerant in diem festum.

Venit ergo íterum in Cana Galilaéae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam régius, cuius fílius infirmabátur Caphárnaum ; hic cum audísset quia Iesus advénerit a Iudaéa in Galilaéam, ábiit ad eum et rogábat, ut descénderet et sanáret fílium eius ; incipiébat enim mori.

Dixit ergo Iesus ad eum :

«Nisi signa et prodígia vidéritis, non credétis».

Dicit ad eum régius : «Dómine, descénde priúsquam moriátur puer meus».

Dicit ei Iesus :

«Vade. Fílius tuus vivit».

Crédidit homo sermóni, quem dixit ei Iesus, et ibat. Iam autem eo descendénte, servi eius occurrérunt ei dicéntes quia puer eius vivit. Interrogábat ergo horam ab eis, in qua mélius habúerit. Dixérunt ergo ei : «Heri hora séptima relíquit eum febris». Cognóvit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus : «Fílius tuus vivit», et crédidit ipse et domus eius tota.

Hoc íterum secúndum signum fecit Iesus, cum venísset a Iudaéa in Galilaéam.

 

 

 

Dicátae tibi, Dómine, quaésumus, capiámus oblatiónis efféctum, et, a terrénae vetustátis conversatióne mundáti, caeléstis vitae proféctibus innovémur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui nos per abstinéntiam tibi grátias reférre voluísti, ut ipsa et nos peccatóres ab insoléntia mitigáret, et, egéntium profíciens aliménto, imitatóres tuae benignitátis effíceret.

Et ídeo, cum innúmeris Angelis, una te magnificámus laudis voce, dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Spíritum meum ponam in médio vestri, et fáciam ut in praecéptis meis ambulétis, et iudícia mea custodiátis, et operémini, dicit Dóminus.

 

 

Sancta tua nos, Dómine, quaésumus, et renovándo vivíficent, et sanctificándo ad aetérna perdúcant. Per Christum Dóminum nostrum.

Feria tertia hebdomadae IV Quadragesimae

 

 

 

Sitiéntes, veníte ad aquas, dicit Dóminus ; et qui non habétis prétium, veníte, et bíbite cum laetítia.

 

Exercitátio veneránda sanctae devotiónis, Dómine, tuórum fidélium corda dispónat, ut et dignis méntibus suscípiant paschále mystérium, et salvatiónis tuae núntient praecónium. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Ezechiélis prophétae

 

Convértit me Dóminus ad portam templi, et ecce aquae egrediebántur subter limen domus ad oriéntem ; fácies enim domus respiciébat ad oriéntem, aquae autem descendébant a látere templi dextro a merídie altáris. Et edúxit me per viam portae aquilónis et convértit me ad viam foras ad portam exteriórem, quae respiciébat ad oriéntem ; et ecce aquae exeúntes a látere dextro.

Cum egrederétur vir ad oriéntem, qui habébat funículum in manu sua, mensus est mille cúbitos et tradúxit me per aquam usque ad talos. Rursúmque mensus est mille et tradúxit me per aquam usque ad génua. Et mensus est mille et tradúxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille ; torrens, quem non pótui pertransíre, quóniam intumúerant aquae, aquae ad natándum ; torrens, qui non póterat transvadári.

Et dixit ad me : «Certe vidísti, fili hóminis» ; et duxit me et convértit ad ripam torréntis. Cumque me convertíssem, ecce in ripa torréntis ligna multa nimis ex utráque parte ; et ait ad me : «Aquae istae, quae egrediúntur ad regiónem orientálem et descéndunt ad Arabam, intrábunt mare, aquas salsas, et sanabúntur aquae : et omnis ánima vivens, quae movétur, quocúmque vénerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam vénerint illuc aquae istae, et sanabúntur et vivent ómnia, ad quae vénerit torrens.

Et super torréntem oriétur in ripis eius ex utráque parte omne lignum pomíferum ; non défluet fólium ex eo, et non defíciet fructus eius : per síngulos menses áfferet primitíva, quia aquae eius de sanctuário egrediéntur, et erunt fructus eius in cibum et fólia eius ad medicínam».

 

 

Psalmus

 

Deus est nobis refúgium et virtus, adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.

Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, et transferéntur montes in cor maris.

Flúminis rivi laetíficant civitátem Dei, sancta tabernácula Altíssimi.

Deus in médio eius, non commovébitur ; adiuvábit eam Deus mane dilúculo.

Dóminus virtútum nobíscum, refúgium nobis Deus Iacob.

Veníte et vidéte ópera Dómini, quae pósuit prodígia super terram.

 

 

 

Cor mundum crea in me, Deus, et redde mihi laetítiam salutáris tui.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Erat dies festus Iudaeórum, et ascéndit Iesus Hierosólymam. Est autem Hierosólymis, super Probática, piscína, quae cognominátur Hebráice Bethsátha, quinque pórticus habens. In his iacébat multitúdo languéntium, caecórum, claudórum, aridórum.

{Angelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscínam et movebátur aqua. Et qui prior descendísset in piscínam post motiónem aquae, sanus fiébat a quacúmque detinebátur infirmitáte.}

Erat autem quidam homo ibi trigínta et octo annos habens in infirmitáte sua. Hunc cum vidísset Iesus iacéntem, et cognovísset quia multum iam tempus habet, dicit ei :

«Vis sanus fíeri ?».

Respóndit ei lánguidus : «Dómine, hóminem non hábeo, ut, cum turbáta fúerit aqua, mittat me in piscínam ; dum autem vénio ego, álius ante me descéndit».

Dicit ei Iesus :

«Surge, tolle grabátum tuum et ámbula».

Et statim sanus factus est homo, et sústulit grabátum suum et ambulábat.

Erat autem sábbatum in illo die. Dicébant ergo Iudaéi illi, qui sanátus fúerat : «Sábbatum est, et non licet tibi tóllere grabátum tuum». Ille autem respóndit eis : «Qui me fecit sanum, ille mihi dixit : “Tolle grabátum tuum et ámbula”. Interrogavérunt eum : «Quis est ille homo, qui dixit tibi : “Tolle et ámbula”?. Is autem, qui sanus fúerat efféctus, nesciébat quis esset ; Iesus enim declinávit a turba constitúta in loco.

Póstea invénit eum Iesus in templo et dixit illi :

«Ecce sanus factus es ; iam noli peccáre, ne detérius tibi áliquid contíngat».

 

 

 

Offérimus tibi, Dómine, múnera quae dedísti, ut et creatiónis tuae circa mortalitátem nostram testificéntur auxílium, et remédium nobis immortalitátis operéntur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui nos per abstinéntiam tibi grátias reférre voluísti, ut ipsa et nos peccatóres ab insoléntia mitigáret, et, egéntium profíciens aliménto, imitatóres tuae benignitátis effíceret.

Et ídeo, cum innúmeris Angelis, una te magnificámus laudis voce, dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Dóminus regit me, et nihil mihi déerit ; in loco páscuae ibi me collocávit, super aquam refectiónis educávit me.

 

 

Purífica, quaésumus, Dómine, mentes nostras benígnus, et rénova caeléstibus sacraméntis, ut consequénter et córporum praesens páriter et futúrum capiámus auxílium. Per Christum Dóminum nostrum.

Feria quarta hebdomadae IV Quadragesimae

 

 

 

Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine ; tempus benepláciti, Deus. In multitúdine misericórdiae tuae exáudi me in veritáte salútis tuae.

 

Deus, qui et iustis praémia meritórum et peccatóribus véniam per paeniténtiam praebes, tuis supplícibus miserére, ut reátus nostri conféssio indulgéntiam váleat percípere delictórum. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Haec dicit Dóminus :

«In témpore benepláciti exaudívi te et in die salútis auxiliátus sum tui ; et servávi te et dedi te in foedus pópuli, ut suscitáres terram et distribúeres hereditátes dissipátas ; ut díceres his, qui vincti sunt : “Exíte”, et his, qui in ténebris : “Revelámini”.

Super vias pascéntur, et in ómnibus cóllibus decalvátis páscua eórum ; non esúrient neque sítient, et non percútiet eos aestus vel sol, quia miserátor eórum reget eos et ad fontes aquárum addúcet eos.

Et ponam omnes montes meos in viam, et sémitae meae exaltabúntur. Ecce isti de longe vénient, et ecce illi ab aquilóne et mari, et isti de terra Sinim».

Laudáte, caeli, et exsúlta, terra ; iubiláte, montes, laudem, quia consolátur Dóminus pópulum suum et páuperum suórum miserétur.

Et dixit Sion : «Derelíquit me Dóminus, et Dóminus oblítus est mei».

Numquid oblivísci potest múlier infántem suum, ut non misereátur fílio úteri sui ? Et si illa oblíta fúerit, ego tamen non oblivíscar tui.

 

 

Psalmus

 

Miserátor et miséricors Dóminus, longánimis et multae misericórdiae.

Suávis Dóminus univérsis, et miseratiónes eius super ómnia ópera eius.

Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis et sanctus in ómnibus opéribus suis.

Allevat Dóminus omnes, qui córruunt, et érigit omnes depréssos.

Iustus Dóminus in ómnibus viis suis et sanctus in ómnibus opéribus suis.

Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, ómnibus invocántibus eum in veritáte.

 

 

 

Ego sum resurréctio et vita, dicit Dóminus ; qui credit in me, non moriétur in aetérnum.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Respóndit Iesus Iudaéis :

«Pater meus usque modo operátur, et ego óperor».

Proptérea ergo magis quaerébant eum Iudaéi interfícere, quia non solum solvébat sábbatum, sed et Patrem suum dicébat Deum, aequálem se fáciens Deo.

Respóndit ítaque Iesus et dixit eis :

«Amen, amen dico vobis :

Non potest Fílius a se fácere quidquam, nisi quod víderit Patrem faciéntem ; quaecúmque enim ille fáciat, haec et Fílius simíliter facit. Pater enim díligit Fílium et ómnia demónstrat ei, quae ipse facit, et maióra his demonstrábit ei ópera, ut vos mirémini. Sicut enim Pater súscitat mórtuos et vivíficat, sic et Fílius, quos vult, vivíficat. Neque enim Pater iúdicat quemquam, sed iudícium omne dedit Fílio, ut omnes honoríficent Fílium, sicut honoríficant Patrem. Qui non honoríficat Fílium, non honoríficat Patrem, qui misit illum.

Amen, amen dico vobis :

Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aetérnam et in iudícium non venit, sed tránsiit a morte in vitam.

Amen, amen dico vobis :

Venit hora, et nunc est, quando mórtui áudient vocem Fílii Dei et, qui audíerint, vivent.

Sicut enim Pater habet vitam in semetípso, sic dedit et Fílio vitam habére in semetípso ; et potestátem dedit ei iudícium fácere, quia Fílius hóminis est. Nolíte mirári hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monuméntis sunt, áudient vocem eius et procédent, qui bona fecérunt, in resurrectiónem vitae, qui vero mala egérunt, in resurrectiónem iudícii.

Non possum ego a meípso fácere quidquam ; sicut áudio, iúdico, et iudícium meum iustum est, quia non quaero voluntátem meam, sed voluntátem eius, qui misit me».

 

 

 

Huius sacrifícii poténtia, Dómine, quaésumus, et vetustátem nostram cleménter abstérgat, et novitátem nobis áugeat et salútem. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui nos per abstinéntiam tibi grátias reférre voluísti, ut ipsa et nos peccatóres ab insoléntia mitigáret, et, egéntium profíciens aliménto, imitatóres tuae benignitátis effíceret.

Et ídeo, cum innúmeris Angelis, una te magnificámus laudis voce, dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Non misit Deus Fílium suum in mundum ut iúdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum.

 

 

Caeléstia dona capiéntibus, quaésumus, Dómine, non ad iudícium proveníre patiáris, quae fidélibus tuis ad remédium providísti. Per Christum Dóminum nostrum.

Feria quinta hebdomadae IV Quadragesimae

 

 

 

Laetétur cor quaeréntium Dóminum. Quaérite Dóminum et confirmámini, quaérite fáciem eius semper.

 

Cleméntiam tuam, Dómine, súpplici voto depóscimus, ut nos fámulos tuos, paeniténtia emendátos et bonis opéribus erudítos, in mandátis tuis fácias perseveráre sincéros, et ad paschália festa perveníre illaésos. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Exodi

 

Locútus est Dóminus ad Móysen :

«Vade, descénde ; peccávit pópulus tuus, quem eduxísti de terra Aegýpti. Recessérunt cito de via, quam praecépi eis, fecerúntque sibi vítulum conflátilem et adoravérunt atque immolántes ei hóstias dixérunt : “Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxérunt de terra Aegýpti !”».

Rursúmque ait Dóminus ad Móysen :

«Cerno quod pópulus iste durae cervícis sit ; dimítte me, ut irascátur furor meus contra eos et déleam eos faciámque te in gentem magnam».

Móyses autem orábat Dóminum Deum suum dicens : «Cur, Dómine, iráscitur furor tuus contra pópulum tuum, quem eduxísti de terra Aegýpti in fortitúdine magna et in manu robústa ? Ne, quaeso, dicant Aegýptii : “Cállide edúxit eos, ut interfíceret in móntibus et deléret e terra”. Quiéscat ira tua, et esto placábilis super nequítia pópuli tui. Recordáre Abraham, Isaac et Israel servórum tuórum, quibus iurásti per temetípsum dicens : “Multiplicábo semen vestrum sicut stellas caeli ; et univérsam terram hanc, de qua locútus sum, dabo sémini vestro, et possidébitis eam semper”».

Placatúsque est Dóminus, ne fáceret malum, quod locútus fúerat advérsus pópulum suum.

 

 

Psalmus

 

Et fecérunt vítulum in Horeb et adoravérunt scúlptile ;

Et mutavérunt glóriam suam in similitúdinem tauri comedéntis fenum.

Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, qui fecit magnália in Aegýpto,

Mirabília in terra Cham, terribília in mari Rubro.

Et dixit quia dispérderet eos, nisi affuísset Móyses eléctus eius :

Stetit in confractióne in conspéctu eius, ut avérteret iram eius, ne destrúeret eos.

 

 

 

Sic diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret ; omnis, qui credit in eum, habet vitam aetérnam.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Dixit Iesus Iudaéis :

«Si ego testimónium perhíbeo de meípso, testimónium meum non est verum ; álius est, qui testimónium pérhibet de me, et scio quia verum est testimónium, quod pérhibet de me.

Vos misístis ad Ioánnem, et testimónium perhíbuit veritáti ; ego autem non ab hómine testimónium accípio, sed haec dico, ut vos salvi sitis. Ille erat lucérna ardens et lucens, vos autem voluístis exsultáre ad horam in luce eius.

Ego autem hábeo testimónium maius Ioánne ; ópera enim, quae dedit mihi Pater, ut perfíciam ea, ipsa ópera, quae ego fácio, testimónium pérhibent de me quia Pater me misit ; et, qui misit me, Pater, ipse testimónium perhíbuit de me. Neque vocem eius umquam audístis, neque spéciem eius vidístis, et verbum eius non habétis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non créditis.

Scrutámini Scriptúras, quia vos putátis in ipsis vitam aetérnam habére ; et illae sunt, quae testimónium pérhibent de me. Et non vultis veníre ad me, ut vitam habeátis.

Glóriam ab homínibus non accípio, sed cognóvi vos, quia dilectiónem Dei non habétis in vobis. Ego veni in nómine Patris mei, et non accípitis me ; si álius vénerit in nómine suo, illum accipiétis. Quómodo potéstis vos crédere, qui glóriam ab ínvicem accípitis, et glóriam, quae a solo est Deo, non quaéritis ?

Nolíte putáre quia ego accusatúrus sim vos apud Patrem ; est qui accúset vos : Móyses, in quo vos sperátis. Si enim crederétis Móysi, crederétis fórsitan et mihi ; de me enim ille scripsit. Si autem illíus lítteris non créditis, quómodo meis verbis credétis ?».

 

 

 

Concéde, quaésumus, omnípotens Deus, ut huius sacrifícii munus oblátum fragilitátem nostram ab omni malo purget semper et múniat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui nos per abstinéntiam tibi grátias reférre voluísti, ut ipsa et nos peccatóres ab insoléntia mitigáret, et, egéntium profíciens aliménto, imitatóres tuae benignitátis effíceret.

Et ídeo, cum innúmeris Angelis, una te magnificámus laudis voce, dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Dabo legem meam in viscéribus eórum, et in corde eórum scribam eam ; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum, dicit Dóminus.

 

 

Puríficent nos, quaésumus, Dómine, sacraménta quae súmpsimus, et fámulos tuos ab omni culpa líberos esse concéde, ut, qui consciéntiae reátu constringúntur, caeléstis remédii plenitúdine gloriéntur. Per Christum Dóminum nostrum.

Feria sexta hebdomadae IV Quadragesimae

 

 

 

Deus, in nómine tuo salvum me fac, et in virtúte tua líbera me. Deus, exáudi oratiónem meam, áuribus pércipe verba oris mei.

 

Deus, qui fragilitáti nostrae cóngrua subsídia praeparásti, concéde, quaésumus, ut suae reparatiónis efféctum et cum exsultatióne suscípiat, et pia conversatióne recénseat. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Sapiéntiae

 

Dixérunt cogitántes apud se non recte :

«Circumveniámus iustum, quóniam inútilis est nobis et contrárius est opéribus nostris et impróperat nobis peccáta legis et diffámat in nos peccáta disciplínae nostrae. Promíttit se sciéntiam Dei habére et fílium Dei se nóminat.

Factus est nobis in accusatiónem cogitatiónum nostrárum ; gravis est nobis étiam ad vidéndum, quóniam dissímilis est áliis vita illíus, et immutátae sunt viae eius. Tamquam scória aestimáti sumus ab illo, et ábstinet se a viis nostris tamquam ab immundítiis ; beáta dicit novíssima iustórum et gloriátur patrem se habére Deum.

Videámus ergo si sermónes illíus veri sint, et tentémus, quae in éxitu eius erunt : si enim est verus fílius Dei, suscípiet illum et liberábit eum de mánibus contrariórum. Contumélia et torménto interrogémus eum, ut sciámus modéstiam eius et probémus patiéntiam illíus ; morte turpíssima condemnémus eum : erit enim ei visitátio ex sermónibus illíus».

Haec cogitavérunt et erravérunt ; excaecávit enim illos malítia eórum, et nesciérunt sacraménta Dei neque mercédem speravérunt sanctitátis nec iudicavérunt honórem animárum immaculatárum.

 

 

Psalmus

 

Vultus autem Dómini super faciéntes mala, ut perdat de terra memóriam eórum.

Clamavérunt, et Dóminus exaudívit et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.

Iuxta est Dóminus iis, qui contríto sunt corde, et confráctos spíritu salvábit.

Multae tribulatiónes iustórum, et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.

Custódit ómnia ossa eórum, unum ex his non conterétur.

Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum, et non puniéntur omnes, qui sperant in eo.

 

 

 

 

Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procédit de ore Dei.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Ambulábat Iesus in Galilaéam ; non enim volébat in Iudaéam ambuláre, quia quaerébant eum Iudaéi interfícere.

Ut autem ascendérunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascéndit, non maniféste sed quasi in occúlto.

Dicébant ergo quidam ex Hierosolymítis : «Nonne hic est, quem quaerunt interfícere ? Et ecce palam lóquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognovérunt príncipes quia hic est Christus ? Sed hunc scimus unde sit, Christus autem cum vénerit, nemo scit unde sit».

Clamávit ergo docens in templo Iesus et dicens :

«Et me scitis et unde sim scitis. Et a meípso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis. Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit».

Quaerébant ergo eum apprehéndere, et nemo misit in illum manus, quia nondum vénerat hora eius.

 

 

 

Haec sacrifícia nos, omnípotens Deus, poténti virtúte mundátos, ad suum fáciant purióres veníre princípium. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui nos per abstinéntiam tibi grátias reférre voluísti, ut ipsa et nos peccatóres ab insoléntia mitigáret, et, egéntium profíciens aliménto, imitatóres tuae benignitátis effíceret.

Et ídeo, cum innúmeris Angelis, una te magnificámus laudis voce, dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- In Christo habémus redemptiónem per sánguinem eius, remissiónem peccatórum, secúndum divítias grátiae eius.

 

 

Praesta, quaésumus, Dómine, ut, sicut de praetéritis ad nova transímus, ita, vetustáte depósita, sanctificátis méntibus innovémur. Per Christum Dóminum nostrum.

Sabbato hebdomadae IV Quadragesimae

 

 

 

Circumdedérunt me gémitus mortis, dolóres inférni circumdedérunt me ; et in tribulatióne mea invocávi Dóminum, et exaudívit de templo sancto suo vocem meam.

 

Dírigat corda nostra, quaésumus, Dómine, tuae miseratiónis operátio, quia tibi sine te placére non póssumus. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Ieremíae prophétae

 

Tu, Dómine, demonstrásti mihi, et cognóvi ; tunc ostendísti mihi ópera eórum.

Et ego quasi agnus mansuétus, qui portátur ad víctimam ; et non cognóvi quia super me cogitavérunt consília : «Caedámus lignum in vigóre eius et eradámus eum de terra vivéntium, et nomen eius non memorétur ámplius».

Tu autem, Dómine exercítuum, qui iúdicas iuste et probas renes et corda : vídeam ultiónem tuam ex eis ; tibi enim revelávi causam meam.

 

 

Psalmus

 

Dómine Deus meus, in te sperávi ; salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me et líbera me,

Ne quándo rápiat ut leo ánimam meam discérpens, dum non est qui salvum fáciat.

Iúdica me, Dómine, secúndum iustítiam meam et secúndum innocéntiam meam, quae est in me.

Consumátur nequítia peccatórum ; et iustum confírma : scrutans corda et renes Deus iustus.

Adiutórium meum apud Deum, qui salvos facit rectos corde.

Deus iudex iustus, fortis, iráscens per síngulos dies.

 

 

 

Sic diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret ; omnis, qui credit in eum, habet vitam aetérnam.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

 

Ex turba, cum audíssent sermónes Iesu, dicébant : «Hic est vere prophéta !» ; álii dicébant : «Hic est Christus !» ; quidam autem dicébant : «Numquid a Galilaéa Christus venit ? Nonne Scriptúra dixit : “Ex sémine David, et de Béthlehem castéllo, ubi erat David, venit Christus”?». Dissénsio ítaque facta est in turba propter eum.

Quidam autem ex ipsis volébant apprehéndere eum, sed nemo misit super illum manus. Venérunt ergo minístri ad pontífices et pharisaéos, et dixérunt eis illi : «Quare non adduxístis eum ?». Respondérunt minístri : «Numquam sic locútus est homo». Respondérunt ergo eis pharisaéi : «Numquid et vos sedúcti estis ? Numquid áliquis ex princípibus crédidit in eum aut ex pharisaéis ? Sed turba haec, quae non novit legem, maledícti sunt !».

Dicit Nicodémus ad eos, ille qui venit ad eum ántea, qui unus erat ex ipsis : «Numquid lex nostra iúdicat hóminem, nisi audíerit ab ipso prius et cognóverit quid fáciat ?». Respondérunt et dixérunt ei : «Numquid et tu ex Galilaéa es ? Scrutáre et vide quia prophéta a Galilaéa non surgit !». Et revérsi sunt unusquísque in domum suam.

 

 

 

Oblatiónibus nostris, quaésumus, Dómine, placáre suscéptis, et ad te nostras étiam rebélles compélle propítius voluntátes. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui nos per abstinéntiam tibi grátias reférre voluísti, ut ipsa et nos peccatóres ab insoléntia mitigáret, et, egéntium profíciens aliménto, imitatóres tuae benignitátis effíceret.

Et ídeo, cum innúmeris Angelis, una te magnificámus laudis voce, dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Pretióso sánguine quasi Agni immaculáti Christi et incontamináti redémpti sumus.

 

 

Tua nos, quaésumus, Dómine, sancta puríficent, et operatióne sua tibi plácitos esse perfíciant. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année B
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :