Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

In Baptismate Domini

 

 

 

Baptizáto Dómino, apérti sunt caeli, et sicut colúmba super eum Spíritus mansit, et vox Patris intónuit : Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui.

 

Omnípotens sempitérne Deus, qui Christum, in Iordáne flúmine baptizátum, Spíritu Sancto super eum descendénte, diléctum Fílium tuum sollémniter declarásti, concéde fíliis adoptiónis tuae, ex aqua et Spíritu Sancto renátis, ut in beneplácito tuo iúgiter persevérent. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Ecce servus meus, suscípiam eum ; eléctus meus, cómplacet sibi in illo ánima mea ; dedi spíritum meum super eum, iudícium géntibus próferet. Non clamábit neque vociferábitur, nec audiétur vox eius foris. Cálamum quassátum non cónteret et linum fúmigans non exstínguet ; in veritátem próferet iudícium. Non languébit nec frangétur, donec ponat in terra iudícium ; et legem eius ínsulae exspéctant.

Ego, Dóminus, vocávi te in iustítia et apprehéndi manum tuam ; et formávi te et dedi te in foedus pópuli, in lucem géntium, ut aperíres óculos caecórum et edúceres de conclusióne victum, de domo cárceris sedéntes in ténebris.

 

 

Psalmus

 

Afférte Dómino, fílii Dei, afférte Dómino glóriam et poténtiam,

Afférte Dómino glóriam nóminis eius, adoráte Dóminum in splendóre sancto.

Vox Dómini super aquas ; Deus maiestátis intónuit, Dóminus super aquas multas.

Vox Dómini in virtúte, vox Dómini in magnificéntia.

Vox Dómini denudábit condénsa ; et in templo eius omnes dicent glóriam.

Dóminus super dilúvium hábitat, et sedébit Dóminus rex in aetérnum.

Dóminus virtútem pópulo suo dabit, Dóminus benedícet pópulo suo in pace.

 

 

 

Léctio Actuum Apostolórum

 

Apériens Petrus os dixit :

«In veritáte compério quóniam non est personárum accéptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum et operátur iustítiam, accéptus est illi.

Verbum misit fíliis Israel evangelízans pacem per Iesum Christum ; hic est ómnium Dóminus. Vos scitis quod factum est verbum per univérsam Iudaéam incípiens a Galilaéa post baptísmum, quod praedicávit Ioánnes ; Iesum a Názareth, quómodo unxit eum Deus Spíritu Sancto et virtúte, qui pertransívit benefaciéndo et sanándo omnes oppréssos a Diábolo, quóniam Deus erat cum illo.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Facta est nubes obúmbrans eos, et venit vox de nube : «Hic est Fílius meus diléctus ; audíte illum».

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Existimánte pópulo et cogitántibus ómnibus in córdibus suis de Ioánne, ne forte ipse esset Christus, respóndit Ioánnes dicens ómnibus : «Ego quidem aqua baptízo vos. Venit autem fórtior me, cuius non sum dignus sólvere corrígiam calceamentórum eius ; ipse vos baptizábit in Spíritu Sancto et igni».

Factum est autem cum baptizarétur omnis pópulus et Iesu baptizáto et oránte, apértum est caelum, et descéndit Spíritus Sanctus corporáli spécie sicut colúmba super ipsum ; et vox de caelo facta est :

«Tu es Fílius meus diléctus ; in te complácui mihi».

 

 

 

Súscipe múnera, Dómine, in dilécti Fílii tui revelatióne deláta, ut fidélium tuórum oblátio in eius sacrifícium tránseat, qui mundi vóluit peccáta miserátus ablúere. Qui vivit.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui miris signásti mystériis novum in Iordáne lavácrum, ut, per vocem de caelo delápsam, habitáre Verbum tuum inter hómines crederétur ; et, per Spíritum in colúmbae spécie descendéntem, Christus Servus tuus óleo perúngi laetítiae ac mitti ad evangelizándum paupéribus noscerétur.

Et ídeo cum caelórum virtútibus in terris te iúgiter celebrámus, maiestáti tuae sine fine clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

- Ecce de quo dicébat Ioánnes : Ego vidi et testimónium perhíbui, quia hic est Fílius Dei.

 

Sacro múnere satiáti, cleméntiam tuam, Dómine, supplíciter exorámus, ut, Unigénitum tuum fidéliter audiéntes, fílii tui vere nominémur et simus. Per Christum.

hebdomada I per annum

 

 

 

In excélso throno vidi sedére virum, quem adórat multitúdo Angelórum, psalléntes in unum : Ecce cuius impérii nomen est in aetérnum.

 

 

Vota, quaésumus, Dómine, supplicántis pópuli caelésti pietáte proséquere, ut et quae agénda sunt vídeant, et ad implénda quae víderint convaléscant. Per Dóminum.

 

 

I feria secunda

 

1.

 

Inítium Epístulae ad Hebraéos

 

Multifáriam et multís modis olim Deus locútus pátribus in prophétis, in novíssimis his diébus locútus est nobis in Fílio, quem constítuit herédem universórum, per quem fecit et saécula ; qui, cum sit splendor glóriae et figúra substántiae eius et portet ómnia verbo virtútis suae, purgatióne peccatórum facta, consédit ad déxteram maiestátis in excélsis, tanto mélior ángelis efféctus, quanto differéntius prae illis nomen hereditávit.

Cui enim dixit aliquándo angelórum : «Fílius meus es tu ; ego hódie génui te» et rursum : «Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in fílium» ?

Cum autem íterum introdúcit primogénitum in orbem terrae, dicit : «Et adórent eum omnes ángeli Dei».

 

 

Psalmus

 

Dóminus regnávit ! Exsúltet terra, laeténtur ínsulae multae, iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.

Annuntiavérunt caeli iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

Adoráte eum, omnes ángeli eius.

Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, nimis exaltátus es super omnes deos.

 

 

 

2.

 

Inítium libri prióris Samuélis

 

Fuit vir unus de Ramáthaim Súphita de monte Ephraim, et nomen eius Elcana fílius Iéroham fílii Eliu fílii Thohu fílii Suph, Ephrathaéus. Et hábuit duas uxóres : nomen uni Anna et nomen secúndae Phenénna. Fuerúntque Phenénnae fílii, Annae autem non erant líberi.

Et ascendébat vir ille de civitáte sua síngulis annis, ut adoráret et sacrificáret Dómino exercítuum in Silo. Erant autem ibi duo fílii Heli, Ophni et Phínees, sacerdótes Dómini.

Venit ergo dies, et immolávit Elcana dabátque Phenénnae uxóri suae et cunctis fíliis eius et filiábus partes ; Annae autem dabat unam partem eléctam, quia Annam diligébat ; Dóminus autem conclúserat vulvam eius. Affligébat quoque eam aémula eius et veheménter angébat, ut conturbáret eam, quod conclusísset Dóminus vulvam eius. Sicque faciébat per síngulos annos, cum, redeúnte témpore, ascénderent templum Dómini, et sic provocábat eam. Porro illa flebat et non capiébat cibum. Dixit ergo ei Elcana vir suus : «Anna, cur fles et quare non cómedis ? Et quam ob rem afflígitur cor tuum ? Numquid non ego mélior sum tibi quam decem fílii ?».

 

 

Psalmus

 

Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quae retríbuit mihi ?

Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo.

Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius.

Tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.

Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius

In átriis domus Dómini, in médio tui, Ierúsalem.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Appropinquávit regnum Dei, dicit Dóminus : paenitémini et crédite evangélio.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Postquam tráditus est Ioánnes, venit Iesus in Galilaéam praédicans evangélium Dei et dicens :

«Implétum est tempus, et appropinquávit regnum Dei  ; paenitémini et crédite evangélio».

Et praetériens secus mare Galilaéae vidit Simónem et Andréam fratrem Simónis mitténtes in mare ; erant enim piscatóres.

Et dixit eis Iesus :

«Veníte post me, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum».

Et prótinus, relíctis rétibus, secúti sunt eum. Et progréssus pusíllum vidit Iacóbum Zebedaéi et Ioánnem fratrem eius, et ipsos in navi componéntes rétia, et statim vocávit illos. Et, relícto patre suo Zebedaéo in navi cum mercennáriis, abiérunt post eum.

 

 

 

Grata tibi sit, quaésumus, Dómine, tuae plebis oblátio, per quam et sanctificatiónem réferat, et quae pie precátur obtíneat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

- Dómine, apud te est fons vitae, et in lúmine tuo vidébimus lumen.

- Ego veni ut vitam hábeant, et abundántius hábeant, dicit Dóminus.

 

Súpplices te rogámus, omnípotens Deus, ut, quos tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. Per Christum Dóminum nostrum.

 

hebdomada I per annum

 

 

 

In excélso throno vidi sedére virum, quem adórat multitúdo Angelórum, psalléntes in unum : Ecce cuius impérii nomen est in aetérnum.

 

 

Vota, quaésumus, Dómine, supplicántis pópuli caelésti pietáte proséquere, ut et quae agénda sunt vídeant, et ad implénda quae víderint convaléscant. Per Dóminum.

 

 

I feria tertia

 

1.

 

Léctio Epístulae ad Hebraéos

 

Non ángelis subiécit orbem terrae futúrum, de quo lóquimur. Testátus est autem in quodam loco quis dicens : «Quid est homo, quod memor es eius, aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum ? Minuísti eum paulo minus ab ángelis, glória et honóre coronásti eum, ómnia subiecísti sub pédibus eius».

In eo enim quod ei ómnia subiécit, nihil dimísit non subiectíbile ei. Nunc autem necdum vidémus ómnia subiécta ei ; eum autem, qui paulo minus ab ángelis minorátus est, vidémus Iesum propter passiónem mortis glória et honóre coronátum, ut grátia Dei pro ómnibus gustáverit mortem.

Decébat enim eum, propter quem ómnia et per quem ómnia, qui multos fílios in glóriam addúxit, ducem salútis eórum per passiónes consummáre. Qui enim sanctíficat et qui sanctificántur, ex uno omnes ; propter quam causam non erubéscit fratres eos vocáre dicens : «Nuntiábo nomen tuum frátribus meis, in médio ecclésiae laudábo te».

 

 

 

Psalmus

 

Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,

Quid est homo, quod memor es eius, aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum ?

Minuísti eum paulo minus ab ángelis, glória et honóre coronásti eum et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

Omnia subiecísti sub pédibus eius, oves et boves univérsas, ínsuper et pécora campi,

Vólucres caeli et pisces maris, quaecúmque perámbulant sémitas maris.

 

 

 

2.

 

Léctio libri prióris Samuélis

 

Surréxit Anna, postquam coméderant et bíberant in Silo, et Heli sacerdóte sedénte super sellam ante postes templi Dómini. Cum esset Anna amáro ánimo, orávit Dóminum flens lárgiter et votum vovit dicens : «Dómine exercítuum, si respíciens vidéris afflictiónem fámulae tuae et recordátus mei fúeris nec oblítus ancíllae tuae dederísque servae tuae sexum virílem, dabo eum Dómino omnes dies vitae eius, et novácula non ascéndet super caput eius».

Factum est ergo, cum illa multiplicáret preces coram Dómino, ut Heli observáret os eius. Porro Anna loquebátur in corde suo ; tantúmque lábia illíus movebántur, et vox pénitus non audiebátur.

Aestimávit ígitur eam Heli temuléntam dixítque ei : «Usquequo ébria eris ? Dígere paulísper vinum, quo mades !». Respóndens Anna : «Nequáquam, inquit, dómine mi ; nam múlier infélix nimis ego sum : vinúmque et omne, quod inebriáre potest, non bibi, sed effúdi ánimam meam in conspéctu Dómini. Ne réputes ancíllam tuam quasi unam de filiábus Bélial, quia ex multitúdine dolóris et maeróris mei locúta sum usque in praesens».

Tunc Heli ait ei : «Vade in pace, et Deus Israel det tibi petitiónem, quam rogásti eum». Et illa dixit : «Utinam invéniat ancílla tua grátiam in óculis tuis». Et ábiit múlier in viam suam et cómedit ; vultúsque illíus non fuérunt ámplius sicut prius. Et surrexérunt mane et adoravérunt coram Dómino.

Reversíque sunt et venérunt in domum suam in Rama. Cognóvit autem Elcana Annam uxórem suam, et recordátus est eius Dóminus. Et factum est post círculum diérum concépit Anna et péperit fílium vocavítque nomen eius Sámuel, eo quod a Dómino postulásset eum.

 

 

Canticum

 

Exsultávit cor meum in Dómino, exaltátum est cornu meum in Deo meo ;

Dilatátum est os meum super inimícos meos, quóniam laetáta sum in salutári tuo.

Arcus fórtium confráctus est, et infírmi accíncti sunt róbore.

Saturáti prius pro pane se locavérunt, et famélici non eguérunt ámplius.

Stérilis péperit plúrimos, et, quae multos habébat fílios, emárcuit.

Dóminus mortíficat et vivíficat, dedúcit ad inférnum et redúcit.

Dóminus páuperem facit et ditat, humíliat et súblevat ;

Súscitat de púlvere egénum et de stércore élevat páuperem,

Ut sédeat cum princípibus et sólium glóriae téneat.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Accípite verbum Dei, non ut verbum hóminum, sed sicut est vere verbum Dei.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

In illo témpore: lesus et discípuli eius ingrediúntur Caphárnaum. Et statim sábbatis ingréssus synagógam docébat. Et stupébant super doctrína eius : erat enim docens eos quasi potestátem habens et non sicut scribae.

Et statim erat in synagóga eórum homo in spíritu immúndo ; et exclamávit dicens: «Quid nobis et tibi, lesu Nazaréne ? Venísti pérdere nos ? Scio qui sis : Sanctus Dei».

Et comminátus est ei lesus dicens:

«Obmutésce et exi de hómine».

Et discérpens eum spíritus immúndus et exclámans voce magna exívit ab eo.

Et miráti sunt omnes, ita ut conquírerent inter se dicéntes: «Quidnam est hoc ? Doctrína nova cum potestáte : et spirítibus immúndis ímperat, et oboédiunt ei». Et procéssit rumor eius statim ubíque in omnem regiónem Galilaéae.

 

 

Grata tibi sit, quaésumus, Dómine, tuae plebis oblátio, per quam et sanctificatiónem réferat, et quae pie precátur obtíneat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

- Dómine, apud te est fons vitae, et in lúmine tuo vidébimus lumen.

- Ego veni ut vitam hábeant, et abundántius hábeant, dicit Dóminus.

 

Súpplices te rogámus, omnípotens Deus, ut, quos tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada I per annum

 

 

 

In excélso throno vidi sedére virum, quem adórat multitúdo Angelórum, psalléntes in unum : Ecce cuius impérii nomen est in aetérnum.

 

 

Vota, quaésumus, Dómine, supplicántis pópuli caelésti pietáte proséquere, ut et quae agénda sunt vídeant, et ad implénda quae víderint convaléscant. Per Dóminum.

 

 

I feria quarta

 

1.

 

Léctio Epístulae ad Hebraéos

 

Quia ergo púeri communicavérunt sánguini et carni, et ipse simíliter participávit iísdem, ut per mortem destrúeret eum, qui habébat mortis impérium, id est Diábolum, et liberáret eos, qui timóre mortis per totam vitam obnóxii erant servitúti.

Nusquam enim ángelos apprehéndit, sed semen Abrahae apprehéndit. Unde débuit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret, et fidélis póntifex in iis, quae sunt ad Deum, ut repropitiáret delícta pópuli ; in quo enim passus est ipse tentátus, potens est eis, qui tentántur, auxiliári.

 

 

 

Psalmus

 

Confitémini Dómino et invocáte nomen eius, annuntiáte inter gentes ópera eius.

Cantáte ei et psállite ei, meditámini in ómnibus mirabílibus eius.

Laudámini in nómine sancto eius, laetétur cor quaeréntium Dóminum.

Quaérite Dóminum et poténtiam eius, quaérite fáciem eius semper.

Semen Abraham, servi eius, fílii Iacob, elécti eius.

Ipse Dóminus Deus noster ; in univérsa terra iudícia eius.

Memor fuit in saéculum testaménti sui, verbi, quod mandávit in mille generatiónes,

Quod dispósuit cum Abraham, et iuraménti sui ad Isaac.

 

 

 

2.

 

Léctio libri prióris Samuélis

 

Puer Sámuel ministrábat Dómino coram Heli. Et sermo Dómini erat pretiósus in diébus illis : non erat vísio frequens. Factum est ergo in die quadam, Heli iacébat in loco suo, et óculi eius caligáverant, nec póterat vidére. Lucérna Dei nondum exstíncta erat, et Sámuel dormiébat in templo Dómini, ubi erat arca Dei.

Et vocávit Dóminus Sámuel, qui respóndens ait : «Ecce ego». Et cucúrrit ad Heli et dixit : «Ecce ego ; vocásti enim me». Qui dixit : «Non vocávi. Revértere ; dormi !». Et ábiit et dormívit.

Et Dóminus rursum vocávit Sámuel. Consurgénsque Sámuel ábiit ad Heli et dixit : «Ecce ego, quia vocásti me». Qui respóndit : «Non vocávi te, fili mi. Revértere et dormi !». Porro Sámuel necdum sciébat Dóminum, neque revelátus fúerat ei sermo Dómini.

Et Dóminus rursum vocávit Sámuel tértio, qui consúrgens ábiit ad Heli et ait : «Ecce ego, quia vocásti me». Intelléxit ígitur Heli quia Dóminus vocáret púerum, et ait ad Sámuel : «Vade et dormi ; et, si deínceps vocáverit te, dices : “Lóquere, Dómine, quia audit servus tuus”». Abiit ergo Sámuel et dormívit in loco suo.

Et venit Dóminus et stetit et vocávit, sicut vocáverat prius :

«Sámuel, Sámuel».

Et ait Sámuel : «Lóquere, quia audit servus tuus».

Crevit autem Sámuel, et Dóminus erat cum eo, et non cécidit ex ómnibus verbis eius in terram. Et cognóvit univérsus Israel a Dan usque Bersabée quod constitútus esset Sámuel prophéta Dómini.

 

 

Psalmus

 

Exspéctans exspectávi Dóminum, et inténdit mihi.

Beátus vir, qui pósuit Dóminum spem suam et non respéxit supérbos et declinántes in mendácium.

Sacrifícium et oblatiónem noluísti, aures autem fodísti mihi.

Holocáustum et pro peccáto non postulásti, tunc dixi : «Ecce vénio.

In volúmine libri scriptum est de me.

Fácere voluntátem tuam, Deus meus, vólui ; et lex tua in praecórdiis meis».

Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna ; ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Oves meae vocem meam áudiunt, dicit Dóminus ; et ego cognósco eas, et sequúntur me.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Prótinus egrediéntes de synagóga venérunt Iesus et discípuli eius in domum Simónis et Andréae cum Iacóbo et Ioánne.

Socrus autem Simónis decumbébat febrícitans ; et statim dicunt ei de illa. Et accédens elevávit eam apprehénsa manu ; et dimísit eam febris, et ministrábat eis.

Véspere autem facto, cum occidísset sol, afferébant ad eum omnes male habéntes et daemónia habéntes ; et erat omnis cívitas congregáta ad iánuam. Et curávit multos, qui vexabántur váriis languóribus, et daemónia multa eiécit et non sinébat loqui daemónia, quóniam sciébant eum.

Et dilúculo valde mane surgens egréssus est et ábiit in desértum locum ibíque orábat. Et persecútus est eum Simon et, qui cum illo erant ; et cum inveníssent eum,, dixérunt ei : «Omnes quaerunt te !».

Et ait illis :

«Eámus álibi in próximos vicos, ut et ibi praédicem ; ad hoc enim veni».

Et venit praédicans in synagógis eórum per omnem Galilaéam et daemónia eíciens.

 

 

 

Grata tibi sit, quaésumus, Dómine, tuae plebis oblátio, per quam et sanctificatiónem réferat, et quae pie precátur obtíneat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

- Dómine, apud te est fons vitae, et in lúmine tuo vidébimus lumen.

- Ego veni ut vitam hábeant, et abundántius hábeant, dicit Dóminus.

 

Súpplices te rogámus, omnípotens Deus, ut, quos tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada I per annum

 

 

 

In excélso throno vidi sedére virum, quem adórat multitúdo Angelórum, psalléntes in unum : Ecce cuius impérii nomen est in aetérnum.

 

 

Vota, quaésumus, Dómine, supplicántis pópuli caelésti pietáte proséquere, ut et quae agénda sunt vídeant, et ad implénda quae víderint convaléscant. Per Dóminum.

 

 

I feria quinta

 

1.

 

Léctio Epístulae ad Hebraéos

 

Quaprópter, sicut dicit Spíritus Sanctus :

«Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduraáre corda vestra sicut in exacerbatióne, secúndum diem tentatiónis in desérto, ubi tentavérunt me patres vestri in probatióne et vidérunt ópera mea quadragínta annos.

Propter quod infénsus fui generatióni huic et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognovérunt vias meas ; sicut iurávi in ira mea : Non introíbunt in réquiem meam».

Vidéte, fratres, ne forte sit in áliquo vestrum cor malum incredulitátis discedéndi a Deo vivo, sed adhortámini vosmetípsos per síngulos dies, donec illud «hódie» vocátur, ut non obdurétur quis ex vobis fallácia peccáti ; partícipes enim Christi effécti sumus, si tamen inítium substántiae usque ad finem firmum retineámus.

 

 

 

Psalmus

 

Veníte, adorémus et procidámus et génua flectámus ante Dóminum, qui fecit nos, quia ipse est Deus noster, et nos pópulus páscuae eius et oves manus eius.

Utinam hódie vocem eius audiátis : «Nolíte obduráre corda vestra,

Sicut in Meríba secúndum diem Massa in desérto, ubi tentavérunt me patres vestri : probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.

Quadragínta annis taéduit me generatiónis illíus, et dixi : Pópulus errántium corde sunt isti.

Et ipsi non cognovérunt vias meas ; ídeo iurávi in ira mea : Non introíbunt in réquiem meam».

 

 

 

2.

 

Léctio libri prióris Samuélis

 

Philísthim venérunt in Aphec et instruxérunt áciem contra Israel. Crescénte autem certámine, terga vertit Israel Philisthaéis ; et caesi sunt in illo certámine passim per agros quasi quáttuor mília virórum.

Et revérsus est pópulus ad castra, dixerúntque maióres natu de Israel : «Quare percússit nos Dóminus hódie coram Philísthim ? Afferámus ad nos de Silo arcam foéderis Dómini, et véniat in médium nostri, ut salvet nos de manu inimicórum nostrórum». Misit ergo pópulus in Silo, et tulérunt inde arcam foéderis Dómini exercítuum sedéntis super chérubim ; erántque duo fili Heli cum arca foéderis Dei, Ophni et Phínees.

Cumque venísset arca foéderis Dómini in castra, vociferátus est omnis Israel clamóre grandi, et persónuit terra. Et audiérunt Philísthim vocem clamóris dixerúntque : «Quaenam est haec vox clamóris magni in castris Hebraeórum ?».

Et cognovérunt quod arca Dómini venísset in castra. Timuerúntque Philísthim dicéntes : «Venit Deus in castra !». Et ingemuérunt dicéntes : «Vae nobis ! Non enim fuit tanta exsultátio heri et nudiustértius. Vae nobis ! Quis nos servábit de manu deórum sublímium istórum ? Hi sunt dii, qui percussérunt Aegýptum omni plaga in desérto. Confortámini et estóte viri, Philísthim, ne serviátis Hebraéis, sicut illi serviérunt vobis. Estóte viri et belláte !».

Pugnavérunt ergo Philísthim, et caesus est Israel, et fugit unusquísque in tabernáculum suum ; et facta est plaga magna nimis, et cecidérunt de Israel trigínta mília péditum. Et arca Dei capta est ; duóque fílii Heli mórtui sunt, Ophni et Phínees.

 

 

Psalmus

 

Nunc autem reppulísti et confudísti nos et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

Posuísti nos similitúdinem in géntibus, commotiónem cápitis in pópulis.

Evígila, quare obdórmis, Dómine ? exsúrge et ne repéllas in finem.

Quare fáciem tuam avértis, obliviscéris inópiae nostrae et tribulatiónis nostrae ?

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Praedicábat Iesus evangélium regni et sanábat omnem infirmitátem in pópulo.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Venit ad Iesum leprósus déprecans eum et genu flectens et dicens ei : «Si vis, potes me mundáre».

Et misértus exténdens manum suam tétigit eum et ait illi :

«Volo, mundáre !» ; et statim discéssit ab eo lepra, et mundátus est.

Et infrémuit in eum statímque eiécit illum et dicit ei :

«Vide, némini quidquam díxeris ; sed vade, osténde te sacerdóti et offer pro emundatióne tua, quae praecépit Móyses, in testimónium illis».

At ille egréssus coepit praedicáre multum et diffamáre sermónem, ita ut iam non posset manifésto in civitátem introíre, sed foris in desértis locis erat ; et conveniébant ad eum úndique.

 

 

 

Grata tibi sit, quaésumus, Dómine, tuae plebis oblátio, per quam et sanctificatiónem réferat, et quae pie precátur obtíneat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

- Dómine, apud te est fons vitae, et in lúmine tuo vidébimus lumen.

- Ego veni ut vitam hábeant, et abundántius hábeant, dicit Dóminus.

 

Súpplices te rogámus, omnípotens Deus, ut, quos tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada I per annum

 

 

 

In excélso throno vidi sedére virum, quem adórat multitúdo Angelórum, psalléntes in unum : Ecce cuius impérii nomen est in aetérnum.

 

 

Vota, quaésumus, Dómine, supplicántis pópuli caelésti pietáte proséquere, ut et quae agénda sunt vídeant, et ad implénda quae víderint convaléscant. Per Dóminum.

 

 

I feria sexta

 

1.

 

Léctio Epístulae ad Hebraéos

 

Timeámus ergo, ne forte, relícta pollicitatióne introeúndi in réquiem eius, existimétur áliquis ex vobis deésse ; étenim et nobis evangelizátum est quemádmodum et illis, sed non prófuit illis sermo audítus, non commíxtis fide cum iis, qui audíerant.

Ingrédimur enim in réquiem, qui credídimus, quemádmodum dixit :

«Sicut iurávi in ira mea : Non introíbunt in réquiem meam», et quidem opéribus ab institutióne mundi factis.

Dixit enim quodam loco de die séptima sic :

«Et requiévit Deus die séptima ab ómnibus opéribus suis» ; et in isto rursum :

«Non introíbunt in réquiem meam».

Festinémus ergo íngredi in illam réquiem, ut ne in idípsum quis íncidat inoboediéntiae exémplum.

 

 

 

Psalmus

 

Quanta audívimus et cognóvimus ea, et patres nostri narravérunt nobis,

Generatióni álteri narrántes laudes Dómini et virtútes eius et mirabília eius, quae fecit.

Ut ponant in Deo spem suam

Et non obliviscántur óperum Dei et mandáta eius custódiant.

Ne fiant sicut patres eórum, generátio rebéllis et exásperans ;

Generátio, quae non firmávit cor suum, et non fuit fidélis Deo spíritus eius.

 

 

 

2.

 

Léctio libri prióris Samuélis

 

Congregáti univérsi maióres natu Israel venérunt ad Sámuel in Rama dixerúntque ei : «Ecce tu senuísti, et fílii tui non ámbulant in viis tuis ; nunc ergo constítue nobis regem, ut iúdicet nos, sicut univérsae habent natiónes». Displicuítque sermo in óculis Samuélis, eo quod dixíssent : «Da nobis regem, ut iúdicet nos». Et orávit Sámuel ad Dóminum.

Dixit autem Dóminus ad Sámuel : «Audi vocem pópuli in ómnibus, quae loquúntur tibi ; non enim te abiecérunt, sed me abiecérunt, ne regnem super eos».

Dixit ítaque Sámuel ómnia verba Dómini ad pópulum, qui petíerat a se regem, et ait : «Hoc erit ius regis, qui imperatúrus est vobis : Fílios vestros tollet et ponet in cúrribus suis faciétque sibi équites, et current ante quadrígas eius ; et constítuet sibi tribúnos et centuriónes et aratóres agrórum suórum et messóres ségetum et fabros armórum et cúrruum suórum.

Fílias quoque vestras fáciet sibi unguentárias et focárias et paníficas ; agros quoque vestros et víneas et olivéta optima tollet et dabit servis suis. Sed et ségetes vestras et vineárum réditus addecimábit, ut det eunúchis et fámulis suis.

Servos étiam vestros et ancíllas et boves vestros óptimos et ásinos áuferet et ponet in ópere suo.

Greges vestros addecimábit, vosque éritis ei servi. Et clamábitis in die illa a fácie regis vestri, quem elegístis vobis, et non exáudiet vos Dóminus in die illa».

Nóluit autem pópulus audíre vocem Sámuel, sed dixérunt : «Nequáquam : rex enim erit super nos, et érimus nos quoque sicut omnes gentes ; et iudicábit nos rex noster et egrediétur ante nos et pugnábit bella nostra pro nobis». Et audívit Sámuel ómnia verba pópuli et locútus est ea in áuribus Dómini.

Dixit autem Dóminus ad Sámuel :

«Audi vocem eórum et constítue super eos regem».

 

 

Psalmus

 

Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

Et in nómine tuo exsultábunt tota die et in iustítia tua exaltabúntur,

Quóniam decor virtútis eórum tu es, et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

Quia Dómini est scutum nostrum, et Sancti Israel rex noster.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Prophéta magnus surréxit in nobis ; Deus visitávit plebem suam.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Intrávit íterum Iesus Caphárnaum post dies, et audítum est quod in domo esset. Et convenérunt multi, ita ut non ámplius caperéntur neque ad iánuam, et loquebátur eis verbum.

Et véniunt feréntes ad eum paralýticum, qui a quáttuor portabátur. Et cum non possent offérre eum illi prae turba, nudavérunt tectum, ubi erat, et perfodiéntes summíttunt grabátum, in quo paralýticus iacébat.

Cum vidísset autem Iesus fidem illórum, ait paralýtico :

«Fili, dimittúntur peccáta tua».

Erant autem illic quidam de scribis sedéntes et cogitántes in córdibus suis : «Quid hic sic lóquitur ? Blasphémat ! Quis potest dimíttere peccáta nisi solus Deus ?».

Quo statim cógnito Iesus spíritu suo quia sic cogitárent intra se, dicit illis :

«Quid ista cogitátis in córdibus vestris ? Quid est facílius, dícere paralýtico : “Dimittúntur peccáta tua”, an dícere : “Surge et tolle grabátum tuum et ámbula” ? Ut autem sciátis quia potestátem habet Fílius hóminis in terra dimitténdi peccáta - ait paralýtico - : Tibi dico : Surge, tolle grabátum tuum et vade in domum tuam».

Et surréxit et prótinus subláto grabáto ábiit coram ómnibus, ita ut admiraréntur omnes et glorificárent Deum dicéntes : «Numquam sic vídimus !».

 

 

 

Grata tibi sit, quaésumus, Dómine, tuae plebis oblátio, per quam et sanctificatiónem réferat, et quae pie precátur obtíneat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

- Dómine, apud te est fons vitae, et in lúmine tuo vidébimus lumen.

- Ego veni ut vitam hábeant, et abundántius hábeant, dicit Dóminus.

 

Súpplices te rogámus, omnípotens Deus, ut, quos tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada I per annum

 

 

 

In excélso throno vidi sedére virum, quem adórat multitúdo Angelórum, psalléntes in unum : Ecce cuius impérii nomen est in aetérnum.

 

 

Vota, quaésumus, Dómine, supplicántis pópuli caelésti pietáte proséquere, ut et quae agénda sunt vídeant, et ad implénda quae víderint convaléscant. Per Dóminum.

 

 

I sabbato

 

1.

 

Léctio Epístulae ad Hebraéos

 

Vivus est enim Dei sermo et éfficax et penetrabílior omni gládio ancípiti et pertíngens usque ad divisiónem ánimae ac spíritus, cómpagum quoque et medullárum, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis ; et non est creatúra invisíbilis in conspéctu eius, ómnia autem nuda et apérta sunt óculis eius, ad quem nobis sermo.

Habéntes ergo pontíficem magnum, qui penetrávit caelos, Iesum Fílium Dei, teneámus confessiónem. Non enim habémus pontíficem, qui non possit cómpati infirmitátibus nostris, tentátum autem per ómnia secúndum similitúdinem absque peccáto ; adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiae, ut misericórdiam consequámur et grátiam inveniámus in auxílium opportúnum.

 

 

Psalmus

 

Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam, testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam praestans párvulis.

Iustítiae Dómini rectae, laetificántes corda, praecéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

Timor Dómini mundus, pérmanens in saéculum saéculi, iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,

Sint ut compláceant elóquia oris mei et meditátio cordis mei in conspéctu tuo.

Dómine, adiútor meus et redémptor meus.

 

 

 

2.

 

Léctio libri prióris Samuélis

 

Erat vir de Béniamin nómine Cis fílius Abiel fílii Seror fílii Béchorath fílii Aphia, Beniaminíta vir potens. Et erat ei fílius vocábulo Saul eléctus et bonus, et non erat vir de fíliis Israel mélior illo ; ab úmero et sursum eminébat super omnem pópulum.

Períerant autem ásinae Cis patris Saul, et dixit Cis ad Saul fílium suum : «Tolle tecum unum de púeris et consúrgens vade et quaere ásinas». Qui cum transíssent per montem Ephraim et per terram Sálisa et non inveníssent, transiérunt étiam per terram Salim, et non erant, sed et per terram Iémini et mínime repperérunt.

Cumque aspexísset Sámuel Sáulem, Dóminus ait ei : «Ecce vir, quem dixéram tibi ; iste dominábitur pópulo meo».

Accéssit autem Saul ad Samuélem in médio portae et ait : «Indica, oro, mihi : Ubi est domus vidéntis ?». Et respóndit Sámuel Sáuli dicens : «Ego sum videns. Ascénde ante me in excélsum, ut comedátis mecum hódie. Et dimíttam te mane et ómnia, quae sunt in corde tuo, indicábo tibi.

Tulit autem Sámuel lentículam ólei et effúdit super caput eius et deosculátus eum ait : «Ecce unxit te Dóminus in príncipem super pópulum suum, super Israel. Et tu domináberis pópulo Dómini et tu liberábis eum de manu inimicórum eius, qui in circúitu eius sunt.

 

 

Psalmus

 

Dómine, in virtúte tua laetábitur rex, et super salutáre tuum exsultábit veheménter.

Desidérium cordis eius tribuísti ei et voluntátem labiórum eius non denegásti.

Quóniam praevenísti eum in benedictiónibus dulcédinis ; posuísti in cápite eius corónam de auro puríssimo.

Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in saéculum et in saéculum saéculi.

Magna est glória eius in salutári tuo, magnificéntiam et decórem impónes super eum ;

Quóniam pones eum benedictiónem in saéculum saéculi, laetificábis eum in gáudio ante vultum tuum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, praedicáre captívis remissiónem.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Egréssus est Iesus rursus ad mare ; omnísque turba veníbat ad eum, et docébat eos.

Et cum praeteríret, vidit Levin Alphaéi sedéntem ad telóneum et ait illi :

«Séquere me».

Et surgens secútus est eum.

Et factum est cum accúmberet in domo illíus, et multi publicáni et peccatóres simul discumbébant cum Iesu et discípulis eius ; erant enim multi et sequebántur eum.

Et scribae pharisaeórum, vidéntes quia manducáret cum peccatóribus et publicánis, dicébant discípulis eius : «Quare cum publicánis et peccatóribus mandúcat ?».

Et Iesus hoc audíto ait illis :

«Non necésse habent sani médicum, sed qui male habent ; non veni vocáre iustos, sed peccatóres».

 

 

 

Grata tibi sit, quaésumus, Dómine, tuae plebis oblátio, per quam et sanctificatiónem réferat, et quae pie precátur obtíneat. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

- Dómine, apud te est fons vitae, et in lúmine tuo vidébimus lumen.

- Ego veni ut vitam hábeant, et abundántius hábeant, dicit Dóminus.

 

Súpplices te rogámus, omnípotens Deus, ut, quos tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année C
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :