Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica XXVIII per annum

 

 

Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit ? Quia apud te propitiátio est, Deus Israel.

 

 

 

Tua nos, quaésumus, Dómine, grátia semper et praevéniat et sequátur, ac bonis opéribus iúgiter praestet esse inténtos. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Fáciet Dóminus exercítuum ómnibus pópulis in monte hoc convívium pínguium, convívium vini meri, pínguium medullatórum, vini deliquáti.

Et praecipitábit in monte isto fáciem vínculi colligáti super omnes pópulos et telam, quam ordítus est super omnes natiónes.

Praecipitábit mortem in sempitérnum et abstérget Dóminus Deus lácrimam ab omni fácie et oppróbrium pópuli sui áuferet de univérsa terra, quia Dóminus locútus est.

Et dicétur in die illa : «Ecce Deus noster iste, exspectávimus eum, ut salváret nos ; iste Dóminus, sustinúimus eum : exsultábimus et laetábimur in salutári eius. Quia requiéscet manus Dómini in monte isto».

 

 

Psalmus

 

Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit : in páscuis viréntibus me collocávit,

Super aquas quiétis edúxit me, ánimam meam refécit.

Dedúxit me super sémitas iustítiae propter nomen suum.

Nam et si ambulávero in valle umbrae mortis, non timébo mala, quóniam tu mecum es.

Virga tua et báculus tuus, ipsa me consoláta sunt.

Parásti in conspéctu meo mensam advérsus eos, qui tríbulant me ;

Impinguásti in óleo caput meum, et calix meus redúndat.

Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me ómnibus diébus vitae meae,

Et inhabitábo in domo Dómini in longitúdinem diérum.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Philippénses

 

Fratres,

Scio et humiliári, scio et abundáre ; úbique et in ómnibus institútus sum et satiári et esuríre et abundáre et penúriam pati. Omnia possum in eo, qui me confórtat.

Verúmtamen bene fecístis communicántes tribulatióni meae.

Deus autem meus implébit omne desidérium vestrum secúndum divítias suas in glória in Christo Iesu.

Deo autem et Patri nostro glória in saécula saeculórum.

Amen.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Deus Dómini nostri Iesu Christi, Pater glóriae, det vobis Spíritum sapiéntiae, illuminátos óculos cordis vestri, ut sciátis quae sit spes vocatiónis vestrae.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Respóndens Iesus dixit íterum in parábolis princípibus sacerdótum et senióribus pópuli dicens :

«Símile factum est regnum caelórum hómini regi, qui fecit núptias fílio suo. Et misit servos suos vocáre invitántes ad núptias, et nolébant veníre. Iterum misit alios servos dicens : “Dícite invitátis : Ecce prándium meum parávi, tauri mei et altília occísa, et ómnia paráta ; veníte ad núptias”. Illi autem neglexérunt et abiérunt, álius in villam suam, álius vero ad negotiatiónem suam ; réliqui vero tenuérunt servos eius et contumélia afféctos occidérunt.

Rex autem irátus est et, missis exercítibus suis, pérdidit homicídas illos et civitátem illórum succéndit. Tunc ait servis suis : “Núptiae quidem parátae sunt, sed qui invitáti erant, non fuérunt digni ; ite ergo ad éxitus viárum et quoscúmque invenéritis, vocáte ad núptias”. Et egréssi servi illi in vias, congregavérunt omnes, quos invenérunt, malos et bonos ; et implétae sunt núptiae discumbéntium.

Intrávit autem rex, ut vidéret discumbéntes, et vidit ibi hóminem non vestítum veste nuptiáli et ait illi : “Amíce, quómodo huc intrásti, non habens vestem nuptiálem ?”. At ille obmútuit. Tunc dixit rex minístris : “Ligáte pedes eius et manus et míttite eum in ténebras exterióres : ibi erit fletus et stridor déntium”.

Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti».

 

 

 

Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum, ut, per haec piae devotiónis offícia, ad caeléstem glóriam transeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Quia fílios quos longe peccáti crimen abstúlerat, per sánguinem Fílii tui Spiritúsque virtúte, in unum ad te dénuo congregáre voluísti : ut plebs, de unitáte Trinitátis adunáta, in tuae láudem sapiéntiae multifórmis Christi corpus templúmque Spíritus noscerétur Ecclésia.

Et ídeo, choris angélicis sociáti, te laudámus in gáudio confiténtes :

 

Sanctus…

 

 

 

  • Dívites eguérunt et esuriérunt ; quaeréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
  • Cum apparúerit Dóminus, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est.

 

 

 

Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter deprecámur, ut, sicut nos Córporis et Sánguinis sacrosáncti pascis aliménto, ita divínae natúrae fácias esse consórtes. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXVIII per annum

feria secunda

 

 

Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit ? Quia apud te propitiátio est, Deus Israel.

 

 

 

Tua nos, quaésumus, Dómine, grátia semper et praevéniat et sequátur, ac bonis opéribus iúgiter praestet esse inténtos. Per Dóminum.

1.

 

Inítium Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Paulus servus Christi Iesu, vocátus apóstolus, segregátus in evangélium Dei, quod ante promíserat per prophétas suos in Scriptúris sanctis de Fílio suo,

qui factus est ex sémine David secúndum carnem, qui constitútus est Fílius Dei in virtúte secúndum Spíritum sanctificatiónis ex resurrectióne mortuórum, Iesu Christo Dómino nostro, per quem accépimus grátiam et apostolátum ad oboeditiónem fídei in ómnibus géntibus pro nómine eius, in quibus estis et vos vocáti Iesu Christi,

ómnibus, qui sunt Romae diléctis Dei, vocátis sanctis :

grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.

 

 

Psalmus

 

Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit.

Salvávit sibi déxtera eius, et bráchium sanctum eius.

Notum fecit Dóminus salutáre suum, in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.

Recordátus est misericórdiae suae et veritátis suae dómui Israel.

Vidérunt omnes términi terrae salutáre Dei nostri.

Iubiláte Deo, omnis terra, erúmpite, exsultáte et psállite.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Gálatas

 

Scriptum est enim quóniam Abraham duos fílios hábuit, unum de ancílla et unum de líbera. Sed qui de ancílla, secúndum carnem natus est, qui autem de líbera, per promissiónem.

Quae sunt per allegoríam dicta ; ipsae enim sunt duo Testaménta, unum quidem a monte Sínai, in servitútem génerans, quod est Agar.

Illa autem, quae sursum est Ierúsalem, líbera est, quae est mater nostra ; scriptum est enim : «Laetáre, stérilis quae non paris, erúmpe et excláma, quae non párturis ; quia multi fílii desértae, magis quam eius, quae habet virum».

Itaque, fratres, non sumus ancíllae fílii sed líberae.

Hac libertáte nos Christus liberávit ; state ígitur et nolíte íterum iugo servitútis detinéri.

 

 

Psalmus

 

Laudáte, púeri Dómini, laudáte nomen Dómini.

Sit nomen Dómini benedíctum ex hoc nunc et usque in saéculum.

A solis ortu usque ad occásum laudábile nomen Dómini.

Excélsus super omnes gentes Dóminus, super caelos glória eius.

Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat et se inclínat, ut respíciat in caelum et in terram ?

Súscitans de terra ínopem, de stércore érigens páuperem.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Hódie nolíte obduráre corda vestra, sed vocem Dómini audíte.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Turbis concurréntibus, coepit Iesus dícere :

«Generátio haec generátio nequam est ; signum quaerit, et signum non dábitur illi nisi signum Ionae. Nam sicut Ionas fuit signum Ninevítis, ita erit et Fílius hóminis generatióni isti.

Regína austri surget in iudício cum viris generatiónis huius et condemnábit illos, quia venit a fínibus terrae audíre sapiéntiam Salomónis, et ecce plus Salomóne hic.

Viri Ninevítae surgent in iudício cum generatióne hac et condemnábunt illam, quia paeniténtiam egérunt ad praedicatiónem Ionae, et ecce plus Iona hic».

 

 

 

Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum, ut, per haec piae devotiónis offícia, ad caeléstem glóriam transeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Dívites eguérunt et esuriérunt ; quaeréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
  • Cum apparúerit Dóminus, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est.

 

 

 

Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter deprecámur, ut, sicut nos Córporis et Sánguinis sacrosáncti pascis aliménto, ita divínae natúrae fácias esse consórtes. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXVIII per annum

feria tertia

 

 

Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit ? Quia apud te propitiátio est, Deus Israel.

 

Tua nos, quaésumus, Dómine, grátia semper et praevéniat et sequátur, ac bonis opéribus iúgiter praestet esse inténtos. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Non erubésco evangélium : virtus enim Dei est in salútem omni credénti, Iudaéo primum et Graeco. Iustítia enim Dei in eo revelátur ex fide in fidem, sicut scriptum est : «Iustus autem ex fide vivet».

Revelátur enim ira Dei de caelo super omnem impietátem et iniustítiam hóminum, qui veritátem in iniustítia détinent, quia, quod noscíbile est Dei, maniféstum est in illis ; Deus enim illis manifestávit.

Inivisibília enim ipsíus a creatúra mundi per ea, quae facta sunt, intellécta conspiciúntur, sempitérna eius et virtus et divínitas, ut sint inexcusábiles ; quia, cum cognovíssent Deum, non sicut Deum glorificavérunt aut grátias egérunt, sed evanuérunt in cogitatiónibus suis, et obscurátum est insípiens cor eórum.

Dicéntes se esse sapiéntes, stulti facti sunt, et mutavérunt glóriam incorruptíbilis Dei in similitúdinem imáginis corruptíbilis hóminis et vólucrum et quadrúpedum et serpéntium.

Propter quod trádidit illos Deus in concupiscéntiis cordis eórum in immundítiam, ut ignomínia affíciant córpora sua in semetípsis, qui commutavérunt veritátem Dei in mendácio et coluérunt et serviérunt creatúrae pótius quam Creatóri, qui est benedíctus in saécula.

Amen.

 

 

Psalmus

 

Caeli enárrant glóriam Dei, et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.

Dies diéi erúctat verbum, et nox nocti índicat sciéntiam.

Non sunt loquélae neque sermónes, quorum non intellegántur voces :

In omnem terram exívit sonus eórum et in fines orbis terrae verba eórum.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Gálatas

 

Hac libertáte nos Christus liberávit ; state ígitur et nolíte íterum iugo servitútis detinéri.

Ecce ego Paulus dico vobis quóniam si circumcidámini, Christus vobis nihil próderit. Testíficor autem rursum omni hómini circumcidénti se quóniam débitor est univérsae legis faciéndae.

Evacuáti estis a Christo, qui in lege iustificámini, a grátia excidístis. Nos enim Spíritu ex fide spem iustítiae exspectámus.

Nam in Christo Iesu neque circumcísio áliquid valet neque praepútium, sed fides, quae per caritátem operátur.

 

 

Psalmus

 

Et véniat super me misericórdia tua, Dómine, salutáre tuum secúndum elóquium tuum.

Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque, quia in iudíciis tuis supersperávi.

Et custódiam legem tuam semper, in saéculum et in saéculum saéculi.

Et ambulábo in latitúdine, quia mandáta tua exquisívi.

Et delectábor in praecéptis tuis, quae diléxi.

Et levábo manus meas ad praecépta tua, quae diléxi ; et exercébor in iustificatiónibus tuis.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Vivus est Dei sermo et éfficax, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Cum loquerétur Iesus, rogávit illum quidam pharisaéus, ut prandéret apud se ; et ingréssus recúbuit.

Pharisaéus autem videns mirátus est quod non baptizátus esset ante prándium. Et ait Dóminus ad illum :

«Nunc vos pharisaéi, quod de foris est cálicis et catíni, mundátis, quod autem intus est vestrum, plenum est rapína et iniquitáte. Stulti ! Nonne, qui fecit, quod de foris est, étiam id, quod de intus est, fecit ? Verúmtamen, quae insunt, date eleemósynam, et ecce ómnia munda sunt vobis».

 

 

 

Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum, ut, per haec piae devotiónis offícia, ad caeléstem glóriam transeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Dívites eguérunt et esuriérunt ; quaeréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
  • Cum apparúerit Dóminus, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est.

 

 

 

Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter deprecámur, ut, sicut nos Córporis et Sánguinis sacrosáncti pascis aliménto, ita divínae natúrae fácias esse consórtes. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXVIII per annum

feria quarta

 

 

Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit ? Quia apud te propitiátio est, Deus Israel.

 

Tua nos, quaésumus, Dómine, grátia semper et praevéniat et sequátur, ac bonis opéribus iúgiter praestet esse inténtos. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Inexcusábilis es, o homo omnis, qui iúdicas. In quo enim iúdicas álterum, teípsum condémnas ; éadem enim agis, qui iúdicas.

Scimus enim quóniam iudícium Dei est secúndum veritátem in eos, qui tália agunt. Exístimas autem hoc, o homo, qui iúdicas eos, qui tália agunt, et facis ea, quia tu effúgies iudícium Dei ? An divítias benignitátis eius et patiéntiae et longanimitátis contémnis, ignórans quóniam benígnitas Dei ad paeniténtiam te addúcit ?

Secúndum durítiam autem tuam et impaénitens cor thesaurízas tibi iram in die irae et revelatiónis iusti iudícii Dei, qui reddet unicuíque secúndum ópera eius : his quidem, qui secúndum patiéntiam boni óperis glóriam et honórem et incorruptiónem quaerunt, vitam aetérnam ; his autem, qui ex contentióne et non oboédiunt veritáti, oboédiunt autem iniquitáti, ira et indignátio.

Tribulátio et angústia in omnem ánimam hóminis operántis malum, Iudaéi primum et Graeci ; glória autem et honor et pax omni operánti bonum, Iudaéo primum et Graeco. Non est enim personárum accéptio apud Deum !

 

 

Psalmus

 

In Deo tantum quiésce, ánima mea, ab ipso enim salutáre meum.

Verúmtamen ipse refúgium meum et salutáre meum, praesídium meum, non movébor ámplius.

In Deo tantum quiésce, ánima mea, quóniam ab ipso patiéntia mea.

Verúmtamen ipse Deus meus et salutáre meum, praesídium meum, non movébor.

Speráte in eo, omnis congregátio pópuli, effúndite coram illo corda vestra ; Deus refúgium nobis.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Gálatas

 

Quod si Spíritu ducímini, non estis sub lege.

Manifésta autem sunt ópera carnis, quae sunt fornicátio, immundítia, luxúria, idolórum sérvitus, venefícia, inimicítiae, contentiónes, aemulatiónes, irae, rixae, dissensiónes, sectae, invídiae, ebrietátes, comissatiónes et his simília, quae praédico vobis, sicut praedíxi, quóniam, qui tália agunt, regnum Dei non consequéntur.

Fructus autem Spíritus est cáritas, gáudium, pax, longanímitas, benígnitas, bónitas, fides, mansuetúdo, continéntia ; advérsus huiúsmodi non est lex. Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis. Si vívimus Spíritu, Spíritu et ambulémus.

 

 

Psalmus

 

Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum et in via peccatórum non stetit et in convéntu derisórum non sedit,

Sed in lege Dómini volúntas eius, et in lege eius meditátur die ac nocte.

Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, quod fructum suum dábit in témpore suo ;

Et fólium eius non défluet, et ómnia, quaecúmque fáciet, prosperabúntur.

Non sic ímpii, non sic, sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.

Ideo non consúrgent ímpii in iudício neque peccatóres in concílio iustórum.

Quóniam novit Dóminus viam iustórum, et iter impiórum períbit.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Oves meae vocem meam áudiunt, dicit Dóminus ; et ego cognósco eas, et sequúntur me.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dicébat Iesus :

«Vae vobis pharisaéis, quia decimátis mentam et rutam et omne holus et praeterítis iudícium et caritátem Dei ! Haec autem opórtuit fácere et illa non omíttere.

Vae vobis pharisaéis, quia dilígitis primam cáthedram in synagógis et salutatiónes in foro ! Vae vobis, quia estis ut monuménta, quae non parent, et hómines ambulántes supra nésciunt !».

Respóndens autem quidam ex legis perítis ait illi :

«Magíster, haec dicens étiam nobis contuméliam facis».

At ille ait :

«Et vobis legis perítis :

Vae, quia onerátis hómines onéribus, quae portári non possunt, et ipsi uno dígito vestro non tángitis sárcinas !».

 

 

 

Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum, ut, per haec piae devotiónis offícia, ad caeléstem glóriam transeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Dívites eguérunt et esuriérunt ; quaeréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
  • Cum apparúerit Dóminus, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est.

 

 

 

Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter deprecámur, ut, sicut nos Córporis et Sánguinis sacrosáncti pascis aliménto, ita divínae natúrae fácias esse consórtes. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXVIII per annum

feria quinta

 

 

Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit ? Quia apud te propitiátio est, Deus Israel.

 

Tua nos, quaésumus, Dómine, grátia semper et praevéniat et sequátur, ac bonis opéribus iúgiter praestet esse inténtos. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Nunc autem sine lege iustítia Dei manifestáta est, testificáta a Lege et Prophétis, iustítia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes qui credunt.

Non enim est distínctio : omnes enim peccavérunt et egent glória Dei, iustificáti gratis per grátiam ipsíus per redemptiónem, quae est in Christo Iesu ; quem propósuit Deus propitiatórium per fidem in sánguine ipsíus ad ostensiónem iustítiae suae, cum praetermisísset praecedéntia delícta in sustentatióne Dei, ad ostensiónem iustítiae eius in hoc témpore, ut sit ipse iustus et iustíficans eum, qui ex fide est Iesu.

Ubi est ergo gloriátio ? Exclúsa est. Per quam legem ? Operum ? Non, sed per legem fídei. Arbitrámur enim iustificári hóminem per fidem sine opéribus legis. An Iudaeórum Deus tantum ? Nonne et géntium ? Immo et géntium, quóniam quidem unus Deus, qui iustificábit circumcisiónem ex fide et praepútium per fidem.

 

 

Psalmus

 

De profúndis clamávi ad te, Dómine ; Dómine, exáudi vocem meam.

Fiant aures tuae intendéntes in vocem deprecatiónis meae.

Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit ?

Quia apud te propitiátio est, ut timeámus te.

Sustínui te, Dómine, sustínuit ánima mea in verbo eius.

Sperávit ánima mea in Dómino.

 

 

 

2.

 

Inítium Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

 

Paulus apóstolus Christi Iesu per voluntátem Dei sanctis, qui sunt Ephesi, et fidélibus in Christo Iesu : grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in caeléstibus in Christo, sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, ut essémus sancti et immaculáti in conspéctu eius in caritáte,

Qui praedestinávit nos in adoptiónem filiórum per Iesum Christum in ipsum, secúndum beneplácitum voluntátis suae, in laudem glóriae grátiae suae, in qua gratificávit nos in Dilécto, in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, remissiónem peccatórum,

Secúndum divítias grátiae eius, quam superabundáre fecit in nobis in omni sapiéntia et prudéntia, notum fáciens nobis mystérium voluntátis suae, secúndum beneplácitum eius, quod propósuit in eo, in dispensatiónem plenitúdinis témporum :

Recapituláre ómnia in Christo, quae in caelis et quae in terra, in ipso.

 

 

Psalmus

 

Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit.

Salvávit sibi déxtera eius, et bráchium sanctum eius.

Notum fecit Dóminus salutáre suum, in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.

Recordátus est misericórdiae suae et veritátis suae dómui Israel.

Vidérunt omnes términi terrae salutáre Dei nostri.

Iubiláte Deo, omnis terra, erúmpite, exsultáte et psállite.

Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi ;

In tubis ductílibus et voce tubae córneae, iubiláte in conspéctu regis Dómini.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego sum via, véritas et vita, dicit Dóminus ; nemo venit ad Patrem, nisi per me.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dicébat Iesus legis perítis :

«Vae vobis, quia aedificátis monuménta prophetárum, patres autem vestri occidérunt illos ! Profécto testificámini et consentítis opéribus patrum vestrórum, quóniam ipsi quidem eos occidérunt, vos autem aedificátis.

Proptérea et sapiéntia Dei dixit : Mittam ad illos prophétas et apóstolos, et ex illis occídent et persequéntur, ut requirátur sanguis ómnium prophetárum, qui effúsus est a constitutióne mundi, a generatióne ista, a sánguine Abel usque ad sánguinem Zacharíae, qui périit inter altáre et aedem.

Ita dico vobis :

Requirétur ab hac generatióne.

Vae vobis legis perítis, quia tulístis clavem sciéntiae ! Ipsi non introístis et eos, qui introíbant, prohibuístis».

Cum autem inde exísset, coepérunt scribae et pharisaéi gráviter insístere et eum allícere in sermóne de multis insidiántes ei, ut cáperent áliquid ex ore eius.

 

 

 

Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum, ut, per haec piae devotiónis offícia, ad caeléstem glóriam transeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Dívites eguérunt et esuriérunt ; quaeréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
  • Cum apparúerit Dóminus, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est.

 

 

 

Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter deprecámur, ut, sicut nos Córporis et Sánguinis sacrosáncti pascis aliménto, ita divínae natúrae fácias esse consórtes. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXVIII per annum

feria sexta

 

 

Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit ? Quia apud te propitiátio est, Deus Israel.

 

Tua nos, quaésumus, Dómine, grátia semper et praevéniat et sequátur, ac bonis opéribus iúgiter praestet esse inténtos. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Quid ergo dicémus invenísse Abraham progenitórem nostrum secúndum carnem ? Si enim Abraham ex opéribus iustificátus est, habet glóriam, sed non apud Deum. Quid enim Scriptúra dicit ? «Crédidit autem Abraham Deo, et reputátum est illi ad iustítiam».

Ei autem, qui operátur, merces non reputátur secúndum grátiam sed secúndum débitum ; ei vero, qui non operátur, sed credit in eum, qui iustíficat ímpium, reputátur fides eius ad iustítiam, sicut et David dicit beatitúdinem hóminis, cui Deus réputat iustítiam sine opéribus :

«Beáti, quorum remíssae sunt iniquitátes et quorum tecta sunt peccáta.

Beátus vir, cui non imputábit Dóminus peccátum».

 

 

Psalmus

 

Beátus, cui remíssa est iníquitas et obtéctum est peccátum.

Beátus vir, cui non imputávit Dóminus delíctum, nec est in spíritu eius dolus.

Peccátum meum cógnitum tibi feci et delíctum meum non abscóndi.

Dixi : «Confitébor advérsum me iniquitátem meam Dómino». Et tu remisísti impietátem peccáti mei.

Laetámini in Dómino et exsultáte, iusti, et gloriámini, omnes recti corde.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

 

In Christo sorte vocáti sumus, praedestináti secúndum propósitum eius, qui ómnia operátur secúndum consílium voluntátis suae, ut simus in laudem glóriae eius, qui ante sperávimus in Christo ;

in quo et vos cum audissétis verbum veritátis, evangélium salútis vestrae, in quo et credéntes signáti estis Spíritu promissiónis Sancto, qui est árrabo hereditátis nostrae in redemptiónem acquisitiónis, in laudem glóriae ipsíus.

 

 

Psalmus

 

Exsultáte, iusti, in Dómino ; rectos decet collaudátio.

Confitémini Dómino in cíthara, in psaltério decem chordárum psállite illi.

Quia rectum est verbum Dómini, et ómnia ópera eius in fide.

Díligit iustítiam et iudícium, misericórdia Dómini plena est terra.

Beáta gens, cui Dóminus est Deus, pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.

De caelo respéxit Dóminus, vidit omnes fílios hóminum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Multis turbis circumstántibus, ita ut se ínvicem conculcárent, coepit Iesus dícere ad discípulos suos primum :

«Atténdite a ferménto pharisaeórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur, neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quae in ténebris dixístis, in lúmine audiéntur, et quod in aurem locúti estis in cubículis, praedicábitur in tectis.

Dico autem vobis amícis meis :

Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post haec non habent ámplius, quod fáciant.

Osténdam autem vobis quem timeátis :

Timéte eum, qui postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis : Hunc timéte.

Nonne quinque pásseres véneunt dipúndio ? Et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo. Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt.

Nolíte timére ; multis passéribus pluris estis».

 

 

 

Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum, ut, per haec piae devotiónis offícia, ad caeléstem glóriam transeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Dívites eguérunt et esuriérunt ; quaeréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
  • Cum apparúerit Dóminus, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est.

 

 

 

Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter deprecámur, ut, sicut nos Córporis et Sánguinis sacrosáncti pascis aliménto, ita divínae natúrae fácias esse consórtes. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXVIII per annum

sabbato

 

 

Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit ? Quia apud te propitiátio est, Deus Israel.

 

Tua nos, quaésumus, Dómine, grátia semper et praevéniat et sequátur, ac bonis opéribus iúgiter praestet esse inténtos. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Non per legem promíssio Abrahae aut sémini eius, ut heres esset mundi, sed per iustítiam fídei.

Ideo ex fide, ut secúndum grátiam, ut firma sit promíssio omni sémini, non ei, qui ex lege est solum sed et ei, qui ex fide est Abrahae - qui est pater ómnium nostrum, sicut scriptum est : «Patrem multárum géntium pósui te» -,

ante Deum, cui crédidit, qui vivíficat mórtuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint ;

qui contra spem in spe crédidit, ut fíeret pater multárum géntium, secúndum quod dictum est : «Sic erit semen tuum».

 

 

Psalmus

 

Semen Abraham, servi eius, fílii Iacob, elécti eius.

Ipse Dóminus Deus noster ; in univérsa terra iudícia eius.

Memor fuit in saéculum testaménti sui, verbi, quod mandávit in mille generatiónes,

Quod dispósuit cum Abraham, et iuraménti sui ad Isaac.

Quóniam memor fuit verbi sancti sui ad Abraham púerum suum.

Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, eléctos suos in laetítia.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

 

Proptérea et ego áudiens fidem vestram, quae est in Dómino Iesu, et dilectiónem in omnes sanctos, non cesso grátias agens pro vobis memóriam fáciens in oratiónibus meis,

ut Deus Dómini nostri Iesu Christi, Pater glóriae, det vobis Spíritum sapiéntiae et revelatiónis in agnitióne eius, illuminátos óculos cordis vestri,

ut sciátis quae sit spes vocatiónis eius, quae divítiae glóriae hereditátis eius in sanctis et quae sit superéminens magnitúdo virtútis eius in nos, qui crédimus, secúndum operatiónem poténtiae virtútis eius,

quam operátus est in Christo, súscitans illum a mórtuis et constítuens ad déxteram suam in caeléstibus supra omnem principatum et potestátem et virtútem et dominatiónem et omne nomen, quod nominátur non solum in hoc saéculo sed et in futúro ;

et ómnia subiécit sub pédibus eius, et ipsum dedit caput supra ómnia ecclésiae, quae est corpus ipsíus, plenitúdo eius, qui ómnia in ómnibus adimplétur.

 

 

Psalmus

 

Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,

Quóniam eleváta est magnificéntia tua super caelos.

Ex ore infántium et lactántium perfecísti laudem.

Quando vídeo caelos tuos, ópera digitórum tuórum, lunam et stellas, quae tu fundásti,

Quid est homo, quod memor es eius, aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum ?

Minuísti eum paulo minus ab ángelis, glória et honóre coronásti eum et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

Omnia subiecísti sub pédibus eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Spíritus veritátis testimónium perhibébit de me, dicit Dóminus ; et vos testimónium perhibébitis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Discípulis dixit Iesus :

«Dico vobis :

Omnis, quicúmque conféssus fúerit in me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur in illo coram ángelis Dei ; qui autem negáverit me coram homínibus, denegábitur coram ángelis Dei.

Et omnis, qui dicet verbum in Fílium hóminis, remittétur illi ; ei autem, qui in Spíritum Sanctum blasphemáverit, non remittétur.

Cum autem indúcent vos in synagógas et ad magistrátus et potestátes, nolíte sollíciti esse quáliter aut quod respondeátis aut quid dicátis : Spíritus enim Sanctus docébit vos in ipsa hora, quae opórteat dícere».

 

 

 

Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum, ut, per haec piae devotiónis offícia, ad caeléstem glóriam transeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Dívites eguérunt et esuriérunt ; quaeréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
  • Cum apparúerit Dóminus, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est.

 

 

 

Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter deprecámur, ut, sicut nos Córporis et Sánguinis sacrosáncti pascis aliménto, ita divínae natúrae fácias esse consórtes. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année A
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :