Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica XXIII per annum

 

 

 

Iustus es, Dómine, et rectum iudícium tuum ; fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam.

 

 

 

Deus, per quem nobis et redémptio venit, et praestátur adóptio, fílios dilectiónis tuae benígnus inténde, ut in Christo credéntibus et vera tribuátur libértas, et heréditas aetérna. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Ezechiélis prophétae

 

Te, fili hóminis, speculatórem dedi dómui Israel. Audiens ergo ex ore meo sermónem, commonébis eos ex me.

Si, me dicénte ad ímpium : Impie, morte moriéris, non fúeris locútus, ut se custódiat ímpius a via sua, ipse ímpius in iniquitáte sua moriétur, sánguinem autem eius de manu tua requíram.

Si autem commonúeris ímpium, ut a viis suis convertátur, et ille non fúerit convérsus a via sua, ipse in iniquitáte sua moriétur, porro tu ánimam tuam liberásti.

 

 

Psalmus

 

Veníte, exsultémus Dómino ; iubilémus Deo salutári nostro.

Praeoccupémus fáciem eius in confessióne et in psalmis iubilémus ei.

Veníte, adorémus et procidámus et génua flectámus ante Dóminum, qui fecit nos, quia ipse est Deus noster, et nos pópulus páscuae eius et oves manus eius.

Utinam hódie vocem eius audiátis : «Nolíte obduráre corda vestra,

Sicut in Meríba secúndum diem Massa in desérto, ubi tentavérunt me patres vestri : probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis : qui enim díligit próximum, legem implévit.

Nam : Non adulterábis, Non occídes, Non furáberis, Non concupísces, et si quod est áliud mandátum, in hoc verbo recapitulátur :

Díliges próximum tuum tamquam teípsum.

Diléctio próximo malum non operátur ; plenitúdo ergo legis est diléctio.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Si peccáverit in te frater tuus, vade, córripe eum inter te et ipsum solum. Si te audíerit, lucrátus es fratrem tuum ; si autem non audíerit, ádhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duórum téstium vel trium stet omne verbum ; quod si nolúerit audíre eos, dic ecclésiae ; si autem et ecclésiam nolúerit audíre, sit tibi sicut éthnicus et publicánus.

Amen dico vobis :

Quaecúmque alligavéritis super terram, erunt ligáta in caelo, et quaecúmque solvéritis super terram, erunt solúta in caelo.

Iterum dico vobis :

Si duo ex vobis consénserint super terram de omni re, quamcúmque petíerint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregáti in nómine meo, ibi sum in médio eórum».

 

 

 

Deus, auctor sincérae devotiónis et pacis, da, quaésumus, ut et maiestátem tuam conveniénter hoc múnere venerémur, et sacri participatióne mystérii fidéliter sénsibus uniámur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui ómnia mundi eleménta fecísti, et vices disposuísti témporum variári ; hóminem vero formásti ad imáginem tuam, et rerum ei subiecísti univérsa mirácula, ut vicário múnere dominarétur ómnibus quae creásti, et in óperum tuórum magnálibus iúgiter te laudáret, per Christum Dóminum nostrum.

Unde et nos cum ómnibus Angelis te laudámus, iucúnda celebratióne clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

  • Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus : sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum.
  • Ego sum lux mundi, dicit Dóminus : qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitae.

 

 

 

Da fidélibus tuis, Dómine, quos et verbi tui et caelésti sacraménti pábulo nutris et vivíficas, ita dilécti Fílii tui tantis munéribus profícere, ut eius vitae semper consórtes éffici mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXIII per annum

feria secunda

 

 

 

Iustus es, Dómine, et rectum iudícium tuum ; fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam.

 

 

 

Deus, per quem nobis et redémptio venit, et praestátur adóptio, fílios dilectiónis tuae benígnus inténde, ut in Christo credéntibus et vera tribuátur libértas, et heréditas aetérna. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Colossénses

 

Nunc gáudeo in passiónibus pro vobis et adímpleo ea quae desunt passiónum Christi in carne mea pro córpore eius, quod est ecclésia, cuius factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei, quae data est mihi in vos, ut ímpleam verbum Dei,

mystérium, quod abscónditum fuit a saéculis et generatiónibus, nunc autem manifestátum est sanctis eius, quibus vóluit Deus notas fácere divítias glóriae mystérii huius in géntibus, quod est Christus in vobis, spes glóriae ;

quem nos annuntiámus, commonéntes omnem hóminem et docéntes omnem hóminem in omni sapiéntia, ut exhibeámus omnem hóminem perféctum in Christo ; ad quod et labóro certándo secúndum operatiónem eius, quae operátur in me in virtúte.

Volo enim vos scire qualem sollicitúdinem hábeam pro vobis et pro his, qui sunt Laodicíae, et quicúmque non vidérunt fáciem meam in carne, ut consoléntur corda ipsórum instrúcti in caritáte et in omnes divítias plenitúdinis intelléctus, in agnitiónem mystérii Dei, Christi, in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiae et sciéntiae abscónditi.

 

 

Psalmus

 

In Deo tantum quiésce, ánima mea,

Quóniam ab ipso patiéntia mea.

Verúmtamen ipse Deus meus et salutáre meum,

Praesídium meum, non movébor.

Speráte in eo, omnis congregátio pópuli,

Effúndite coram illo corda vestra ; Deus refúgium nobis.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

Omníno audítur inter vos fornicátio et talis fornicátio, qualis nec inter gentes, ita ut uxórem patris áliquis hábeat. Et vos infláti estis et non magis luctum habuístis, ut tollátur de médio vestrum, qui hoc opus fecit ?

Ego quidem absens córpore, praesens autem spíritu, iam iudicávi ut praesens eum, qui sic operátus est, in nómine Dómini nostri Iesu, congregátis vobis et meo spíritu cum virtúte Dómini nostri Iesu, trádere huiúsmodi Sátanae in intéritum carnis, ut spíritus salvus sit in die Dómini.

Non bona gloriátio vestra. Nescítis quia módicum ferméntum totam massam corrúmpit ? Expurgáte vetus ferméntum, ut sitis nova conspársio, sicut estis ázymi. Etenim Pascha nostrum immolátus est Christus ! Itaque festa celebrémus, non in ferménto véteri neque in ferménto malítiae et nequítiae, sed in ázymis sinceritátis et veritátis.

 

 

Psalmus

 

Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es ; neque habitábit iuxta te malígnus, neque permanébunt iniústi ante óculos tuos.

Odísti omnes, qui operántur iniquitátem, perdes omnes, qui loquúntur mendácium ; virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus.

Et omnes, qui sperant in te, laeténtur, in aetérnum exsúltent.

Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, qui díligunt nomen tuum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Oves meae vocem meam áudiunt, dicit Dóminus ; et ego cognósco eas, et sequúntur me.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Factum est in álio sábbato ut Iesus intráret in synagógam et docéret ; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat árida. Observábant autem illum scribae et pharisaéi si sábbato curáret, ut invenírent accusáre illum.

Ipse vero sciébat cogitatiónes eórum et ait hómini, qui habébat manum áridam :

«Surge et sta in médium».

Et surgens stetit.

Ait autem ad illos Iesus :

«Intérrogo vos si licet sábbato bene fácere an male, ánimam salvam fácere an pérdere ?».

Et circumspéctis ómnibus illis, dixit illi :

«Exténde manum tuam».

Et fecit, et restitúta est manus eius.

Ipsi autem repléti sunt insipiéntia et colloquebántur ad ínvicem quidnam fácerent Iesu.

 

 

 

Deus, auctor sincérae devotiónis et pacis, da, quaésumus, ut et maiestátem tuam conveniénter hoc múnere venerémur, et sacri participatióne mystérii fidéliter sénsibus uniámur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus : sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum.
  • Ego sum lux mundi, dicit Dóminus : qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitae.

 

 

 

Da fidélibus tuis, Dómine, quos et verbi tui et caelésti sacraménti pábulo nutris et vivíficas, ita dilécti Fílii tui tantis munéribus profícere, ut eius vitae semper consórtes éffici mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXIII per annum

feria tertia

 

 

 

Iustus es, Dómine, et rectum iudícium tuum ; fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam.

 

Deus, per quem nobis et redémptio venit, et praestátur adóptio, fílios dilectiónis tuae benígnus inténde, ut in Christo credéntibus et vera tribuátur libértas, et heréditas aetérna. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Colossénses

 

Sicut ergo accepístis Christum Iesum Dóminum, in ipso ambuláte, radicáti et superaedificáti in ipso et confirmáti fide, sicut didicístis, abundántes in gratiárum actióne.

Vidéte, ne quis vos depraedétur per philosophíam et inánem falláciam secúndum traditiónem hóminum, secúndum eleménta mundi et non secúndum Christum ;

quia in ipso inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporáliter, et estis in illo repléti, qui est caput omnis principátus et potestátis, in quo et circumcísi estis circumcisióne non manufácta in exspoliatióne córporis carnis, in circumcisióne Christi, consepúlti ei in baptísmo, in quo et conresuscitáti estis per fidem operatiónis Dei, qui suscitávit illum a mórtuis ;

et vos, cum mórtui essétis in delíctis et praepútio carnis vestrae, convivificávit cum illo, donans nobis ómnia delícta, delens, quod advérsum nos erat, chirógraphum decréti, quod erat contrárium nobis, et ipsum tulit de médio affígens illud cruci ; exspólians principátus et potestátes tradúxit confidénter, triúmphans illos in semetípso.

 

 

Psalmus

 

Exaltábo te, Deus meus, rex, et benedícam nómini tuo in saéculum et in saéculum saéculi.

Per síngulos dies benedícam tibi et laudábo nomen tuum in saéculum et in saéculum saéculi.

Miserátor et miséricors Dóminus, longánimis et multae misericórdiae.

Suávis Dóminus univérsis, et miseratiónes eius super ómnia ópera eius.

Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua ; et sancti tui benedícant tibi.

Glóriam regni tui dicant et poténtiam tuam loquántur.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

Audet áliquis vestrum habens negótium advérsus álterum iudicári apud iníquos et non apud sanctos ? An nescítis quóniam sancti de mundo iudicábunt ? Et si in vobis iudicábitur mundus, indígni estis mínimis iudíciis ? Nescitis quóniam ángelos iudicábimus, quanto magis saeculária ?

Saeculária ígitur iudícia si habuéritis, contemptíbiles, qui sunt in ecclésia, illos constitúite ad iudicándum ? Ad verecúndiam vestram dico ! Sic non est inter vos sápiens quisquam, qui possit iudicáre inter fratrem suum ? Sed frater cum fratre iudício conténdit, et hoc apud infidéles ? Iam quidem omníno deféctio est vobis, quod iudícia habétis inter vosmetípsos !

Quare non magis iniúriam accípitis, quare non magis fraudem patímini ? Sed vos iniúriam fácitis et fraudátis, et hoc frátribus ! An nescítis quia iníqui regnum Dei non possidébunt ? Nolíte erráre : neque fornicárii neque idólis serviéntes neque adúlteri neque molles neque masculórum concubitóres neque fures neque avári, non ebriósi, non malédici, non rapáces regnum Dei possidébunt.

Et haec quidam fuístis. Sed ablúti estis, sed sanctificáti estis, sed iustificáti estis in nómine Dómini Iesu Christi et in Spíritu Dei nostri !

 

 

Psalmus

 

Cantáte Dómino cánticum novum ; laus eius in ecclésia sanctórum.

Laetétur Israel in eo, qui fecit eum, et fílii Sion exsúltent in rege suo.

Laudent nomen eius in choro, in týmpano et cíthara psallant ei,

Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, et honorábit mansuétos in salúte.

Iúbilent sancti in glória, laeténtur in cubílibus suis.

Exaltatiónes Dei in gútture eórum : glória haec est ómnibus sanctis eius.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, dicit Dóminus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Factum est in illis diébus, éxiit Iesus in montem oráre et erat pernóctans in oratióne Dei. Et cum dies factus esset, vocávit discípulos suos et elégit Duódecim ex ipsis, quos et apóstolos nominávit :

Simónem, quem et cognominávit Petrum, et Andréam fratrem eius et Iacóbum et Ioánnem et Philíppum, et Bartholomaéum et Matthaéum et Thomam et Iacóbum Alphaéi et Simónem, qui vocátur Zelótes, et Iudam Iacóbi et Iudam Iscarioth, qui fuit próditor.

Et descéndens cum illis stetit in loco campéstri, et turba multa discipulórum eius, et multitúdo copiósa plebis ab omni Iudaéa et Ierúsalem et marítima Tyri et Sidónis, qui venérunt, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis ; et qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur.

Et omnis turba quaerébant eum tángere, quia virtus de illo exíbat et sanábat omnes.

 

 

 

Deus, auctor sincérae devotiónis et pacis, da, quaésumus, ut et maiestátem tuam conveniénter hoc múnere venerémur, et sacri participatióne mystérii fidéliter sénsibus uniámur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus : sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum.
  • Ego sum lux mundi, dicit Dóminus : qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitae.

 

 

 

Da fidélibus tuis, Dómine, quos et verbi tui et caelésti sacraménti pábulo nutris et vivíficas, ita dilécti Fílii tui tantis munéribus profícere, ut eius vitae semper consórtes éffici mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXIII per annum

feria quarta

 

 

 

Iustus es, Dómine, et rectum iudícium tuum ; fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam.

 

Deus, per quem nobis et redémptio venit, et praestátur adóptio, fílios dilectiónis tuae benígnus inténde, ut in Christo credéntibus et vera tribuátur libértas, et heréditas aetérna. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Colossénses

 

Igitur si conresurrexístis Christo, quae sursum sunt quaérite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens ; quae sursum sun sápite, non quae supra terram. Mórtui enim estis, et vita vestra abscóndita est cum Christo in Deo !

Cum Christus apparúerit, vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.

Mortificáte ergo membra, quae sunt super terram : fornicatiónem, immundítiam, libídinem, concupiscéntiam malam et avarítiam, quae est simulacrórum sérvitus, propter quae venit ira Dei super fílios incredulitátis ; in quibus et vos ambulástis aliquándo, cum viverétis in illis.

Nunc autem depónite et vos ómnia : iram, indignatiónem, malítiam, blasphémiam, turpem sermónem de ore vestro ; nolíte mentíri ínvicem, qui exuístis vos véterem hóminem cum áctibus eius et induístis novum, eum, qui renovátur in agnitiónem secúndum imáginem eius, qui creávit eum, ubi non est Graecus et Iudaéus, circumcísio et praepútium, bárbarus, Scytha, servus, liber, sed ómnia et in ómnibus Christus.

 

 

Psalmus

 

Per síngulos dies benedícam tibi et laudábo nomen tuum in saéculum et in saéculum saéculi.

Magnus Dóminus et laudábilis nimis, et magnitúdinis eius non est investigátio.

Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua ; et sancti tui benedícant tibi.

Ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas et glóriam magnificéntiae regni tui.

Regnum tuum regnum ómnium saeculórum, et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

De virgínibus autem praecéptum Dómini non hábeo, consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino ut sim fidélis. Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bonum est hómini sic esse.

Alligátus es uxóri ? Noli quaérere solutiónem. Solútus es ab uxóre ? Noli quaérere uxórem. Si autem accéperis uxórem, non peccásti ; et si núpserit virgo, non peccávit. Tribulatiónem tamen carnis habébunt huiúsmodi, ego autem vobis parco.

Hoc ítaque dico, fratres, tempus breviátum est ; relíquum est, ut et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint, et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudéntes, et qui emunt, tamquam non possidéntes, et qui utúntur hoc mundo, tamquam non abuténtes ; praéterit enim figúra huius mundi.

 

 

Psalmus

 

Audi, fília, et vide et inclína aurem tuam et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui ;

Et concupíscet rex spéciem tuam. Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.

Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, textúris áureis circumamícta.

In véstibus variegátis adducétur regi ; vírgines post eam, próximae eius, afferúntur tibi.

Afferúntur in laetítia et exsultatióne, adducúntur in domum regis.

Pro pátribus tuis erunt tibi fílii ; constítues eos príncipes super omnem terram.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Gaudéte et exsultáte, dicit Dóminus ; ecce enim merces vestra multa est in caelo.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Ipse Iesus, elevátis óculis suis in discípulos suos, dicébat :

«Beáti páuperes, quia vestrum est regnum Dei.

Beáti, qui nunc esurítis, quia saturabímini.

Beáti, qui nunc fletis, quia ridébitis.

Beáti éritis, cum vos óderint hómines et cum separáverint vos et exprobráverint et eiécerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte, ecce enim merces vestra multa in caelo ; secúndum haec enim faciébant prophétis patres eórum.

Verúmtamen vae vobis divítibus, quia habétis consolatiónem vestram !

Vae vobis, qui saturáti estis nunc, quia esuriétis !

Vae vobis, qui ridétis nunc, quia lugébitis et flébitis !

Vae, cum bene vobis díxerint omnes hómines ! Secúndum haec enim faciébant pseudoprophétis patres eórum».

 

 

 

Deus, auctor sincérae devotiónis et pacis, da, quaésumus, ut et maiestátem tuam conveniénter hoc múnere venerémur, et sacri participatióne mystérii fidéliter sénsibus uniámur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus : sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum.
  • Ego sum lux mundi, dicit Dóminus : qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitae.

 

 

 

Da fidélibus tuis, Dómine, quos et verbi tui et caelésti sacraménti pábulo nutris et vivíficas, ita dilécti Fílii tui tantis munéribus profícere, ut eius vitae semper consórtes éffici mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXIII per annum

feria quinta

 

 

 

Iustus es, Dómine, et rectum iudícium tuum ; fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam.

 

Deus, per quem nobis et redémptio venit, et praestátur adóptio, fílios dilectiónis tuae benígnus inténde, ut in Christo credéntibus et vera tribuátur libértas, et heréditas aetérna. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Colossénses

 

Indúite vos ergo sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiae, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, longanimitátem, supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis, si quis advérsus áliquem habet querélam ; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos ; super ómnia autem haec : caritátem, quod est vínculum perfectiónis.

Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore. Et grati estóte.

Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spiritálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo ; et omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu grátias agéntes Deo Patri per ipsum.

 

 

Psalmus

 

Laudáte Dóminum in sanctuário eius, laudáte eum in firmaménto virtútis eius.

Laudáte eum in magnálibus eius, laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.

Laudáte eum in sono tubae, laudáte eum in psaltério et cíthara,

Laudáte eum in týmpano et choro, laudáte eum in chordis et órgano,

Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis : omne quod spirat, laudet Dóminum.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

Sciéntia inflat, cáritas vero aedíficat. Si quis se exístimat scire áliquid, nondum cognóvit, quemádmodum opórteat eum scire ; si quis autem díligit Deum, hic cógnitus est ab eo.

De esu ígitur idolothytórum, scimus quia nullum idólum est in mundo et quod nullus deus nisi Unus. Nam et si sunt, qui dicántur dii sive in caelo sive in terra, síquidem sunt dii multi et dómini multi, nobis tamen unus Deus Pater, ex quo ómnia et nos in illum, et unus Dóminus Iesus Christus, per quem ómnia et nos per ipsum.

Sed non in ómnibus est sciéntia ; quidam autem consuetúdine usque nunc idóli quasi idolóthytum mandúcant, et consciéntia ipsórum, cum sit infírma, pollúitur.

Períbit enim infírmus in tua sciéntia, frater, propter quem Christus mórtuus est ! Sic autem peccántes in fratres et percutiéntes consciéntiam eórum infírmam, in Christum peccátis. Quaprópter si esca scandalízat fratrem meum, non manducábo carnem in aetérnum, ne fratrem meum scandalízem.

 

 

Psalmus

 

Dómine, scrutátus es et cognovísti me, tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.

Intellexísti cogitatiónes meas de longe, sémitam meam et accúbitum meum investigásti.

Et omnes vias meas perspexísti.

Quia tu formásti renes meos, contexuísti me in útero matris meae.

Confitébor tibi, quia mirabíliter plasmátus sum ; mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscit nimis.

Scrutáre me, Deus, et scito cor meum ; proba me et cognósce sémitas meas

Et vide, si via vanitátis in me est, et deduc me in via aetérna.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si diligámus ínvicem, Deus in nobis manet, et cáritas eius in nobis perfécta est.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dixit Iesus discípulis suis :

«Vobis dico, qui audítis :

Dilígite inimícos vestros, bene fácite his, qui vos odérunt ; benedícite maledicéntibus vobis, oráte pro calumniántibus vos.

Ei qui te pércutit in maxíllam, praebe et álteram ; et ab eo, qui aufert tibi vestiméntum, étiam túnicam noli prohibére. Omni peténti te tríbue ; et ab eo, qui aufert, quae tua sunt, ne repétas. Et prout vultis, ut fáciant vobis hómines, fácite illis simíliter.

Et si dilígitis eos, qui vos díligunt, quae vobis est grátia ? Nam et peccatóres diligéntes se díligunt. Et si bene fecéritis his, qui vobis bene fáciunt, quae vobis est grátia ? Síquidem et peccatóres idem fáciunt. Et si mútuum dedéritis his, a quibus sperátis recípere, quae vobis grátia est ? Nam et peccatóres peccatóribus fenerántur, ut recípiant aequália.

Verúmtamen dilígite inimícos vestros et bene fácite et mútuum date nihil desperántes ; et erit merces vestra multa, et éritis fílii Altíssimi, quia ipse benígnus est super ingrátos et malos. Estóte misericórdes, sicut et Pater vester miséricors est.

Et nolíte iudicáre et non iudicabímini ; et nolíte condemnáre et non condemnabímini. Dimíttite et dimittémini ; date, et dábitur vobis : mensúram bonam, confértam, coagitátam, supereffluéntem dábunt in sinum vestrum ; eádem quippe mensúra, qua mensi fuéritis, remetiétur vobis».

 

 

 

Deus, auctor sincérae devotiónis et pacis, da, quaésumus, ut et maiestátem tuam conveniénter hoc múnere venerémur, et sacri participatióne mystérii fidéliter sénsibus uniámur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus : sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum.
  • Ego sum lux mundi, dicit Dóminus : qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitae.

 

 

 

Da fidélibus tuis, Dómine, quos et verbi tui et caelésti sacraménti pábulo nutris et vivíficas, ita dilécti Fílii tui tantis munéribus profícere, ut eius vitae semper consórtes éffici mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXIII per annum

feria sexta

 

 

 

Iustus es, Dómine, et rectum iudícium tuum ; fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam.

 

Deus, per quem nobis et redémptio venit, et praestátur adóptio, fílios dilectiónis tuae benígnus inténde, ut in Christo credéntibus et vera tribuátur libértas, et heréditas aetérna. Per Dóminum.

1.

 

Inítium Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Timótheum

Paulus apóstolus Christi Iesu secúndum praecéptum Dei salvatóris nostri et Christi Iesu spei nostrae, Timótheo germáno fílio in fide : grátia, misericórdia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Dómino nostro.

Grátiam hábeo ei, qui me confortávit, Christo Iesu Dómino nostro, quia fidélem me existimávit ponens in ministério, qui prius fui blasphémus et persecútor et contumeliósus ; sed misericórdiam consecútus sum, quia ignórans feci in incredulitáte, superabundávit autem grátia Dómini nostri cum fide et dilectióne, quae sunt in Christo Iesu.

 

 

Psalmus

 

Consérva me, Deus, quóniam sperávi in te.

Dixi Dómino : «Dóminus meus es tu».

Dóminus pars hereditátis meae et cálicis mei : tu es qui détines sortem meam.

Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum ; ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.

Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper ; quóniam a dextris est mihi, non commovébor.

Notas mihi fácies vias vitae, plenitúdinem laetítiae cum vultu tuo, delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

Si evangelizávero, non est mihi glória ; necéssitas enim mihi incúmbit. Vae enim mihi est, si non evangelizávero ! Si enim volens hoc ago, mercédem hábeo ; si autem invítus, dispensátio mihi crédita est. Quae est ergo merces mea ? Ut evangélium praédicans sine sumptu ponam evangélium, ut non abútar potestáte mea in evangélio.

Nam cum liber essem ex ómnibus, ómnium me servum feci, ut plures lucri fácerem.

Factus sum infírmis infírmus, ut infírmos lucri fácerem ; ómnibus ómnia factus sum, ut áliquos útique fácerem salvos. Omnia autem fácio propter evangélium, ut compárticeps eius effíciar.

Nescítis quod hi, qui in stádio currunt, omnes quidem currunt, sed unus áccipit bravíum ? Sic cúrrite, ut comprehendátis. Omnis autem, qui in agóne conténdit, ab ómnibus se ábstinet, et illi quidem, ut corruptíbilem corónam accípiant, nos autem incorrúmptam. Ego ígitur sic curro non quasi in incértum, sic pugno non quasi áerem vérberans ; sed castígo corpus meum et in servitútem rédigo, ne forte, cum áliis praedicáverim, ipse réprobus effíciar.

 

 

Psalmus

 

Concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini.

Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum.

Etenim passer invénit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos : altária tua, Dómine virtútum, rex meus et Deus meus.

Beáti, qui hábitant in domo tua : in perpétuum laudábunt te.

Beátus vir, cuius est auxílium abs te.

Ibunt de virtúte in virtútem.

Quia sol et scutum est Dóminus Deus, grátiam et glóriam dábit Dóminus ; non privábit bónis eos, qui ámbulant in innocéntia.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Sermo tuus, Dómine, véritas est ; sanctífica nos in veritáte.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dixit Iesus discípulis suis similitúdinem :

«Numquid potest caecus caecum dúcere ? Nonne ambo in fóveam cadent ?

Non est discípulus super magístrum ; perféctus autem omnis erit sicut magíster eius.

Quid autem vides festúcam in óculo fratris tui, trabem autem, quae in óculo tuo est, non consíderas ?

Quómodo potes dícere fratri tuo : “Frater, sine eíciam festúcam, quae est in óculo tuo”, ipse in óculo tuo trabem non videns ?

Hypócrita, eíce primum trabem de óculo tuo et tunc perspícies, ut edúcas festúcam, quae est in óculo fratris tui».

 

 

 

Deus, auctor sincérae devotiónis et pacis, da, quaésumus, ut et maiestátem tuam conveniénter hoc múnere venerémur, et sacri participatióne mystérii fidéliter sénsibus uniámur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus : sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum.
  • Ego sum lux mundi, dicit Dóminus : qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitae.

 

 

 

Da fidélibus tuis, Dómine, quos et verbi tui et caelésti sacraménti pábulo nutris et vivíficas, ita dilécti Fílii tui tantis munéribus profícere, ut eius vitae semper consórtes éffici mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XXIII per annum

sabbato

 

 

 

Iustus es, Dómine, et rectum iudícium tuum ; fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam.

 

Deus, per quem nobis et redémptio venit, et praestátur adóptio, fílios dilectiónis tuae benígnus inténde, ut in Christo credéntibus et vera tribuátur libértas, et heréditas aetérna. Per Dóminum.

1.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Timótheum

Fidélis sermo et omni acceptióne dignus : Christus Iesus venit in mundum peccatóres salvos fácere ; quorum primus ego sum, sed ídeo misericórdiam consecútus sum, ut in me primo osténderet Christus Iesus omnem longanimitátem, ad informatiónem eórum, qui creditúri sunt illi in vitam aetérnam.

Regi autem saeculórum, incorruptíbili, invisíbili, soli Deo honor et glória in saécula saeculórum.

Amen.

 

 

Psalmus

 

Laudáte, púeri Dómini, laudáte nomen Dómini.

Sit nomen Dómini benedíctum ex hoc nunc et usque in saéculum.

A solis ortu usque ad occásum laudábile nomen Dómini.

Excélsus super omnes gentes Dóminus, super caelos glória eius.

Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat et se inclínat, ut respíciat in caelum et in terram ?

Súscitans de terra ínopem, de stércore érigens páuperem.

 

 

 

2.

 

Léctio Epístulae prióris beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

 

Caríssimi mihi, fúgite ab idolórum cultúra. Ut prudéntibus loquor ; vos iudicáte, quod dico : Calix benedictiónis, cui benedícimus, nonne communicátio sánguinis Christi est ? Et panis, quem frángimus, nonne communicátio córporis Christi est ?

Quóniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participámur. Vidéte Israel secúndum carnem : nonne, qui edunt hóstias, communicántes sunt altári ?

Quid ergo dico ? Quod idolóthytum sit áliquid ? Aut quod idólum sit áliquid ? Sed, quae ímmolant, daemóniis ímmolant et non Deo ; nolo autem vos communicántes fíeri daemóniis.

Non potéstis cálicem Dómini bíbere et cálicem daemoniórum ; non potéstis mensae Dómini partícipes esse et mensae daemoniórum. An aemulámur Dóminum ? Numquid fortióres illo sumus ?

 

 

Psalmus

 

Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quae retríbuit mihi ?

Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo.

Tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.

Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus et mansiónem apud eum faciémus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

 

Dicébat Iesus discípulis suis :

«Non est arbor bona fáciens fructum malum, neque íterum arbor mala fáciens fructum bonum. Unaquaéque enim arbor de fructu suo cognóscitur ; neque enim de spinis cólligunt ficus, neque de rubo vindémiant uvam.

Bonus homo de bono thesáuro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum : ex abundántia enim cordis os eius lóquitur.

Quid autem vocátis me : “Dómine, Dómine”, et non fácitis, quae dico ? Omnis, qui venit ad me et audit sermónes meos et facit eos, osténdam vobis cui símilis sit : símilis est hómini aedificánti domum, qui fodit in altum et pósuit fundaméntum supra petram ; inundatióne autem facta, illísum est flumen dómui illi, et non pótuit eam móvere, bene enim aedificáta erat.

Qui autem audívit et non fecit, símilis est hómini aedificánti domum suam supra terram sine fundaménto, in quam illísus est flúvius, et contínuo cécidit, et facta est ruína domus illíus magna».

 

 

 

Deus, auctor sincérae devotiónis et pacis, da, quaésumus, ut et maiestátem tuam conveniénter hoc múnere venerémur, et sacri participatióne mystérii fidéliter sénsibus uniámur. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus : sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum.
  • Ego sum lux mundi, dicit Dóminus : qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitae.

 

 

 

Da fidélibus tuis, Dómine, quos et verbi tui et caelésti sacraménti pábulo nutris et vivíficas, ita dilécti Fílii tui tantis munéribus profícere, ut eius vitae semper consórtes éffici mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année A
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :