Overblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Dominica XII per annum

 

 

 

Dóminus fortitúdo plebis suae, et protéctor salutárium Christi sui est. Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuae, et rege eos usque in saéculum.

 

 

 

Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum, quia numquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuae dilectiónis instítuis. Per Dóminum.

 

 

 

Léctio libri Ieremíae prophétae

 

Dixit Ieremías :

Audívi contumélias multórum et terrórem in circúitu : «Denuntiáte, et denuntiémus eum». Omnes pacífici mei observábant lapsum meum : «Forte decipiétur, et praevalébimus advérsus eum et consequémur ultiónem ex eo».

Dóminus autem mecum est quasi bellátor fortis ; idcírco, qui persequúntur me, cadent et infírmi erunt. Confundéntur veheménter, quia non prosperáti sunt ; oppróbrium sempitérnum, quod numquam delébitur.

Et tu, Dómine exercítuum, probátor iusti, qui vides renes et cor, vídeam, quaeso, ultiónem tuam ex eis ; tibi enim revelávi causam meam.

Cantáte Dómino, laudáte Dóminum, quia liberávit ánimam páuperis de manu malórum.

 

 

Psalmus

 

Quóniam propter te sustínui oppróbrium, opéruit confúsio fáciem meam ;

Extráneus factus sum frátribus meis et peregrínus fíliis matris meae.

Quóniam zelus domus tuae comédit me, et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.

Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine, in témpore benepláciti, Deus.

In multitúdine misericórdiae tuae exáudi me, in veritáte salútis tuae.

Vídeant húmiles et laeténtur ; quaérite Deum, et vivet cor vestrum,

Quóniam exaudívit páuperes Dóminus et vinctos suos non despéxit.

Laudent illum caeli et terra, mária et ómnia reptília in eis.

 

 

 

Léctio Epístulae beáti Pauli apóstoli ad Romános

 

Sicut per unum hóminem peccátum in hunc mundum intrávit et per peccátum mors, et ita in omnes hómines mors pertránsiit, eo quod omnes peccavérunt.

Usque ad legem enim peccátum erat in mundo ; peccátum autem non imputátur, cum lex non est, sed regnávit mors ab Adam usque ad Móysen étiam in eos, qui non peccavérunt in similitúdine praevaricatiónis Adae, qui est figúra futúri.

Sed non sicut delíctum, ita et donum ; si enim uníus delícto multi mórtui sunt, multo magis grátia Dei et donum in grátia uníus hóminis Iesu Christi in multos abundávit.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Spíritus veritátis testimónium perhibébit de me, dicit Dóminus ; et vos testimónium perhibétis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Dixit Iesus Apóstolis suis :

«Ne timuéritis hómines. Nihil enim est opértum, quod non revelábitur, et occúltum, quo non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine ; et quod in aure áuditis, praedicáte super tecta.

Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere ; sed pótius eum timéte, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénna.

Nonne duo pásseres asse véneunt ? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. Vestri autem et capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére ; multis passéribus melióres estis vos.

Omnis ergo qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis ; qui autem negáverit me coram homínibus, negábo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis».

 

 

 

Súscipe, Dómine, sacrifícium placatiónis et laudis, et praesta, ut, huius operatióne mundáti, beneplácitum tibi nostrae mentis offerámus afféctum. Per Christum Dóminum nostrum.

 

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus :

In quo vívimus, movémur et sumus, atque in hoc córpore constitúti non solum pietátis tuae cotidiános experímur efféctus, sed aeternitátis étiam pígnora iam tenémus.

Primítias enim Spíritus habéntes, qui suscitávit Iesum a mórtuis, paschále mystérium sperámus nobis esse perpétuum.

Unde et nos tibi grátias ágimus, et tuas virtútes cum Angelis praedicámus, dicéntes :

 

Sanctus…

 

 

 

  • Oculi ómnium in te sperant, Dómine, et tu das illis escam in témpore opportúno.
  • Ego sum pastor bonus, et ánimam meam pono pro óvibus meis, dicit Dóminus.

 

 

 

Sacri Córporis et Sánguinis pretiósi alimónia renováti, quaésumus, Dómine, cleméntiam tuam, ut, quod gérimus devotióne frequénti, certa redemptióne capiámus. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XII per annum

feria secunda

 

 

Dóminus fortitúdo plebis suae, et protéctor salutárium Christi sui est. Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuae, et rege eos usque in saéculum.

 

 

 

Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum, quia numquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuae dilectiónis instítuis. Per Dóminum.

 

 

 

1.

 

Léctio libri Génesis

 

Dixit Dóminus ad Abram :

«Egrédere de terra tua et de cognatióne tua et de domo patris tui in terram, quam monstrábo tibi. Faciámque te in gentem magnam et benedícam tibi et magnificábo nomen tuum, erísque in benedictiónem. Benedícam benedicéntibus tibi et maledicéntibus tibi maledícam, atque in te benedicéntur univérsae cognatiónes terrae !».

Egréssus est ítaque Abram, sicut praecéperat ei Dóminus, et ivit cum eo Lot. Septuagínta quinque annórum erat Abram, cum egrederétur de Charran. Tulítque Sarái uxórem suam et Lot fílium fratris sui universámque substántiam, quam acquisivérant, et ánimas, quas fécerant in Charran, et egréssi sunt, ut irent in terram Chánaan ; et venérunt in terram Chánaan.

Pertransívit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaéus autem tunc erat in terra. Appáruit autem Dóminus Abram et dixit ei :

«Sémini tuo dabo terram hanc».

Qui aedificávit ibi altáre Dómino, qui apparúerat ei.

Et inde transgrédiens ad montem, qui erat contra oriéntem Bethel, teténdit ibi tabernáculum suum ab occidénte habens Bethel et ab oriénte Hai ; aedificávit quoque ibi altáre Dómino et invocávit nomen Dómini. Perréxit Abram de mansióne in mansiónem usque ad Nageb.

 

 

Psalmus

 

Beáta gens, cui Dóminus est Deus, pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.

De caelo respéxit Dóminus, vidit omnes fílios hóminum.

Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, in eos, qui sperant super misericórdia eius,

Ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame.

Anima nostra sústinet Dóminum, quóniam adiútor et protéctor noster est ;

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te.

 

 

 

2.

 

Léctio libri alteríus Regum

 

Pervagátus est Salmánasar rex Assyriórum omnem terram et ascéndens Samaríam obsédit eam tribus annis. Anno autem nono Osée cepit rex Assyriórum Samaríam et tránstulit Israel in Assur posuítque eos in Hala et iuxta Habor flúvium Gozan et in civitátibus Medórum.

Factum est enim hoc, cum peccássent fílii Israel Dómino Deo suo, qui edúxerat eos de terra Aegýpti, de manu pharaónis regis Aegýpti : coluérunt deos aliénos. Et ambulavérunt iuxta ritus géntium, quas consúmpserat Dóminus in conspéctu filiórum Israel et regum Israel, qui simíliter fécerant.

Et testificátus est Dóminus in Israel et in Iuda per manum ómnium prophetárum et vidéntium dicens :

«Revertímini a viis vestris péssimis et custodíte mandáta mea et praecépta iuxta omnem legem, quam praecépi pátribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servórum meórum prophetárum».

Qui non audiérunt, sed induravérunt cérvicem suam iuxta cérvicem patrum suórum, qui noluérunt crédere in Dóminum Deum suum. Et abiecérunt legítima eius et pactum, quod pépigit cum pátribus eórum, et testificatiónes, quibus contestátus est eos.

Iratúsque est Dóminus veheménter Israel et ábstulit eos de conspéctu suo, et non remánsit nisi tribus Iudae tantúmmodo.

 

 

Psalmus

 

Deus, reppulísti nos, destruxísti nos. Irátus es. Convértere ad nos !

Concussísti terram, confregísti eam ; sana contritiónes eius, quia commóta est.

Ostendísti pópulo tuo dura, potásti nos vino vertíginis.

Nonne tu, Deus, qui reppulísti nos ; et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris ?

Da nobis auxílium de tribulatióne, quia vana salus hóminis.

In Deo faciémus virtútem, et ipse conculcábit tribulántes nos.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Vivus est Dei sermo et éfficax, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Dixit Iesus :

«Nolíte iudicáre, ut non iudicémini ; in quo enim iudício iudicavéritis, iudicabímini, et in qua mensúra mensi fuéritis, metiétur vobis.

Quid autem vides festúcam in óculo fratris tui, et trabem in óculo tuo non vides ? aut quómodo dices fratri tuo : “Sine, eíciam festúcam de óculo tuo”, et ecce trabes est in óculo tuo ?

Hypócrita, eíce primum trabem de óculo tuo, et tunc vidébis eícere festúcam de óculo fratris tui».

 

 

 

Súscipe, Dómine, sacrifícium placatiónis et laudis, et praesta, ut, huius operatióne mundáti, beneplácitum tibi nostrae mentis offerámus afféctum. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Oculi ómnium in te sperant, Dómine, et tu das illis escam in témpore opportúno.
  • Ego sum pastor bonus, et ánimam meam pono pro óvibus meis, dicit Dóminus.

 

 

 

Haec tua, Dómine, sumpta sacra commúnio, sicut fidélium in te uniónem praesígnat, sic in Ecclésia tua unitátis operétur efféctum. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XII per annum

feria tertia

 

 

Dóminus fortitúdo plebis suae, et protéctor salutárium Christi sui est. Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuae, et rege eos usque in saéculum.

 

 

 

Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum, quia numquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuae dilectiónis instítuis. Per Dóminum.

 

 

 

1.

 

Léctio libri Génesis

 

Abram erat dives valde in pecóribus, argénto et auro.

Sed et Lot, qui ibat cum Abram, fuérunt greges óvium et arménta et tabernácula ; nec potérat eos cápere terra, ut habitárent simul : erat quippe substántia eórum multa, et nequíbant habitáre commúniter.

Unde et facta est rixa inter pastóres gregum Abram et pastóres gregum Lot. Eo autem témpore Chananaéus et Pherezaéus habitábant in illa terra.

Dixit ergo Abram ad Lot : «Ne, quaeso, sit iúrgium inter me et te et inter pastóres meos et pastóres tuos : fratres enim sumus. Nonne univérsa terra coram te est ? Recéde a me, óbsecro : si ad sinístram íeris, ego déxteram tenébo ; si tu déxteram elégeris, ego ad sinístram pergam».

Elevátis ítaque Lot óculis, vidit omnem circa regiónem Iordánis, quae univérsa irrigabátur, ántequam subvérteret Dóminus Sódomam et Gomórram, sicut paradísus Dómini et sicut Aegýptus usque in Segor.

Elegítque sibi Lot omnem regiónem circa Iordánem et recéssit ad oriéntem ; divisíque sunt altérutrum a fratre suo. Abram habitávit in terra Chánaan ; Lot vero morátus est in óppidis, quae erant circa Iordánem, et tabernácula movit usque ad Sódomam.

Hómines autem Sodomítae péssimi erant et peccatóres coram Dómino nimis.

Dixítque Dóminus ad Abram, postquam divísus est Lot ab eo :

«Leva óculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilónem et ad merídiem, ad oriéntem et ad occidéntem : omnem terram, quam cónspicis, tibi dabo et sémini tuo usque in sempitérnum ; faciámque semen tuum sicut púlverem terrae : si quis potest hóminum numeráre púlverem terrae, semen quoque tuum numeráre póterit.

Surge et perámbula terram in longitúdine et in latitúdine sua, quia tibi datúrus sum eam».

Movens ígitur tabernáculum suum, Abram venit et habitávit iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavítque ibi altáre Dómino.

 

 

Psalmus

 

Qui ingréditur sine mácula et operátur iustítiam, qui lóquitur veritátem in corde suo,

Qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit próximo suo malum et oppróbrium non íntulit próximo suo.

Ad níhilum reputátus est in conspéctu eius malígnus, timéntes autem Dóminum gloríficat.

Qui iurávit in detriméntum suum et non mutat, qui pecúniam suam non dedit ad usúram et múnera super innocéntem non accépit.

Qui facit haec, non movébitur in aetérnum.

 

 

 

2.

 

Léctio libri alteríus Regum

 

Sennácherib rex Assyriórum misit núntios ad Ezéchiam dicens : «Haec dícite Ezéchiae regi Iudae : Non te sedúcat Deus tuus, in quo habes fidúciam neque dicas : “Non tradétur Ierúsalem in manu regis Assyriórum”. Tu enim ipse audísti, quae fécerint reges Assyriórum univérsis terris, quómodo vastáverint eas. Num ergo solus póteris liberári ?

Itaque cum accepísset Ezéchias lítteras de manu nuntiórum et legísset eas, ascéndit in domum Dómini et expándit eas coram Dómino et orávit in conspéctu eius dicens : «Dómine, Deus Israel, qui sedes super chérubim ! Tu es Deus solus regnórum ómnium terrae, tu fecísti caelum et terram. Inclína aurem tuam et audi ; áperi, Dómine, óculos tuos et vide et audi ómnia verba Sennácherib, qui misit, ut exprobráret Deum vivéntem.

Vere, Dómine, dissipavérunt reges Assyriórum gentes et terras eárum et misérunt deos eórum in ignem ; non enim erant dii, sed ópera mánuum hóminum et ligno et lápide, et perdidérunt eos. Nunc ígitur, Dómine Deus noster, salvos nos fac de manu eius, ut sciant ómnia regna terrae quia tu, Dómine, es Deus solus».

Misit autem Isaías fílius Amos ad Ezéchiam dicens :

«Haec dicit Dóminus, Deus Israel :

Quae deprecátus es me super Sennácherib rege Assyriórum, audívi. Iste est sermo, quem locútus est Dóminus de eo :

De Ierúsalem quippe egrediéntur relíquiae et, quod relinquétur, de monte Sion. Zelus Dómini exercítuum fáciet hoc. Quam ob rem haec dicit Dóminus de rege Assyriórum : Non ingrediétur urbem hanc nec mittet in eam sagíttam nec occúrret ei clípeo nec fundet ággerem circa eam. Per viam, qua venit, revertétur et civitátem hanc non ingrediétur, dicit Dóminus. Protegámque urbem hanc et salvábo eam propter me et propter David servum meum».

Factum est ígitur in nocte illa : egréssus est ángelus Dómini et percússit in castris Assyriórum centum octogínta quinque mília. Cumque dilúculo surrexíssent, vidérunt ómnia córpora mortuórum. Et recédens ábiit et revérsus est Sennácherib rex Assyriórum et mansit in Níneve.

 

 

Psalmus

 

Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.

Mons sanctus eius collis speciósus, exsultátio univérsae terrae.

Mons Sion, extréma aquilónis, cívitas regis magni.

Deus in dómibus eius notus factus est ut refúgium.

Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui.

Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae ; iustítia plena est déxtera tua.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ego sum lux mundi, dicit Dóminus; qui séquitur me habébit lumen vitae.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Dixit Iesus :

 

Nolíte dare sanctum cánibus, neque mittátis margarítas vestras ante porcos, ne forte concúlcent eas pédibus suis et convérsi dirúmpant vos.

Omnia ergo, quaecúmque vultis ut fáciant vobis hómines, ita et vos fácite eis ; haec est enim Lex et Prophétae.

Intráte per angústam portam, quia lata porta et spatiósa via, quae ducit ad perditiónem, et multi sunt, qui intrant per eam ; quam angústa porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui invéniunt eam !».

 

 

 

Súscipe, Dómine, sacrifícium placatiónis et laudis, et praesta, ut, huius operatióne mundáti, beneplácitum tibi nostrae mentis offerámus afféctum. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Oculi ómnium in te sperant, Dómine, et tu das illis escam in témpore opportúno.
  • Ego sum pastor bonus, et ánimam meam pono pro óvibus meis, dicit Dóminus.

 

 

 

Haec tua, Dómine, sumpta sacra commúnio, sicut fidélium in te uniónem praesígnat, sic in Ecclésia tua unitátis operétur efféctum. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XII per annum

feria quarta

 

 

Dóminus fortitúdo plebis suae, et protéctor salutárium Christi sui est. Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuae, et rege eos usque in saéculum.

 

 

 

Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum, quia numquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuae dilectiónis instítuis. Per Dóminum.

 

 

 

1.

 

Léctio libri Génesis

 

Factus est sermo Dómini ad Abram per visiónem dicens :

«Noli timére, Abram ! Ego protéctor tuus sum, et merces tua magna erit nimis».

Dixítque Abram : «Dómine Deus, quid dabis mihi ? Ego vadam absque líberis, et heres domus meae erit Damascénus Elíezer». Addidítque Abram : «En mihi non dedísti semen, et ecce vernáculus meus heres meus erit». Sed ecce sermo Dómini factus est ad eum :

«Non erit hic heres tuus, sed qui egrediétur de viscéribus tuis, ipsum habébis herédem».

Eduxítque eum foras et ait illi :

«Súspice caelum et númera stellas, si potes». Et dixit ei : «Sic erit semen tuum».

Crédidit Dómino, et reputátum est ei ad iustítiam.

Dixítque ad eum :

«Ego Dóminus, qui edúxi te de Ur Chaldaeórum, ut darem tibi terram istam, et possidéres eam».

Et ille ait : «Dómine Deus, unde scire possum quod possessúrus sim eam ?». Respóndens Dóminus :

«Sume, inquit, mihi vítulam triénnem et capram trimam et aríetem annórum trium, túrturem quoque et colúmbam».

Qui tollens univérsa haec divísit ea per médium et utrásque partes contra se altrínsecus pósuit ; aves autem non divísit. Descenderúntque vólucres super cadávera, et abigébat eas Abram.

Cumque sol occúmberet, sopor írruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrósus invásit eum. Cum ergo occubuísset sol, facta est cáligo tenebrósa, et appáruit clíbanus fumans et lampas ignis tránsiens inter divisiónes illas.

In illo die pépigit Dóminus cum Abram foedus dicens :

«Sémini tuo dabo terram hanc a flúvio Aegýpti usque ad magnum flúvium Euphráten».

 

 

Psalmus

 

Confitémini Dómino et invocáte nomen eius, annuntiáte inter gentes ópera eius.

Cantáte ei et psállite ei, meditámini in ómnibus mirabílibus eius.

Laudámini in nómine sancto eius, laetétur cor quaeréntium Dóminum.

Quaérite Dóminum et poténtiam eius, quaérite fáciem eius semper.

Semen Abraham, servi eius, fílii Iacob, elécti eius.

Ipse Dóminus Deus noster ; in univérsa terra iudícia eius.

Memor fuit in saéculum testaménti sui, verbi, quod mandávit in mille generatiónes,

Quod dispósuit cum Abraham, et iuraménti sui ad Isaac.

 

 

 

2.

 

Léctio libri alteríus Regum

 

Dixit Helcías póntifex ad Saphan scribam : «Librum legis répperi in domo Dómini !». Dedítque Helcías vólumen Saphan, qui et legit illud. Venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiávit ei, quod praecéperat, et ait : «Effudérunt servi tui pecúniam, quae repérta est in domo, et dedérunt opifícibus praeféctis óperum templi Dómini».

Narravítque Saphan scriba regi dicens : «Librum dedit mihi Helcías sacérdos».

Quem cum legísset Saphan coram rege, et audísset rex verba libri legis, scidit vestiménta sua et praecépit Helcíae sacerdóti et Ahícam fílio Saphan et Achobor fílio Micha et Saphan scribae et Asaíae servo regis dicens :

«Ite et consúlite Dóminum super me et super pópulo et super omni Iuda de verbis volúminis istíus, quod invéntum est ; magna enim ira Dómini succénsa est contra nos, quia non audiérunt patres nostri verba libri huius, ut fácerent omne, quod scriptum est nobis».

Qui misit, et congregáti sunt ad eum omnes senes Iudae et Ierúsalem ; ascendítque rex templum Dómini et omnes viri Iudae universíque, qui habitábant in Ierúsalem cum eo, sacerdótes et prophétae et omnis pópulus a parvo usque ad magnum.

Legítque, cunctis audiéntibus, ómnia verba libri foéderis, qui invéntus est in domo Dómini. Stetítque rex super gradum suum et percússit foedus coram Dómino, ut ambulárent post Dóminum et custodírent praecépta eius et testimónia et legítima in omni corde et in tota ánima et suscitárent verba foéderis huius, quae scripta erant in libro illo.

Acquievítque univérsus pópulus pacto.

 

 

Psalmus

 

Legem pone mihi, Dómine, viam iustificatiónum tuárum, et servábo eam semper.

Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam et custódiam illam in toto corde meo.

Deduc me in sémitam praeceptórum tuórum, quia ipsam vólui.

Inclína cor meum in testimónia tua et non in avarítiam.

Avérte óculos meos, ne vídeant vanitátem ; in via tua vivífica me.

Ecce concupívi mandáta tua ; in iustítia tua vivífica me.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Manéte in me, et ego in vobis, dicit Dóminus. Qui manet in me, hic fert fructum multum.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Dixit Iesus :

«Atténdite a falsis prophétis, qui véniunt ad vos in vestiméntis óvium, intrínsecus autem sunt lupi rapáces.

A frúctibus eórum cognoscétis eos : numquid cólligunt de spinis uvas aut de tríbulis ficus ?

Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit : non potest arbor bona fructus malos fácere, neque arbor mala fructus bonos fácere.

Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excíditur et in ignem míttitur.

Igitur ex frúctibus eórum cognoscétis eos».

 

 

 

Súscipe, Dómine, sacrifícium placatiónis et laudis, et praesta, ut, huius operatióne mundáti, beneplácitum tibi nostrae mentis offerámus afféctum. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Oculi ómnium in te sperant, Dómine, et tu das illis escam in témpore opportúno.
  • Ego sum pastor bonus, et ánimam meam pono pro óvibus meis, dicit Dóminus.

 

 

 

Haec tua, Dómine, sumpta sacra commúnio, sicut fidélium in te uniónem praesígnat, sic in Ecclésia tua unitátis operétur efféctum. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XII per annum

feria quinta

 

 

Dóminus fortitúdo plebis suae, et protéctor salutárium Christi sui est. Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuae, et rege eos usque in saéculum.

 

 

 

Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum, quia numquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuae dilectiónis instítuis. Per Dóminum.

 

 

 

1.

 

Léctio libri Génesis

 

Sarái uxor Abram non genúerat ei líberos ; sed habens ancíllam Aegýptiam nómine Agar, dixit maríto suo : «Ecce conclúsit me Dóminus, ne parérem ; ingrédere ad ancíllam meam, si forte saltem ex illa suscípiam fílios».

Cumque ille acquiésceret deprecánti, tulit Agar Aegýptiam ancíllam suam post annos decem quam habitáre coéperant in terra Chánaan, et dedit eam viro suo uxórem. Qui ingréssus est ad eam. At illa concepísse se videns despéxit dóminam suam.

Dixítque Sarái ad Abram : «Iníque agis contra me ; ego dedi ancíllam meam in sinum tuum, quae videns quod concéperit, despéctui me habet. Iúdicet Dóminus inter me et te». Cui respóndens Abram : «Ecce, ait, ancílla tua in manu tua est ; utére ea, ut libet».

Affligénte ígitur eam Sarái, áufugit ab ea.

Cumque invenísset illam ángelus Dómini iuxta fontem aquae in desérto, ad fontem in via Sur, dixit :

«Agar, ancílla Sarái, unde venis et quo vadis ?».

Quae respóndit : «A fácie Sarái dóminae meae ego fúgio».

Dixítque ei ángelus Dómini :

«Revértere ad dóminam tuam et humiliáre sub mánibus ipsíus».

Et dixit ei ángelus Dómini :

«Multíplicans multiplicábo semen tuum, et non numerábitur prae multitúdine».

Et dixit ei ángelus Dómini :

«Ecce, concepísti et páries fílium vocabísque nomen eius Ismael, eo quod audíerit Dóminus afflictiónem tuam. Hic erit homo onágro símilis ; manus eius contra omnes, et manus ómnium contra eum ; et e regióne universórum fratrum suórum figet tabernácula».

Peperítque Agar Abrae fílium ; qui vocávit nomen fílii sui, quem pepérerat Agar, Ismael. Octogínta et sex annórum erat Abram, quando péperit ei Agar Ismaélem.

 

 

Psalmus

 

Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in saéculum misericórdia eius.

Quis loquétur poténtias Dómini, audítas fáciet omnes laudes eius ?

Beáti, qui custódiunt iudícium et fáciunt iustítiam in omni témpore.

Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui, vísita nos in salutári tuo,

Ut videámus bona electórum tuórum, ut laetémur in laetítia gentis tuae, ut gloriémur cum hereditáte tua.

 

 

 

2.

 

Léctio libri alteríus Regum

 

Decem et octo annórum erat Ióachin, cum regnáre coepísset, et tribus ménsibus regnávit in Ierúsalem. Nomen matris eius Naéstha fília Elnathán de Ierúsalem. Et fecit malum coram Dómino iuxta ómnia, quae fécerat pater eius.

In témpore illo ascendérunt servi Nabuchodónosor regis Babylónis in Ierúsalem, et venit urbs in obsidióne. Venítque Nabuchodónosor rex Babylónis ad civitátem, cum servi eius oppugnárent eam ; egressúsque est Ióachin rex Iudae ad regem Babylónis ipse et mater eius et servi eius et príncipes eius et eunúchi eius ; et cepit eum rex Babylónis anno octávo regni sui.

Et prótulit inde omnes thesáuros domus Dómini et thesáuros domus régiae et cóncidit univérsa vasa áurea, quae fécerat Sálomon rex Israel in templo Dómini, iuxta verbum Dómini.

Et tránstulit omnem Ierúsalem et univérsos príncipes et omnes fortes exércitus decem mília in captivitatem et omnem artíficem et clusórem ; nihílque relíctum est, excéptis paupéribus pópuli terrae. Tránstulit quoque Ióachin in Babylónem ; et matrem regis et uxóres regis et eunúchos eius et cives válidos terrae duxit in captivitátem de Ierúsalem in Babylónem et omnes viros robústos septem mília et artífices et clusóres mille, omnes viros fortes bellatóres ; duxítque eos rex Babylónis captívos in Babylónem.

Et constítuit Matthaníam pátruum eius pro eo ; imposuítque nomen ei Sedecíam.

 

 

Psalmus

 

Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, polluérunt templum sanctum tuum, posuérunt Ierúsalem in ruínas.

Dedérunt morticína servórum tuórum escas volatílibus caeli, carnes sanctórum tuórum béstiis terrae.

Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Ierúsalem, et non erat qui sepelíret.

Usquequo, Dómine ? Irascéris in finem ? Accendétur velut ignis zelus tuus ?

Ne memíneris iniquitátum patrum nostrórum, cito antícipent nos misericórdiae tuae, quia páuperes facti sumus nimis.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus ; et Pater meus díliget eum et ad eum veniémus.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Dixit Iesus :

«Non omnis, qui dicit mihi : “Dómine Dómine”, intrábit in regnum caelórum, sed qui facit voluntátem Patris mei, qui in caelis est. Multi dicent mihi in illa die : “Dómine, Dómine, nonne in tuo nómine prophetávimus, et in tuo nómine daemónia eiécimus, et in tuo nómine virtútes multas fécimus ?”. Et tunc confitébor illis : Numquam novi vos ; discédite a me, qui operámini iniquitátem.

Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilábitur viro sapiénti, qui aedificávit domum suam supra petram. Et descéndit plúvia, et venérunt flúmina, et flavérunt venti et irruérunt in domum illam, et non cécidit ; fundáta enim erat supra petram.

Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, símilis erit viro stulto, qui aedificávit domum suam supra arénam. Et descéndit plúvia, et venérunt flúmina, et flavérunt venti et irruérunt in domum illam, et cécidit, et fuit ruína eius magna».

Et factum est cum consummásset Iesus verba haec, admirabántur turbae super doctrínam eius ; erat enim docens eos sicut potestátem habens et non sicut scríbae eórum.

 

 

 

Súscipe, Dómine, sacrifícium placatiónis et laudis, et praesta, ut, huius operatióne mundáti, beneplácitum tibi nostrae mentis offerámus afféctum. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Oculi ómnium in te sperant, Dómine, et tu das illis escam in témpore opportúno.
  • Ego sum pastor bonus, et ánimam meam pono pro óvibus meis, dicit Dóminus.

 

 

 

Haec tua, Dómine, sumpta sacra commúnio, sicut fidélium in te uniónem praesígnat, sic in Ecclésia tua unitátis operétur efféctum. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XII per annum

feria sexta

 

 

Dóminus fortitúdo plebis suae, et protéctor salutárium Christi sui est. Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuae, et rege eos usque in saéculum.

 

 

 

Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum, quia numquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuae dilectiónis instítuis. Per Dóminum.

 

 

 

1.

 

Léctio libri Génesis

 

Postquam Abram nonagínta et novem annórum factus est, appáruit ei Dóminus dixítque ad eum :

«Ego Deus omnípotens, ámbula coram me et esto perféctus».

Dixit íterum Deus ad Abraham :

«Tu autem pactum meum custódies, et semen tuum post te in generatiónibus suis. Hoc est pactum meum, quod observábitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidétur ex vobis omne masculínum».

Dixit quoque Deus ad Abraham :

«Sarái uxórem tuam non vocábis nomen eius Sarái, sed Sara erit nomen eius. Et benedícam ei ; et ex illa quoque dabo tibi fílium. Benedictúrus sum eam, erítque in natiónes ; reges populórum oriéntur ex ea».

Cécidit Abraham in fáciem suam et risit dicens in corde suo : «Putásne centenário nascétur fílius ? Et Sara nonagenária páriet ?».

Dixítque ad Deum : «Utinam Ismael vivat coram te».

Et ait Deus :

«Sara uxor tua páriet tibi fílium, vocabísque nomen eius Isaac ; et constítuam pactum meum illi in foedus sempitérnum et sémini eius post eum. Super Ismael quoque exaudívi te : ecce benedícam ei et créscere fáciam et multiplicábo eum vehementíssime ; duódecim duces generábit, et fáciam illum in gentem magnam. Pactum vero meum státuam ad Isaac, quem páriet tibi Sara témpore isto in anno áltero».

Cumque cessásset loqui cum eo, ascéndit Deus ab Abraham.

 

 

Psalmus

 

Beátus omnis, qui timet Dóminum, qui ámbulat in viis eius.

Labóres mánuum tuárum manducábis, beátus es, et bene tibi erit.

Uxor tua sicut vitis fructífera in latéribus domus tuae ;

Fílii tui sicut novéllae olivárum in circúitu mensae tuae.

Ecce sic benedicétur homo, qui timet Dóminum.

Benedícat tibi Dóminus ex Sion, et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitae tuae.

 

 

 

2.

 

Factum est anno nono regni Sedecíae, mense décimo, décima die mensis venit Nabuchodónosor rex Babylónis ipse et omnis exércitus eius in Ierúsalem ; et circumdedérunt eam et exstruxérunt in circúitu eius munitiónes.

Et clausa est cívitas atque valláta usque ad undécimum annum regis Sedecíae. Nona die mensis quarti praeváluit fames in civitáte, nec erat panis pópulo terrae.

Et interrúpta est cívitas, et omnes viri bellatóres fugérunt exierúntque de civitáte nocte per viam portae, quae est inter dúplicem murum ad hortum regis, obsidéntibus Chaldaéis in circúitu civitátem. Abiérunt ítaque per viam, quae ducit ad Arabam.

Et persecútus est exércitus Chaldaeórum regem comprehendítque eum in planítie Iéricho, et omnis exércitus eius dispérsus est et relíquit eum.

Apprehénsum ergo regem duxérunt ad regem Babylónis in Rebla, qui locútus est cum eo iudícium. Fílios autem Sedecíae occídit coram eo et óculos eius effódit vinxítque eum caténis aéreis et addúxit in Babylónem.

Mense quinto séptima die mensis, ipse est annus nonus décimus regis Babylónis, venit Nabuzárdan princeps satéllitum servus regis Babylónis Ierúsalem, et succéndit domum Dómini et domum regis, et omnes domos Ierúsalem omnémque domum combússit igne.

Et muros Ierúsalem in circúitu destrúxit omnis exércitus Chaldaeórum, qui erat cum príncipe satéllitum.

Réliquam autem pópuli partem, qui remánserat in civitáte, et pérfugas, qui transfúgerant ad regem Babylónis, et réliquum vulgus tránstulit Nabuzárdan princeps satéllitum ; et de paupéribus terrae relíquit in vinitóres et agrícolas.

 

 

Psalmus

 

Super flúmina Babylónis, illic sédimus et flévimus, cum recordarémur Sion.

In salícibus in médio eius suspéndimus cítharas nostras.

Quia illic rogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, verba cantiónum,

Et, qui affligébant nos, laetítiam : «Cantáte nobis de cánticis Sion».

Quómodo cantábimus cánticum Dómini in terra aliéna ?

Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, oblivióni detur déxtera mea ;

Adhaéreat lingua mea fáucibus meis, si non memínero tui,

Si non praeposúero Ierúsalem in cápite laetítiae meae.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ipse infirmitátes nostras accépit, et aegrotatiónes portávit.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Cum descendísset Iesus de monte, secútae sunt eum turbae multae.

Et ecce leprósus véniens adorábat eum dicens : «Dómine, si vis, potes me mundáre».

Et exténdens manum, tétigit eum dicens : «Volo, mundáre !» ; et conféstim mundáta est lepra eius.

Et ait illi Iesus :

«Vide, némini dixéris ; sed vade, osténde te sacerdóti et offer munus, quod praecépit Móyses, in testimónium illis».

 

 

 

Súscipe, Dómine, sacrifícium placatiónis et laudis, et praesta, ut, huius operatióne mundáti, beneplácitum tibi nostrae mentis offerámus afféctum. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Oculi ómnium in te sperant, Dómine, et tu das illis escam in témpore opportúno.
  • Ego sum pastor bonus, et ánimam meam pono pro óvibus meis, dicit Dóminus.

 

 

 

Haec tua, Dómine, sumpta sacra commúnio, sicut fidélium in te uniónem praesígnat, sic in Ecclésia tua unitátis operétur efféctum. Per Christum Dóminum nostrum.

hebdomada XII per annum

sabbato

 

 

Dóminus fortitúdo plebis suae, et protéctor salutárium Christi sui est. Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuae, et rege eos usque in saéculum.

 

 

 

Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum, quia numquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuae dilectiónis instítuis. Per Dóminum.

 

 

 

1.

 

Léctio libri Génesis

 

Appáruit Abraham Dóminus iuxta Quercus Mambre sedénti in óstio tabernáculi sui in ipso fervóre diéi. Cumque elevásset óculos, apparuérunt ei tres viri stantes propre eum. Quos cum vidísset, cucúrrit in occúrsum eórum de óstio tabernáculi et adorávit in terram et dixit :

«Dómine mi, si invéni grátiam in óculis tuis, ne tránseas servum tuum ; afferátur pauxíllum aquae, et laváte pedes vestros et requiéscite sub árbore. Ponámque buccéllam panis, et confortáte cor vestrum, póstea transíbitis ; idcírco enim declinástis ad servum vestrum».

Qui dixérunt :

«Fac ut locútus es».

Festinávit Abraham in tabernáculum ad Saram dixítque : «Accélera, tria sata símilae commísce et fac subcinerícios panes». Ipse vero ad arméntum cucúrrit et tulit inde vítulum tenérrimum et óptimum dedítque púero : qui festivánit et coxit illum. Tulit quoque bútyrum et lac et vítulum, quem cóxerat, et pósuit coram eis. Ipse vero stabat iuxta eos sub árbore ; et comedérunt.

Dixerúntque ad eum :

«Ubi est Sara uxor tua ?».

Ille respóndit : «Ecce in tabernáculo est».

Cui dixit :

«Revértens véniam ad te témpore isto, et habébit fílium Sara uxor tua».

Quo audíto, Sara risit ad óstium tabernáculi, quod erat post eum. Erant autem ambo senes provectaéque aetátis, et desíerant Sarae fíeri muliébria.

Quae risit occúlte dicens : «Postquam consénui, et dóminus meus vétulus est, volúptas mihi erit ?».

Dixit autem Dóminus ad Abraham :

«Quare risit Sara dicens : “Num vere paritúra sum anus ?”. Numquid Dómino est quidquam diffícile ? Revértar ad te hoc eódem témpore, et habébit Sara fílium».

Negávit Sara dicens : «Non risi», timóre perterríta. Ille autem dixit :

«Non ; sed risísti».

 

 

Canticum

 

Magníficat ánima mea Dóminum,

Et exsultávit spíritus meus in Deo salvatóre meo, quia respéxit humilitátem ancíllae suae.

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius,

Et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum.

Esuriéntes implévit bonis et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, recordátus misericórdiae,

Sicut locútus est ad patres nostros, Abraham et sémini eius in saécula.

 

 

 

2.

 

Léctio libri Lamentatiónum

 

Praecipitávit Dóminus nec pepércit ómnia páscua Iacob ; destrúxit in furóre suo munitiónes fíliae Iudae ; deiécit in terram, pólluit regnum et príncipes eius.

Sedérunt in terra, conticuérunt senes fíliae Sion, Conspersérunt cínere cápita sua, accíncti sunt cilíciis ; abiecérunt in terram cápita sua vírgines Ierúsalem.

Defecérunt prae lácrimis óculi mei, efferbuérunt víscera mea ; effúsum est in terra iecur meum super contritióne fíliae pópuli mei, cum defíceret párvulus et lactans in platéis óppidi.

Mátribus suis dixérunt  «Ubi est tríticum et vinum ?», cum defícerent quasi vulneráti in platéis civitátis, cum exhalárent ánimas suas in sinu matrum suárum.

Cui comparábo te vel cui assimilábo te, fília Ierúsalem ? Cui exaequábo te et consolábor te, virgo fília Sion ? Magna est enim velut mare contrítio tua ; quis medébitur tui ?

Prophétae tui vidérunt tibi falsa et stulta nec aperiébant iniquitátem tuam, ut convérterent sortem tuam ; vidérunt autem tibi orácula mendácii et seductiónis.

Clamet cor tuum ad Dóminum super muros fíliae Sion ; deduc quasi torréntem lácrimas per diem et noctem. Non des réquiem tibi, neque táceat pupílla óculi tui.

Consúrge, lamentáre in nocte in princípio vigiliárum effúnde sicut aquam cor tuum ante conspéctum Dómini ; leva ad eum manus tuas pro ánima parvulórum tuórum, qui defecérunt in fame in cápite ómnium compitórum.

 

 

Psalmus

 

Ut quid, Deus, reppulísti in finem, irátus est furor tuus super oves páscuae tuae ?

Memor esto congregátiónis tuae, quam possedísti ab inítio.

Redemísti virgam hereditátis tuae : mons Sion, in quo habitásti.

Leva gressus tuos in ruínas sempitérnas ; ómnia vastávit inimícus in sancto.

Rugiérunt, qui odérunt te, in médio congregátiónis tuae ; posuérunt signa sua in signa.

Visi sunt quasi in altum secúrim vibrántes in silva condénsa.

Incendérunt igni sanctuárium tuum, in terram polluérunt tabernáculum nóminis tui ;

Réspice in testaméntum, quia repléta sunt latíbula terrae tentóriis violéntiae.

Ne revertátur húmilis factus confúsus ; pauper et inops laudábunt nomen tuum.

 

 

 

Allelúia, allelúia.

 

Ipse infirmitátes nostras accépit, et aegrotatiónes portávit.

 

Allelúia.

 

 

 

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthaéum

 

Cum introísset Iesus Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio rogans eum et dicens : «Dómine, puer meus iacet in domo paralýticus et male torquétur».

Et ait illi :

«Ego véniam et curábo eum».

Et respóndens centúrio ait : «Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte, habens sub me mílites, et dico huic : “Vade“, et vadit ; et álii : “Veni”, et venit ; et servo meo : “Fac hoc”, et facit.

Audiens autem Iesus, mirátus est et sequéntibus se dixit :

«Amen dico vobis : Apud nullum invéni tantam fidem in Israel ! Dico autem vobis quod multi ab oriénte et occidénte vénient et recúmbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelórum ; fílii autem regni eiciéntur in ténebras exterióres : ibi erit fletus et stridor déntium».

Et dixit Iesus centurióni :

«Vade, sicut credidísti fiat tibi».

Et sanátus est puer in hora illa.

Et cum venísset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacéntem et febricitántem ; et tétigit manum eius, et dimísit eam febris ; et surréxit et ministrábat ei.

Véspere autem facto, obtulérunt ei multos daemónia habéntes ; et eiciébat spíritus verbo et omnes male habéntes curávit, ut adimplerétur, quod dictum est per Isaíam prophétam dicéntem : «Ipse infirmitátes nostras accépit et aegrotatiónes portávit».

 

 

 

Súscipe, Dómine, sacrifícium placatiónis et laudis, et praesta, ut, huius operatióne mundáti, beneplácitum tibi nostrae mentis offerámus afféctum. Per Christum Dóminum nostrum.

 

 

 

  • Oculi ómnium in te sperant, Dómine, et tu das illis escam in témpore opportúno.
  • Ego sum pastor bonus, et ánimam meam pono pro óvibus meis, dicit Dóminus.

 

 

 

Haec tua, Dómine, sumpta sacra commúnio, sicut fidélium in te uniónem praesígnat, sic in Ecclésia tua unitátis operétur efféctum. Per Christum Dóminum nostrum.

Tag(s) : #Année A
Partager cet article
Repost0
Pour être informé des derniers articles, inscrivez vous :