Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica XXIX per annum

 

 

 

Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus, inclína aurem tuam, et exáudi verba mea. Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi, sub umbra alárum tuárum prótege me.

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem, et maiestáti tuae sincéro corde servíre. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Isaíae prophétae

 

Dóminus vóluit contérere eum infirmitáte.

Si posúerit in piáculum ánimam suam, vidébit semen longaévum, et volúntas Dómini in manu eius prosperábitur.

Propter labórem ánimae eius vidébit lucem, saturábitur in sciéntia sua.

Iustificábit iustus servus meus multos et iniquitátes eórum ipse portábit.

 

 

Psalmus

 

Quia rectum est verbum Dómini, et ómnia ópera eius in fide.

Díligit iustítiam et iudícium, misericórdia Dómini plena est terra.

Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, in eos, qui sperant super misericórdia eius,

Ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame.

Anima nostra sústinet Dóminum, quóniam adiútor et protéctor noster est ;

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te.

 

 

 

Léctio Epístulae ad Hebraéos

 

Habéntes ergo pontíficem magnum, qui penetrávit caelos, Iesum Fílium Dei, teneámus confessiónem.

Non enim habémus pontíficem, qui non possit cómpati infirmitátibus nostris, tentátum autem per ómnia secúndum similitúdinem absque peccáto ;

adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiae, ut misericórdiam consequámur et grátiam inveniámus in auxílium opportúnum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Fílius hóminis venit ut ministráret et daret ánimam suam redemptiónem pro multis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

 

Accédunt ad Iesum Iacóbus et Ioánnes fílii Zebedaéi dicéntes ei : «Magíster, vólumus, ut quodcúmque petiérimus a te, fácias nobis».

At ille dixit eis :

«Quid vultis, ut fáciam vobis ?».

Illi autem dixérunt ei : «Da nobis, ut unus ad déxteram tuam et álius ad sinístram sedeámus in glória tua».

Iesus autem ait eis :

«Nescítis quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibo, aut baptísmum, quo ego baptízor, baptizári ?».

At illi dixérunt ei : «Póssumus».

Iesus autem eit eis :

«Cálicem quidem, quem ego bibo, bibétis et baptísmum, quo ego baptízor, baptizabímini ; sedére autem ad déxteram meam vel ad sinístram non est meum dare, sed quibus parátum est».

Et audiéntes decem coepérunt indignári de Iacóbo et Ioánne. Et vocans eos Iesus ait illis :

«Scitis quia hi, qui vidéntur principári géntibus, dominántur eis, et príncipes eórum potestátem habent ipsórum.

Non ita est autem in vobis, sed quicúmque volúerit fíeri maior inter vos, erit vester miníster ; et, quicúmque volúerit in vobis primus esse, erit ómnium servus ; nam et Fílius hóminis non venit, ut ministrarétur ei, sed ut ministráret et daret ánimam suam redemptiónem pro multis».

 

 

 

Tríbue nos, Dómine, quaésumus, donis tuis líbera mente servíre, ut, tua purificánte nos grátia, iísdem quibus famulámur mystériis emundémur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :  per Christum Dóminum nostrum.

Cuius hoc miríficum fuit opus per paschále mystérium, ut de peccáto et mortis iugo ad hanc glóriam vocarémur, qua nunc genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta et acquisitiónis pópulus dicerémur, et tuas annuntiarémus ubíque virtútes, qui nos de ténebris ad tuum admirábile lumen vocásti.

Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

  • Ecce óculi Dómini super timéntes eum, et in eis qui sperant super misericórdia eius ; ut éruat a morte ánimas eórum, et alat eos in fame.
  • Fílius hóminis venit, ut daret ánimam suam redemptiónem pro multis.

 

 

Fac nos, quaésumus, Dómine, caeléstium rerum frequentatióne profícere, ut et temporálibus benefíciis adiuvémur, et erudiámur aetérnis. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXIX per annum

feria secunda

 

 

 

Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus, inclína aurem tuam, et exáudi verba mea. Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi, sub umbra alárum tuárum prótege me.

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem, et maiestáti tuae sincéro corde servíre. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

In repromissióne Dei non haesitávit Abraham diffidéntia, sed confortátus est fide, dans glóriam Deo, et pleníssime sciens quia, quod promísit, potens est et fácere.

Ideo et reputátum est illi ad iustítiam.

Non est autem scriptum tantum propter ipsum : reputátum est illi, sed et propter nos, quibus reputábitur, credéntibus in eum, qui suscitávit Iesum Dóminum nostrum a mórtuis, qui tráditus est propter delícta nostra et suscitátus est propter iustificatiónem nostram.

 

 

Canticum

 

Benedíctus Dóminus, Deus Israel, quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suae

Et eréxit cornu salútis nobis in domo David púeri sui,

Sicut locútus est per os sanctórum, qui a saéculo sunt, prophetárum eius,

Salútem ex inimícis nostris et de manu ómnium, qui odérunt nos ;

Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris et memorári testaménti sui sancti,

Iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, datúrum se nobis,

Ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, serviámus illi

In sanctitáte et iustítia coram ipso ómnibus diébus nostris.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

 

Vos, cum essétis mórtui delíctis et peccátis vestris, in quibus aliquándo ambulástis secúndum saéculum mundi huius, secúndum príncipem potestátis áeris, spíritus, qui nunc operátur in fílios diffidéntiae ; in quibus et nos omnes aliquándo conversáti sumus in concupiscéntiis carnis nostrae, faciéntes voluntátes carnis et cogitatiónum, et erámus natúra fílii irae sicut et céteri.

Deus autem, qui dives est in misericórdia, propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos, et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Christo - grátia estis salváti - et conresuscitávit et consedére fecit in caeléstibus in Christo Iesu, ut osténderet in saéculis superveniéntibus abundántes divítias grátiae suae in bonitáte super nos in Christo Iesu.

Grátia enim estis salváti per fidem ; et hoc non ex vobis, Dei donum est : non ex opéribus, ut ne quis gloriétur.

Ipsíus enim sumus factúra, creáti in Christo Iesu in ópera bona, quae praeparávit Deus ut in illis ambulémus.

 

 

Psalmus

 

Iubiláte Dómino, omnis terra, servíte Dómino in laetítia ;

Introíte in conspéctu eius in exsultatióne.

Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus ; ipse fecit nos, et ipsíus sumus, pópulus eius et oves páscuae eius.

Introíte portas eius in confessióne, átria eius in hymnis, confitémini illi, benedícite nómini eius.

Quóniam suávis est Dóminus ; in aetérnum misericórdia eius, et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Ait quidam Iesu de turba :

«Magíster, dic fratri meo, ut dívidat mecum hereditátem».

At ille dixit ei :

«Homo, quis me constítuit iúdicem aut divisórem super vos ?».

Dixítque ad illos :

«Vidéte et cavéte ab omni avarítia, quia si cui res abúndant, vita eius non est ex his, quae póssidet».

Dixit autem similitúdinem ad illos dicens :

«Hóminis cuiúsdam dívitis úberes fructus ager áttulit. Et cogitábat intra se dicens : “Quid fáciam, quod non hábeo, quo cóngregem fructus meos ?”. Et dixit : “Hoc fáciam : déstruam hórrea mea et maióra aedificábo, et illuc congregábo omne tríticum et bona mea, et dicam ánimae meae : Anima, habes multa bona pósita in annos plúrimos ; requiésce, cómede, bibe, epuláre”.

Dixit autem illi Deus :

“Stulte ! Hac nocte ánimam tuam répetunt a te ; quae autem parásti, cuius erunt ?”.

Sic est qui sibi thesaurízat et non fit in Deum dives».

 

 

 

Tríbue nos, Dómine, quaésumus, donis tuis líbera mente servíre, ut, tua purificánte nos grátia, iísdem quibus famulámur mystériis emundémur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Ecce óculi Dómini super timéntes eum, et in eis qui sperant super misericórdia eius ; ut éruat a morte ánimas eórum, et alat eos in fame.
  • Fílius hóminis venit, ut daret ánimam suam redemptiónem pro multis.

 

 

Fac nos, quaésumus, Dómine, caeléstium rerum frequentatióne profícere, ut et temporálibus benefíciis adiuvémur, et erudiámur aetérnis. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXIX per annum

feria tertia

 

 

 

Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus, inclína aurem tuam, et exáudi verba mea. Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi, sub umbra alárum tuárum prótege me.

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem, et maiestáti tuae sincéro corde servíre. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Proptérea, sicut per unum hóminem peccátum in hunc mundum intrávit et per peccátum mors, et ita in omnes hómines mors pertránsiit, eo quod omnes peccavérunt.

Sed non sicut delíctum, ita et donum ; si enim uníus delícto multi mórtui sunt, multo magis grátia Dei et donum in grátia uníus hóminis Iesu Christi in multos abundávit.

Si enim uníus delícto mors regnávit per unum, multo magis, qui abundántiam grátiae et donatiónis iustítiae accípiunt, in vita regnábunt per unum Iesum Christum.

Igitur sicut per uníus delíctum in omnes hómines in condemnatiónem, sic et per uníus iustítiam in omnes hómines in iustificatiónem vitae ; sicut enim per inoboediéntiam uníus hóminis peccatóres constitúti sunt multi, ita et per uníus oboeditiónem iusti constituéntur multi.

Ubi autem abundávit peccátum, superabundávit grátia, ut sicut regnávit peccátum in morte, ita et grátia regnet per iustítiam in vitam aetérnam per Iesum Christum Dóminum nostrum.

 

 

Psalmus

 

Sacrifícium et oblatiónem noluísti, aures autem fodísti mihi.

Holocáustum et pro peccáto non postulásti, tunc dixi : «Ecce vénio.

In volúmine libri scriptum est de me.

Fácere voluntátem tuam, Deus meus, vólui ; et lex tua in praecórdiis meis».

Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna ; ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.

Exsúltent et laeténtur in te omnes quaeréntes te ; et dicant semper : «Magnificétur Dóminus», qui díligunt salutáre tuum.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

 

Erátis illo in témpore sine Christo, alienáti a conversatióne Israel et extránei testamentórum promissiónis, spem non habéntes et sine Deo in mundo.

Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquándo erátis longe, facti estis prope in sánguine Christi.

Ipse est enim pax nostra, qui fecit utráque unum et médium paríetem macériae solvit, inimicítiam, in carne sua, legem mandatórum in decrétis evácuans, ut duos condat in semetípso in unum novum hóminem, fáciens pacem, et reconcíliet ambos in uno córpore Deo per crucem interfíciens inimicítiam in semetípso.

Et véniens evangelizávit pacem vobis, qui longe fuístis, et pacem his, qui prope ; quóniam per ipsum habémus accéssum ambo in uno Spíritu ad Patrem.

Ergo iam non estis extránei et ádvenae, sed estis concíves sanctórum et doméstici Dei, superaedificáti super fundaméntum apostolórum et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu, in quo omnis aedificátio compácta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coaedificámini in habitáculum Dei in Spíritu.

 

 

Psalmus

 

Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos.

Vere prope timéntes eum salutáre ipsíus, ut inhábitet glória in terra nostra.

Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, iustítia et pax osculátae sunt.

Véritas de terra orta est, et iustítia de caelo prospéxit.

Etenim Dóminus dábit benignitátem, et terra nostra dábit fructum suum.

Iustítia ante eum ambulábit, et ponet in via gressus suos.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Vigiláte omni témpore orántes, ut possítis stare ante Fílium hóminis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dixit Iesus ad discípulos suos :

«Sint lumbi vestri praecíncti et lucérnae ardéntes, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis, ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei.

Beáti servi illi, quos cum vénerit dóminus invénerit vigilántes. Amen dico vobis, quod praecínget se et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis.

Et si vénerit in secúnda vigília et si in tértia vigília vénerit et ita invénerit, beáti sunt illi».

 

 

 

Tríbue nos, Dómine, quaésumus, donis tuis líbera mente servíre, ut, tua purificánte nos grátia, iísdem quibus famulámur mystériis emundémur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Ecce óculi Dómini super timéntes eum, et in eis qui sperant super misericórdia eius ; ut éruat a morte ánimas eórum, et alat eos in fame.
  • Fílius hóminis venit, ut daret ánimam suam redemptiónem pro multis.

 

 

Fac nos, quaésumus, Dómine, caeléstium rerum frequentatióne profícere, ut et temporálibus benefíciis adiuvémur, et erudiámur aetérnis. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXIX per annum

feria quarta

 

 

 

Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus, inclína aurem tuam, et exáudi verba mea. Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi, sub umbra alárum tuárum prótege me.

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem, et maiestáti tuae sincéro corde servíre. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Non ergo regnet peccátum in vestro mortáli córpore, ut oboediátis concupiscéntiis eius, neque exhibeátis membra vestra arma iniustítiae peccáto, sed exhibéte vos Deo tamquam ex mórtuis vivéntes et membra vestra arma iustítiae Deo.

Peccátum enim vobis non dominábitur ; non enim sub lege estis sed sub grátia.

Quid ergo ? Peccábimus, quóniam non sumus sub lege sed sub grátia ? Absit ! Nescítis quóniam, cui exhibétis vos servos ad oboediéntiam, servi estis eius, cui oboedítis, sive peccáti ad mortem, sive oboeditiónis ad iustítiam ?

Grátias autem Deo quod fuístis servi peccáti, oboedístis autem ex corde in eam formam doctrínae, in quam tráditi estis, liberáti autem a peccáto servi facti estis iustítiae.

 

 

Psalmus

 

Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi quia Dóminus erat in nobis, cum exsúrgerent hómines in nos :

Forte vivos deglutíssent nos, cum irascerétur furor eórum in nos.

Fórsitan aqua absorbuísset nos, torrens pertransísset ánimam nostram.

Benedíctus Dóminus, qui non dedit nos in direptiónem déntibus eórum.

Anima nostra sicut passer erépta est de láqueo venántium :

Láqueus contrítus est, et nos erépti sumus.

Adiutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit caelum et terram.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

 

Audístis dispensatiónem grátiae Dei, quae data est mihi pro vobis,

quóniam secúndum revelatiónem notum mihi factum est mystérium, sicut supra scripsi in brevi, prout potéstis legéntes intellégere prudéntiam meam in mystério Christi,

quod áliis generatiónibus non innótuit fíliis hóminum,

sícuti nunc revelátum est sanctis apóstolis eius et prophétis in Spíritu, esse gentes coherédes et concorporáles et compartícipes promissiónis in Christo Iesu per evangélium, cuius factus sum miníster secúndum donum grátiae Dei, quae data est mihi secúndum operatiónem virtútis eius.

Mihi ómnium sanctórum mínimo data est grátia haec : géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi et illumináre omnes, quae sit dispensátio mystérii abscónditi a saéculis in Deo, qui ómnia creávit, ut innotéscat nunc principátibus et potestátibus in caeléstibus per ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei secúndum propósitum saeculórum, quod fecit in Christo Iesu Dómino nostro, in quo habémus fidúciam et accéssum in confidéntia per fidem eius.

 

 

Canticum

 

Ecce Deus salútis meae ; fiduciáliter agam et non timébo,

Quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Et hauriétis aquas in gáudio de fóntibus salútis.

Notas fácite in pópulis adinventiónes eius ; mementóte quóniam excélsum est nomen eius.

Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit ; notum sit hoc in univérsa terra.

Exsúlta et lauda, quae hábitas in Sion, quia magnus in médio tui Sanctus Israel.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Vigiláte et estóte paráti, quia, qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dicébat Iesus ad discípulos suos :

«Hoc scitóte quia, si sciret pater famílias qua hora fur veníret, non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis venit».

Ait autem Petrus : «Dómine, ad nos dicis hanc parábolam an et ad omnes ?».

Et dixit Dóminus :

«Quis putas est fidélis dispensátor et prudens quem constítuet dóminus super famíliam suam, ut des illis in témpore trítici mensúram ?

Beátus ille servus, quem cum vénerit dóminus eius invénerit ita faciéntem. Vere dico vobis : Supra ómnia, quae póssidet, constítuet illum.

Quod si díxerit servus ille in corde suo : “Moram facit dóminus meus veníre”, et coéperit percútere púeros et ancíllas et édere et bíbere et inebriári, véniet dóminus servi illíus in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dívidet eum partémque eius cum infidélibus ponet.

Ille autem servus, qui cognóvit voluntátem dómini sui et non praeparávit vel non fecit secúndum voluntátem eius, vapulábit multis ; qui autem non cognóvit et fecit digna plagis, vapulábit paucis.

Omni autem, cui multum datum est, multum quaerétur ab eo, et cui commendavérunt multum, plus petent ab eo».

 

 

 

Tríbue nos, Dómine, quaésumus, donis tuis líbera mente servíre, ut, tua purificánte nos grátia, iísdem quibus famulámur mystériis emundémur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Ecce óculi Dómini super timéntes eum, et in eis qui sperant super misericórdia eius ; ut éruat a morte ánimas eórum, et alat eos in fame.
  • Fílius hóminis venit, ut daret ánimam suam redemptiónem pro multis.

 

 

Fac nos, quaésumus, Dómine, caeléstium rerum frequentatióne profícere, ut et temporálibus benefíciis adiuvémur, et erudiámur aetérnis. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXIX per annum

feria quinta

 

 

 

Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus, inclína aurem tuam, et exáudi verba mea. Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi, sub umbra alárum tuárum prótege me.

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem, et maiestáti tuae sincéro corde servíre. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Humánum dico propter infírmitátem carnis vestrae. Sicut enim exhibuístis membra vestra serviéntia immundítiae et iniquitáti ad iniquitátem, ita nunc exhibéte membra vestra serviéntia iustítiae ad sanctificatiónem.

Cum enim servi essétis peccáti, líberi erátis iustítiae. Quem ergo fructum habebátis tunc, in quibus nunc erubéscitis ? Nam finis illórum mors ! Nunc vero liberáti a peccáto, servi autem facti Deo, habétis fructum vestrum in sanctificatiónem, finem vero vitam aetérnam !

Stipéndia enim peccáti mors, donum autem Dei vita aetérna in Christo Iesu Dómino nostro.

 

 

Psalmus

 

Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum et in via peccatórum non stetit et in convéntu derisórum non sedit,

Sed in lege Dómini volúntas eius, et in lege eius meditátur die ac nocte.

Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, quod fructum suum dábit in témpore suo ;

Et fólium eius non défluet, et ómnia, quaecúmque fáciet, prosperabúntur.

Non sic ímpii, non sic, sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.

Ideo non consúrgent ímpii in iudício neque peccatóres in concílio iustórum.

Quóniam novit Dóminus viam iustórum, et iter impiórum períbit.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

 

Flecto génua ad Patrem, ex quo omnis patérnitas in caelis et in terra nominátur, ut det vobis secúndum divítias glóriae suae virtúte corroborári per Spíritum eius in interiórem hóminem, habitáre Christum per fidem in córdibus vestris,

in caritáte radicáti et fundáti, ut valeátis comprehéndere cum ómnibus sanctis quae sit latitúdo et longitúdo et sublímitas et profúndum, scire étiam supereminéntem sciéntiae caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.

Ei autem, qui potens est supra ómnia fácere superabundánter quam pétimus aut intellégimus, secúndum virtútem, quae operátur in nobis, ipsi glória in ecclésia et in Christo Iesu in omnes generatiónes saéculi saeculórum.

Amen.

 

 

Psalmus

 

Exsultáte, iusti, in Dómino ; rectos decet collaudátio.

Confitémini Dómino in cíthara, in psaltério decem chordárum psállite illi.

Quia rectum est verbum Dómini, et ómnia ópera eius in fide.

Díligit iustítiam et iudícium, misericórdia Dómini plena est terra.

Consílium autem Dómini in aetérnum manet, cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem.

Beáta gens, cui Dóminus est Deus, pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.

Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, in eos, qui sperant super misericórdia eius,

Ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Omnia detriméntum feci, et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dicébat Iesus :

«Ignem veni míttere in terram et quid volo ? Si iam accénsus esset !

Baptísma autem hábeo baptizári et quómodo coártor, usque dum perficiátur !

Putátis quia pacem veni dare in terram ? Non, dico vobis, sed separatiónem.

Erunt enim ex hoc quinque in domo una divísi : tres in duo et duo in tres ; dividéntur pater in fílium et fílius in patrem, mater in fíliam et fília in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum».

 

 

 

Tríbue nos, Dómine, quaésumus, donis tuis líbera mente servíre, ut, tua purificánte nos grátia, iísdem quibus famulámur mystériis emundémur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Ecce óculi Dómini super timéntes eum, et in eis qui sperant super misericórdia eius ; ut éruat a morte ánimas eórum, et alat eos in fame.
  • Fílius hóminis venit, ut daret ánimam suam redemptiónem pro multis.

 

 

Fac nos, quaésumus, Dómine, caeléstium rerum frequentatióne profícere, ut et temporálibus benefíciis adiuvémur, et erudiámur aetérnis. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXIX per annum

feria sexta

 

 

 

Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus, inclína aurem tuam, et exáudi verba mea. Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi, sub umbra alárum tuárum prótege me.

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem, et maiestáti tuae sincéro corde servíre. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Scio quia non hábitat in me, hoc est in carne mea, bonum ; nam velle ádiacet mihi, operári autem bonum, non ! Non enim, quod volo bonum, fácio, sed, quod nolo malum, hoc ago.

Si autem, quod nolo, illud fácio, iam non ego óperor illud, sed, quod hábitat in me, peccátum. Invénio ígitur hanc legem volénti mihi fácere bonum, quóniam mihi malum ádiacet.

Condeléctor enim legi Dei secúndum interiórem hóminem ; vídeo autem áliam legem in membris meis repugnántem legi mentis meae et captivántem me in lege peccáti, quae est in membris meis.

Infélix ego homo ! Quis me liberábit de córpore mortis huius ? Grátias autem Deo per Iesum Christum Dóminum nostrum !

 

 

Psalmus

 

Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me, quia praecéptis tuis crédidi.

Bonus es tu et benefáciens, doce me iustificatiónes tuas.

Fiat misericórdia tua, ut consolétur me, secúndum elóquium tuum servo tuo.

Véniant mihi miseratiónes tuae et vivam, quia lex tua delectátio mea est.

In aetérnum non oblivíscar mandáta tua, quia in ipsis vivificásti me.

Tuus sum ego : salvum me fac, quóniam mandáta tua exquisívi.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

 

Obsecro vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis,

cum omni humilitáte et mansuetúdine, cum longanimitáte, supportántes ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis ;

unum corpus et unus Spíritus, sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestrae ;

unus Dóminus, una fides, unum baptísma ;

unus Deus et Pater ómnium, qui super omnes et per ómnia et in ómnibus.

 

 

Psalmus

 

Dómini est terra et plenitúdo eius, orbis terrárum et qui hábitant in eo.

Quia ipse super mária fundávit eum et super flúmina firmávit eum.

Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stábit in loco sancto eius ?

Innocens mánibus et mundo corde, qui non levávit ad vana ánimam suam, nec iurávit in dolum.

Hic accípiet benedictiónem a Dómino et iustificatiónem a Deo salutári suo.

Haec est generátio quaeréntium eum, quaeréntium fáciem Dei Iacob.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Benedíctus es, Pater, Dómine caeli et terrae, quia mystéria regni párvulis revelásti.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dicébat Iesus ad turbas :

«Cum vidéritis nubem oriéntem ab occásu, statim dícitis : “Nimbus venit”, et ita fit ; et cum austrum flantem, dícitis : “Aestus erit”, et fit.

Hypócritae, fáciem terrae et caeli nostis probáre, hoc autem tempus quómodo nescítis probáre ? Quid autem et a vobis ipsis non iudicátis, quod iustum est ?

Cum autem vadis cum adversário tuo ad príncipem, in via da óperam liberári ab illo, ne forte trahat te apud iúdicem, et iudex tradat te exactóri, et exáctor mittat te in cárcerem.

Dico tibi :

Non éxies inde, donec étiam novíssimum minútum reddas».

 

 

 

Tríbue nos, Dómine, quaésumus, donis tuis líbera mente servíre, ut, tua purificánte nos grátia, iísdem quibus famulámur mystériis emundémur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Ecce óculi Dómini super timéntes eum, et in eis qui sperant super misericórdia eius ; ut éruat a morte ánimas eórum, et alat eos in fame.
  • Fílius hóminis venit, ut daret ánimam suam redemptiónem pro multis.

 

 

Fac nos, quaésumus, Dómine, caeléstium rerum frequentatióne profícere, ut et temporálibus benefíciis adiuvémur, et erudiámur aetérnis. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXIX per annum

sabbato

 

 

 

Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus, inclína aurem tuam, et exáudi verba mea. Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi, sub umbra alárum tuárum prótege me.

 

 

Omnípotens sempitérne Deus, fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem, et maiestáti tuae sincéro corde servíre. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Nihil ergo nunc damnatiónis est his, qui sunt in Christo Iesu ; lex enim Spíritus vitae in Christo Iesu liberávit te a lege peccáti et mortis. Nam, quod impossíbile erat legi, in quo infírmabátur per carnem, Deus Fílium suum mittens in similitúdine carnis peccáti et pro peccáto, damnávit peccátum in carne, ut iustítia legis implerétur in nobis, qui non secúndum carnem ambulámus, sed secúndum Spíritum.

Qui enim secúndum carnem sunt, quae carnis sunt, sápiunt ; qui vero secúndum Spíritum, quae sunt Spíritus. Nam sapiéntia carnis mors, sapiéntia autem Spíritus vita et pax ; quóniam sapiéntia carnis inimicítia est in Deum, legi enim Dei non subícitur nec enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo placére non possunt.

Vos autem in carne non estis, sed in Spíritu, si tamen Spíritus Dei hábitat in vobis. Si quis autem Spíritum Christi non habet, hic non est eius. Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mórtuum est propter peccátum, Spíritus vero vita propter iustítiam.

Quod si Spíritus eius, qui suscitávit Iesum a mórtuis, hábitat in vobis, qui suscitávit Christum a mórtuis, vivificábit et mortália córpora vestra per inhabitántem Spíritum suum in vobis.

 

 

Psalmus

 

Dómini est terra et plenitúdo eius, orbis terrárum et qui hábitant in eo.

Quia ipse super mária fundávit eum et super flúmina firmávit eum.

Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stábit in loco sancto eius ?

Innocens mánibus et mundo corde, qui non levávit ad vana ánimam suam, nec iurávit in dolum.

Hic accípiet benedictiónem a Dómino et iustificatiónem a Deo salutári suo.

Haec est generátio quaeréntium eum, quaeréntium fáciem Dei Iacob.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

 

Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit :

«Ascéndens in altum captívam duxit captivitátem, dedit dona homínibus».

Illud autem «ascéndit» quid est, nisi quia et descéndit in inferióres partes terrae ? Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes caelos, ut impléret ómnia.

Et  ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelistas, álios autem pastóres et doctóres ad instructiónem sanctórum in opus ministérii, in aedificatiónem córporis Christi, donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram aetátis plenitúdinis Christi,

ut iam non simus párvuli fluctuántes et circumácti omni vento doctrínae in fallácia hóminum, in astútia ad circumventiónem erroris ;

veritátem autem faciéntes in caritáte crescámus in illum per ómnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compáctum et conéxum per omnem iunctúram subministratiónis secúndum operatiónem in mensúra uniuscuiúsque partis augméntum córporis facit in aedificatiónem sui in caritáte.

 

 

Psalmus

 

Laetátus sum in eo quod dixérunt mihi : «In domum Dómini íbimus».

Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierúsalem.

Ierúsalem, quae aedificáta est ut cívitas, sibi compácta in idípsum.

Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.

Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, sedes domus David.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Nolo mortem ímpii, dicit Dóminus, sed ut convertátur et vivat.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Aderant quidam ipso in témpore nuntiántes Iesu de Galilaéis, quorum sánguinem Pilátus míscuit cum sacrifíciis eórum.

Et respóndens dixit illis :

«Putátis quod hi Galilaéi prae ómnibus Galilaéis peccatóres fuérunt, quia tália passi sunt ? Non, dico vobis, sed nisi paeniténtiam egéritis, omnes simíliter períbitis.

Vel illi decem et octo, supra quos cécidit turris in Síloam et occídit eos, putátis quia et ipsi debitóres fuérunt praeter omnes hómines habitántes in Ierúsalem ? Non, dico vobis, sed si non paeniténtiam egéritis, omnes simíliter períbitis».

Dicébat autem hanc similitúdinem :

«Arborem fici habébat quidam plantátam in vínea sua et venit quaerens fructum in illa et non invénit. Dixit autem ad cultórem víneae : “Ecce anni tres sunt, ex quo vénio quaerens fructum in ficúlnea hac, et non invénio. Succíde ergo illam. Ut quid étiam terram evácuat ?”.

At ille respóndens dicit illi : “Dómine, dimítte illam et hoc anno, usque dum fódiam circa illam et mittam stércora, et síquidem fécerit fructum in futúrum ; sin autem succídes eam”.».

 

 

 

Tríbue nos, Dómine, quaésumus, donis tuis líbera mente servíre, ut, tua purificánte nos grátia, iísdem quibus famulámur mystériis emundémur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Ecce óculi Dómini super timéntes eum, et in eis qui sperant super misericórdia eius ; ut éruat a morte ánimas eórum, et alat eos in fame.
  • Fílius hóminis venit, ut daret ánimam suam redemptiónem pro multis.

 

 

Fac nos, quaésumus, Dómine, caeléstium rerum frequentatióne profícere, ut et temporálibus benefíciis adiuvémur, et erudiámur aetérnis. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année B
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :