Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica XVII per annum

 

 

 

Deus in loco sancto suo ; Deus qui inhabitáre facit unánimes in domo, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suae.

 

 

 

Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum, multíplica super nos misericórdiam tuam, ut, te rectóre, te duce, sic bonis transeúntibus nunc utámur, ut iam possímus inhaerére mansúris. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri prióris Regum

 

Appáruit Dóminus Salomóni per sómnium nocte dicens :

«Póstula quod vis, ut dem tibi».

Et ait Sálomon :

«Nunc, Dómine Deus meus, tu regnáre fecísti servum tuum pro David patre meo. Ego autem sum puer parvus et ignórans egréssum et intróitum meum ; et servus tuus in médio est pópuli, quem elegísti, pópuli infiníti, qui numerári et supputári non potest prae multitúdine. Da ergo servo tuo cor dócile, ut iudicáre possit pópulum tuum et discérnere inter bonum et malum. Quis enim potest iudicáre pópulum tuum hunc multum ?».

Plácuit ergo sermo coram Dómino quod Sálomon rem huiuscémodi postulásset, et dixit Deus Salomóni :

«Quia postulásti verbum hoc et non petísti tibi dies multos, nec divítias aut ánimam inimicórum tuórum, sed postulásti tibi sapiéntiam ad discernéndum iudícium, ecce feci tibi secúndum sermónes tuos et dedi tibi cor sápiens et intéllegens, in tantum ut nullus ante te símilis tui fúerit, nec post te surrectúrus sit».

 

 

Psalmus

 

Pórtio mea Dóminus : dixi custodíre verba tua.

Bonum mihi lex oris tui super mília auri et argénti.

Fiat misericórdia tua, ut consolétur me, secúndum elóquium tuum servo tuo.

Véniant mihi miseratiónes tuae, et vivam, quia lex tua delectátio mea est.

Ideo diléxi praecépta tua super aurum et obrýzum.

Proptérea ad ómnia mandáta tua dirigébar, omnem viam mendácii ódio hábui.

Mirabília testimónia tua, ídeo servávit ea ánima mea.

Declarátio sermónum tuórum illúminat et intelléctum dat párvulis.

 

 

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Scimus quóniam diligéntibus Deum omnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt.

Nam, quos praescívit, et praedestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus ; quos autem praedestinávit, hos et vocávit ; et quos vocávit, hos et iustificávit ; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Benedíctus es, Pater, Dómine caeli et terrae, quia mystéria regni párvulis revelásti.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Dicébat Iesus discípulis suis :

«Símile est regnum caelórum thesáuro abscóndito in agro, quem qui invénit homo abscóndit et prae gáudio illíus vadit et vendit univérsa, quae habet, et emit agrum illum.

Iterum símile est regnum caelórum hómini negotiatóri quaerénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit et véndidit ómnia, quae hábuit, et emit eam.

Iterum símile est regnum caelórum sagénae missae in mare et ex omni génere congregánti ; quam, cum impléta esset, educéntes secus litus et sedéntes collegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne saéculi : exíbunt ángeli et separábunt malos de médio iustórum et mittent eos in camínum ignis ; ibi erit fletus et stridor déntium.

Intellexístis  haec ómnia ?».

Dicunt ei : «Etiam».

Ait autem illis :

«Ideo omnis scriba doctus in regno caelórum símilis est hómini patri famílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera».

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, múnera, quae tibi de tua largitáte deférimus, ut haec sacrosáncta mystéria, grátiae tuae operánte virtúte, et praeséntis vitae nos conversatióne sanctíficent, et ad gáudia sempitérna perdúcant. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

Qui ómnia mundi eleménta fecísti, et vices disposuísti témporum variári ; hóminem vero formásti ad imáginem tuam, et rerum ei subiecísti univérsa mirácula, ut vicário múnere dominarétur ómnibus quae creásti, et in óperum tuórum magnálibus iúgiter te laudáret, per Christum Dóminum nostrum.

Unde et nos cum ómnibus Angelis te laudámus, iucúnda celebratióne clamántes :

 

Sanctus…

 

 

 

  • Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
  • Beáti misericórdes, quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

 

 

 

Súmpsimus, Dómine, divínum sacraméntum, passiónis Fílii tui memoriále perpétuum ; tríbue, quaésumus, ut ad nostram salútem hoc munus profíciat, quod ineffábili nobis caritáte ipse donávit. Qui vivit.

hebdomada XVII per annum

feria secunda

 

 

 

Deus in loco sancto suo ; Deus qui inhabitáre facit unánimes in domo, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suae.

 

 

 

Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum, multíplica super nos misericórdiam tuam, ut, te rectóre, te duce, sic bonis transeúntibus nunc utámur, ut iam possímus inhaerére mansúris. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Exodi

 

Revérsus est Móyses de monte portans duas tábulas testimónii in manu sua scriptas ex utráque parte et factas ópere Dei ; scriptúra quoque Dei erat sculpta in tábulis.

Audiens autem Iósue tumúltum pópuli vociferántis dixit ad Móysen : «Ululátus pugnae audítur in castris».

Qui respóndit : «Non est clamor vincéntium neque clamor fugiéntium, sed clamórem cantántium ego áudio».

Cumque appropinquásset ad castra, vidit vítulum et choros ; iratúsque valde proiécit de manu tábulas et confrégit eas ad radíces montis. Arripiénsque vítulum, quem fécerant, combússit et contrívit usque ad púlverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum fíliis Israel.

Dixítque ad Aaron : «Quid tibi fecit hic pópulus, ut indúceres super eum peccátum máximum ?».

Cui ille respóndit : «Ne indignétur dóminus meus ; tu enim nosti pópulum istum, quod pronus sit ad malum. Dixérunt mihi : “Fac nobis deos, qui nos praecédant ; huic enim Móysi, qui nos edúxit de terra Aegýpti, nescímus quid accíderit”. Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Abstulérunt et dedérunt mihi, et proiéci illud in ignem ; egressúsque est hic vítulus».

Facto autem áltero die, locútus est Móyses ad pópulum : «Peccástis peccátum máximum ; ascéndam ad Dóminum, si quo modo quívero eum deprecári pro scélere vestro».

Reversúsque ad Dóminum ait : «Obsecro, peccávit pópulus iste peccátum máximum, fecerúntque sibi deos áureos ; aut dimítte eis hanc noxam aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsísti».

Cui respóndit Dóminus :

«Qui peccáverit mihi, delébo eum de libro meo. Tu autem vade et duc pópulum istum, quo locútus sum tibi : ángelus meus praecédet te ; ego autem in die ultiónis visitábo et hoc peccátum eórum».

 

 

Psalmus

 

Et fecérunt vítulum in Horeb et adoravérunt scúlptile ;

Et mutavérunt glóriam suam in similitúdinem tauri comedéntis fenum.

Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, qui fecit magnália in Aegýpto,

Mirabília in terra Cham, terribília in mari Rubro.

Et dixit quia dispérderet eos, nisi affuísset Móyses eléctus eius :

Stetit in confractióne in conspéctu eius, ut avérteret iram eius, ne destrúeret eos.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Ieremíae prophétae

 

Haec dixit Dóminus ad me :

«Vade et pósside tibi lumbáre líneum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non ínferes illud».

Et possédi lumbáre iuxta verbum Dómini et pósui circa lumbos meos. Et factus est sermo Dómini ad me secúndo dicens :

«Tolle lumbáre, quod possedísti, quod est circa lumbos tuos, et surgens vade ad Euphráten et abscónde ibi illud in forámine petrae».

Et ábii et abscóndi illud ad Euphráten, sicut praecéperat mihi Dóminus. Et factum est post dies plúrimos dixit Dóminus ad me :

«Surge, vade ad Euphráten et tolle inde lumbáre, quod praecépit tibi ut abscónderes ibi».

Et ábii ad Euphráten et fodi et tuli lumbáre de loco, ubi abscónderam illud ; et ecce computrúerat lumbáre, ita ut nulli úsui aptum esset. Et factum est verbum Dómini ad me dicens :

«Haec dicit Dóminus :

Sic putréscere fáciam supérbiam Iudae et supérbiam Ierúsalem multam ; pópulus iste péssimus - qui nolunt audíre verba mea et ámbulant in pravitáte cordis sui abierúntque post deos aliénos, ut servírent eis et adorárent eos - erit sicut lumbáre istud, quod nulli úsui aptum est.

Sicut enim adhaéret lumbáre ad lumbos viri, sic agglutinávi mihi omnem domum Israel et omnem domum Iudae, dicit Dóminus, ut esset mihi in pópulum et in nomen et in laudem et in glóriam, et non audiérunt».

 

 

Canticum

 

Petram, quae te génuit, dereliquísti, et oblítus es Dómini creatóris tui.

Vidit Dóminus et sprevit, quia provocavérunt eum fílii sui et fíliae.

Et ait:

«Abscóndam fáciem meam ab eis et considerábo novíssima eórum ;  generátio enim pervérsa est, et infidéles fílii.

Ipsi me provocavérunt in eo, qui non erat Deus, et irritavérunt in vanitátibus suis ; et ego provocábo eos in eo, qui non est pópulus, et in gente stulta irritábo illos».

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Voluntárie génuit nos Pater verbo veritátis, ut simus primítiae quaedam creatúrae eius.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Aliam parábolam propósuit Iesus discípulis dicens :

«Símile est regnum caelórum grano sinápis, quod accípiens homo seminávit in agro suo. Quod mínimum quidem est ómnibus semínibus ; cum autem créverit, maius est holéribus et fit arbor, ita ut vólucres caeli véniant et hábitent in ramis eius».

Aliam parábolam locútus est eis :

«Símile est regnum caelórum ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farínae satis tribus, donec fermentátum est totum».

Haec ómnia locútus est Iesus in parábolis ad turbas et sine parábola nihil loquebátur eis, ut adimplerétur, quod dictum erat per prophétam dicéntem :

«Apériam in parábolis os meum, eructábo abscóndita a constitutióne mundi».

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, múnera, quae tibi de tua largitáte deférimus, ut haec sacrosáncta mystéria, grátiae tuae operánte virtúte, et praeséntis vitae nos conversatióne sanctíficent, et ad gáudia sempitérna perdúcant. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
  • Beáti misericórdes, quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

 

 

 

Súmpsimus, Dómine, divínum sacraméntum, passiónis Fílii tui memoriále perpétuum ; tríbue, quaésumus, ut ad nostram salútem hoc munus profíciat, quod ineffábili nobis caritáte ipse donávit. Qui vivit.

hebdomada XVII per annum

feria tertia

 

 

 

Deus in loco sancto suo ; Deus qui inhabitáre facit unánimes in domo, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suae.

 

Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum, multíplica super nos misericórdiam tuam, ut, te rectóre, te duce, sic bonis transeúntibus nunc utámur, ut iam possímus inhaerére mansúris. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Exodi

 

Móyses tollens tabernáculum teténdit ei extra castra procul ; vocavítque nomen eius Tabernáculum convéntus. Et omnis, qui quaerébat Dóminum, egrediebátur ad tabernáculum convéntus extra castra. Cumque egrederétur Móyses ad tabernáculum, surgébat univérsa plebs, et stabat unusquísque in óstio papiliónis sui ; aspiciebántque tergum Móysi, donec ingrederétur tabernáculum.

Ingrésso autem illo tabernáculum, descendébat colúmna nubis et stabat ad óstium ; loquebatúrque cum Móyse, cernéntibus univérsis quod colúmna nubis staret ad óstium tabernáculi. Stabántque ipsi et adorábant per fores tabernaculórum suórum.

Loquebátur autem Dóminus ad Móysen fácie ad fáciem, sicut solet loqui homo ad amícum suum. Cumque ille reverterétur in castra, miníster eius Iósue fílius Nun puer non recedébat de médio tabernáculi.

Cumque descendísset Dóminus per nubem, stetit cum eo vocans in nómine Dómini. Et tránsiens coram eo clamávit : «Dóminus, Dóminus Deus, miséricors et clemens, pátiens et multae miseratiónis ac verax, qui custódit misericórdiam in mília, qui aufert iniquitátem et scélera atque peccáta, nihil autem impunítum sinit, qui reddit iniquitátem patrum in fíliis ac nepótibus in tértiam et quartam progéniem».

Festinúsque Móyses curvátus est pronus in terram et adórans ait : «Si invéni grátiam in conspéctu tuo, Dómine, óbsecro, ut gradiáris nobíscum ; pópulus quidem durae cervícis est, sed tu áuferes iniquitátes nostras atque peccáta nosque possidébis».

Fuit ergo ibi cum Dómino quadragínta dies et quadragínta noctes ; panem non comédit et aquam non bibit et scripsit in tábulis verba foéderis, decem verba.

 

 

Psalmus

 

Fáciens iustítias Dóminus et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

Notas fecit vias suas Móysi, fíliis Israel adinventiónes suas.

Miserátor et miséricors Dóminus, longánimis et multae misericórdiae.

Non in perpétuum conténdet neque in aetérnum irascétur.

Non secúndum peccáta nostra fecit nobis neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.

Quóniam, quantum exaltátur caelum a terra, praeváluit misericórdia eius super timéntes eum ;

Quantum distat ortus ab occidénte, longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Ieremíae prophétae

 

Dixit Dóminus ad me :

«Dices ad eos verbum istud :

Dedúcant óculi mei lácrimam per noctem et diem, et non táceant, quóniam contritióne magna contríta est virgo fília pópuli mei, plaga péssima veheménter. Si egréssus fúero ad agros, ecce occísi gládio ; et, si introíero in civitátem, ecce attenuáti fame ; prophéta quoque et sacérdos abiérunt per terram nesciéntes».

«Numquid proíciens abiecísti Iudam, aut Sion abomináta est ánima tua ? Quare ergo percussísti nos, ita ut nulla sit sánitas ? Exspectávimus pacem, et non est bonum, et tempus curatiónis, et ecce turbátio.

Cognóvimus, Dómine, impietátes nostras, iniquitátes patrum nostrórum, quia peccávimus tibi. Ne des nos in oppróbrium propter nomen tuum, ne fácias contuméliam sólio glóriae tuae ; recordáre, ne írritum fácias foedus tuum nobíscum.

Numquid sunt in sculptílibus géntium, qui pluant, aut caeli possunt dare imbres ? Nonne tu es Dóminus Deus noster, quem exspectámus ? Tu enim fecísti ómnia haec».

 

 

Psalmus

 

 

Ne memíneris iniquitátum patrum nostrórum, cito antícipent nos misericórdiae tuae, quia páuperes facti sumus nimis.

Adiuva nos, Deus salutáris nostri, propter glóriam nóminis tui et líbera nos ;

Et propítius esto peccátis nostris propter nomen tuum.

Intróeat in conspéctu tuo gémitus compeditórum ; secúndum magnitúdinem bráchii tui supérstites relínque fílios mortis.

Nos autem, pópulus tuus et oves páscuae tuae, confitébimur tibi in saéculum ;

In generatiónem et generatiónem annuntiábimus laudem tuam.

 

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Semen est verbum Dei, sator autem Christus ; omnis qui invénit eum, manébit in aetérnum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Dimíssis turbis venit Iesus in domum, et accessérunt ad eum discípuli eius dicéntes : «Díssere nobis parábolam zizaniórum agri».

Qui respóndens ait :

«Qui séminat bonum semen, est Fílius hóminis ; ager autem est mundus ; bonum vero semen, hi sunt fílii regni ; zizánia autem fílii sunt Mali ; inimícus autem, qui seminávit ea, est Diábolus ; messis vero consummátio saéculi est, messóres autem ángeli sunt.

Sicut ergo colligúntur zizánia et igni comburúntur, sic erit in consummatióne saéculi : mittet Fílius hóminis ángelos suos, et cólligent de regno eius ómnia scándala et eos, qui fáciunt iniquitátem, et mittent eos in camínum ignis ; ibi erit fletus et stridor déntium.

Tunc iusti fulgébunt sicut sol in regno Patris eórum.

Qui habet aures, áudiat».

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, múnera, quae tibi de tua largitáte deférimus, ut haec sacrosáncta mystéria, grátiae tuae operánte virtúte, et praeséntis vitae nos conversatióne sanctíficent, et ad gáudia sempitérna perdúcant. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
  • Beáti misericórdes, quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

 

 

 

Súmpsimus, Dómine, divínum sacraméntum, passiónis Fílii tui memoriále perpétuum ; tríbue, quaésumus, ut ad nostram salútem hoc munus profíciat, quod ineffábili nobis caritáte ipse donávit. Qui vivit.

hebdomada XVII per annum

feria quarta

 

 

 

Deus in loco sancto suo ; Deus qui inhabitáre facit unánimes in domo, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suae.

 

Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum, multíplica super nos misericórdiam tuam, ut, te rectóre, te duce, sic bonis transeúntibus nunc utámur, ut iam possímus inhaerére mansúris. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Exodi

 

Cum descénderet Móyses de monte Sínai, tenébat duas tábulas testimónii et ignorábat quod resplénderet cutis faciéi suae ex consórtio sermónis Dómini. Vidéntes autem Aaron et fílii Israel respléndere cutem faciéi Móysi, timuérunt prope accédere ; vocatíque ab eo revérsi sunt tam Aaron quam príncipes synagógae. Et postquam locútus est ad eos, venérunt ad eum étiam omnes fílii Israel ; quibus praecépit cuncta, quae audíerat a Dómino in monte Sínai.

Impletísque sermónibus, pósuit velámen super fáciem suam, quod ingréssus ad Dóminum et loquens cum eo auferébat, donec exíret ; et tunc loquebátur ad fílios Israel ómnia, quae sibi fúerant imperáta. Qui vidébant cutem faciéi Móysi respléndere, sed operiébat ille rursus fáciem suam, donec ingréssus loquerétur cum eo.

 

 

Psalmus

 

Exaltáte Dóminum Deum nostrum et adoráte ad scabéllum pedum eius, quóniam sanctus est.

Móyses et Aaron in sacerdótibus eius et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.

Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, in colúmna nubis loquebátur ad eos.

Custodiébant testimónia eius et praecéptum, quod dedit illis.

Exaltáte Dóminum Deum nostrum et adoráte ad montem sanctum eius, quóniam sanctus Dóminus Deus noster.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Ieremíae prophétae

 

Vae mihi, mater mea, quóniam genuísti me virum rixae et virum discórdiae in univérsa terra ! Non fenerávi, nec fenerávit mihi quisquam ; omnes maledícunt mihi.

Invénti sunt sermónes tui, et comédi eos, et factum est mihi verbum tuum in gáudium et in laetítiam cordis mei, quóniam invocátum est nomen tuum super me, Dómine, Deus exercítuum.

Non sedi in concílio ludéntium et gloriátus sum ; a fácie manus tuae solus sedébam, quóniam indignatióne replésti me. Quare factus est dolor meus perpétuus, et plaga mea desperábilis rénuit curári ? Factus es mihi quasi rivus mendax, aquae infidéles.

Propter hoc haec dixit Dóminus :

«Si convertéris, convértam te, et ante fáciem meam stabis ; et si separáveris pretiósum a vili, quasi os meum eris ; converténtur ipsi ad te, et tu non convertéris ad eos.

Et dabo te pópulo huic in murum aéreum fortem ; et bellábunt advérsum te et non praevalébunt, quia ego tecum sum, ut salvem te et éruam te, dicit Dóminus. Et liberábo te de manu pessimórum et rédimam te de manu fórtium».

 

 

Psalmus

 

Eripe me de inimícis meis, Deus meus, et ab insurgéntibus in me prótege me.

Eripe me de operántibus iniquitátem et de viris sánguinum salva me.

Quia ecce insidiáti sunt ánimae meae, irruérunt in me fortes.

Fortitúdo mea, tibi atténdam ; quia, Deus, praesídium meum es.

Deus meus, misericórdia eius praevéniet me. Deus fáciet ut despíciam inimícos meos.

Ego autem cantábo fortitúdinem tuam et exsultábo mane misericórdiam tuam,

Quia factus es praesídium meum et refúgium meum in die tribulatiónis meae.

Fortitúdo mea, tibi psallam, quia, Deus, praesídium meum es : Deus meus misericórdia mea.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Vos dixi amícos, dicit Dóminus, quia ómnia quaecúmque audívi a Patre meo nota feci vobis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Dixit Iesus discípulis suis :

«Símile est regnum caelórum thesáuro abscóndito in agro, quem qui invénit homo abscóndit et prae gáudio illíus vadit et vendit univérsa, quae habet, et emit agrum illum.

Iterum símile est regnum caelórum hómini negotiatóri quaerénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit et véndidit ómnia, quae hábuit, et emit eam».

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, múnera, quae tibi de tua largitáte deférimus, ut haec sacrosáncta mystéria, grátiae tuae operánte virtúte, et praeséntis vitae nos conversatióne sanctíficent, et ad gáudia sempitérna perdúcant. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
  • Beáti misericórdes, quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

 

 

 

Súmpsimus, Dómine, divínum sacraméntum, passiónis Fílii tui memoriále perpétuum ; tríbue, quaésumus, ut ad nostram salútem hoc munus profíciat, quod ineffábili nobis caritáte ipse donávit. Qui vivit.

 

hebdomada XVII per annum

feria quinta

 

 

 

Deus in loco sancto suo ; Deus qui inhabitáre facit unánimes in domo, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suae.

 

Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum, multíplica super nos misericórdiam tuam, ut, te rectóre, te duce, sic bonis transeúntibus nunc utámur, ut iam possímus inhaerére mansúris. Per Dóminum.

XVII feria quinta

 

1.

 

Léctio libri Exodi

 

Fecit Móyses ómnia, quae praecéperat ei Dóminus : sic fecit.

Igitur mense primo anni secúndi, prima die mensis collocátum est habitáculum. Erexítque Móyses illud et pósuit bases ac tábulas et vectes statuítque colúmnas et expándit tentórium super habitáculum, impósito désuper operiménto, sicut Dóminus imperáverat Móysi.

Sumpsit et pósuit testimónium in arca et, súbditis infra véctibus, pósuit propitiatórium désuper. Cumque intulísset arcam in habitáculum, appéndit ante eam velum, sicut iússerat Dóminus Móysi.

Et opéruit nubes tabernáculum convéntus, et glória Dómini implévit habitáculum. Nec póterat Móyses íngredi tabernáculum convéntus, quia habitávit nubes super illud, et glória Dómini replévit habitáculum.

Si quando nubes de tabernáculo ascendébat, proficiscebántur fílii Israel in ómnibus statiónibus suis ; si autem non ascendébat nubes, non proficiscebántur usque in diem, quo levabátur. Nubes quippe Dómini incubábat per diem habitáculo, et ignis in nocte, ante óculos univérsae domus Israel per cunctas mansiónes suas.

 

 

Psalmus

 

Concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini.

Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum.

Etenim passer invénit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos : altária tua, Dómine virtútum, rex meus et Deus meus.

Beáti, qui hábitant in domo tua : in perpétuum laudábunt te.

Beátus vir, cuius est auxílium abs te.

Ibunt de virtúte in virtútem

Quia mélior est dies una in átriis tuis super mília, elégi ad limen esse in domo Dei mei magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Ieremíae prophétae

 

Verbum, quod factum est ad Ieremíam a Dómino dicens :

«Surge et descénde in domum fíguli et ibi áudies verba mea».

Et descéndi in domum fíguli, et ecce ipse faciébat opus super rotam ; et dissipátum est vas álterum, sicut placúerit in óculis eius, ut fáceret. Et factum est verbum Dómini ad me dicens :

«Numquid sicut figulus iste non pótero vobis fácere, domus Israel ?, ait Dóminus. Ecce, sicut lutum in manu fíguli, sic vos in manu mea, domus Israel».

 

 

 

Psalmus

 

Lauda, ánima mea, Dóminum ; laudábo Dóminum in vita mea, psallam Deo meo, quámdiu fúero.

Nolíte confídere in princípibus, in fíliis hóminum, in quibus non est salus.

Exíbit spíritus eius, et revertétur in terram suam ; in illa die períbunt cogitatiónes eórum.

Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor, cuius spes in Dómino Deo suo,

Qui fecit caelum et terram, mare et ómnia, quae in eis sunt.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Aperi, Dómine, cor nostrum, ut intendámus verbis Fílii tui.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Dixit Iesus discípulis suis :

«Símile est regnum caelórum sagénae missae in mare et ex omni génere congregánti ; quam, cum impléta esset, educéntes secus litus et sedéntes collegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne saéculi : exíbunt ángeli et separábunt malos de médio iustórum et mittent eos in camínum ignis ; ibi eri fletus et stridor déntium.

Intellexístis haec ómnia ?».

Dicunt ei : «Etiam».

Ait autem illis :

«Ideo omnis scriba doctus in regno caelórum símilis est hómini patri famílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera».

Et factum est cum consummásset Iesus parábolas istas, tránsiit inde.

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, múnera, quae tibi de tua largitáte deférimus, ut haec sacrosáncta mystéria, grátiae tuae operánte virtúte, et praeséntis vitae nos conversatióne sanctíficent, et ad gáudia sempitérna perdúcant. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
  • Beáti misericórdes, quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

 

 

 

Súmpsimus, Dómine, divínum sacraméntum, passiónis Fílii tui memoriále perpétuum ; tríbue, quaésumus, ut ad nostram salútem hoc munus profíciat, quod ineffábili nobis caritáte ipse donávit. Qui vivit.

 

hebdomada XVII per annum

feria sexta

 

 

 

Deus in loco sancto suo ; Deus qui inhabitáre facit unánimes in domo, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suae.

 

Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum, multíplica super nos misericórdiam tuam, ut, te rectóre, te duce, sic bonis transeúntibus nunc utámur, ut iam possímus inhaerére mansúris. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Levítici

 

Locútus est Dóminus ad Móysen dicens :

«Hae sunt fériae Dómini, convéntus sancti, quas celebráre debétis tempóribus suis.

Mense primo, quarta décima die mensis ad vésperum Pascha Dómini est. Et quinta décima die mensis huius sollémnitas Azymórum Dómini est. Septem diébus ázyma comedétis. Die primo erit vobis convéntus sanctus ; omne opus servíle non faciétis in eo, erit vobis convéntus sanctus ; omne opus servíle non faciétis in eo, sed offerétis incénsum Dómino septem diébus. Die autem séptimo erit convéntus sanctus, nullúmque servíle opus faciétis in eo».

Locutúsque est Dóminus ad Móysen dicens :

«Lóquere fíliis Israel et dices ad eos :

Cum ingréssi fuéritis terram, quam ego dabo vobis, et messuéritis ségetem, ferétis manípulum spicárum primítias messis vestrae ad sacerdótem, qui elevábit fascículum coram Dómino, ut acceptábile sit pro vobis ; áltero die sábbati sanctificábit illum.

Numerábitis vobis ab áltero die sábbati, in quo obtulístis manípulum elatiónis septem hebdómadas plenas, usque ad álteram diem expletiónis hebdómadae séptimae, id est quinquagínta dies ; et sic offerétis oblatiónem novam Dómino.

Attamen décimo die mensis huius séptimi dies Expiatiónum est, convéntus sanctus erit vobis ; affligetísque ánimas vestras in eo et offerétis incénsum Dómino.

Quinto décimo die mensis huius séptimi erit festum Tabernaculórum septem diébus Dómino. Die primo convéntus sanctus, omne opus servíle non faciétis in eo ; septem diébus offerétis incénsum Dómino. Die octávo convéntus sanctus erit vobis et offerétis incénsum Dómino ; est enim coetus : omne opus servíle non faciétis.

Hae sunt fériae Dómini, quas vocábitis convéntus sanctos, offeretísque in eis incénsum Dómino, holocáusta et oblatiónes símilae, sacrifícia et libaménta iuxta ritum uniuscuiúsque diéi».

 

 

Psalmus

 

Súmite psalmum et date týmpanum, psaltérium iucúndum cum cíthara.

Bucináte in neoménia tuba, in die plenae lunae, in sollemnitáte nostra.

Quia praecéptum in Israel est, et iudícium Deo Iacob.

Testimónium in Ioseph pósuit illud, cum exíret de terra Aegýpti :

Non erit in te deus aliénus, neque adorábis deum extráneum.

Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Aegýpti.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Ieremíae prophétae

 

In princípio regni Ióachim fílii Iosíae regis Iudae factum est verbum istud a Dómino dicens :

«Haec dicit Dóminus :

Sta in átrio domus Dómini et loquéris ad omnes civitátes Iudae, de quibus véniunt, ut adórent in domo Dómini, univérsos sermónes, quos ego mandávi tibi ut loquáris ad eos : noli subtráhere verbum, si forte áudiant et convertántur unusquísque a via sua mala, et paeníteat me mali, quod cógito fácere eis propter malítiam óperum eórum.

Et dices ad eos :

Haec dicit Dóminus :

Si non audiéritis me, ut ambulétis in lege mea, quam dedi vobis, ut audiátis sermónes servórum meórum prophetárum, quos ego misi ad vos de nocte consúrgens et dírigens, et non audístis, dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictiónem cunctis géntibus terrae».

Et audiérunt sacerdótes et prophétae et omnis pópulus Ieremíam loquéntem verba haec in domo Dómini. Cumque complésset Ieremías loquens ómnia, quae praecéperat ei Dóminus, ut loquerétur ad univérsum pópulum, apprehendérunt eum sacerdótes et prophétae et omnis pópulus dicens : «Morte moriáris ! Quare prophetásti in nómine Dómini dicens  “Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolábitur, eo quod non sit habitator”?».

Et congregátus est omnis pópulus advérsus Ieremíam in domo Dómini.

 

 

Psalmus

 

Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, qui odérunt me gratis.

Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces ; quae non rápui, tunc exsolvébam.

Quóniam propter te sustínui oppróbrium, opéruit confúsio fáciem meam ;

Extráneus factus sum frátribus meis et peregrínus fíliis matris meae.

Quóniam zelus domus tuae comédit me, et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.

Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine, in témpore benepláciti, Deus.

In multitúdine misericórdiae tuae exáudi me, in veritáte salútis tuae.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Verbum Dómini manet in aetérnum ; hoc est autem verbum, quod evangelizátum est in vos.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Véniens Iesus in pátriam suam, docébat eos in synagóga eórum, ita ut miraréntur et dícerent :

«Unde huic sapiéntia haec et virtútes ? Nonne hic est fabri fílius ? Nonne mater eius dícitur María, et fratres eius Iacóbus et Ioseph et Simon et Iudas ? Et soróres eius nonne omnes apud nos sunt ? Unde ergo huic ómnia ista ?».

Et scandalizabántur in eo. Iesus autem dixit eis :

«Non est prophéta sine honóre nisi in pátria et in domo sua».

Et non fecit ibi virtútes multas propter incredulitátem illórum.

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, múnera, quae tibi de tua largitáte deférimus, ut haec sacrosáncta mystéria, grátiae tuae operánte virtúte, et praeséntis vitae nos conversatióne sanctíficent, et ad gáudia sempitérna perdúcant. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
  • Beáti misericórdes, quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

 

 

 

Súmpsimus, Dómine, divínum sacraméntum, passiónis Fílii tui memoriále perpétuum ; tríbue, quaésumus, ut ad nostram salútem hoc munus profíciat, quod ineffábili nobis caritáte ipse donávit. Qui vivit.

 

hebdomada XVII per annum

sabbato

 

 

 

Deus in loco sancto suo ; Deus qui inhabitáre facit unánimes in domo, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suae.

 

Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum, multíplica super nos misericórdiam tuam, ut, te rectóre, te duce, sic bonis transeúntibus nunc utámur, ut iam possímus inhaerére mansúris. Per Dóminum.

1.

 

Léctio libri Levítici

 

Locútus est Dóminus ad Móysen in monte Sínai dicens :

«Numerábis tibi septem hebdómadas annórum, id est septem sépties, quae simul fáciunt annos quadragínta novem ; et clanges búcina mense séptimo, décima die mensis expiatiónis die clangétis tuba in univérsa terra vestra.

Sanctificabitísque annum quinquagésimum et vocábitis remissiónem in terra cunctis habitatóribus eius ; ipse est enim iobeléus.

Revertémini unusquísque ad possessiónem suam, et unusquísque rédiet ad famíliam prístinam. Iobeléus erit vobis quinquagésimus annus. Non serétis neque metétis sponte in agro nascéntia neque víneas non putátas vindemiábitis ob sanctificatiónem iobeléi ; sed de agro statim ablátas comedétis fruges.

Hoc anno iobeléi rédiet unusquísque vestrum ad possessiónem suam.

Quando vendes quíppiam civi tuo vel emes ab eo, ne contrístet unusquísque fratrem suum ; sed iuxta númerum annórum post iobeléum emes ab eo, et iuxta supputatiónem annórum frugum vendet tibi.

Quanto plures anni remánserint post iobeléum, tanto crescet et prétium ; et quanto minus témporis numeráveris, tanto minóris et émptio constábit : tempus enim frugum vendet tibi. Nolíte afflígere contribúles vestros, sed tímeas Deum tuum, quia ego Dóminus Deus vester».

 

 

Psalmus

 

Deus misereátur nostri et benedícat nobis ; illúminet vultum suum super nos,

Ut cognoscátur in terra via tua, in ómnibus géntibus salutáre tuum.

Laeténtur et exsúltent gentes, quóniam iúdicas pópulos in aequitáte et gentes in terra dírigis.

Terra dedit fructum suum ; benedícat nos Deus, Deus noster,

Benedícat nos Deus, et métuant eum omnes fines terrae.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Ieremíae prophétae

 

Locúti sunt sacerdótes et prophétae ad príncipes et ad omnem pópulum dicéntes : «Iudícium mortis est viro huic, quia prophetávit advérsus civitátem istam, sicut audístis áuribus vestris».

Et ait Ieremías ad omnes príncipes et ad univérsum pópulum dicens : «Dóminus misit me, ut prophetárem ad domum istam et ad civitátem hanc ómnia verba, quae audístis. Nunc ergo bonas fácite vias vestras et ópera vestra et audíte vocem Dómini Dei vestri, et paenitébit Dóminum mali, quod locútus est advérsum vos.

Ego autem ecce in mánibus vestris sum, fácite mihi, quod bonum et rectum est in óculis vestris ; verúmtamen scitóte et cognóscite quod si occidéritis me, sánguinem innocéntem tradétis contra vosmetípsos et contra civitátem istam et habitatóres eius ; in veritáte enim misit me Dóminus ad vos, ut loquérer in áuribus vestris ómnia verba haec».

Et dixérunt príncipes et omnis pópulus ad sacerdótes et prophétas :

«Non est viro huic iudícium mortis, quia in nómine Dómini Dei nostri locútus est ad nos».

Igitur manus Ahicam fílii Saphan fuit cum Ieremía, ut non traderétur in manus pópuli et interfícerent eum.

 

 

Psalmus

 

Eripe me de luto, ut non infígar, erípiar ab iis, qui odérunt me, et de profúndis aquárum.

Non me demérgat fluctus aquárum, neque absórbeat me profúndum, neque úrgeat super me púteus os suum.

Ego autem sum pauper et dolens ; salus tua, Deus, súscipit me.

Laudábo nomen Dei cum cántico et magnificábo eum in laude.

Vídeant húmiles et laeténtur ; quaérite Deum, et vivet cor vestrum,

Quóniam exaudívit páuperes Dóminus et vinctos suos non despéxit.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

In illo témpore audívit Heródes tetrárcha famam Iesu et ait púeris suis : «Hic est Ioánnes Baptista ; ipse surréxit a mórtuis, et ideo virtútes operántur in eo».

Heródes enim ténuit Ioánnem et alligávit eum et pósuit in cárcere propter Herodíadem uxórem Philíppi fratris sui. Dicébat enim illi Ioánnes : «Non licet tibi habére eam». Et volens illum occídere, tímuit pópulum, quia sicut prophétam eum habébant.

Die autem natális Heródis saltávit fília Herodíadis in médio et plácuit Heródi, unde cum iuraménto pollícitus est ei dare, quodcúmque postulásset.

At illa, praemoníta a matre sua : «Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioánnis Baptístae».

Et contristátus rex propter iuraméntum et eos, qui páriter recumbébant, iussit dari misítque et decollávit Ioánnem in cárcere ; et allátum est caput eius in disco et datum est puéllae, et tulit matri suae.

Et accedéntes discípuli eius tulérunt corpus et sepeliérunt illud et veniéntes nuntiavérunt Iesu.

 

 

 

Súscipe, quaésumus, Dómine, múnera, quae tibi de tua largitáte deférimus, ut haec sacrosáncta mystéria, grátiae tuae operánte virtúte, et praeséntis vitae nos conversatióne sanctíficent, et ad gáudia sempitérna perdúcant. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
  • Beáti misericórdes, quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

 

 

 

Súmpsimus, Dómine, divínum sacraméntum, passiónis Fílii tui memoriále perpétuum ; tríbue, quaésumus, ut ad nostram salútem hoc munus profíciat, quod ineffábili nobis caritáte ipse donávit. Qui vivit.

Tag(s) : #Année A
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :